Caput 6
Caput 6
CAPUT VI. QUAE CONDITIONES NECESSARIAE SINT EX PARTE VOVENTIS, UT HAEC VOTA SCHOLARIUM VALIDE FIANT.
1. Notationes duae pro tractandis. — Ad quaestionem hanc applicari possunt fere omnia, quae in toto libro de professione religiosa in genere late diximus superiori tomo. Quamvis enim haec incorporatio scholarium non sit vera professio in rigore praecedenti capite declarato, tamen, quia cum illa convenit in traditione, et in substantia votorum, atque adeo in contractu, ex quo oritur vinculum interreligiosum et religionem, solumque differt in modo obligationis ex parte religionis, et consequenter in absoluta perpetuitate et indissolubilitate talis vinculi ex utraque parte, ideo multae, et fere omnes conditiones requisite ad valorem professionis requiruntur etiam ad praesentem incorporationem ; propter differentiam vero dictam explicandum a nobis est, an exceptio aliqua, vel limitatio, aut declaratio hic adhibenda sit, quod faciemus breviter per singulas discurrendo. Prius tamen in genere duo animadverto. Unum est, quasdam ex dietis conditionibus esse ex natura rei necessarias propter morale vinculum quod per professionem contrahitur, ut sunt usus rationis, liber consensus, etc. Et de his indubitatum est, etiam in hac incorporatione esse necessaria, quia etiam hic contrahitur morale vineulum. Aliae vero sunt conditiones requisitae de jure positivo, et de his potest esse res magis incerta. Ad judicium autem ferendum applicanda erunt principia in superioribus, tom. videlicet praecedent., et in libro secundo, cap. tertio, posita. Alterum est, conditiones quasdam requiri ex parte religiosi, alias ex parte religionis. De prioribus ergo in praesenti capite dicemus, de posterioribus in sequentii.
2. An due primee conditiones ad professionem, regwrantur ctiam ad vota scholarium Societatis. — Prima conditio est ut ante secundum ingressum praecedat integer annus novitiatus. Et secunda huic similis est, ut professio non fiat ante expletum decimum sextum annum aetatis. Quae duae conditiones, licet in antiquo jure fundamentum habeant, nunc maxime vigent, et necessariae sunt ad valorcm professionis, ex decreto Concilii Tridentini, sess. 25, cap. 15, de Regular. Dubitari autem potest an decretum illud haec etiam vota et incorporationem scholarium in Societate comprehendat. Ratio autem dubitandi est, quia ibi solum loquitur de professione, et ad illam postulat illas duas conditiones, unde subdit : Professio autem, antea facta, sit nulla; haec autem non est professio in toto rigore juris; ergo cum illa lex rigorosa sit, restringenda est, ut hoc vinculum non comprehendat. Confirmatur, quia illud decretum irritans ideo praecipue factum videtur, quia professio, semel valida, est absolute indissolubilis, et ideo diflicile habet remedium, si semel valide fiat, quantumvis temere et inconsiderate fiat. At vero hoc vinculum scholarium Societatis non est ita indissolubile simpliciter, neque habet remedium adeo difficile; ergo non est cur sub illa lege comprehendatur. Nam haec ratio declarat, decretum illud cadere in professionem solemnem, quatenus talis est, et ideo non comprehendere incorporationem hanc, juxta regulam capite praecedenti, numero quinto, positam. Vel saltem quamvis hoc non sit certum, sufficit rem esse dubiam, ut lex illa quoad hanc partem coarctanda sit potius quam extendenda. Propter quae haec pars aliquando probabilis mihi visa est, quia vota simplicia non solent ab Ecclesia irritari hoc genere irritationis antecedentis, ut superiori tomo in proprio loco explicavi; tota autem obligatio, quae in hoc vinculo cum Societate nascitur, aut est votorum simplicium, aut non transcendit ordinem et modum ejus.
3. Re tamen attentius considerata, verum existimo illas duas conditiones requiri ad valorem hujus incorporationis, eamque sub nomine professionis fuisse ibi a Concilio comprehensam. Primo, quia decretum illud non pertinet ad voti solemnitatem, sed ad modum assumendi et constituendi statum vere religiosum, ut satis significant illa verba: In quacumque religione , tavu virorum quam mulievum, professio non fiat. Quod perinde fuit ac si diceretur : Nemo ad religionem assumatur, vel religioni incorporetur; verba enim illa in omni proprietate hunc sensum admittunt. Intentio autem Concilii fuit in hoc modum ponere, et generalem regulam statuere pro omnibus religionibus ; nec verisimile est, cum jam esset instituta et approbata Societas, omnino illam praetermisisse, et liberam reliquisse, ut in quacumque aetate pubertatis, et sine probatione, posset ad hunc gradum religiosos admittere ; maxime cum hic status religiosus etiam quoad hunc gradum valde difficilis sit, et ex parte objecti, seu materiae, ac modi vivendi, cum quocumque alio comparahilis, ut libro primo, capite tertio, a numero quarto, et capite septimo, numero sexto, ostendi; ex parte autem vinculi, licet videatur aliquantulum minus indissolubile , tamen illud totum est ex parte religionis, et in ejus commoditatem. Concilium autem in hoc decreto consulere magis voluit commodis et perfectae deliberationi ipsius religiosi, quae non minus unicuique necessaria est in assumptione hujus status, cum ex parte sua omnino se tradat et obliget, ac perpetuo ligatus maneat; narm, si quod remedium adhiberi postea potest, illud solum est ex parte religionis, quando ipsa judicaverit sibi convenire; nam ex parte religiosi, solum illi superest remedium dispensationis, quod longe difticilius est in toto hoc statu, quam 1in quibuslibet votis simplicibus extra statum religiosum factis, ut in c. S ostendam.
4. Accedit quod, si Concilium voluisset Societatem ab hac regula excipere, id profecto aliquo modo insinuasset, sicut in capite sequenti fecit, excipiens Societatem a generali regula quam tradiderat, ut, expleto anno probationis, novitii vel ejiciantur, vel ad professionem admittantur. Existimo enim illam esceptionem non solum, vel potius non tam fuisse positam a Concilio propter professionem solemnem , quae post multos annos in Societate fit, quam propter hanc incorporationem scholarium, qua non post annum, sed post biennium fit. Nam solemnis professio ex ipsis verbis legis intelligi poterat excepta ; quia lex illa solum loquitur de professione, quae immediate post probationem a novitiiis fit, et per illam praecipue voluit Concilium commendare, ut novitii aliarum religionum non diutius quam per annum in novitiatu detineantur; in Societate autem nec solet fieri professio solemnis immediate post novitiatum , nec propter dilationem ejus detinentur novitii diutius in probatione, sed jam religiosi in quodam inferiori gradu, et ideo ex ipsa forma talis legis videri poterat non comprehensa Societas quoad professionem solemnem. Praecipue ergo videtur Concilium per illam exceptionem concedere, ut novilii Societatis ultra annum possint in probatione detineri, priusquam in quemcumque gradum hujus religionis incorporentur; ergo nomine professionis intellexerat non tantum professionem solemnem, sed quamcumque receptionem ad verum statum religiosum; ergo etiam in superiori capite eodem modo de professione locutum fuerat.
5. Denique, quamvis haec lex videatur rigorem continere, tamen revera potius continet favoris gratiam; amplianda ergo est ad totum statum religiosum. Antecedens declaratur, quia, quod professio fieri non possit intra annum novitiatus, favor est religiosi; quod autem non fiat ante certam aetatem, publicam utilitatem religionis respicit, ut dixit Navarrus, cons. 25, de Regular., quod incipit : In ordine Minorum. Vel certe (ut ego existimo) utrumque redundat in utriusque vtilitatem. Nam etiam est magnum commodum religiosi, ut non ligetur ante certam eetatem, in qua perfectius deliberare possit, sicut est cormmodum ejus non posse ligari ante sufficiens unius anni experimentum. Et e converso, etiam haec pars de integro anno novitiatus publica utilitas est religionis, quia non minus in ejus favorem, quam religiosi, introductus est novitiatus annus, juxta cap. Ad Apostolicam, de Regular.
6. Tertia quoque ad professionem conditio probatur procedere etiam de pradictis votis scholarium. — Tridentini decretum de quinquennio ad reclamandum eisdem votis accomnodatur. — Ingressus veligionis interdum suanitur pro cotorum emissione finito novitiatu. —fertia conditio ad professionem necessaria est ut non fiat ex metu cadente in constantem virum, de qua conditione eadem dubitatio quae de praecedentibus tractari potest, quia, ut diximus tomo superiori, haec conditio non est necessaria jure naturae ad valorem professionis, sed tantum jure canonico. Et ideo dubitari potest an hic modus professionis seu incorporationis nostrorum scholarium sub illo jure antiquiori comprehendatur. Eodem tamen modo affirmandum censeo. Primo, quia jus, irritans religionis professionem ex metu factam, fundatur in difficultate et proprietate status religiosi, quae in hoc statu invenitur, quantum est ex parte obligationis, et mutationis vitae ipsius religiosi. Secundo, quia cap. unic. De his quee ci, in quo maxime illa conditio fundatur , licet in particulari loquatur de muliere quae monachalem habitum invita susceperat, metu mortis monasterium ingrediens, nihilominus definitionem continet generalem, et in ea non consideratur , nisi aa timore anortis religionem intraverit, ut in fine textus dicitur. Quie verba generalia sunt, et cum omni pro- prietate iu hunc ingressum scholarium conveniunt. Unde obiter infero, hos scholares approbatos etiam comprehendi sub illo decreto Concilii Tridentini, sess. 25, cap. 19, de Regular. : Quicumque regularis protendat se per viu el metum ingressum esse religionem, aut etiam dicat aute atatem delitam professionem fecisse, etc., non audiatur, nisi intra quinquenaium , etc. Nam idem quinquennii tempus existimo servandum esse ad similem seu proportionatum effectum, respectu votorum, seu incorporationis horum scholarium; atque adeo nomine professionis ibi comprehendi; quia illa etiam constitutio non respicit principaliter solemnitatem voti, sed stabililatem religiosi status, et quietem personarum regularium. Unde (quod notandum est) idem significare videntur, in illo cap., ingressus religionis, et professio, quia clarum est non esse ibi sermonem de ingressu ad novitiatum, sed ad ipsum religiosum statum; hunc enim oportet libere fieri, et sine metu; constat autem sub nomine ingressus religionis comprehendi hunc ingressum scholarium; ergo etiam nomine professionis.
7. Procedit item quarta conditio. — Atque hinc etiam infero, eodem modo in hoc ingressu , sicut in quacumque alia professione, requiri conditionem quartam, nimirum, ut consensus praestitus ad talem actum non sit per dolum, vel ignorantiam, vel deceptionem in re gravi extortus; imo in hoc res certior est, quia haec conditio non jure positivo sed natural necessaria est, eo quod talis ignorantia non solum faciat involuntarium secundum quid, sicut metus, sed simpliciter causat non voluntarium, ut in superioribus declaratum est; consensus autem voluntatis tam necessarius est in hac incorporatione , sicut in quacumque alia.
8. Procedit et quinta multo magis, quau in professione solemni. — De quinta vero conditione, quae est libertas a legitima servitute, nihil hie addere necesse est, quia jam supra, lib. 2, cap. quinto, numero vigesimo quinto, vidimus, licet servitus jure communi impediat, et non dirimat professionem subsecutam, ex speciali tamen jure Societatis esse impedimentum inhabilitans personam, quamdiu servitus durat.
9. Similiter et sexta. — De matrimonii etiam vinculo, cujus carentia posset ut sexta conditio postulari, etiam ibidem, a numero vigesimo secundo, diximus, quomodo in Societate necessaria sit, etiam ex proprio et speciali jure illius, et ideo licet hic etiam habere possit locum quaestio, an jura, quae irritant professionem factam ab uno conjuge sine licentia alterius post consummatum matrimonium, locum habeant in scholaribus Societatis, tamen hic minus est necessaria, quia ex speciali jure Societatis constat hoc esse impedimentum irritans ingressum , atque adeo inhabilitans personam ad quemcumque gradum Societatis.
10. In Societate nec professio neque vota scholarium valent a conjugato emissa, nisi omnino libero ab uxore.—Imo, licet jure communi interdum valeat professio unius conjugis sine legitima conversione alterius, qui licentiam dedit, cum moderationibus in jure expressis, et superiori tomo declaratis , nihilominus in Societate mihi probabilissimum est, nec professionem, neque hanc scholarium admissionem validam esse, nisi plene ac perfecte tollatur illud impedimentum, quoad omnem obligationem redeundi unquam ad consortium uxoris, vel reddendi debitum, etiamsi ipsa petat, quomodo non tollitur plene hoc impedimentum, nisi cum facultate uxoris simul concurrat legitima conversio ejus. Hoc autem colligo ex ipso jure Societatis a Pontificibus confirmato. Nam in cap. 2 Examinis absolute ponitur, ut impedimentum irritans, matrimonium consummatum. In cap. vero 3, lit. C, additur declaratio : JVisi adsint conditiones ille, quee eaigi solent , ut conjugatus religionem ingredi possit. Et in prima parte Constitutionum, cap. 3, lit. F, apertius declaratur, tunc hoc desinere esse impedimentum, quando a conjuge facultas concederetur , sercatis aliis circumstautiis, que juvzia sanam doctrinan et usum sancte Ecclesie solent observari. Non ergo tollitur impedimentum per solam facultatem conjugis, nisi concurrant aliae circumstantiae, quae omnino liberam et expeditam relinquant personam ad sumendum statum religiosum, et permanendum in illo sine ulla injuria conjugis, etiamsi ipsa postea velit maritum revocare.
11. Item et septima. — Septimo loco diximus eodem tomo, ad has conditiones pertinere, ut persona professionem emittens in dignitate Episcopali constituta non sit. Circa quam nihil speciale est in Societate instituium aut declaratum. Certum tamen existimo illud commune jus a fortiori habere locum in hoc ingressu Societatis, quia etiam in professione ejus citra omne dubium locum habet; non enim potest Episcopus sine licentia Pon- tificis professus in Societate fieri ; multo ergo minus poterit in quolibet inferiori ejus gradu consiitui, nec de boc oportet plura dicere; quia non solum res clara est, verum etiam casus, in quo aliud contingat, vel intentetur, videtur moraliter impossibilis; quacumque autem ratione cogitetur, applicari ad illum potest tota doctrina circa professionem illo loco data.
12. Atque etiam octava. — Octava conditio assignari potest, ut persona non sit ligata professione alterius religionis. Quae quidem conditio ex jure communi solum procedit de religione, quae strictior sit; in Societate autem ex jure speciali extenditur ad quamcumque religionem, etiam laxiorem; imo non solum ad professionem in illa, sed etiam ad primum ingressum, seu habitus receptionem; nam hoc est unum ex impedimentis irritantibus ingressum Societatis, et quamcumque incorporationem cum illa, ut in superioribus visum est, lib. 2, cap. 1, a num. 16.
13. Quid de nona conditione , ne graviter egeant professuro parentes sui. — Societas licite potest dimittere scholarem pro subveniendo graciter egenti. — Nono impedire multum solet ingressum religionis, saltem ne liceat, obligatio ad parentes graviter indigentes, et ideo immunitas ab hac obligatione solet etiam inter conditiones ad professionem necessarias numerari. De qua nihil speciale in praesenti dicendum occurrit ; nam commune jus, et generalis doctrina, tomo superiori data, ad hanc etiam scholarium nostrorum admissionem applicanda est. Unde quoad hanc partem, non est dubium quin sub professionis nomine comprehendatur. Ratio est, quia quantum est ex parte sua, ita se tradit et obligat religioni, et muneribus ejus ad divina obsequia hic religiosus Societatis, sicut quilibet alius professus, quae traditio et obligatio ita est injuriosa parenti, sicut quaelibet professio, quia exse ita impedit obsequium ejus. Tamen, sicut professio facta contra hujusmodi debitum et obligationem, non est ipso jure nulla, licet illicite fiat, ita etiam in praesenti admissio, et vota scholaris indebite facta contra eamdem obligationem, non sunt irrita ipso facto, quia nullum est positivum jus commune, aut proprium Societatis, quo irritentur. Neque etiam ex sola natura rei sequitur talis irritatio, quia vinculum ipsum religiosum non repugnat formaliter cum illo debito ad parentes, sicut de professione dictum est; est enim in praesenti eadem vel ma- jor ratio, cum hoc vinculum scholarium Societatis aliqua ex parte minus rigorosum sit. Quapropter ex peculiari instituto Societatis poterit ipsa in simili casu jure ac merito irritare tale vinculum, quod aliae religiones non possunt facta professione; quia neque ex intentione sua, neque ex approbatione Pontificum sibi reservant talem facultatem in ipso contractu professionis, sicut reservat Societas in hac scholarium admissione. Cum autem facultatem habeat, et illa causa sit valde justa, praesertim quando debitum ad parentes antecessit ipsam incorporationem, non est dubium quin licite possit illam irritare, et scholarem liberum dimittere, ut parentibus inserviat.
14. Non tamen tenetur dimittere vi talis indigentie.— Teneri tamen aliquando poterit ec vi sui debiti regiminis. — Quin potius quaeri potest an ad hoc etiam teneatur Societatis Praelatus. Sed in hoc eamdem censeo rationem esse de Societate, et de quacumque alia religione, quantum ad obligationem dandi facultatem suis religiosis, jam incorporatis in quocumque gradu, ut parentibus indigentibus subveniant. Nam jus illud, quod sibi Societas reservat ad dimittendum scholarem approbatum ex justa causa, non inducit specialem obligationem dimittendi illum propter commodum parentum, quia jus illud non ad bonum aliorum, sed ad bonum ipsiusmet religionis ordinatur. Deinde quia vel talis est casus in quo teneatur Societas facultatem concedere religioso, ut subveniat parentibus, necne. Si ad hoc non tenetur, multo minus tenebitur dimittere illum, ut per se constat; si autem ad illud tenetur, considerandum ulterius erit an, retinendo statum religiosum, possit quis illi obligationi satisfacere, alia media et industriam adhibendo. religione retenta. Et tunc clarum est non teneri Societatem ad dimittendam omnino personam (quicquid sit an possit), quia obligatio illa solum cogit ad necessaria. Loquor autem de obligatione illa ex vi sua, seu ex vi juris talis parentis. Nam ex parte ipsius Societatis poterit seepe ad bonam ejus conservationem expedire, potius liberum dimittere scholarem, quam permittere ut, retento habitu et nomine Societatis, ministeriis et actionibus vacet, quae subventioni parentum poterunt esse necessaria, et tunc obligari poterit Praelatus Societatis ad dimittendum subditum, non tam ex jure ipsius subditi, seu parentum ejus, quam ex vi sui muneris in ordine ad debitum regi- men Societatis, vel certe ex conjunctione utriusque ; quia non potest alio modo utrique satisfacere, scilicet, parenti et Societati. Discernere autem an hoc vel illud expediat, aut moraliter necessarium sit, negotium est prudentiale, et ideo judicio viri prudentis relinquendum est; qui si recta intentione, et facta mediocri diligentia morali procedat, practice coram Deo non errabit.
15. In obligatione orta ex dicta indigentia equiparantur professis quibusvis scholares Societatis. — Distinctio de indigentia parentumn ante vel solum post professionem filii. — Quando vero in hujusmodi eventu teneatur Societas facultatem concedere subdito, ut parenti subveniat, et ipse etiam teneatur illam procurare, eo quod parenti subvenire obligatus sit, censeo etiam ex generali doctrina superiori tomo data de religiosis professis esse definiendam. Judico enim quoad hanc partem, et scholares in Societate approbatos esse equales quibuscumque religiosis professis, et obligationem Societatis in eadem parte non esse majorem, quam sit in quacumque religione, propter fundamentum n. 13 et 14 insinuatum, scilicet, quia et hi religiosi Societatis aeque se tradunt, et moriuntur mundo ex parte sua, ac quilibet alii professi; et jus illud dimittendi, quod sibi Societas reservat, non est propter alios, sed propter se ipsam, suumque commune bonum. Quapropter multum hic referre existimo distinctionem citato tomo datam, considerandum nimirum esse, an necessitas parentis et actualis obligatio filii antecesserit religiosum statum susceptum, vel postea necessitas exorta sit. Nam in hoc posteriori casu, multo minor est oblgatio tam religiosi, quam religionis, et ideo in illo religiosus Societatis satis erit securus in conscientia explicando religioni necessitatem parentis, et postea obediendo religioni, et sequendo judicium ejus, quia in eo casu majus sine dubio est jus religionis, et religiosus non potest ipsa invita, et cum aliquo ejus praejudicio, parenti subvenire ; neque ipsa etiam ad hoc tenetur concedere facultatem cum aliquo praejudicio suo, sed solum poterit obligari ex charitate, quando magnum religionis incommodum non intercedit. At vero in priori casu, quando necessitas praecessit et durat, multo major est obligatio tam religiosi, quam religionis. Ad utrumque potest applicari doctrina saepius relata ; nihil enim hic speciale occurrit, praeter id quod annotavimus de facultate peculiari, quam habet So- cietas ad liberum dimittendum religiosum in eo eventu.
16. Decima conditio ad professionem quousque locum habeat in dictis scholaribus. — Decimo, inter has conditiones ponitur, ut religionem professurus non sit aliis debitis aut reddendis rationibus obligatus. Hanc ergo observari etiam necesse est in admittendis scholaribus Societatis ; nam quoad hoc etiam eorum vinculum cuicumque professioni sequiparatur, ut in proximo puncto explicatum est; procedit enim hic eadem ratio. Quia vero per haec vota scholarium Societatis non statim amittitur omnium bonorum proprietas, licet ita ligetur ut jam non liceat uti illis, ut propriis, ideo ex hac parte saepius fieri potest, ut debita minus impediant hoc vinculum cum Societate, quam professionem. Similiter, quia haec vota non faciunt incapacem haereditatis, propter certam spem illius posset aliquando esse licitum hoc vinculum, non obstantibus debitis, quando non est licita professio ; praesertim si manendo in seculo non aliunde speraretur facnltas solvendi debitum, quam ex tali haereditate, quia tunc non fieret impotentior ad solvendum per hujusmoni vota. Atque eadem ratione, si quis habeus debita propter impotentiam solvendi admittatur ad haec vota, et postea casu eveniat ut in aliqua haereditate succedat, tenebitur priora debita solvere, nec Societas poterit illum impedire, quia obligatio non fuit extincta, sed impotentia solum excusabat; quod in Societate multo facilius est, cum'ipsa nullum acquirat jus, nec succedat in bonis religiosorum, nisi ei voluntarie donentur. Solutio autem debitorum praeferri debet donationi voluntariae, etiam piae. Atque haec de conditionibus ex parte voventis.
On this page