Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

An, et quibus ex vi regulae bona sua distribuere possint aut debeant scholastici societatis.

CAPUT V. AN, ET QUIBUS EX VI REGULAE BONA SUA DISTRIBUERE POSSINT AUT DEBEANT SCHOLASTICI SOCIETATIS.

1. Discrimen duplex inter Societatem et alias religiones circa distributionem hanc. — Duo breviter declaranda sequuntur. Primum, quid in hoc agendum sit juxta regulam, quod praesenti capite praestabimus. Secundum, quid cadat proprie sub obligationem voti, quod praestabimus in sequenti. Circa primum, peculiare est Societati ut religiosus jam vere illi unitus possit bona sua distribuere jure ordinario. In aliis enim religionibus hoc non licet, nisi in casu raro, ut in tomo superiori visum est. Ratio autem reddi potest, tam ex parte religiosi, quam ex parte religionis; nam in aliis religionibus non sunt vere religiosi, nisi professi; in Societate vero sunt multi vere religiosi non professi , et ideo capaces dominii, nt capite praecedenti vidimus, cujus actus est distributio bonorum. lItem in aliis religionibus, eo ipso quod religiosus ante professionem non distribuit bona sua, jus totum circa illa transit in religionem, si capax sit bonorum, saltem in communi. In Societate vero etiamsi scholares ante vota emissa non distribuant bona sua, nullum jus illorum in Societatem transfertur, neque in aliquod collegium vel domum probationis ejus, etiamsi alias capaces sint bonorum in commnni, ut postea in cap. undecimo, numero nono, videbimus. Manet ergo jus distribuendi haec bona apud eumdem, in quo antea erat. Dices: esto bona ipsa non transeant in Societatem , nec jus ad usurpandum dominium illorum, nihilominus jus distribuendi illa videtur transferri in religionem, quia jure communi omnia jura religiosi transeunt in religionem; ergo in Societate solum excipitur ab hoc jure id, quod in jure speciali Constitutionum ejusdem Societatis exceptum cst; ibi autem non excipitur jus hoc distribuendi, sed solum alia; et e converso, scholari voventi in Societate solum dominium permitütur; ergo omne aliud jus renuntiatur, et transit in Societatem. Respondeo, imo ex ipsis Constitutonibus satis constare jus hoc distribuendi substantialiter (ut sic dicam) manere apud ipsum religiosum, et non transire in Societatem; quia et vix poterat illud jus a dominio separari, et ita expediebat ad majorem puritatem et paupertatem ipsius religionis. Manet autem illud jus aliquo modo pendens a religione, ut jam declarabitur.

2. Primum pronuntiatum, non distribuendum consanguincis. — Quamvis enim haec potestas in religioso existat, voto tamen paupertatis manet aliquo modo ligata, et per statum etiam religiosum quodammodo determinata ad religiosum usum ejus, ideoque in Constitutionibus Societatis merito circa hanc distributionem bonorum , modus et ordo praescriptus est. Et imprimis in eis statuitur non esse talia bona donanda consangumeis vel affinibus, quatenus tales sunt; ita habetur in cap. quarto Examinis, et tertia parte Constitutionum, cap. primo, et aliis locis citatis. Et prima ratio redditur in d. S 4, c. 2, quia consilium Evangelicum non dicit : Da consanguineis, sed : Da pauperibus, Luc. 418, ubi Theophyl. legit : Distribue pauperibus ; et habet (inquit) distribuendi verbum emphasim quamdam, ut cum dijudicatione, et non fortuito dispergantur bona. Et addit : Distribue non divitibus cognatis, sed pauperibus. Ubi non sine causa addidit illam pariiculam , non dicitibus, per quam ex- plicatur idem quod nos diximus, non cognatis quatenus tales sunt. Nam, quatenus pauperes iuterdum sunt, recie possunt eis talia bona dari; non enim excluduntur a numero pauperum, imo praeferuntur aliis juxta ordinem charitatis, si caetera sint paria. Quando autem sunt divites, solum superest ratio sanguinis, ut inter eos distributio fiat, quod licet malum non sit, alienum tamen est a Christi consilio. Unde Hieronymus, epist. 8 ad Demetriadem: Pauperibus (inquit), non divitibus, non propinguis , non ad lusum, sed ad necessitatem, sive ipse sacerdos sit, sice cognatus, nihil in illo aliud consideres, quam paupertatem. Quod latius prosequi:ur epistol. quinquagesima ad Hedibiam, quaest. 1, modum ctiam et ordinem hujus distributionis declarans. Porro omnis ratio, in qua (praeter Christi Domini auctoritatem) fundari potest hoc consilium, fundat etiam pradictam Constitutionem. Ratio autem per se illius consilii est, quia illud ex suo genere melius est, nagisque meritorium, et gratius Deo; consilia autem dantur de meliori bono. Assumptum patet, quia ex suo genere est actus altioris virtutis, nempe misericordiae et charitatis. Et signum a posteriori esse potest, quia illa est materia voti; donare autem cognatis ut sic non est materia voti.

3. Altera ratio vitandi triplex incommodum. —Alia vero ratio est propter majorem utilitatem ad perfectionem acquirendam, saltem magis removendo impedimenta. Hoc insinuatur in verbis dicti capitis quarti Exammis, paragrapho secundo: Ul melius egemplun opnibus adhibeat, inordinatun affectum erga parentes emuendi, et incommoda inordinate distribwionis, que a dicto amore procedit, declinandi, et ut ad parentes et consanguineos recurrendi , et ad inutilem ipsorum memoriam aditu precluso, firmius et stalilius in sua vocatione perseverent. Ubi tria incommoda insinuantur, propter quae vitanda expedit non distribuere bona consanguineis. Primum est, ne inordinatus amor ad parentes crescat, sed potius minuatur ; quamvis enim dicatur fieri boc propter exemplum aliorum, supponitur sine dubio prius esse talem fructum in ipsomet religioso spectandum. Multum autem confert ad minuendum hunc affectum, ab hujusmodi donationibus abstinere. Nam eo ipso amor cognatorum erga nos remittitur. Unde etiame contra , donando, connaturaliter fit ut nostra etiam naturalis affectio crescat. Morale etiam est ut amor, non tantum recipiendo, sed etiam donande augeatur, adeo ut dubitet D. Thom. 2. 2, quasst. vigesima sexta, articulo duodecimo, cum Aristotele, lib. 9 Ethic., cap. septimo, quis magis diligendus sit, benefactor, an cui beneficium confertur; et ex resolutione ejus intelligitur, licet superiori et rationali amore magis diligatur benefactor, inferiorem tamen et naturalem amorem magis ferri ad beneficiatum. Denique illemet actus, quo quis se vincit et abnegat donando bona sua alienis, potius quam propinquis, remittit muitum, seu in officio continet amorem naituralem. Quantum autem intersit ad perfectionem hunc amorem inordinatum cohibere seu minuere, satis significavit Christus, tum Matth. 29, ubi ita consulit relinquere fratres, sorores, patrem, matrem, et filios, aut domos, aut agros; tum Luc. 14, ubi hanc diminutionem naturalis affectus odium appellavit, dicens : S quis cenit ad me, et non odit patrem suwmn, et matrem, et waorem, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et ideo Patres omnes valde commendant ad perfectionem assequendam, ut hic affectus minuatur. Quod mirum in modum exaggerat Basilius, in Constitutionibus monast.. cap. vigesimo primo., et in regulis fusius disputatis, regul. trigesima secunda ; Bernardus, serm. Dominicae secundae post Octavam Epiphanis; et Ansel., libr. de Similitudinibus, cap. septuagesimo sexto. Secundum incommodum, quod per hoc evitatur, est, ne inordinata fiat distributio. Vocatur autem inordinata , non solum illa, quae est contra justitiam, vel charitatem, sed etiam illa, in qua charitatis ordo, non solum simpliciter necessarius ex praecepto , sed etiam melior et gratior Deo non servatur. Quem ordinem sine dubio servare non potest, qui ex affectu carnis, et non ex puro amore Dei bona distribuit. Ultimum vero incommodum, quod vitatur, magni momenti est, scilicet, ut omnis fiducia, quae in parentum opibus vel temporalibus auxiliis collocari posset, auferatur, et consequenter in Deum transferatur. Unde ctiam fit ut ipsa paupertas sit major et purior. Nam qui parentibus vel fratribus confert bona, sibi ipsi quodammodo conferre videtur, quia veluti unum sunt propter conjunctionem carnis, et aliqualiter ea retinet , quasi in spe. Ex quo tandem intelligitur, quod de cognatis dicitur, ctiam in amicitia humana conjunctis locum habere, ac denique in omnibus, in quibus non necessitas et indigentia, sed quaelibet alia humana ratio, ut Hieronymus dixit, spectatur, veluti si religiosus sororis dotem augeret, ut ditiori aut nobi- liori nuberet, quia et Christi Domini verba, et aliae rationes adductae aeque in his omnibus locum habent.

4. Temperatur dictum pronuntiatum duplci fundamento. — Quamvis autem hoc consilium non relinquendi bona consanguineis regulariter servandum sit, non est tamen dubium quin interdum aliud expediat, quod duplici ex capite potest provenire. Primo, quasi per se, quia indigent ipsi, ut dictum est, et optime declarat Ambrosius, 1 Offic., cap. trigesimo. Secundo, magis per accidens. ad vitandum scandalum, ut rixas, vel inimicitias, quae inde oriri solent, ut egregie Basilius, regul. 9 ex fusioribus, post medium. Propter quos casus et similes additur in dict. capit. quarto Examinis, S 3, in eis non proprio, sed unius ant plurium arbitrio, qui vita et doctrina commendentur, et ab ipso religioso cum approbatione Superioris eligantur , negotium hoc esse transigendum, ad declinaudum (ut ibi dicitur) errandi in hujusmodi judicio periculum, quod ab effectu sanguinis solet proficisci. Idem repetitur ibi, S 5, et in tertia parte, cap. primo, in declaratione lit. G, recte dicitur: Ante ingressum , quivis de bonis suis temporalilus pro suo arbitratu statuere potest, sed postquam ingressus est, tum de ecclesiasticis, quam de secularibus disponat oportet, ita ut decet vite spiritualis sectatorem. Et propter hanc causam statutum esse dicitur, ut in eo casu res alieno arbitrio committatur. Potestque his regulis optime accommodari sententia Basilii in regula 9, ex fusioribus, ubi tractans verba Christi : Vende que habes, et da pauperibus, etc., sic inquit : Equidem ex hoc colligo, qui hac mente a suis discedat , hunc hugusmodi curam de parte patrimonii sui nullo modo oportere negligere, contraqgue illud accurare, et cim eam omnem diligentissine secum abstulerit, cam veluti jam rem Domino. consecratam summa cum religione distribuat, velipse per se, si hujuscemodi munere scienter administrando esse ipse par possit, vel per alios, quos ante nazima adhibita diligentia delegerit, quique certissima dederint documenta posse se illa ftdeliter ac prudenter distribuere, cum illud persuaswm sit, non vacare periculo, sive propinquis suis illa relinquat , sive in ea distrinenda, cujusvis, nulla adhibita delectione, opera usus sit.

5. Basilii verba in tribus concinunt cum instituto Societatis iu praesenti materia. — In quibus verbis imprimis adverto, videri loqui Basilium de distributione bonorum, quae post votum paupertatis tunc etiam fiebat, quando fortasse pars patrimonii prius obtineri non poterat, vel aliae justae causae intercedebant. Hoc mihi indicant illa verba, celuti rem jam Domino consecratam ; non enim proprie consecratur, priusquam donetur, nisi per votum; quod multum confirmant sequentia verba, non vacare periculo ; quod enim esset periculum, nisi votum praecessisset ? Quod magis declarat inferius, dicens : Quam grave tandem censerc debemus judicium illis mminere, qui in rebus Dei nomini jam consecratis vindicandis lente ac negligenter se gesserint. Ex quo sensu colligimus , religiosum per votum paupertatis tunc non fuisse solitum statim fieri inhabilem ad patrimonium suum distribuendum, sed ex voto fuisse obligatum ad id recte faciendum, quod est multum consentaneum Societatis instituto. Deinde etiam in modo, seu consilio recte distribuendi est conformitas ; nam quod Basilius ait, aliquando posse religiosum per se distribuere, maxime locum habet, quando bona alienis et indigentibus eroganda sunt, quamvis tunc etiam optimum sit aliorum judicium; quod vero ait, ut interdum fiat per alios, maxime necessarium est, ubi de consanguineorum causa et indigentia est agendum, ut in nostra Constitutione declaratur. Denique, quod Basilius admonet, u eligantur viri prudentes, etc., nostra Constitutio Superioris judicio id remittit; nam vir religiosus illud magis suspicere debet. Cui ex parte consonat, quod de Essenis refert Josephus, libro secundo de Bello Judaico, capite septimo, dicens de illis: S'ubvenire dignis, cum opus est, suo arbitrio cuique licet , et indigentibus almenta porrigere, sane cognatis dare aliquid sine curatoribus interdictum. Curatores autem vocat Superiores qui eos gubernant.

6. Secundum pronuntiatum : quando locus no est distribuendi consanguineis , in opera pia distributio fucienda est. — Preferuntur tamen ex; debito justitie creditores, si qui sunt. —- Societas in bonis his distribuendis sibi nullum jus habet. — Ultimo quoad hanc partem addendum est, quando haec bona non sunt distribuenda consanguineis, nullam aliam regulam praescribi, nisi ut juxta propriam devotionem in pia et sancta opera dispensentur. Haec enim omnia sine dubio comprehenduntur in consilio Christi : Vende omnia que habes , et da pauperibus. Supponitur autem (quamvis per se satis notum erat), si qne fuerint debita, vel obligationes justitiae, prius essc solvenda. Imo additur, hoc, quam citissi- me fieri possit, esse providendum, quoniam in observatione praeceptorum major cura et diligentia adhibenda est, quam copnsiliorum. Imo illa bona, quae hoc modo debita sunt, moraliter non debent inter bona propria computari , ut habetur in leg. 31, Subsignatum, de Verbor. significat., et ideo non comprehenduntur sub illo consilio: Vende omnia que habes. Non cadit autem suh hac obligatione dare aliquid Societati, quoniam, ut dixi in numero primo, ipsa nullum jus in bona vel ad bona religiosi acquirit. Non tamen excluditur Societas, quin possit religiosus aliquid ei donare, si velit: Utrumnque supponitur in illis verbis: Qui in ingressu ipso, vel post ingressum ad obedientium, molus sua devotione, vellet bona sua, vel eorum partem in Societatis subsidium disponere, etc., tertia parte Constitutionum, cap. primo, S nono. Utrumque enim legitur in regula D. Benedicti. cap. quinquagesimo octavo, ubi de religioso emittente professionem , statim post illam emissam inquit : S quid in bonis habeat , pauperibus distribuat, vel , facta solemni donatione, monusterio douet, nihil sibi veservando ; ubi significat, et monasterio nullum jus acquiri in illo tempore professionis, et donationem non ex obligatione, sed ex propria voluntate religioni fieri potuisse. Et similiter S. Franciscus, cum ejus religio incapax sit haereditatis, liberum reliquit volentibus eam profiteri , ut ad usum fratrum aliquod ex bonis suis relinquere possent, ita tamen ut ab ipsis fratribus ad hoc non inducaniur, ut explicavit Clemens V, in Clementina Ezirit a parad:so , de Verborum significat.. S Ceeterum. Quod videtur etiam nobis significasse B. Ignatius, in verbo illo, motus sua devolione, quasi non debeat a nobis moveri, sed a Deo, et devotione sua.

7. Potest tamen Societas indigentiam proprium subdito distribuenti proponere.— Ubi ea distributio obvenerit, que moderatio adhibenda sit.— Nihilominus tamen, si Societas vere indigeat, non erit huic Constitutioni contrarium, cam necessitatem proponere volenti sua bona distribuere ; nam si hoc licet et expedit facere cum externis hominibus, cur non cum propriis, praesertim cum, caeteris paribus, hoc etiam sit magis consentaneum ordini charitatis? Nam unusquisque debet magis diligere sibi conjunctos spiritualiter, quam extraneos, ut cum D. Thom. 2.2, quaest. vigesima sexta, articulo septimo, tradi solet. Inter religiosum autem et religionem est magna et peculiaris conjunctio spiritualis : ergo, si religio aeque indigeat, per se loquendo, ordo charitatis postulat ut religiosus in distribuendis bonis suis eam praeferat: ergo, ut ipse valeat hunc ordinem servare, merito potest religio necessitatem suam declarare, imo et rationem peculiarem, quae in eo militat , aperire; hoc per se bonum est, et non excludit quin post intellectam optime distributionis rationem, executio ex propria devotione fiat. Quanta autem moderatio in hac ipsa distributione, quando in beneficium Societatis fit, ab ipsa servetur, intelligitur optime ex quadam ejus regula, quae in officio Provincialis habetur, cap. 10, quae sie habet: Si aliqua bona applicabuntur Societati cum facultate Generalis, magnopere curet Provincialis, ui cum edificatione, et charitate, et non ciun rigore evigantur , potiusque per procuratores externos , quam per nwostros ; eapediat quogue ut ea his eleemosynee alique in pauperes ejus oppidi, ubi sunt bona, distribuantur. Et aliis in locis saepe commendatur , et inferioribus , ut cum magna subordinatione ad Superiores, et Superioribus , ut cum magna prudentia et proximorum aedificatione circa hanc distributionem se gerant, ut videre licet in citatis, et in can. tertio secundae Congregationis generalis , et canon. tertio et quarto Congregationis tertiae. Unde et a paucissimis, atque parcissime dicta distributio fieri solet, quidquid mundus dicat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5