Caput 4
Caput 4
Votum paupertatis scholarium societatis jesu neque illos reddere domini incapaces, neque id repugnare vero religionis statui.
CAPUT IV. VOTUM PAUPERTATIS SCHOLARIUM SOCIETATIS JESU NEQUE ILLOS REDDERE DOMINI INCAPACES, NEQUE ID REPUGNARE VERO RELIGIONIS STATUI.
1. Quid et quo ordine de paupertate hic tractandum. — Quamvis hoc loco tractemus de gradu scholarium, dicemus nihilominus consequenter omnia, quae circa hoc votum toti Societati communia sunt; nam secluso uno effectu peculiari, quem votum hoc in scholaribus approbatis non habet, in materia paupertatis et in obligatione idem paupertatis votum commune est omnibus. Et quamvis in quibusdam sit solemne, et in aliis simplex, hoc solum provenit ex difierentia in conditione inclusa, vel absoluta traditione, quae in superioribus, toto fere lib. 3,satis explicata est, neque hic habet specialem difficultatem. Non agimus autem nunc de special voto, quasi reflexo, quod professi faciunt de conservando et tuendo instituto, quoad rigorem paupertatis, nam de hoc infra lib. 6, c. 6, dicemus, simul cum aliis votis professorum ; agimus ergo hic solum de directo paupertatis voto, de quo primo videbimus quos effectus habeat in personis Societatis ; deinde de materia ejus, et quantum in singulis seu praecipuis partibus ejus obliget. Porro autem materia tota et obiigatio voti paupertatis reducitur ad duo capita, scilicet, dominium sub quo comprehenditur omne jus proprium, et usum ; et ideo dicemus prius de priori capite, quod nomine etiam proprietatis significari solet , postea de usu. Circa dominium autem nihil est quod dicamus de gradu professorum, quia illi omnino sunt incapaces dominii, idemque est de coadjutoribus formatis, qui quoad hoc aequiparantur professis, et utrique eisdein obligationibus tenentur in hac parte, et per eadem jura regulandi sunt, quibus alii religiosi professi aliarum religionum, exceptis his quae infra dicemus, capite 6 et 7, de usu, et de domibus professis. Solum ergo de scholaribus, sub quibus comprehendimus omnes, qui post biennium solum vota simpli- cia emiserunt, superest proposita quaestio. Cujus difficultas tota est in posteriore parte tituli ; nam qua in priore involvitur, cum pendeat ex jure positivo, et ex intentione voventium, difficultatem non habet, ut jam videbimus.
2. Prima, assertio. — Probatur primo per medium negativum. — Secundo , auctoritate positiva. — Probatio in Societate non semper calet novitiatum. — Primo ergo certum est hujusmodi personas non fieri inhabiles ad dominium et proprietatem bonorum temporalium vel retinendam, vel de novo acquirendam. Probatur, quia nullo jure positivo redduntur inhabiles : ostensum autem in tom. superiori est, hujusmodi impedimenta irritantia, seu inhabilitates sine adminiculo juris non contrahi ; quin potius hoc ipsum declaravit Gregorius XIII expreesse in Constitutione Ascendente Domino, dicens : Licet qui quoad gradus professorum et coadjutorun formatorum nondum pervenerunt, bonorunm suorum jus atque dominium, tum alias ob justas causas, tum etium ut majorem Societas habeat libertatem, illos si opus fuerit cum minori offensione dimittendi, ad tempus Generalis Praepositi judicio praescribendum valeant retinere, etc. Per quae verba non condidit Gregorius novum jus, sed declaravit antiquum. Nam, licet in prioribus Bullis hoc non fuisset tam expresse declaratum, tamen, eo ipso quod haec vota scholarium solum admittebantur ut simplicia, eisque in nulla Pontificum Bulla talis effectus adjungitur, illis non convenit; quia jure communi solum votum solemne paupertatis habet adjunctum hunc effectum. Unde in eadem constitutione, cum de coadjutoribus formatis, quorum vota etiam simplicia sunt, dicitur esse omnis haereditariae successionis incapaces, nihilque omnino propri habere posse, additur: Juata easdem constitutiones, scilicet, Societatis ; quia, scilicet, ex jure communi votum corum non poterat hunc effectum habere, cum solemne non sit. Igitur, juxta peculiare jus Societatis in constitutionibus a sede Apostolica approbatis contentum, de hujusmodi effectu judicandum est. In 4 autem parte Constitutionum, c. 4, littera E, sic declaratur: Haec consuetudo facit, ué quamvis paupertatis votum sit emissum bona tamen temporalia haberi possint ad certum usque tempus, quod Superiori intra proLationis spatium videbitur. Ubi probationis nomine intelligitur totum tempus, donec scholares approbati ad ultimum gradum profes- sorum, vel coadjutorum formatorum admittantur : proxime enim dictum fuerat scholares, cum approbantur, simul admitti et ad suum gradum, et ad probationem ad ulteriorem gradum. Et ita tacite exponitur tempus probationis, de quo sermo est in Examine, cap. 4, § 2 et 5, ubi dicitur, omnes professos, et coadjutores formatos Societatis, debere actu relinquere omnia, priusquam ad illos gradus admittantur ; reliquos vero omnes, qui in probatione versantur, cum primum Superiori visum fuerit, quod etiam in 3 p., c. 1, § 7., et p. 6, cap.2, § 11, litter. H.
3. Secunda assertio.— Probatur auctoritate et ratione prima. — Secunda. — Teacite objectioni occurritur. — Obligatio scholarium ad disponendum, est es voto paupertatis. — Hinc secundo certum est, hoc votum paupertatis nihil obstare quominus proprietas et dominium talium bonorum licite aliquo tempore retineatur, scilicet, quamdiu per Superiorem renuntiari non jubetur. Hoc manifeste probatur ex dictis constitutionibus, et approbationibus Pontificum. Ratio etiam est clara, quia votum non obligat ultra intentionem voventis ; sed qui paupertatem vovent in hoc gradu Societatis , non intendunt se obligare ad carentiam paupertatis alio modo, quia vovent paupertatem juata constitutiones, et in constitutionibus ita est declarata eorum paupertas; ergo. Item hoc votum, quamvis non sit solemne, in hoc tamen cum solemni convenit, quod pendet in suo valore et obligalione ab acceptatione Summi Pontificis, per religionem approbatam; ergo non amplius obligat, quam sit intentioreligionis acceptantis, et Pontifieis approbantis illam. Neque propterea dicendum est hoc votum non esse de abdicanda proprietate et dominio rerum omnium nam revera illud etiam complectitur illud votum. Solum in hac parte ditfert ab aliis, quod non obligat ad statim, neque independenter ab omni alio, sed cum subordinatione ad voluntatem Superioris ; tamen cum ordine ad illam revera est votum relinquendi cum effectu omnem proprietatem et dominium. Unde fit, quotiescumque Superior praescripserit ac designaverit tempus ad relinquendum dominium, et possessionem omnium bonorum, statim obligari scholarem Societatis ad abdicanda omnia, non solum ex vi constitutionis (quae per se non obligat ad culpam), sed ex vi voti, quod per se obligat sub culpa mortali. Unde ad hanc obligationem necessarium non est ut Superior proprium praeceptum sub virtute obedientiae imponat, quia haec obligatio per se non est ex voto obedientiae (licet illa possit per accidens adjungi); sed est ex vi voti paupertatis, quia tunc impletur conditio, seu tempus pro quo talis actus, seu abdicatio Deo promissa fuerat. Sicut si quis promittat religionem ingredi infra tempus ab alio praescribendum, statim ac alius designat tempus, obligatur voto, non ex praecepto, vel obedientia alterius, sed solum quia conditio seu tempus ad obligationem voti expletum est.
4. In hoc voto interest inter retinendum antiquum dominium, et novum acquirendum. — Ex quo obiter inferri ac notari oportebit , quamvis hoc votum paupertatis non faciat incapacem dominii, tam acquirendi, quam retinendi, neque omnino prohibere ut utrumque licite fieri possit, intercedere nihilominus differentiam inter retentionem et acquisitionem dominii, quod retentio dominii illarum rerum, quae ante emissum tale votum possidebantur, est licita, eo ipso quod non prohibetur, seu eo ipso quod non praecipitur abdicatio, ut ex supra dictis patet; quia votum sub eo modo fit, et non aliter. Ut autem acquisitio novi dominii licita sit, non semper sufficit conditio hujusmodi, seu non prohibitio, sed oportebit ut auctoritate et voluntate Superioris acquiratur. Ratio est, quia, licetvotum non obliget ad non habendum proprium, obligat nihilominus ad non utendum aliqua re ut propria, ut constat ex Examine, c. 4, et 3 p c. 4, ST: Doceantur omnes, quod nulla re tanguam propria uti debeant, etc. At vero propria auctoritate et voluntate et inscio Superiore novum dominium alicujus rei acceptare est magna proprietas, et usus rei ut propria ; ergo est tali voto centraria. Et ita clare cernitur differentia inter retentionem et acquisitionem dominii; nam ad retinendum dominium acquisitum ante votum, non est necessarius positivus actus, vel usus rei, sed sufficit carentia actus alienandi, seu donandi, et ideo sufficit etiam quod talis actus non jubeatur. Ad acquirendum autem novum dominium, requiritur novus actus per se contrarius paupertati, nisi fiat cum dependentia a Superiore, quae non servatur per solam negationem specialis prohibitionis, et ideo requiritur ut positive ab ipso concedatur. Atque ita intelligendum etiam est, quod in 6 p. Constitutionum, c. 2, S 11, dicitur : Ut nihil proprium domi teneri, ita nec foris apud alios potest. Quod in declaratione absolute intelligen- dum dicitur de professis et coadjutoribus formatis; nam de aliis solum intelligitur quoad illas res, quae in praesenti subsunt corum dispositioni, nihil enim horum habere debent, nisi conscio et approbante Superiore. Et hinc etiam fit, ut si aliquas res apud se retineant ex his, quarum ante ingressum dominium habebant, illarum etiam usum vel possessionem occuite aut propria auctoritate retinere non possint, quia jam uterentur illis rebus ut propriis; et hoc etiam in praedicta declaratione significatur; quae Societatis jura, quia circa materiam voti sunt, graviter obligant, quamvis de se alias graviter non obligarent.
5. Objectio bipartita contra doctrinam precedentem.— Sed objici potest, quia dupliciter potest acquiri de novo alicujus rei dominium. Primo, quasi ab intrinseco, ex vi prioris dominii, seu juris quod ante votum possidebatur, et retentum postea fuit; sic acquiruntur fructus provenientes ex propria re fructifera, vel beneficio, etc. Ttem sic acquiruntur bona paterna ratione juris haereditarii, quod ex vi hujus voti non statim amittitur, donec renuntietur jubente Superiore; et idem est de aliis juribus. Et declaratur 3 p. Constitutionum, c. 1, lit. F. Alio modo acquiri potest proprium per extrinsecam adventitiam donationem pecuniae, vel alterius rei similis. Ad priorem autem modum acquirendi dominium non videtur requiri positiva facultas Superioris; nam veluti naturali consecutione acquiritur. Ad posteriorem tamen sufficiens non videtur, imo nec dari posse ab ipso Superiore, quia harum rerum, quae subsunt actuali dispositioni, et usvi religiosorum, nullus debet habere proprium, ut dicitur in praed. c. sextae partis Constitutionum.
6. Diluitur pars prior. — Diluitur posterior. — Respondeo ad priorem partem, aliquando quidem acquiri novum dominium rerum seu fructuum sine nova acceptatione ipsius domini, per solam novam rei existentiam, et tunc clarum est non esse necessariam positivam facultatem a Superiore concessam, quia jure ipso data est. Cum enim jus Societatis concedat, seu permittat scholaribus dominium antiquorum bonorum, consequenter conceditur ut si illa immobilia sint et fructifera, successu temporis dominium illud crescat, et extendatur ad fructus let alias res similes, quamvis illas ut proprias habere nunquam liceat. Aliquando vero tale est dominium, ut, licet ex vi alicujus antiqui juris acquiratur, nihilominus necessaria sit nova voluntas et acceptatio, sicut est paternae haereditatis aditio seu successio, et tunc censeo necessariam esse Superioris scientiam et facultatem, ut actus recte et secundum votum paupertatis fiat, propter rationem in num. 4 factam. Imo, licet talis actus, aliter factus, validus sit, quia nullo jure irritatur, non tamen erit ita firmus, quin a Superiore irritari possit, propter generalem dependentiam voluntatis religiosi a suo Superiore. Ad alteram partem, negatur facultatem illam aut suflicientem non esse, aut a Superiore dari non posse; nihil enim obstat, cum hoc non repugnet capacitati aut voto talis personae; neque etiam obstat illa constitutio, cum intelligi debeat cum distributione accommoda, de quibusdam scilicet absolute, de aliis cum illo addito, sine voluntate Superioris. Ttaque, licet haec facultas ordinarie dari non debeat, tamen, intercedente rationabili causa, licite et valide concedi potest, praesertim quando ordinatur ad aliquam peculiarem et personalem commoditatem, extra communem usum earum rerum quae in religione conceduntur, cujusmodi esset sacra aliqua imago, vel reliquiarium, ut vocant, aut interior vestis corpori necessaria, etc., quarum proprietas nulla ratione permittenda est, nec etiam curiositas, ut in instructione ad renovationem spiritus late inculcatur, et in ordinationibus contractis, cap. 4, num. 14. Neque praedicta facultas repugnat praedicto voto paupertatis, tum quia, licet sit ad acquirendam proprietatem illius rei, non tamen ad utendum illa ut propria; tum etiam quia illud dominium semper est pendens a voluntate Superioris, a quo potest semper revocari, argumento eorum quae tradit Navarrus consil. 14, de Statu monachorum, quod incipit, Generalis Ordinis eremitarum, n. 7 et sequentibus. Videri ctiam potest Basilius de Ponce, p. 1 Variarum, in quaest. 9.
7. Difficultas bimembris.— In priori membrc ratio dubitandi.— Confirmatur. — Ex his igitur oritur difficultas ultimo loco posita in titulo quaestionis, quomodo, scilicet , haec limitatio voti paupertatis non repugnet statui religionis. Potest autem haec difficultas oriri vel ex sola capacitate dominii, vel ex non absoluta prohibitione. Et quoad priorem partem ratio dubitandi esse potest, quia incapacitas dominii est de intrinseca ratione illius status, quia religiosus est civiliter mortuus; ergo repugnat illi posse habere actionem aliquam civilem; ergo et esse capacem dominii, unde de Abbate Arsenio refertur in vita ejus, cap. 9, apud Surium, tom. 4, ex Simeone Metaphraste, Arcadium imperatorem dono ad eum misisse omnia vectigalia /Egypti, ut per eum paupcribus et sacris monasteriis distribuerentur, ipsum autem respondisse : Pecanie distributio nequaquam ad me pertinet, qui jam sum undo mortuus ; ortui vero nulla est actio. Et c. 25, refertur senatorem quemdam illum instituisse haeredem copiosae haereditatis; ipsum autem respondisse : Zgo prius mortuus sum quam ille, cur ergo me heredem instituit? et ita remisisse eum, qui testamentum adduxerat, nihil accipiens. Accedit. quod religiosus in eo comparatur servo, quod non est capax dominii, ut ex Innocentio ei communi sententia annotavit Navarrus, Commentar. 2, de Regul.. n. 4, et consil. 14, de Statu Monach., c. 8.
8. Vera resolutio. — Hoc vero membrum facile expeditur; jam enim in tomo superiori ostensum est, hujusmodi incapacitatem non esse de substantia religiosi status. Primo quidem, quia votum solemne non est de essentia status religiosi; votum autem simplex non affert secum necessario illam incapacitatem. Secundo, quia tota paupertas necessaria ad perfectionem est in potestate voluntatis ejus, qui eam paupertatem amplecti vult. Reddere autem se incapacem dominii non semper est in hominis potestate quantumcumque velit, quia hoc pendet ex lege, ut supra, eodem tomo, visum est; ergo non est per se necessaria illa incapacitas ad statum perfectionis. Tertio, est ratio a priori, quia illa capacitas nihil obstat perfectioni, si nusquam reducatur iu actum cum libera facullate, ut a fortiori patebit ex püncto sequenii.
9. Ad rationem dubitandi in n. 1.—Ad confirmationcm in eodem n.1. — Neque obstat quod religiosus dicatur mortuus mundo; nam id, si loquamur in jure interno, ut ita dicam, et in ordine ad perfectionem, magis consistit in affectu, et in renuntiatione ejus cum effectu, quod principaliter fit per votum obedientia, concurrentibus aliis, quam in carentia facultatis, seu capacitatis legalis ad bona externa, vel alios actus similes, quamvis in ordine ad forum esternum frequenter dicatur religiosus civiliter mortuus, propter dictos effectus legales. Arsenius autem in historia citata in priori sensu videtur locutus, quia eo tempore, hoc est ante quadringentesimum Christi annum, fortasse nondum erant institutae leges ecclesiasticae circa statum religio- sorum, vel saltem id nullo sufficienti signo constat, ut in tomo superiori tractatum est. Quod etiam ex facto ipso conciliare possumus; nam acceptare vectigalia, ut inter pauperes et monasteria distribuerentur, non erat actus dominii, et quantumcumque esset incapax illius, potuisset illud munus accipere, sicut nunc multi religiosi interdum illud exercent sancte et pie, acceptando dispensationem alienorum bonorum. Arsenius autem noluit illud munus accipere, quia non erat consentaneum suo statui, et quoad omnia, quae ad illud spectabant, se mortuum reputabat, vel etiam quia non erat sui juris, sed alterius; sic enim dixit mortui non esse actionem ; non enim loquebatur de actione civili, qua ibi necessaria non erat, sed vel de quacumque actione exteriore dissona suo statui, vel fortasse melius de actione, qua quis dicitur se agere seu movere, quia religiosus semper ab alio moveri debet. Idem manifestius est in alio exemplo, tum quia verisimile est senatorem virum non ignorasse, an monachus esset inhabilis ut haeres institueretur, et ita factum illud indicat eo tempore jus illud nondum fuisse institutum. Tum etiam quia potius, si Arsenius fuisset incapas, non debuisset repudiare haereditatem, quia non ad ipsum, sed ad monasterium pertinuisset, sicut nunc contingeret, juxta Authent. Ingressi, c. de Sacrosanet. Eecles.; erco illo facto magis ostenditur voluntas repudiandi omnia, vel ad summum obligatio, quam incapacitas, atque ita propter affectum vel obligationem vocasse se mortuum, non propter incapacitatem. Sic autem omnes de Societate, etiam scholares, vere debent esse mundo mortui. Unde in Examine, cap. 4, S7, de unoquoque religioso Societatis dicitur, debere omnia relinquere, ut qui mundo et proprio amori mortuus, soli Christo Domino nostro vivit. Et in 6 p. Constit., c. 1, dicitur: Sibi quisque persuadeat, quod qui sub obedienLia vitunt, se ferri ac regi a divina providena, per Superiores suos sinere debent , periude ac si cadaver essent, quod quoquoversus ferri, et quacumque ratione tractari se sinit. Et eadem ratione, non obstat quod religiosus servo comparetur, tum quia illa comparatio maxime fit ratione voti obedientiae, et non fit propter similitudinem ejusdem rationis, sed propter quamdam proportionem, ut supra citato tomo dixi, et ideo non oportet similitudinem tenere in omnibus; tum propterea, quia servus etiam de licentia domini potest habere aliquid proprium, quod multo minus repugnabit, si illud permittatur habere dependens senmper quasi in conservari, seu in usu, a voluntate domini.
10. Contra posterius membrum ratio dubitandi. — Confirmatur ez cap. Cum ad monasterium. — Major ergo diflicultas est in alio membro ; nam licet retinere quasi in actu primo capacitatem dominii non sit contra substantiam religiosi status, tamen maxime videtur huic repugnare, quod liceat hanc potestatem in actum securdum reducere, retinendo, vel acquirendo dominium. Primo, quia, licet capacitas non pendeat ex voluntate, tamen actus nihil habendi in voluntate positus est; non enim sumus actu domini, nisi volendo; ad perfectionem autem necessaria est talis voluntas, qua habeat effectum, juxta illud Luc. 14: Nisi quis renuntiet omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus. Et ratio est, quia paupertas in tantum confert ad perfectionem, in quantum tollit externam curam et sollicitudinem temporalium rerum, et occasiones distractionum, et negotiorum secularium quas solent habere conjunctas. Haec autem omnia sequuntur ex proprietate et dominio, quidquid sit de capacitate; ergo saltem necessarium est ad hunc statum ita omnia rclinquere, ut non liceat aliquid propriumrelinere aut acquirere. Denique hoc maxime confirmare videntur illa verba Innocentii III, in cap. Cum ad monasterium, de Statu monach. : Abdicatio proprietatis sicut et custodia castitatis adeo est annema regule ionachali, ut conira eam nec Summnus Pontifeu possit licenlium indulgere. Unde nihil frequentius est in jure, et interpretibus ejus, quam proprietatem repugnare statui religioso, ut patet ex cap. Monachi, et cap. Super quodamn, de Statu monach., et multa de eadem re diximus in tomo superiori.
11. Certa resolutio. — Probatur auctoritate Pontificis Gregorii XIII. — Probatur item ratine. — Nihilominus certissimum est, hoc votum paupertatis scholarium Societatis , quale a nobis declaratum est, esse sufficientissimum ad verum statum religiosum constituendum, imo et acquirendae perfectioni nihil obstare in tali statu. Quod quidem auctoritate sufficienter confirmatur , definitione Gregorii XIII, qui utrumquce de illo voto declaravit, scilicet et non obligare ad relinquendum statim omne dominium, et nihilominus esse sufficiens, ut cum aliis votis verum ac proprium religiosum constituat. Imo, quod majus est, Pius V antea declaraverat esse sufficiens ad constituendum , non solum verum pauperem Evangelicum, sed etiam mendicantem. Nam in Bulla Dwn indefessee, de tota Societate, et de singulis ejus personis declaravit, cere e£ n0 ficte religiosos mendicantes fuisse, esse et fore. Explicaverat autem paulo antea se loqui de Societate, ut domos et collegia complectitur : unde non est dubium quin sub illis verbis scholares approbatos comprehendat. Oportet autem ut ratione. similitudine, et exemplis veritatem hanc comprobemus. Et ratio quidem applicari hic potest illa, qua saepe in superioribus usi sumus ; quia, scilicet, paupertas non habet certam et definitam mensuram pro omnibus religionibus, seu religiosis statibus, sed unicuique applicatur juxta proportionem finis sibi propositi, ut annotavit Divus Thomas, opuscul. 17, cap. decimo quinto et decimo sexto, et sumi potest ex eodem, observatque ibi Conrad., 1. 2, quaestione 108 , articul. 4, et ex 2. 2, quaestioue 1806, articul. 6 et 7; et Covarr., in4 Decret., part. 2, cap. 3, S51, numero decimo octavo, ubi inter alia ait, non esse contra substantiam religionis vovere paupertatem limitatam, licet possit esse contra substantiam voli, attenta qualtate religionis quam quis profitetur. Cum enim paupertas solum sit instrumentum perfectionis, illa in unaquaque rcligione sufficit ad substantiam religiosi status, quae fuerit necessaria et sufficiens ad perfectum finem in tali religione intentum. Quamvis enim in omnibus religionibus detur essentia religionis, nihilominus aliquid poltest pertinere ad essentiam unius, quod non pertincat ad essentiam alterius. Quod siguificavit Concilium Tridentinum, session. 25, cap. 1, de Regular., in illis verbis : Quee ad suce professionis perfectionem , ut obediencie, paupertalis, et castitatis, etc., ad eorum respective essentiam, etc., pertinentia fideliter observent. Ergo, quamvis abdicatio omnis proprietatis statim et sine ulla conditione pertineat ad substantiam alicujus status religiosi, non propterea necesse est ut sit dc substantia omnis hujusmodi status. In Societate autem nostra, auctoritate Summorum Pontificum declaratum est ad finem ejus sufficere pro gradu scholarium illud genus paupertatis; et illa constituta est ut substantialis in tali gradu religiosi status, et revera est sufficiens ad perfectionem acquirendam; ergo votum cjus erit etiam sufliciens ad constituendum religiosum statum.
12. Objectio contra proximam rationem. — Dissolvitur suadendo posteriorem partem posite resolutionis. — Suadetur. — Confirmatur primo. — Confirmatur secundo. — Dicere vero potest aliquis, hoc discursu probari hunc statum esse quidem religiosum, sed tamen valde imperfectum, saltem ex hoc capite; sicut in superiori tomo dicebamus militares religiosos, qui solum vovent castitatem conjugalem, esse veros religiosos ; nemo tamen negabit statum illum quoad cam partem esse valde imperfectum. Ad hanc ergo objectionem refellendam, probandum ulterius est illud votum esse suflicientissimum ad omnem perfectionem, quae in religioso statu, quatenus est schola perfectionis acquirendee, desiderari potest. Diximus enim in libro primo, cap. 2, quod semper prae oculis habendum est, integrum Societatis inslitutum eminenti quadam ratione continere et statum perfectionis acquisitae et communicandae. Fatemur ergo ad hunc posteriorem gradum seu statum, necessarium, vel valde conveniens esse intra latitudinem status religiosi carere omni dominio et proprietate ; unde consequenter admittimus scholares Societatis nondum pervenisse ad illum gradum ; nihilominus tamen dicimus dominium vel proprietatem bonorum, si usus rei non sit tanquam propriae, sed (quod perinde est) si illud dominium non sit liberum quoad durationem , sed quoad haec omnia pendeat ex voluntate Praelati, nihil omnino obstare acquirendae perfectioni, et ideo nihil etiam minuere statum perfectionis requirendae; sed, hoc non obstante, posse esse perfectissimum, si ex fine et aliis mediis nihil illi desit. Probatur, quia paupertas in tantum confert acquirendae perfectioni , in quantum tollit curam et sollicitudinem rerum humanarum, et vitat occasiones et pericula quae ex hac cura oriri solent; ac denique quia confert ut minuatur affectus rerum temporalium, et transferatur ad spirituales; sed haec omnia efficit perfecte dictum votum paupertatis, et e contrario nihil eis obstat illa retentio dominii, quam tale votum permittit ; ergo talis paupertas non solum sufficit ad statum religiosum, quatenus est status perfeclionis acquirendae , sed etiam ad omnem excellentiam et perfectionem ejus. Major certissima est ex doctrina D. Thomase citata, quaest. 196, art. 3, quae in tomo superiori declarata est. Minor patet, quia administratio talium bonorum, et usus eorum ut proprium, non manet in voluntate talis religiosi, sed sui Superioris ; ergo per se nullam sollicitudinem, neque occasionem aut periculum afferre possunt subdito, si votum suum, sicut tenetur, observet; ergo illud dominium nihil potest perfectioni acquirendae obstare. Confirmatur primo, quia hac ratione dominium, quod est in communitate aliqua religiosa, non minuit perfectionem singulorum, quia non generat in eis sollicitudinem, aut curam particularem, eo quod neque administratio ad eos pertinet, neque etiam usus, nisi quatenus a Superiore conceditur, ut docuit D. Thomas 2. 2, quaest. centesima octogesima octava, art. 7. Sed praedictum dominium particulare omnino dependens a voluntate Supericris, similiter non impedit, ut declaratum est ; neque ex se inducit inordinatum amorem temporalem, cum ratione voti supponat hominem paratum ad relinquendum illud, quoties Superior praescripserit ; ergo eadem ratione non impedit, neque minuit perfectionem. Confirmatur secundo, quia illud domininm est veluti materialiter, ut sic dicam, in tali persona, seu ita ligatum per votum, ut non habeat vim aliquid agendi ; quod adeo verum est, ut in regulis Provincialis Societatis, cap. decimo, in fine, dicatur : Etiamsi quibusdam ad iempus proprietas bonorum temparalumn permittatur, usum tamen eorum ad propriam utilitatem nulli esse concedendum. Cur ergo talis proprietas perfectionem impediet ? Omne enim impedimentum ex actione aliqua, ut est usus, administratio, etc., provenit. Quocirca optime hic approbari potest illud Apostoli, 1 ad Corinth. 7: Beliquum est, ut qui habent, tanguam non habentes sint'; et qui emunt, languam non possidentes ; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Hoc enim consilium non solum in affectu, sed etiam in effectu implent, qui ita aliquid habent, ut ratione voti illo uti non valeant, nec frui, nec retinere, nisi quatenus ab alio conceditur.
13. Illustratur ulterius data resolutio optima similitudine. — Quod ulterius declaratur exemplo uxoris, de qua in particulari loquebatur Paulus in citatis verbis, dicens: Qui habent uaores , tanquam non habentes sint. Quod dictum licet ad omnes conjugatos respiciat magis affectum quam effectum, proprie omnino, et in effectu verificatur in conjugato, qui post consummatum matrimonium vivente uxore de legitima licentia ejus religionem profitetur; in illo enim vinculum matrimonii integrum manet , et ita quoad proprietatem, et radicale dominium uxorem habet (unde etsi contra votum ad illam accederet, non tamen accederet ad non suam, nec proinde sextum praeceptum violaret), tamen ita habet ac si non habeat, quia illa licite uti non potest , ideoque nihil perfectioni obstat talis modus proprietatis, quia est ibi quasi materialiter tantum , seu ligata per professionem ; cur ergo in dominio temporalium bonorum illo modo ligato non poterit idem cum proportione intelligi ? Unde recte dixit Theodoricus quidam , Coloniensis Cancellarius, tractatu de Peculio religiosorum, cap. septimo, quem refert Carthusianus, tom. 2 operum minorum, opuscul. de Reformat. claustralium , art. decimo sexto, magis nocere religioso usum peculii sine proprietate , quam proprietatem sine usu.
14. Illustratur tandem egemplis antiguis.— Objectio. — Ultimo afferre possumus ex antiquitate exempla, quibus ostendamus veros et perfectos religiosos habuisse aliquid proprium. Nam Hieronymus, in vita Malchi , de illo refert rediisse in patriam, ut bona sua a matre defuncta relicta distribueret ; et addit partem monasterio, partem pauperibus dedisse , partemj vero sibi reservasse. Et in epist. vigesima sexta ad Pammachium, in tine, ubirefert, cum in Bethleemimonasterium eedificasset, et tot ad eum confluerent monachi, ut vix vires sufticerent ad opus sustinendum, compulsum fuisse fratrem Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas villulas, quae barbarorum effugerant manus, et parentum commauniun census venderet, etc. Ex quibus verbis intelligimus Hieronymum illo tempore nondum reliquisse suorum bonorum proprietatem et usum , cum tamen ipse jam esset perfectissime pauper, ut ex toto discursu illius epistolae intelligi potest. Et similia exempla sumi possunt ex his, quae de antiquis monachis referuntur in Vitis Patrum, et aliqua indicavimus tom. praecedenti, tractando de paupertate religiosa in genere, et infra in capite sequenti, numero quarto, locum Basilii ad hoc confirmandum expendemus. Quod si quis forte dicat Sanctos illos pro illo tempore, vel statu habuisse paupertatem in affectu, non vero in actu, quod sufficit quidem ad perfectionem acquirendam; imo hoc tantum pertinere directe ad perfectionem, docuisse D. Thomam 2. 2, quaest. 184, art. 3, ad 1, non tamen sufficere ad statum perfectionis, praesertim acquirendae; contra hoc est, quia hinc sequitur Hieronymum (et idem est de similibus) eo tempore non fuisse in statu perfectionis, quod non video qua probabilitate aut verisimili conjectura dici possit. Deinde D. Thomas in eodem loco docet, in Episcopis satis esse ad statum perfectionis paupertatem in praeparatione animi, qua divitias ita contemnant, ut parati sint illas expendere vel amittere propter gloriam Dei, et utilitatem proximorum ; ergo etiam illi Sancti potuerunt esse in statu perfectionis acquirendae, et postea etiam acquisitae, etiamsi actu nondum proprietatem suorum bonorum omnium reliquissent , quia jam, et affectu, et (ut credendum est) voto et obligatione cum effectu illa reliquerant; quamvis fortasse expectarent commodum tempus illam obligationem exequendi. Ita ergo in his religiosis Societatis contingit, in quibus opportunitas exequendi votum et obligationem actu reiinquendi omnia, non est alia, nisi voluntas Praelati locum Dei tenentis, qua nulla potest esse magis consentanea perfectioni.
15. Ad rationem dubitandi in n. 10. — Ad confirmationem ibid. es cap. Cum ad monasterium, prima responsio. — Ex his ergo satis responsum est rationi dubitandi in principio positae. Non enim deest hujusmodi religiosis affectus relinquendi omnia, imo neque obligatio exequendi talem effectum ; sed modus et tempus habent certam determinationem omnino non pendentem ab eorum voluntate, sed suorum Superiorum ; quod nihil perfectionem impedit aut minuit, quia, ut ostensum est, proprietas, vel dominium sic retentum ad tempus propter finem pertinentem ad bonum commune talis religionis, ut indicavit Gregorius XIII in praedicta constitutione, et cum praedicta dependentia, nihil impedit perfectionem conquirendam. Ad caput autem Cum ad monasterium vwvariae dantur expositiones. Communius autem recepta est, Pontificem loqui in sensu composito, id est, non posse Pontificem dispensare cum monacho manente monacho, ut proprium habeat, vel ut violet castitatem, quia non potest facere ut aliquis habeat votum, et agat contra illud, ut tomo superiori visum est. Sed quia in hoc sensu videtur maxime procedere objectio, ideo adverto primo Pontificem non loqui de religioso statu absolute, sed de monacho, ac monachatu; verba enim sunt : Adeo est anneza regale monachali ; et prius: Nec estimet Abbas, quod super habenda giroprietate possit cum aliquo monachorum dispensare. Facile autem dabimus abdicationem omnis proprietatis esse essentialiter anhexam statui monachali, nam ex vi suae regula tale votum postulat. Et in hoc sensu admitti etiam potest, quod dixit Richard., in 4, dist. 38, articulo nono, quaest. prima, ad 4, et ex illo Angles, in secunda parte Quaestionum de dominio, articulo primo, diflicult. tertia, si Papa alicui monacho concedat, ut habeat dominium, illum jam non futurum monachum , quia licet Papa possit facere de monacho non monachum, non tamen potest facere ut habeat proprium, quia proprietatis abdicatio est de essentia monachi. Quod magis declaravit Navarrus, Comment. 2, de Regul., numero decimo quinto, ad 3, non posse Papam facere ut regularis fiat verus dominus alicujus rei pecuniarie, stante voto paupertatis solemni. Ubi expendenda est illa adjectio ultima (solemni ), quia de ratione talis voti est, quod omnino obliget ad non habendum proprium, imo ut reddat incapacem ad illud, ideoque repugnantiam involvit, ut durante hoc voto liceat agere contra illud; et ideo fortasse usus est Pontifex in illo testu illis verbis : Ut contra eam nec Sumsnus Pontifex possit licentiam indulgere.
16. Secunda responsio. — Secundo, addo Pontificem formaliter potius quam materialter (ut sic dicam) loqui ibi de proprietate, quae praeter dominium includit etiam usum rei ut propriae, imo revera magis loquitur de hoc usu, quam de radicali dominio ; loquitur enim contra Praelatum, qui putat se posse concedere subdito bonorum proprietatem, et fortasse illam concedebat ; clarum est enim non potuisse verum dominium concedere, cujus monachus non est capax. Neque ad religiosos quidquam interest hoc habere dominium, dummodo re possent uti ut propria. De hoc ergo negat Pontifex posse a Praelato concedi, vel etiam a seipso, quod facile admittere possunius, non solum respectu monachi, sed etiam respectu cujuscumque veri religiosi, quamdiu in eo statu durat, quia non potest cum eo dispensari, ut habeat usum alicujus rei omnino independentem a Superioris voluntate , saltem ipsius Summi Pontificis, ita ut possit illam alienare, consumere, expendere, etc., omnino libere, nec possit arbitratu Superioris tali usu, vel administratione privari. Quomodo dixit Divus Thomas 2. 2, quaestione centesima octogesima quinta, articulo octavo, religiosum factum Episcopum teneri voto paupertatis? Et ad 3 ait, non posse habere proprium, nec condere testamentum ; quod si ex concessione Papae id faciat (inquit), non ex proprio intelligendus est facere, sed auctoritate Papae, administrando bona, etiam quoad dispensationem illorum post mortem suam. Et quaestione centesima octogesima sexta, articulo octavo, ad 3, simili proportione ait non posse Papam dispensare cum religioso in voto obedientia, quia non potest illum a sua obedientia eximere. hatio autem ex dictis est facilis, quia non solum votum solemne, sed etiam votum simplex paupertatis, si sit integrum et perfectum, ex parte materiae privat usu rei, ut propriae. Hoc autem votum est de necessitate status religiosi, ut probant objectiones prius factae, et a contrario sensu patet etiam ex his, quibus ostendimus solum votum non utendi aliqua re ut propria suflicere ad verum statum religiosum; nam illa probant, saltem hoc esse necessarium, et Pontificem non posse hanc obligationem separare a perfecto statu religioso; quod si obligationem non separat, profecto nec licentiam potest dare agendi contra illam, cum sit obligatio naturalis , et divini juris. Praeterquam quod nulla causa rationabilis esse potest ad talem dispensationem concedendam, quia quaecumque fingatur, illi satisfieri poterit per usum vel administrationem dependentem a voluntate Superioris, saltem Pontificis; ergo usus rei, ut propria, nunquam potest honestari respectu religiosi habentis contrarium votum. Quod si talis dispensatio honesta esse non potest, neque etiam valida esse poterit; quia illa est dispensatio in voto, quae, si sit injusta, est etiam invalida, ut supra de voto in genere dictum est. Et ita etiam intellexerunt testum illum Innocentii Panormitanus et alii Canonistae, ut tomo superiori visum est , tractando de dispeusatione in voto solemui castitatis.
17. Tertia responsio. — Expeditur primum membrum de abdicatione etiam proprietatis , Ltum in primo ingressu. — AInstantia contra proxime dicta refellitur. — Ultimo ex abundanti concedo non posse esse statum religiosum satis perfectum sine voto abdicandi omnia, etiam sine proprietate et dominio, nec posse dispensari cum religioso, quod agat contra hoc votum; quae duo ad summum colligi possunt ex dicto textu; neutrum autem eorum repugnat huic statui scholarium Societatis. Primum horum constat, quia, etiam sic scholares vovent omnem rcrum proprietatem ac dominium a se abdicare. In quo est animadvertendum, cos, qui in Societate recipiuntur etiam ad novitiatum (ne- dum ad vota post biennium) , non solum debere se exuere omnino bonorum, si quae habent, administratione, ut novissime statutum fuit in septima Congregatione, canon. decimo septimo, numero primo, sed etiam promittere relicturos se omnia bona post unum ab ingressu absolutum annum , quandocumque eis injunctum fuerit in reliquo temporis probationis, ut statuitur in Examine, cap. quarto, S 2, 3et 5, et tertia parte Constitutionum, cap. primo, et ssepe alias, quae promissio licet non sit proprium votum, non est etiam solum propositum, sed simplex promissio, subintellecta conditione, si perseveraverint, et Superior injunaerit, ut dicitur in tertia Congregatione generaliSocietatis, can. primo. Et ita esse declarandum novitio ordinatur in regulis Magistri novitiorum , cap. secundo, num. decimo nono.
18. Instantia contra proaime dicta refelliiur. — Quod si quis dicat, inutilem et inefticacem esse talem promissionem, cum semper sit liberum non perseverare, respondeo, imo habere graves eftectus, qui requirunt animum satis paratum ad perfectionem, satisque liberalem erga Deum. Declaratur, quia sine tali promissione, etiamsi quis perseverare vellet, non posset obligari ad relinquenda omnia, donec biennio impleto admitteretur ad vota Societatis : nunc autem si perseverare vult, obligari potest ex vi illius promissionis ; satis autem gravis effectus est posse constitui in hoc discrimine , vel relinquendi religionem, vel abdicandi omnia sub culpa mortali. Deinde non est improbabile, licet possit quis alias ante vota emissa libere relinquere Societatem, non tamen posse licite ac fideliter id agere, solo hoc titulo, ne cogatur illam promissionem implere ; nam hoc plane est contra finem et intentionem talis promissionis. Nec conditio illa in sensu includitur in tali promissione, ne illi repugnare videatur, sed solum quatenus illa promissio non obligat absolute ad perseverandum , neque ad relinquenda omnia, nisi perseveraverit. Cum autem ex vi illius promissionis possit quis obligari ad relinquenda omnia per annum integrum, priusquam in Societatem recipiatur, non parvam fiduciam in Deum, nec exiguum amorem ad mundi abnegationem requirit.
19. Refellitur amplius ex doctrina quadam Molinae. — Maxime si verum est quod noster Molina, tom. 1 de Justitia, tract. secundo, disp. centesima trigesima nona, adnotavit, hanc dispositionem et renuntiationem bonos rum debere esse omnino absolutam , absque ulla tacita vel expressa conditione, gquod si a Societate defecerint, illa recuperent, aut quavis alia. Quod quidem verum esse colligi pctest, tum ex eo quod praedictae constitutiones dictis locis statuunt, distribuenda esse talia bona in pauperes, et pia et sancta opera, quae alienatio prorsus irrevocabilis est ; tum etiam quia, in dicto cap. quarto Examinis, S 1, dicitur faciendam esse submovendo a se omnem fiduciam eadem ullo tempore recuperandi, ut firmius et stabilius in sua vocatione perseverent , ut in fine secundi paragraphi additur. Neque hoc nimium videri debet ; nam Christus Dominus, Matth. 19, hoc modo consilium paupertatis dedit : Vade, et vende omnia que habes , et da pauperibus ; et deinde adjunxit : HEt veni , et sequere me. Significavit ergo renuntiationem debere praecedere, ut dispositionem ad sequendum illum, quod per statum religiosum fit. Item illa renuntiatio per se bona est, et valde meritoria ; ideo enim Cnristus interposuit illa verba: Zt habebis thesaurum in colo. Utilis enim est ad perseverantiam obtinendam, tum removendo occasiones, tum impetrando illam a Deo, et ideo prudenter fieri potest propter bonum religionis. Unde etiam fit (ut hoc obiter notetur ex Molina, ibid., in 8 Novitii, ad finem) hujusmodi renuntiationem, quoad aetatem, et alia requisita ex parte renuntiantis , non esse regulandam per leges mere civiles, sed per Ecclesiasticas, quia fit a persona exempta, ut est novitius Societatis, et intuitu religionis ac perfectionis ; et ideo satis est quod fiat juxta Pontificia diplomata, et constitutiones Societatis in eis approbatas. Denique, propter incommoda quae inde sequi possunt, admonetur Provincialis in suis regulis, cap. decimo, ut non permittat nostros abdicare se possessione bonorum suoruwn, nisi quos consiantes et stabiles n sua vocatione cognoverit , et ut in ea re maturo semper consilio procedat; imo, in septima Congregatione generali, canon. decimo septimo, mitigata quodammodo est haec nostrorum obligatio; ibi enim scholaribus dominium bonorum suorum, et quodlibet jus ad illa, per quadriennium ab ingressu in Societatem permittitur , ita tamen ut id spatium nonnisi a P. Generali, et gravissimis de causis, prorogari queat, si forte eo finito, jam per aetatem religiosi, ac patrias leges disponere licebit. Tunc enim vult Societas ut cum quadriennio, permissio illa finiatur.
20. Tum etiam a fortiori in secundo ia- gressu. — Expeditur secundum membrum de indispensabilitate in dicta proprietate bonorum. — At vero in secundo ingressu, qui fit per vota scholarium approbatorum , non tantum ex vi illius prioris promissionis, quae semper durat, quandiu impleta non est, sed etiam ex vi voti tenentur scholares omnia simpliciter et absolute relinquere, cum primum jussi fuerint, tum quia promittunt ingredi Societatem quoad gradum professorum, vel coadjutorum formatorum, tum maxime ratione voti pauperiatis , in cujus materia, prout in constitutionibus Societatis designata est, hoc etiam continetur, et ideo ex vi voti tenentur esse in praeparatione animi ad relinquendum omne dominium , quando ipsis injunctum fuerit ; ergo in tali statu religioso non deest abdicatio proprietatis, neque obligatio ejus ex voto, sed solum potest aliquando esse suspensa executio juxta exigentiam seu permissionem voti, quod non repuguai religioso statui, neque id colligi potest!ex praedictis verbis Innocentii. Unde etiam fit, ut in tali statu nulla fiat dispensatio, nec detur licentia retinendi aliquod dominium contra regulam, aut contra votum ; nam ipsummet votum sub ea conditione et forma factum est secundum regulam talis status ab Ecclesia approbati. Hle ergo textus nihil obstat, quominus tale votum paupertatis ad verum et perfectum statum religiosum ex parte sua constituendum sufficiat.
On this page