Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Quibus mediis juvet societas subditos ad votum castitatis servandum.

CAPUT III. QUIBUS MEDIIS JUVET SOCIETAS SUBDITOS AD VOTUM CASTITATIS SERVANDUM.

1. Quam perfectam castitatem Societatis institutum intendit. — Nec de obligatione agimus, nec de usu. Nam de priori jam in lib. 1, cap. 3, dictum est, esse maximam quam esse potest, tam intensive, quam extensive; et ideo quoad hanc partem nullam declarationem requirit, ut dixit B. P. Ignatius, sexta parte Constitutionum, cap. 1, S1 statim citando. Posterior autem non ad jus, sed ad factum pertinet, quod hic referre nec nostri instituti est, neque ad doctrinam tradendam est necessarium, sed invigilandum semper ne religionis splendor hac in parte obuubiletur. Solum ergo expiicanda est providentia et perfectio Societatis quoad hanc partem. Duo autem in hoc spectari possunt, scilicet, finis et media. De fine sufficiunt verba ejusdem B. P. Ignatii, loco citato: Que ad votum castitatis pertinent, interpretatione non indigent , cum constet quam sit perfecte observanda , nempe enitendo angelicam puritatem imitari , et corporis et mentis nostre munditia. Quae verba jam dicto in libro, cap. tertio, numero quarto, attigimus, et ostendimus quam sint conformia doctrina et exemplis antiquorum Patrum. Intenditur ergo (quod ad finem attinet ) maxima perfectio, quantum in hac parte desiderari, et ordinaria lege comparari potest. De mediis etiam aliquid citato cap. tertio attigimus; tamen ad majus doctrinae complementum, et ut observationes nonnullas Societatis obiter explicemus, aliqua in particulari addemus.

2. Primum medium ad hoc intentum, oraLionis el meditationis usus. — Primum ergo ac praecipuum medium est frequens oratio, ct spiritualium rerum meditatio; nam illa maxime necessaria est ad divinam gratiam obtinendam, sine qua votum hoc servari non potest, juxta illud Sapient. 8: Scivi quoniam aliter non possem esse continens, uisi Deus det, et hoc ipsun erat sapientie scire, cujus esset hoc donum. Haec vero valde utilis est ad Dei timorem et amorem in animo generandum, quorum praesidio maxime servatur castitas, et vitia illi contraria vincuntur. Quantum autem et quale sit spirituale hoc exercitium in Societate, in superioribus visum est, libro primo, cap. tertio, a numero octavo, cum de perfectione instituti ageremus, et libro nono, cap. septimo, aliquid attingemus, ac videri potest Basilius, de Constitut. monast., c. 2, de efficacia orationis ad hunc effectum.

3. Secundum, manifestatio conscientie, etc. — Unus modus utendi hoc medio. — Secundum medium est, ut inferiores a suis Superioribus juventur ad superandas difficultates omnes, et pericula quae circa hujus voti observationem occurrere solent. Nam post divinum adjutorium, nullum ntilius et efficacius inveniri potest. Imo, quia Deus vult homines hominibus subjici propter eum, ideo saepe per hoc medium suum praebet peculiare auxilium, quod fortasse non concederet, si hoc contemneretur. Duobus autem modis potest Praelatus in hoc opere subditum juvare. Primo, sua vigilantia, ac providentia quam ratione sui officii adhibere tenetur. Vix autem potest efficaciter, et suaviter hoc praestare, nisi uniuscujusque indigentiam, et difficultates seu tentationes perspectas habeat. Quam cognitionem vix aut nullo modo assequi poterit, nisi ab ipsomet subdito sincere ac pure aperiantur; et ideo monentur religiosi Societatis, ut Superioribus suis nihil in hoc genere occultent, sed tentationes omnes, ac pericula manifestent, ut ab eis possint juvari, ut patet in Exam., c. 4, 834, ettertia parte , c. 1, S12, ubi declaratur satis esse, si haec notitia detur vel Superiori, vel confessario, vel alteri, cui specialis cura circa spiritualem profectum religiosorum demandata sit.

4. Modus hic consonat S. Patribus. — Alter modus. — Hoc autem remedium ab antiquis Patribus nimis commendatum et laudatum est, ut videre licet apud Cassianum, collat. 2, cap. 10, et sequentibus , et in S. Dorotheo, de Renunciatione, doctrina 5, quae est, Non debere quemquam sue prudentie confidere; ubi inter alia ait, nihil ita damonem abominari ac fugere, sicut pandi et aperiri malitiam suam, ubi hoc late ostendit et exemplis confirmat !. Quod etiam optime declaravit Beatus Tgnatius in suis exercitiis spiritualibus, in regulis ad motus animae discernendos. Ubi in 13 sic inquit : Znimicus noster morem insequitur iniquissimi cujuspiam amatoris , qui puellam honestorum parentum filiam volens scducere, summopere procurat , ut verba et censilia sua occulta sint, nilgue veformidat magis, ac egre fert, quam si puella patri suo illa patefaciat, cum sciat hoc pacto de votis ac conatibus suis actum esse. Ád eum modum obnoaie satagit diabolus, ut anima, quam circumvenire cupit ac perdere, fraudulentas suas cogitationes teneat secretas ; indignatur vero maaime, et gravissime cruciatur , si cui vel confessionem audienti, vel spirituali homini molimina sua detegantur , a quibus se ita edcidere funditus intelligit. Cujus réi ratio multiplex reddi potest. Prima, et maxime propria, quia hoc modo Superior congruentia adhibere potest remedia. Secunda, quia suis orationibus potest etiam et debet magis subditum juvare. Tertia, quia Deus majus etiam confert auxilium propter humilitatis opus, et obedientiae subjectionem. Jam modus alter subditum juvandi est, ut unusquisque, etiam de his rebus quae ad alios pertinent, possit hujusmodi notitiam Superioribus praestare, propter illorum et totius religionis majus bonum. Sed de hoc puncto infra dicendum est latius, lib. 10, cap. 6, cum eam regulam explicabimus, quae ad correctionem fraternam pertinet.

5. Tertium medium ex D. Thoma, corporis maceratio per abstinentiam. — Tertium medium, et inter externa maxime accommodatum, est corporis maceratio, ut notavit D. Thom. 2. 2, quaest. 188, art. 6, ad 3, ubi inquit : Ad continentiam efficacius ordinatur maceratio carnis, tam per abstinentiaum cibi et potus , quae pertinent ad fumem et sitim, quam per subtractionem vestiwn, quae pertinent ad frigus, et ad nuditatem, et quam per corporalem laborem. Ex quibus verbis colligo imprimis, abstinentiam ciborum, quatenus est medium servandae castitatis, magis in moderatione seu diminutione quantitatis, quam in ciborum qualitate consistere ; non enim sine causa addit D. Thomas: Per abstinentiam cibi et potus, quae pertinent ad famem et sitim; hi enim effectus ex defectu quantitatis maxime proveniunt , et radicem corporalem seu materialem pravorum motuum maxime moderantur, et ideo diminutio quantitatis cibi et potus maxime juvat ad castitatis observantiam, quamvis etiam ciborum delectus seu qualitas juvare multum possit. Propter quod dixit Basilius, serm. 1 de Institutione Monach., castitatem perfectam includere omnem temperantiam et modestiam. Quanta vero moderatio in hoc genere in Societate servetur, considerata ratione instituti, et laboribus ejus, satis in superioribus, lib. 1, indicatum est.

6. Tum etiam per laborem seu convenientem occupationem. —Quamvis autem inter tria media corporalia, quae D. Thomas attigit, corporis laborem ultimo loco posuerit, tamen et ad praescribendum debitum modum, ac convenientem gradum in primo medio de abstinentia cibi et potus, ejus consideratio multum necessaria est; et per se etiam multum confert ad castitatis hostes superandos, non solum quia corpus extenuat et aflligit, sed etiam quia otium excludit, quod maxime solet perfectioni castitatis adversari. Propter quod dixisse videtur Innocentius III : Ofiositas et coluptas arma sunt hostis antiqui ad aniseras animas captivandas. Ubi glossa adducit illud Ovidii:

Otia si tollas, periere Cupidinis arcus.

Quod variis exemplis confirmat auctor sermonis 17 ad fratres in erem., ubi inter alia inquit : Quid ergo dicis, o frater, quid otiose facere potes, nisi opera carnis ? Hinc etiam est illud Hieronymi cclebre consilium in epistol. 4 ad Rusticum. quod ctiam refertur in cap. Nunquam , de Consecrat., d. 5: Facito aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum. Hoc ergo consilium summa cum diligentia servari voluit B. P. N. Ignatius, dicens in 3 p. Constitutionum, c. 1,8 6: Omnes quamdiu corpore bene calent in spiritualibus vel ecterioribus rebus habeant, in quo occupentur ; et qui officiwn vel ministerium certum habent, ut de aucilio providendwum est eis, si est necessarium, ita cum vacant, in alis rebus occupari debent, ne otium, malorum omnium origo, quoad ejus fieri possit, domi nostre locum habeat. Quod etiam repetit parte quarta, cap. decimo, S 6. Et videntur illa verba fere desumpta ex regula S. Benedicti, cap. 48. Et similia leguntur in regula S. Francisci, cap. 5. Quamvis autem consilium hoc ad vincenda omnia vitia necessarium sit, ut per se constat, et dicti Patres significant, et prosequitur Cassianus, l. 10 de Institutis renuntiantium, per totum, et Basilius, homil. 7 hexaemer., specialiter tamen ad castitatem servandam confert!,ut late prosequitur Bonaventura, lib. de Reformatione mentis, c. decimo tertio, et lib. de Septem itineribus aeternitatis, itinere 7, d. 2.

7. Huc accedit modestia in sensibus emternis ex Basilio. — Ad hoc etiam remedium speciat, quod Basilius supra attigit de modestia, quae in sensuum observantia et custodia maxime cernitur, qua nihil magis necessarium esse potest ad castitatis puritatem servandam, juxta Hlud Job 31: Pepigi fuedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine; servandi ergo sunt sensus, ne cogitatio, quae radix malorum omnium est, insurgat, ut late ibi prosequitur Gregorius, lib. 21 Moral., c. 1. Vide Esaiam Abbatem, orat. 27 ad fratres, c. 15: Attende (inquit) tibi diligenter, ut quemadmodwm a libidine temperas, sic etiam oculorum et awrium cohibeas cupiditatem. Et similia videri possunt in Isidoro, lib. 2 de Summo bno, c. 39: Sicut quidam (inquit) sapiens ait, prima fornicationis tela sunt oculorum, se- cunda verborum ; sed qui non capitur oculis, poLest verbis resistere. Vide pluries Augustinum et alios apud Gratianum, 32, q. 5; et rursus Augustinum in sua hRegula, cap. 21, et in Psal. 143: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prelium, etc. Ob hanc ergo causam, hoc etiam medium maxime in Societate commendatur et observatur. Unde in tertia parte Constitutionum, cap. 1, S 4: Omnes diligentissime curent (dicitur) portas sensuum suorun, oculorum pracipue, aurium et lingue, ab omni inordinatione custodire, etc. Et in particulari ad modestiam servandam speciales regulas de modestia B. P. Ignatius reliquit. Quo etiam spectat regula 12, ex communibus, quae decentem in cubando modum praescribit.

8. Quartum medium, vitare colloquia etiam scripto cum feminis. — Ad hoc mediwm spectat ne feminc domum Societatis intrent. — Quartum medium est vitare consortia sive colloquia feminarum, tam in praesentia per colloquia, quam in absentia per litteras. De quo medio sic scripsit Basilius, in Const. monast., cap. 4: Fugiende imprimis sunt nobis cum mulieribus congressiones et collocutiones, etc. Quem imitatus B. Ignatius in regulis Superiorum admonet, ut mulieres invisere, aut ad eas scribere, nisi in necessitate, aut cum spe magni fructus, et nisi viris valde probatis, aut prudentibus, non permittant. Et in regulis sacerdotum gravissime admonentur, cum necesse fuerit feminarum confessiones audire, aut ob aliud necessarium pietatis opus feminas invisere, quoad fieri possit, in loco omnibus patente, ubi ab aliis videri possint, et saltem proprium socium praesentem habeant, quamvis ea, quae secreta esse oportet, audire non debeat, et negotium breviter expediant. Quae regula ut exacte custodiatur, provisum est in ordinationibus contractis, cap. 1, n. 9, et in Instructione pro confessariis, cap. 2, et per se prudentissima statim apparet, et antiquis Patribus et Conciliis est consentanea, ut videre licet apud Gratian., 81 d., c. Volumnus, cum sequentibus. Et ex Concilio IlI Carthaginensi, c. 25, Concilio Africano, c. 5, et Concilio Matiscon. I, cap. 3; et ex Clemente T, epist. 1, ubi praecipit ut nullus clericus vel monachus solus ad feminas accedat, vel cum eis loquatur. Cujus egregium Augustini exemplum sumitur ex Possidonio, in Vita cjus, cap. 6. Ejusque ex parte meminit Gregorius, lib. 7, epist. 39, et refertur in cap. Legitur, 81 d. Denique D. Hieronymus, in regula Monachorum ad Eustochium (quam aliqui illius esse non negant, et omnes ex illius sententiis collectam esse fatentur), c. 4: Matrem (inquit) ita vide, ne per illam alias videre cogaris. Et infra : Volo ego te propter has causas non habitare cum maire, et alia, quae optime prosequitur; specialiter vero addit inferius: Crebra mumuscula et dulces litterulas sanctus amor non habet. Quod sumptum videtur ex epistola 9 ad Nepotianum. Quod etiam prospiciens B. P. N. Ignatius, statuit ut litterae feminarum, quoad fieri possit, caveantur, et in universum ne litterae sine facultate Superioris mittantur aut recipiantur, de qua regula inferius circa volum paupertatis dicemus. Denique huc etiam spectat, quod feminae collegia aut domus Societatis ingredi permitti non debent, ut statuitur tertia parte Constitutionum, cap. decimo quarto, et in propriis Superiorum regulis, quod quam sit consentaneum antiquis et novis Ecclesiae decretis, ex tractatis in tomo superiori de religione in communi satis constat.

9. Quintum mediun, cautela familiaritatis humaneque amicitie inter religiosos Socictatis, mamime juvenes. — Quinto, ad haec media pertinet, ut omnis nimia familiaritas, et singularis ac humana amicitia inter juvenes praesertim caveatur. Quod in Societate summa diligentia observatur, sicut in omni communitate reiigiosa observandum esse docuit Basilius, in Asceticis, serm. 1, de Abdicatione rerum, post medium : Jucenis (inquit) sece etate, sive animo fueris, equalium tuorum consuetudinem defugito, ab illisque te non secus atque ab ardentissima flamma contine ; quod optime, et descendens ad omnia particularia prosequitur, ac tandem concludit : Crede iihi, quoniam fraterue tibi, el ev intimo recessu loquor. Et serm. 1, de Institut. Monachorum, circa finem : Porro (inquit) in hujusmodi contubernio, neutiquam patitur charitatis lem aliquas coiri seorsum aut amicitias aut sodahtates. Quod serm. 2 iterum repetit, et in regul. 34, ex fusioribus, amorem hunc vitiosum vocat, et vitium maxime infame. Ac denique in Const. Monach., c. 39: Charitatem (inquit) habere inter se mutuam fratres debent, non ita tamen ut duo tresve a cweteris inter se sodalitatem coeant ; quandoquidem hoc non charitas est, sed. seditio et divisio, et eorum, qui sic coeunt, improbitatis indicium. Ad hujusce ergo humanas familiaritates vitandas, praeter actualem Superiorum vigilantiam sunt in Societate regulae quae continue ac veiuti habitualiter illas impediunt; cujusmodi est regula 33, inter communes, de aperta cubiculi janua, dum unus in alterius cubiculum ad colloquendum, etiam de licentia Superioris intrat, et 34, de non se tangendo, etiam per jocum.

10. Ultimum medium, frequens usus confessionis et comnunionis. — Ultimo inter omnia media, quae spectant ad opus, ut sic dicam, operantis, eificacissima etiam sunt quae virtutem habent ex opere operato; qualia maxime sunt Sacramentum Confessionis et Eucharistiae, quae licet ad omnem gratiam et virtutem conferant, specialiter tamen ad castitatis observantiam conferre censentur ; Confessio quidem, praeter sacramentalem et internam gratiam, propter consilium et auxilium confessoris, qui si suo munere bene utatur, et poenitens non obsistat, credendum est Deum speciali auxilio dirigere et illuminare, ut poenitentem in difficultatibus circa observationem castitatis occurrentibus superandis adjuvet. Eucharistia vero, quia proprium ejus est, propter mundissimam Christi carnem et sanguinem, virgines germinare, ut dicitur Zachar. 9, et exponit ibi Hieronymus, et Paschasius, lib. de Corpore et sanguine Domini, cap. vigesimo primo. Et Laurent. Justinian., lib. de Disciplina Monast., cap. decimo nono, huic Sacramento specialiter tribuit fomitis mitigationem. Et plures alios retuli in 3 tom. tertiae partis, disput. sexagesima tertia, sect. decima, disp. sexagesima quarta, sect. 1. Propter quod dixit Bernardus, serm. de Coena Domini : Quis poterit tam efferos motus frangere * quis pruritus ulceris bujus ferre queat * Confidite, quia in hoc gratia subvenit, et ut securi sitis, sacri Domini Corporis et sanguinis pretiosi investituram habetis. Duo enim illud Sacramentum operatur in nobis, ut, videlicet, minuat sensum in minimis, et in gravioribus tollat omnino consensum. His igitur remediis etiam utitur Societas per frequentem usum horum sacramentorum, ut constat ex tertia parte Constitutionum, cap. 1, 83, et in superioribus, lib. 1, cap. 3, numero quarto, tactum est, et explicatum quanta diligentia adhibeatur ut haec frequentia non minuat, sed augeat potius reverentiam et fructum horum sacramentorum. Atque ita quidem existimo tan- tam animorum puritatem, et castimoniam, quantam per Dei gratiam in scholaribus et operariis Societatis manifestissimis indiciis cognosci potest, huic potissimum Sacramento ascribendam esse, quamvis alia etiam remedia et multum juvent, et necessaria sint.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3