Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

An praedicta scholasticorum approbatorum admissio in societatem dicenda sit professio ?

CAPUT V. AN PRAEDICTA SCHOLASTICORUM APPROBATORUM ADMISSIO IN SOCIETATEM DICENDA SIT PROFESSIO ?

1. Unum professionis significatum.— Juata hoc significatum procedit ratio dubitandi inilio cap. 3 posita. — Superest explicemus an haec admissio et incorporatio scholarium approbatorum in Societate, non solum constituat illos in vero statu religioso, ut hactenus probatum est, sed etiam (ut rationi dubitandi initio capitis tertii positae omni ex parte satisfaciamus) dicenda sit vera professio, etita possit simpliciter appellari. Quae licet videatur quaestio deusu vocis, tamen ad intelligentiam jurium potest esse necessaria; nam quod ad rem spectat, facile poterat distinctione expediri. Primo enim si nomine professionis religiose intelligatur traditio omnino absoluta, et votis solemnibus firmata, atque adeo indissolubilis per potestatem intrinsccam religionis, sic dicendum est hanc admissionem non esse professionem, quia revera illi non convenit praedicta descriptio, ut hactenus probatum est. Atque in hoc sensu, in eodem Societatis instituto, ac bullis et constitutionibus ejus, distinguitur gradus scholarium a gradu professorum, et admissio illorum ab horum admissione ; et una vocatur professio, non tamen alia, ut constat ex quinta parte Constitutionum, cap. 4, per totum, et saepe in sequentibus ; unde in forma ipsa vovendi, qui profitetur, expresse dicit: HEgo professionem facio ; alii vero minime. Et juxta hanc significationem vocis ad difficultatem tactam respondendum est, negando statum religionis solum constitui per professionem in hoc rigore sumptam; potest enim per aliud genus admissionis a nobis explicatum vere ac proprie constitui. Quia vero jura canonica, et interpretes eorum, ac caeteri Doctores locuti sunt de statu religioso ante Societatis approbationem, quo tempore per solam professionem in eo rigore sumptam religiosi constituebantur, ideo absolute dicunt per professionem constitui verum religiosum. Dicunt etiam professionem esse necessariam secundum illum statum Ecclesiae, in quo alius modus non erat in usu, neque approbatus; et eodem sensu cum uiunt apte professionem non esse verum religiosum, solum intendunt dicere susceptionem habitus, seu primum ingressum vel novitiatum non sufficere ad constituendum verum relieiosum, donec fiat professio, per quam incorporetur quis religioni ; tunc enim non erat alius incorporandi modus. Secundo, quia novissime, in can. 26 Congregationis septimaee, professionis vox latius aliquanto sumitur, dum sub eo nomine distinguuntur vota formatorum coadjutorum a praedicta approbatorum scholasticorum admissione, sic plane etiam admissio haec non dicetur professio. Unde similiter ad praesentem difficultatem negabitur consequentia, religiosum scilicet statum contitui per professionem solum eo etiam latiori modo sumpta professione.

2. Alterum significatum juxta quod etiam satisfit predicte rationi dubitandi. — Potest vero tertio accipi vox illa professio religiosa, generalius pro quocumque firma ac stabili unione cum religione approbata, per traditionem, et vota substantialia religionis, per legitimam potestatem ecclesiasticam publice admissam. Et hoc modo dicendum est, hanc scholarium admissionem in Societatem esse veram professionem, ut ex dictis constat. Sic etiam generaliter pro quocumque tempore, et tam de facto quam de possibili, verum est, per omnem professionem hujusmodi, et per solam illam, verum ac proprium statum religiosum constitui. Quod etiam ex hactenus dictis notum est. Nec vero haec si- gnificatio illius vocis aliena est ab ejus proprietate, et communi usu, et ab usu multorum Doctorum ; nam, juxta latinam proprietatem, profiteri generaliter significat, vel palam ac publice promittere, vel munus aliquod publicum cum aliqua solemnitate suscipere, quomodo dicitur quis profiteri militiam, aut magisterium Theologiae scholasticae, vel sacrarum litterarum, aut jurisprudentiae, etc. Sic etiam D. Thomas 2. 2, q. centesima octogesima quarta, articulo quinto, ait, Episcopum cum assumit Episcopatum, solemnem professionem facere, ubi constat non loqui de solemni professione, prout a religiosis fit; sic etiam Concilium Toletanum II, cap. 1, de subdiacono dixit, admitti posse vigesimo anno aetatis, habita probatione suae professionis. Praeterea Innocentius, in cap. Porrectum, de Regular., professionem validam vocavit illam, quae fit extra claustrum, et in manibus alicujus qui non habet potestatem incorporandi religioni, quamvis solum habeat vim voti simplicis ; et ibi Antoninus, a quo non multum dissentit Abbas, numero duodecimo, ita etiam loquitur de professione facta in manu Episcopi, cum tamen fateantur illam non constituere verum religiosum, sed solum esse votum quoddam simplex, et cum solemnitate quadam accidentali emissum. Et Paludanus, in 4, d. 38., q. 3, infine, non dubitat professionem tacitam vocare professionem, quamvis dubitet an talis professio reddat inhabilem ad matrimonium. Cum ergo haec incorporatio scholarium in Societate, publica sit non soium promissio, sed etiam traditic, atque assumptio religiosi status, et jam nunc reddat personam inhabilem ad matrimonium, merito posset appellari professio. Ubi de sensu constaret, quod, scilicet in hac generali signiticatione, et non in alia rigorosa et quasi specifica sumitur.

3. An in jure nomine professorum venire eliam debeant scholures Societatis, atque adeo nomine regularium et religiosorum.— An vero jura, quae loquuntur de professione religionis, comprehendant hanc admissionem scholarium Societatis, nec parum refert, nec facile definiri potest. Primum constat, quia ex illo pendent quaestiones plures, ut an omnia, quae jura requirunt ad professionem, requirantur ad hanc admissionem, ut talis aetas, tantum probationis tempus, etc. Item an metus reddat nullum hunc ingressum, sicut reddit nullum illum ingressum, et sic de aliis. Denique inde etiam pendere videtur, an hi scholares iu jure comprehendendi sint sub nomine regnlarium seu religiosorum; nam haec duo, professus, et regularis seu religiosus, videntur esse in jure aequalia, scu ad convertentiam dici. Secundum declaratur, quia omne jus antiquius approbatione Societatis, per professionem sine dubio solum intelligit illam quae tunc erat in usu; jura autem posteriora non mutarunt significationem vocis, sed in eodem sensu locuta sunt; ergo nullam comprehendunt sub illa voce, nisi professionem illam, quae per solemnia vota fit. In contrarium jautem est, quia multa sunt in jure attributa religiosae professioni, quae in hanc etiam scholarium admissionem conveniunt, et alia communi voce non significantur. Item quia nomen religiosi commune est his personis; ergo et nomen professionis, juxta usum juris, debet esse commune.

4. Affirmandum in favorabilibus. — Distinctione utendum censeo: aut enim jura loquuntur de gratiis et favoribus concessis religiosis professis, aut de rebus odiosis, seu qua rigorem continent. Si sermo sit de prioribus, extendenda censeo ad vota scholarium Societatis, atque adeo sub nommne professionis comprehendi etiam hanc scholarium incorporationem. Hoc imprimis colligo ex generali regula Innocentii, Panormitani, et aliorum, in Rubric. de Regul., qui dicunt sub nomine religiosi quoad favorabilia plures comprehendi, qui variis modis divino cultui omnino dicati sunt, quamvis non sint solemniter professi; ergo multo magis sunt extendenda similia jura ad hos religiosos Societatis, qui non utcumque sunt divino servitio mancipati, sed tanquam veri et proprii religiosi; ergo eadem ratione, favores et gratiae, quae conceduntur jure communi, vel regularibus sub hoc nomine, vel religiosis, vel etiam professis sub his nominibus, extendi debent ad praedictos scholares; ergo eadem proportione loquendum est de professione, et de incorporatione horum scholarium, quoad favores et gratias. Secundo et principaliter id colligo ex Motu proprio Pii V, qui incipit, Dum indefessa, ubi cum dixisset, omnes et singulas personas Societatis, intra religiosos mendicantes vere et non ficte numerari debere, subdit : A quo omnes et singulas tam juris quam hominun dispositiones in favorem religiosorum, seu fratrum mendicantium, nunc et pro tempore emanatas, etiam in Societate, illiusque domibus, collegiis, Preeposito, et aliis religiosis locum habere. Quam concessionem statim extendit ad omnia privilegia, etiam specialissima, immunitates, exemptiones, etc. Et semper loquitur de omnibus et singulis personis Societatis, sub quibus sine dubio scholares approbatos comprehendit ; nam ideo domibus collegia semper adjungit, ut de omnibus personis, quae sunt illorum membra, se loqui significet. Et hanc declarationem amplius explicuit, et confirmavit Gregorius XIII, in bullis saepe citatis.

5. In non favoralilibus distinguendum. — Si autem loquamur de his, quae professioni vel religioso professo, de rigore juris tribuuntur, vel ad ea, quae odiosa sunt, spectant, ut, verbi gratia, cum excommunicantur religiosi, qui hoc vel illud fecerint, vel qui professionem hoc vel illo modo faciunt, et similia, tunc ulterius considerandum est an res illa, de qua jus loquitur, peculiari modo respiciat, vel fundetur in solemnitate professionis, vel solum respiciat statum religiosum, ut sic, et professionem quatenus illum constituit. Nam in juribus quorum materia est prioris ceneris, sub professione non potest comprehendi haec incorporatio scholarium approbatorum Societatis, quia in tali incorporatione deest fundamentum talium jurium, quod est solemnitas professionis; in juribus autem quorum materia est posterioris generis, tunc sub nomine professionis, haec etiam incorporatio comprehendenda videtur. Exemplum prioris partis est in cap. unico, de Voto, in6, ubi dicitur votum solemnizari, quantum ad impediendum matrimonium, per professionem expressam, vel tacitam, factam in aliqua religione approbata ; ibi enim sub professionis nomine in rigore non comprehendebatur haec incorporatio scholarium Societatis ; nam ante specialem constitutionem Gregorii, per votum castitatis in ea factum non reddebatur persona inhabilis ad matrimonium, quidquid aliqui senserint; et, licet nunc votum illud habeat hunc effectum, non est ex vi illius juris communis, sed ex speciali jure Gregorii XHI, quo non obstante illud votum solemne non est, ex declaratione ejusdem Gregorii, juxta intentionem voventium, et admittentium illud; ergo non comprehenditur sub dicto cap. unic.; ergo nec incorporatio haec comprehenditur sub professione, de qua ibi sermo est. Sumitur ergo ibi professio stricte pro illo vinculo omnino absoluto et indissoIubili, quo secundum commune jus religiosi ligantur et traduntur. Aliud exemplum de eadem re existimo sumi posse ex Extravag. unica Joaunis XXII, de Voto, ubi, qui post matrimonium ratum non consummatum sacrum ordinem suscipit, suspenditur, nisi professionem in aliqua religione approbata faciat; nam tupc per Diaecesanum conceditur ei dispensatio, a quo ad talem professionem admonendus dicitur. Ibi enim sub professione non intelligo comprehendi hanc incorporationem nostrorum scholarium, nec per illam illi juri satisfieri. Ratio est, quia intentum Pontificis ibi est, ut matrimonium ratum, quod per votum sacri ordinis solutum non fuerat, per aliud vinculum professionis solvatur, ut sic solutus ab obligatione uxoris decenter possit in suscepto ordine ministrare. At vero per vota haec scholarium Societatis non fit ille effectus, ut infra, lib. 4, cap. 2, dicam, sed est proprius votorum solemnium ; ergo per illa non satisfit intentioni Pontificis in dicto textu; sumitur ergo ibi professto stricte, ut solemnitatem includit.

6. Pars posterior exemplo etiam declaratur. —Exemplum aliud ex c. Religioso.— Alterius autem membri exemplum sumere possumus ex Motu proprio Sixti V, in praedicta ratione dubitandi, initio cap. 3, citato, dum ait: Tuanc vere et proprie religiosi esse dicuntur, cum profassionem emittunt; ibi enim solum sumit professionem, ut a susceptione habitus, id est, a primo ingressu seu novitiatu distinguitur; solumque illam considerat, quatenus est vinculum inter religiosum et religionem, sufliciens ad verum statum religiosum constituendum ; et ideo non dubito quin sub ea voce scholares Societatis comprehenderit, et ita, quae ibi circa professionem disponit, licet odiosa et rigorosa videantur, ad hanc etiam incorporationem pertinent, ut consuetudo etiam declaravit, et mox dicemus. Atque ita etiam intelligendum puto cap. Religioso, de Sentent. excom., in 6, S Quamvis, ubi significatur privilegium canonis $ quis suadente, in rigore juris, solum convenire religiosis professis, ibi autem speciali concessione extendi ad novitios ; nam sine dubio extensio illa necessaria non erat pro scholaribus Societatis, sed in rigore comprehendebantur sub canone, quia veri religiosi sunt, unde in verbis illius paragraphi: Quamvis aautem is, qui religionem ingreditur , religiosus censeri cum effectu non possit, donec sit tacite vel empresse professus, sub professione comprehendenda est haec incorporatio, quia ibi non consideratur professio, ratione specialis solemnitatis, sed solum quatenus constituit verum religiosum, illumque a novitio distinguit. Nec refert quod illud jus et similia fuerint condita ante institutum Societatis, quia, licet verum sit tunc non cecidisse Societatem sub expressam intentionem sic loquentium, tamen confuse comprehensa fuit, quatenus generatim intendebant loqui de vinculo constituente verum religiosum, quod nomine professionis significabant, ut dixi, quia tunc non erat alius modus incorporandi in religione; illud autem materiale est, et ideo non obstat quominus sub formali decisione talis juris hic status comprehendatur, sive illa pertineat ad favorem, sive ad rigorem.

1. Objectiones ex doctrina Navarri contra hanc posteriorem partem indicantur et excuduntur. — Contra hanc vero partem posset quis objicere multa, quae Navarrus affert, cons. 6, de Statu monacb., ubi contendit sub nomine professionis monialiun non debere comprehendi quasdam oblatas sub quadam dispositione rigorosa ; et illa occasione significat, in simili dispositione, professionis nomen nunquam debere extendi ad eam quae proprie et in rigore professio non est. Verumtamen, si attente legatur, loquitur de professione, ut distinguitur ab omni oblatione, seu donatione personae, quae non constituit illam vere et proprie religiosam, qualis erat in illis oblatis, et tunc recte procedunt omnia quae adducit. Nihil autem nobis obstant, qui loquimur de vinculo constituente verum ac proprium religiosum, et ideonon putamus comprehendi sub talibus decisionibus jurium per argumentum a simili, vel a paritate rationis, sed per proprietatem religiosi status, et vinculi quo constituitur, de quo talia jura loqui intendunt, et sub illa ratione illum significant per talia verba. Quae resolutio multis aliis particularibus exemplis declarabitur capite sequenti, et in discursn materiae.

2. Ad secundam confirmationem adversariovwmn in c. 3, mun. 1. — Ultima confirmatio, et objectio contra praedictam veritatem, facta in eodem cap. 3, initio, sumebatur ex forma ipsa vovendi, et ex ipsiusmet verbis constitutionum Societatis, ad quam jam ex parte responsum est, omitti in illa forma verbum profitendi, quia juxta communem usum, significare solet traditionem cum voti solemnitate, et solum usurpar? verba covendi et promittendi, ut indicetur talia vota esse simplicia, non tamen propterea excludi veram traditionem personae, quae per eadem vota fit Societati, ut Gregorius XIII declaravit. Et in ipsis constitutionibus erat alias sufficienter expressum, cum dicant, per haec vota scholares admitti et incorporari in Societate, et membra ejus fieri, ut etiam in primo cap. hujus libri, numero quarto, inculcavimus. Quod autem in ea forma vovendi non exprimatur distincte promissio Proelatis Societatis facta, sicut exprimitur in forma admittendi coadjutores formatos, non ideo est quia in re ipsa scholares etiam non se obligent Societati, eique tradant jus in se ipsos, ut jam in cap. primo hajus libri, numero septimo, attigimus, sed solum factum videtur ad distinguendum gradum scholarium a gradu coadjutorum formatorum ; nam hi, licet solemnia vota non emittant, constituuntnr jam in termino, neque ultra progredi debent in statu seu gradu Societatis, ac propterea majori quodam vinculo morali cumipsa Societate conjunguntur, et extra omne genus probationis constituuntur, et ipsa Societas arctius obligatur ad eos retinendos perpetuo, nisi denuo per crimina et contumaciam in illis reddantur indigni. Ad hoc ergo significandum illi expresse vota emittunt in manibus Praelati, cui se expresse oblicant, et ipse eos admittit. Seholares vero licet incorporentur Societati, non tamen ut in eo gradu semper maneant, sed ut sic incorporati adhuc amplius probentur. Et ideo, licet Societas debeat eos retinere, quandiu rationabilis causa dimittendi non subest, tamen ad hoc judicandum liberior est, et minor causa suflicit, et ad eam explorandam probatio ordinatur; ad hanc ergo libertatem Societatis significandam dicuntur vota illa non fieri in manibus Praelati, sed soli Deo, scilicet, quantum ad expressam formam promittendi, quamvis implicite et in actu exercito (ut sic dicam) talis obligatio ex ipsa traditione et incorporatione contrahatur. Et ob eamdem causam fit ibi promissio ingrediendi Societatem, scilicet, quoad aliquem ultimum gradum et terminum ejus, sic enim Societatis nomen eo loco sumitur ; quod non obstat quin alio modo eaedem personae vere ac proprie ex tunc incorporentur Societati, prout comprehendit omnia membra sua, juxta ea, quae de significatione hujus vocis in libro primo , cap. primo, num. decimo tertio, adnotavimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5