Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Quae conditiones requirantur ex parte religionis, ut vota scholarium valide fiant.

CAPUT VII. QUAE CONDITIONES REQUIRANTUR EX PARTE RELIGIONIS, UT VOTA SCHOLARIUM VALIDE FIANT.

1. Scholarium receptio ex parte Societatis fundamentum est harum conditiomnm. — Quod attinet ad conditiones requisitas ex parte religionis, quas jam tomo superiori assignavimus, eae omnes in hac etiam receptione nccessarie sunt, retenta solum differentia in modo acceptandi traditionem religiosi, et obligandi religionem ipsam. Jam enim supra, c. 1, a n. 6, explicavimus Societatem in hac receptione scholarium non simpliciter obli- gari, sed retinere ac reservare sibi potestatem eos dimittendi liberos simpliciter, etiam quoad vinculum, si id expedire censuerit. Nihilominus commune est his votis et incorporationi scholarium cum quacumque alia professione, ut non possit fieri ab ipso vovente solitarie, aut omnino secrete; talia enim vota non sunt vota Societatis, neque habebunt vim incorporandi in illa, et consequenter nec religiosum statum constituent. Oportet ergo ut fiant coram aliquo, qui potestatem habeat incorporandi in Societate in tali gradu, et consequenter ad hunc effectum illa acceptet, et ipsam religionem obliget modo debito et proportionato, quem magis in 9 c. declarabimus. Sicut ergo acceptatio religionis necessaria in prasenti est, ita ex parte religionis necessariae sunt conditiones, quae in aliis religionibus ad professionem necessariae esse solent.

2. Prima conditio , Societatem approbatum esse oportere, ut vota scholarium ipsos constituant religiosos. — Prima conditio religionis est, ut sit approbata per Apostolicam Sedem, juxta c. ult. de Relig. domib., et unicum eodem titulo, in 6. Hanc vero conditionem in Societate inveniri satis in superioribus probatum est. Fuisse autem necessariam ut talia vota licite et valide fieri possint, in ipsismet bullis Pontificiis pro certo supponitur, estque manifestum ex dictis juribus, ubi omnis nova religio prohibetur, nisi specialiter fuerit a Sede Apostolica approbata ; et praecipitur ut omnis , qui in religione converti voluerit, unam ex approbatis assumat. Certum est autem, per haec vota, et receptionem in Societatem, ita aliquem converti ad verum statum religiosum ; ergo non potuissent babere hanc vim, nisi talis religio fuisset ab Ecclesia approbata. Et ob hanc rem, quamvis a principio ita fuerit approbata, ut potestas recipiendi esset ad certum numerum limitata, id satis judicatum non fuit, ut plures recipi possent non solum licite, verum etiam nec valide quoad religiosum statum, et ideo ab eadem Sede Apostolica approbatio facta est, et potestas collocata absque ulla numeri determinatione.

3. Secunda conditio, debere hec cota emitti coram habente ad id potestatem. — Notatio. — Secunda conditio necessaria est, ut haec vota fiant coram illo, qui potestatem habeat admittendi in corpus Societatis, justa ejusdem Societatis constitutiones. Patet primo ex generali ratione, quia admittere aliquem in membrum alicujus communitatis est actus potes- tatis superioris, sive illa potestas in tota communitate, sive in capite resideat. Secundo, id patet ex constitutionibus Societatis ; nam propterea statim in prima parte, cap. primo, agitur de potestate admittendi ad probationem, apud quem resideat, et in quinta parte, in qua agitur de incorporandis in Societate, statim in cap. primo agitur de eo qui talem potestatem habet, et potestas illa dicitur esse penes Prapositum generalem, qui aliis eam communicare potest, prout oportuerit. Et in declaratione, litter. B, advertitur ordinarie communicari Provincialibus, aliquando vero communicari posse Rectoribus, vel Praepositis, vel aliis personis Societatis, vel alicui etiam extra Societatem, ut Episcopo, vel personae in dignitate ecclesiastica constitutae, si alicubi persona Societatis deesset. In hoc tamen advertendum est, aliud esse loqui de potestate ferendi ultimum judicium, quasi definitivum, an aliquis sit recipiendus in hunc gradum Societatis, necne; aliud vero de potestate exequendi ipsam receptionem actualiter assistendo emissioni votorum cum potestate admittendi illa. Quamvis ergo utraque potestas ordinarie sit in Provincialibus, tamen regulariter exercent illam quoad pri mun actum per seipsos; posteriorem autem Superioribus localibus committunt.

4. Quorundam objectio. — Confirmatur ex Dasilio.— Non desunt tamen qui in hac parte etiam contra Societatem obmurmurent, dicenies potestatem incorporandi religioni, quae gravissima est, non debere esse in una sola persona, sed in toto conventu provinciali, vel saltem locali, prout in aliis religionibus observatur, in quibus licet professio fiat in manibus alicujus Praelati, tamen admissio ad professionem fit a Capitulo, vel saltem de consensu aut consilio ipsius Capituli. In aliquibus enim religionibus admissio fit ad plura suffragia decisiva, in aliis vero, vel etiam jure communi (ut juristae volunt), fit ab Abbate, praemisso consilio Capituli, ita ut sine illo professio non valeat. InSocietate vero neutro modo necessarium est communitatis consilium, vel judicium, sed totum negotium in unius hominis potestate constituitur; quod incongruum judicatur, tum quia cum religiosus ad vitam communem cum omnibus agendam recipiatur, ab omnibus recipi deberet; tum etiam quia facilius conüngere potest ut unus odio vel amore moveatur, quam plures, aut ut erret recipiendo indignum, vel dignum repellendo. Et ideo Basilius, regula 112, ex brevioribus, hanc quaestionem proponens, convenientius judicat receptionem cum fratribus communicari.

5. Diluitur. — Explicatur Basilius.— Haec vero objectio generalis est de toto regimine Societatis, quod monavchicum est, de quo inferius, libro decimo, disputabitur. Nunc breviter respondetur, constans esse apud philosophos et Theologos hunc modum regiminis ex suo genere meliorem esse, paucioribusque incommodis expositum, ut Christus Dominus exemplo suo in suae Ecclesiae institutione confirmavit. Cum ergo iotius religionis regimen monarchicum sit, necessarium fuit in potestate admittendi eamdem formam servari, quae revera, moraliter loquendo , nullis fere est periculis exposita, et, si quae sunt, et rara et particularia sunt, quae in legibus ferendis non considerantur ; cui enim totius Societatis, vel alicujus provincia ejus cura committitur, de ejus prudentia ac religione praesumi debet, ut ut etiam facultas admittendi seu approbandi scholares ei possit demandari , praesertim cum praemisso gravium et prudentum virorum consilio id semper faciat, ac facere debeat, atque hoc modo vitantur magna incommoda, et dissensiones quae ex varietate judiciorum et affectuum in hujusmodi Capitulis oriri solet. Basilius autem in dicta regula solum indicat conveniens esse communicari cum fratribus hujusmodi receptionem, ut et oratio aliorum pro aliis vicissim communis sit, et commune inter ipsos sit gaudium, sicut Dominus dixit, in eo, qua poenitentiam agit, convocandos esse vicinos et amicos; itaque non dicit convocandos esse ad suffragium, sed ad congaudendum de novo fratre, quod maxime in Societate observatur. Et quamvis Basilius de suffragiis loqueretur, nihil nobis obstaret, quia modum alium recipiendi ad professionem non improbamus, qui fortasse in aliqua religione poterit esse commodior juxta modum sui instituti, sed solum asserimus Societatem merito praedictum modum elegisse, supposito modo obedientiae et regiminis quem profitetur; et ideo inter alia instituta Societatis, hoc etiam Sedes Apostolica approbavit. Et quamvis Sixtus V specialem formam recipiendi omnibus religionibus generalem postea instituerit, statim etiam ante declarationem suam, Societatem ab illo onerce recipiendi per suffragia Capituli liberavit, quoad hoc ctiam tacite hoc institutum approbans; si quid vero aliud ex forma ab ipso alias praescripta in Societate retineri voluit, a Grego- rio XIV revocatum est, qui antiquum morem Societatis circa hoc approbavit, et retineri voluit, cujus verba supra retuli, libro secundo, cap. tertio, numero decimo tertio, in fine.

6. Tertia conditio, debere etiam admittentem praebere consensum. — lertia et ultima conditio ex parte admittentis ad professionem erat, ut Praelatus nomine religionis liberum consensum adhibeat. Hanc ergo etiam in hacreceptione necessariam existimo , quia nulla traditio consummata est, nisi ab altero acceptetur; acceptatio autem non consistit in solis verbis, sed requirit interiorem consensum. Dicunt vero aliqui, eo ipso quod talia vota a Sede Apostolica approbata sunt, per approbationem talis religionis, si publice fiant coram Superiore religionis ejusdem, ab ipsa Ecclesia acceptari, vel ab ipso Deo, cuitalia vota fiunt. Respondetur falsum hoc esse, quia alias, etiamsi Superior per vim cogeretur talia vota audire, ipso vero non praeberet consensum, neque haberet intentionem admittendi talem personam, nihilominus receptio esset valida, quod aperte falsum est et incredibile, quia illa praesentia valde materialis est, et, seclusa intentione, non habet concursum moralem, neque utitur potestate admittendi sibi concessa, quia illa potestas etiam est moralis, et ideo non applicatur ad opus, nisi ex intentione operantis. Quare falsum est Ecclesiam in eo casu admittere illam personam, vel ejus vota ; quia Ecclesia, vel Pontifex non admittit immediate per se ipsum, sed per Societatem: neque haec admissio fit ipso jure, sed postulat actionem hominis, quae actio non est sine voluntate et consensu , sicut servatur in omnibus contractibus, et actionibus moralibus. Neque enim solus Deus immediate acceptat talia vota, sed per Societatem, cui proxime fit traditio talis personae, et ideo etiam Deus illam non acceptat nisi per Societatem ; vota autem sunt veluti annexa huic traditioni, et ideo cum illa acceptantur, et non alias. Quoad hanc ergo partem aequiparatur haec incorporatio professioni, et quae de hac diximus, hic applicanda sunt.

7. Praeter haec, quae ex parte religiosi et religionis sunt necessaria in forma ipsa profitendi, oportet etiam debitum modum observare, quod etiam in praesenti, servata proportione, necessarium est, et quae de professione diximus, ctiam in hoc pun:to locum habent. Omnia vero suflicienter explebuntur, si forma ad admittendos scholares approbatos praescripla in constitutionibus Societatis p. 5, capite quarto, observetur, nam in illa tria vota , et promissio Societatis expresse proferuntur; traditio vero , et acceptatio ipso actu vovendi tali modo, et cum talibus circumstantiis , sufficienter significatur, maxime cum in forma vovendi addatur: Omnia intelligendo juata ejusdem Societatis constitutiones, in quibus satis declaratum est, per hanc actionem incorporari talem personam huic religioni in tali gradu, quod non tit sine traditione ex parte unius, et admissione ex parte alterius. Quod si quis interroget an omnia, quae in illa forma continentur, sint de substantia et valore hujus incorporationis, respondendum est, ad tollendum omne dubium, optimum consilium esse formam illam integre servare; in rigore tamen loquendo, non tota forma verbalis , quae ibi proponitur, neque omnes circumstantiae ibidem adhibitae, videntur esse de substantia, sed solum ea verba quae ad exprimenda vota et promissionem pertinent, sufhicienter explicando illa fieri in Societate ; nam ad explicandam traditionem et omnem obligationem haec sufficiunt. Oportet etiam ut hoc publice tiat, ita ut praeter eum, qui potestatem admittendi habet, aliqui adsint, quorum testimonio de hujusmodi receptione et incorporatione constare possit ; quod quidem in citato capite 4 litter. D, expresse postulatur. Et est revera valde necessarium, et omnino servandum. Non dico autem esse simpliciter de substantia et de valore actus in foro conscientiae, quia id neque ex natura rei necessarium est, neque ex communi jure sufficienter colligitur, neque in illo jure speciali Societatis declaratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7