Caput 6
Caput 6
Qua ratione distributio bonorum juxta votum paupertatis a scholaribus societatis facienda sit.
CAPUT VI. QUA RATIONE DISTRIBUTIO BONORUM JUXTA VOTUM PAUPERTATIS A SCHOLARIBUS SOCIETATIS FACIENDA SIT.
1. Dubium non procedit de novitio nullum omnino votum habente. — Superest ut quod secundo loco initio praecedentis capitis proposuimus, breviter expediamus, scilicet, an omnia, aut aliquid saltem ex illis, quae ibi circa distributionem bonorum ex regula assignavimus , quatenus voluntatem vel consensum ipsius religiosi postulant, cadant sub votum paupertatis. Quod dubium non habet locum in novitio, qui ante biennium expletum hanc facit distributionem , quia ille, per se loquendo, non facit illam ex voto paupertatis , sed ex libera voluntate. Et quamvis praecesserit promissio simplex (ut supra, cap. quarto , numero decimo septimo , dictum est) relinquendi omnia, cum primum Superior post elapsum primum annum probationis injunxerit , tamen illa non obligat ad modum, sed solum ad substantiam actus (ut sic dicam). Quod si fortasse novitius privatum votum emisisset, juxta illius intentionem judicanda erit obligatio; regulariter tamen fieri solet tale votum ad imitationem illius , quod completo biennio in Societate emittitur ac recipitur, et ideo quoad materiam idem erit de utroque judicium. Ratic ergo dubitandi in his qui hoc votum habent, esse potest, quia vovent simpliciter paupertatem juxta Constitutiones ; sed in ipsis Constitutionibus designatur hoc genus paupertatis quoad distributionem bonorum ; ergo eo ipso insurgit obligatio voti , ita ut, licet Constitutiones per se non obligent ad culpam, ratione tamen materiee, quam designant, oriatur obligatio ex voto. Et declaratur. Nam hoc votum obligat ad non utendum aliqua re ut propria ; sed distributio talium bonorum est quidam et maximus usus eorum ; ergo debet ex vi voti solus ille usurpari , qui per dictas Constitutiones, vel juxta formam earum conceditur , quia omnis alius erit omnino proprius, sive rei ut propriae. In contrarium autem est, quia in praedictis Constitutionibus non ponuntur verba quae indicent obligationem, seu necessitatem. Nam, licet in tertio capite Examinis, S 2, dicatur: Pauperibus dispensare debent, statim additur: Ut consilium Evangelicum sequantur. Etita verbum debent , non praecepti, sed consilii debitum, seu necessitatem ad melius esse, ut ibidem indicatur, significat. Et in eodem sensu dicitur in S 3: Contenti esse debent, etc. EtS 5, in simili , ratio redditur , quod id magis eapediat , el ad majus Deài obsequiwm sit fulurum. Et tertia parte, cap. primo, S septimo, solum dicitur : Qui se exuit bonis suis, sequatur Christi consilia, pro sua tamen devotione, ad hoc potiusquam ad illud opus dispensare boua suc, vel partem illorum poterit. Et expressius § 9 dicitur : Haud dubie opus faciet majoris perfectionis, etc., et sic in aliis.
2. Prima assertio probatur auctoritate. — Item ratione. — Dicendum ergo censeo primo in genere, cadere sub obligationem praecepti et voti, non usurpare in his rebus proprietarium usum, id est, omnino propria auctoritate et voluntate, et non secundum regulam, vel voluntatem Superioris. Probatur primo ex Gregorio XIII, in Constit. Ascendente Domino, ubi postquam dixit scholares retinere dominium bonorum suorum, subdit: Znterin tamen quantum ad illorum usum religiosam paupertatem servant, neque ulla re tanguam propria sine Superioris facultate uti possuut. In quibus verbis plane significat hoc pertinere ad materiam, atque ita cadere sub obligationem voti. Nam religiosa paupertas illa proprie dicitur, quae est materia voti, et ideo dicuntur non posse, quia agerent contra religiosam paupertatem. Unde de iisdem scholaribus dixit ibidem paulo superius idem Pontifex, emissis votis debere in communi vivere, quia solum ex communibus bonis, vel tanquam communibus uti debent : ergo, quamvis retineant proprietatem aliquarum rerum, necesse esi'ut non habeant proprium usum, ex vi voti paupertatis, alias possent ex illis bonis in particulari vivere, sicut possunt novitii; neque esset cur Pontifex post emissa vota specialem obligationem in hac parte eis tribueret. Ratio etiam hoc postulat necessario , quia votum paupertatis religiosae saltem et maxime requirit paupertatem in usu, ut ex dictis in cap. 4 patet ; non ergo haberent hi scholares votum paupertatis sufficiens ad statum religiosum, nisi bonorum omnium proprietarium usum a se abdicarent ex voto, et ideo in Constitutionibus Societatis, sicut declaratur eos retinere dominium, ita etiam declaratur nulla re, tanquam propria, uti posse, parte tertia, cap. 1, § 7. Est ergo haec materia talis volti, ideoque ex genere suo sub gravi obligatione.
3. Secunda assertio probatur ex quinta Congregatione. — Secundo dicendum est : qui post emissa tria vota substantialia res suas distribuit, vel illis se abdicat sine Superioris facultate, facit contra votum paupertatis. Sic ad verbum fuit decretum in quinta Congregatione generali, canon. septimo. Intellexit nimirum Congregatio eum esse modum seu formam distribuendi praedicta bona, quem Constitutiones, cap. praecedenti, num. secundo allatoe, praescripserant , atque ea ratione , id est, supposita approbatione et facultate Superioris, ad materiam voti paupertatis pertinere ; aut certe ( quod plane pro sua auctoritate poterat, ut etiam in simili notabimus infra, lib. 6, cap. decimo, numero secundo) denuo gravissimas ob causas, intra talem materiam id collocavit. Itaque forma illa disponendi, addita Superioris voluntate tanquam necessaria conditione, materia evadit hujus voti, sic decernente, ut dixi, aut forte suo decreto deciarante Congregatione jam inde a principio ita se habuisse hac in parte paupertatis votum in Societate; violarique graviter, aut venialiter, pro materiae quantitate, si Superioris voluntas dispositioni non assistat.
4. Probetur deinde quoad distributionem in profana. — Specialiter vero de dispositione in opera non pia probatur assertio. Nam talis modus alienationis non est commissus arbitrio ipsius religiosi ; ergo, usurpando propria auetoritate illum usum, utitur illa re, ut propria, quod est contra votum. Item quoad hanc partem non solum fit votum cum adjectione quasi affirmativa , scilicet dandi consanguineis , verbi gratia, si Superiori visum fuerit, sed etiam sub limitatione negativa , scilicet, distribuendi pauperibus, nisi ex facultate Superioris , vel ex judicio eorum quos ipse probaverit , aliud facere expediat; ergo qui temere sine tali facultate vel examine, suo arbitrio bona expendit in usus non pios, delinquit in materia voti paupertatis; est ergo ex genere suo grave peccatum, licet ex levitate materiae possit esse veniale. Quae autem in hoc negotio sit materia gravis vel levis, ex dictis in tomo praecedenti, disputando de voto paupertatis pure simplici, petendum est. Solum hic considerare oportebit, quia res , quae expenditur, non est religionis, sed propria, et quia non delinquitur usurpando et retinendo, quod magis repugnat paupertati, quam abdicatio, ideo majorem quantitatem requiri , ut appropriatio talis usus (ut ita dicam ) grave peccatum censeatur. In particulari vero prudens viri arbitrium necessarium erit.
5. Non judicium, sed voluntas Superioris veponit distributionem in materia voti. — Notanter autem dixi in num. 4, addita Superioris voluntate, quia non saus est quod Superior suum judicium interponat, judicando talem, vel talem distributionem esse meliorem, ut eo ipso materia describatur tanquam necessaria, neque ut alius usus censeatur ut rei propriae; quia, non obstante illo judicio, potest concedi facultas eligendi quod minus bonum est, quae facultas respectu religiosi est veluti quaedam permissio; et ideo tunc aliter distribuendo quam Superior judicet, licet imperfecte fiat, non tamen necessario cum culpa, vel si aliqua admisceatur ratione status perfectionis procurandae, vel voti, ad summum est venialis. At vero quando Superior non tantum judicat, sed etiam vult id fieri quod melius est in tali materia, jam urget necessitas voti, cum usus bonorum prohibitus usurpetur. Idem censeo si, interveniente dubio an bona sint consanguineis distribuenda, Superior omnino statueret ut id fieret juxta formam Constitutionum, designando duos aut tres viros prudentes, quo- rum judicium religiosi sequantur ; pari enim modo religiosus tenebitur, ex vi voti paupertatis, illum modum distribntionis observare, ob casdem rationes.
6. Distributionem in pia opera non requisita directione Superioris videri licitam, non obstante voto paupertatis. — Imo nec ex voto obedientiee videri eam distributionem impediri posse. — Inferes : ergo, quando religiosus distribuerit in pauperes, vel alia pia opera, non requisita peculiari Superioris directione, rinime peccabit contra votum paupertatis, quicquid sit, an imperfecte vel peccaminose etiam faciat contra debitam subordinationem. Probatur illatio, quia jam pro tali bonorum dispositione certam habet Societatis voluntatem, siquidem et ea distributio de se studiosa est, et in Constitutionibus non invenitur praescriptum esse aliquid circa modum observandum inter ipsos pauperes, aut eligendi hos potius quam illos, neque in hoc negotium aliquid esse commissum Superiori, sed potius invenitur totum esse relictum decotioni donantis; et ideo, licet Superior judicet aliquid esse melius, velitque ita fieri, non pertinebit id facere ad materiam paupertatis, quia illud nullo modo fuit contentum in voto; neque subditus, aliter distribuendo quam velit Superior, censebitur uti suis bonis, ut propriis, quia de illis disponit juxta voluntatem, ut sic dicam, ipsius religionis, hoc est juxta modum in Constitutionibus praescriptum. Unde nunquam poterit particularis Superior designare subdito certum pietatis opus (ut, verbi gratia, dare talia bona Societati) tanquam materiam necessariam ad observationem voti paupertatis, quia nullibi ei concessum est; et alioquin ex natura voti paupertatis hoc etiam sequi non videtur. An vero ex vi voti obedientiae possit id praecipere, alia quaestio est, in qua etiam probabile videtur, regulariter loquendo , non posse; quia non est juxta Constitutiones, neque est materia per se conferens ad finem instituti. Imo ad majorem ejus puritatem et paupertatem videtur pertinere, ut non possit Superior hanc necessitatem imponere subdito, praesertim in ordine ad donandum aliquid Societati '; et ideo in Constitutione, numero primo citata, expresse dictum legimus: Qui mctus sua devolione. Et in eodem sensu dictum esse apparet, quod in canon. tertio secundae Congregationis generalis dicitur, ea quae continentur in quarto cap. Examinis, de dispositione bonorum (saltem quantum ad pauperes) sumenda esse tanquam generalem quamdam instructionem, et legem, qua nostri debent bona sua ilis distribuere, pro devotione tamen sua. Concluditur ergo distributionem inter pauperes semper relinqui liberam, etiamsi Societas inter pauperes ipsos comprehendatur.
7. Quid servandum, ut Societati aliguid distribuatur licite.—Supposita autem voluntate dandi aliquid Societati, dicitur nihilominus in tertia parte Constitutionum, cap. primo, 8 nono, ut applicatio potius ad hanc partem, quam ad illam Societatis, vel ad hunc aut illum usum, Generali committatur. Ex vi tamen illius Constitutionis non videtur etiam pertinere hoc ad materiam paupertatis, neque posse tanquam quid necessarium praescribi, quia solum declaratur illud esse opus majoris perfectionis, et quoad hoc non additur ut in tali applicatione voluntati Superioris stetur. Additur vero in praedicto canone tertio secundae Congregationis generalis limitatio quaedam quoad hanc partem, et in canon. 3 Congregationis tertia, scilicet talia bona distribuenda esse intra eam Societatis provinciam, in qua bona continentur. Quod si religiosus ipse, ad quem talia bona pertinent, consentire nolit, sed alteri provincia illa dare velit, additur ibi talia bona non esse acceptanda a Societate, sed ea( inquit) eneatur ipse in veros Christi pouperes extra Societatem dispensare. Ubi ponderandum est verbum feneatur , quod sine dubio obligationem significat, quia jam tunc illa distributio relinquitur ut necessaria ex vi voti paupertatis, ita ut non possit in commodum consanguineorum commutari. Ea autem limitatio regulam (ut aiunt) firmare videtur pro dispositionibus piis extra casum donandi alteri provinciae. Denique additur ibidem, si religiosus velit applicare sua bona intra eamdem provinciam, alicui tamen certo loco, esse in potestate Generalis illam improbare, quod satis clarum est, quia potest illam non acceptare. Quidautem tunc agere teneatur religiosus distribuens, ibi non declaratur. Et ideo dicendum consequenter videtur , eodem modo teneri ad distributionem faciendam, quo antea, et eamdem libertatem retinere ad distribuendum inter alia loca Societatis intra eamdem provinciam, donec aliqua tandem ejus applicatio approbetur ; alioquin potest etiam si velit inter alios pauperes distribuere; melius autem semper faciet, si Superioris judicio praedictam applicationem committat.
8. Extensio illationis factae in uwnero 6. — Ex his vero, in tota hac illatione seu objectione contra secundam assertionem dictis, coiligi ulterius poterit, distributionem factam a religioso, si in veros pauperes aliavc pia opera tiat, inscio etiam aut invito Superiore, lieet minus ordinate fiat, et ideo magna sit imperfectio, et regulariter aliqua sit venialis culpa, nihilominus tamen non videri directe contra paupertatem. Probatur ex dictis, quia talis distributio commissa est devotioni ipsius religiosi ; non pendet ergo a scientia, vel voluntate particularis Superioris, etiam Generalis; ergo non cernitur ibi usurpatio alicujus usus rei, ut proprise, sed est juxta intentionem voti, cum emittatur juxta Societatis Constitutiones, et juxta modum a regula concessum.
9. Evasioni occurritur. — Dices , licet distributio in pauperes, quantum ad formam seu specificationem, ut sic dicam, non pendeat a voluntate Superioris, quantum ad exercitium pendere ; nam ad Superiorem pertinet designare tempus in quo abdicatio horum bonorum facienda est. sub hac enim lege fit promissio , seu paupertatis votum. Responderi imprimis potest conditionem illam positam esse ad terminandam dilationem, non vero ad eam exigendam, ita ut ante illud tempus non possit fieri bonorum abdicatio. Unde qui in Societatem ingreditur, licet non teneatur ex regula ante expletum annum renuntiare omnibus bonis, non tamen prohibetur id facere, imo consulitur, per se loquendo. Item post annum expletum licet promittat renuntiare cum primum jussus fuerit, non tamen promittit non renuntiare, nisi jubeatur; et ideo, licet proprio nutu id faciat ante expletum biennium, non aget contra promissionem, nec contra paupertatem, ut per se constat. Sic ergo, licet expleto biennio teneatur ex voto paupertatis relinquere omnia , cum primum jussus fuerit, non tamen ex vi illius voti prohibetur anticipare tempus, et statim relinquere bona, non expectata jussione ; ergo, licet id faciat, ea ex parte non peccabit contra votum paupertatis. Unde si alioquin det pauperibus (quod sibi concessum est), ex nullo capite violabit paupertatem ; quamquam quia votum etiam habet obedientiae , inordinate et imperfecte faciet de suis bonis disponendo etiam in pauperes sine licentia Superioris. ac si illud esset prohibitum in virtute obedientise, esset ex hoc capite peccatum grave juxta materiae qualitatem. Nam aliquando potest multum expedire ad aedificationem proximorum, et ad bonum religionis, et ipsius religiosi, ut id non fiat, donec Superiori videatur, et idco sine dubio habet Superior aliquando jus id pracipiendi cum omni rigore; tamen, quia ordinarie hoc non est ita prohibitum, vel a lege, vel a Praelato, ideo, per se loquendo, id est, secluso scandalo, contemptu, et conscientia erronea, hoc non est peccatum grave.
10. Illatio num. 6 facta non procedit saltem post Congregationem quiutam.— Hanc totam illationem, sive objectionem contra secundam assertionem a numero 6 prosecutus sum consulto, quia fortasse ante citatum pro ipsa assertione canonem videri poterat probabilis. Nunc autem , ut illo numero tertio dicebamus , sive citatus canon Congregationis quintae, novum in Societatem jus hac in parte introducat, sive auctoritative declaret anti-- quum ( ad eum fere modum quo Ecclesia veritates aliquas denuo proponit credendas de fide), simpliciter , atque sine ulla distinctione operum piorum, aut profanorum accipiendum est, atque dicendum, illicitam contra paupertatis votum esse distributionem in quaelibet opera, si absque directione Superioris, saltem prasumpta , fiat; co quod talis directio sive consensus Praelati conditio sit, ut dixi, necessaria ne talis distributio sacrilega sit contra dictum votum. Neque verba illa Constitutionis, devotione sua ( quod fere totum robur est objectionis ), dicto decreto Congregationis repugnant. Nam devotio subditi non excludit praeviam licentiam Superioris ad disponendum generaliter, sed excludit necessitatem licentiae peculiaris ad pie disponendum, vel ad disponendum in haec vel illa pia opera; unde citatum decretum explicuit quod Constitutio supponebat. Et declaratur aliter ; nam devotio, quantumlibet voluntaria et meritoria, non necessario excludit licentiam Superioris; sic enim dicemus inferius, cap. nono, numero nono, in simili, ex charitate etiam moveri posse, qui suam obligationem implet. Et imprimis si devotio distribuendi absolute et indistincte in pia opera, ante ipsam licentiam a Superiore petitam concipiatur, per petitionem subsecutam non modo non minuitur aut evanescit, sed potius crescere poterit, petitionem videlicet imperando. Si vero licentia petita devotionem antecedat ( quod facile contingere potest, si indistincte, seu in universum de facultate exuendi se bonis suis, ut Constitutio loquitur, cum Superiore agatur ), sicut post obtentam licentiam concipi potest voluntas donandi consanguineis, ita et volun- tas sive devotio donandi piis opcribus; nulla ergo est repugnantia aut in illis juribus, aut si quid aliud in objiciendo perstrinximus, quia in quacumque forma vel instructione Societdffis ad disponendum dc bonis absque ullo incommodo vel repugnantia imbibitur Superioris directio, seu voluntas saltem praesumpta ; atque adeo sive a principio Societatis, sive post quintam Congregationem posita assertio habere potuit veritatem. Cur autem dixerim saltem presumpta, in fine capitis intelligetur.Unde expedita similiter manent,quae in 2 p. dubiiandi, in numero primo, ex cap. 4 Examinis et ex tertia parte Constitutionum cap. 1 afferebantur; neque enim repugnantiam ullam continent, sed potius maxime cohaerent, debere religiosum sua ex voto disponere , etiam in pia opera, et votum ipsum emisisse, ut consilium Evangelii seu Christi sequeretur, ut majus Deo obsequium praestaret, ut opus majoris perfectionis ederet.
11. Quaestio suborta, an valeat distributio, quaee circa directionem Superioris erat illicita. — Hic vero interrogabit aliquis ulterius, an, licet alienatio facta absque directione Superioris illicita sit et sacrilega, valida nihilominus evadat. Cum enim ejusmodi religiosi, de quibus loquimur, domini sint, et propria voluntate sua bona tribuant, ut supponimus, spectato jure naturae valida est talis donatio. Nullum autem est jus positivum, quod illam irritet ; nam jura, quae dicunt donationes vel alienationes, a religioso factas, non esse validas, loquuntur juxta antiquum et commune jus de religiosis, qui capaces non sunt dominit. Sic autem loquimnr de religiosis habentibus aliqua bona, de quibus possint disponere, et ideo non juxta communc jus, sed juxta aliquod speciale dc illis judicandum est: nullum autem invenitur jus speciale Societatis, quo talis alienatio irritetur ; ergo retinet valorem quem habet jure naturae. In contrarium autem est, quia religiosus non est sui juris, neque habet velle neque nolle; hi autem sunt vere religiosi, et quoad hanc partem tam perfecte subjecti, et alieni juris, per votum obedientiae, ac quilibet alii religiosi ; ergo, licet dominium habeant, non habent voluntatem sufficientem ad transferendum illud. Propter quam rationem partem hanc amplexus est Ludovicus Molina, tom. 1 de Justitia, tract. 2, disput. centesima trigesima nona, vers. Zlli qui tempore, ubi etiam nullam distinctionem facit inter alienationem ad pia opera, et ad alios usus, quia revera, quantum ad hoc caput, quod religiosus non est sui juris, utraque est aeque prohibita, vel aeque infirma. Inde vero consequenter significat , etiamsi alienatio fiat in pauperes, vel opera pia, esse grave peccatum contra paupéttatem, quia est usurpatio juris, quod quis non habet, scilicet , transferendi dominium in alterum. Adde etiam, quia donare sine potestate transferendi dominium, vel decipiendo alium, vel invitando illum ut accipiat quod accipere vel retinere non potest, omnibus modis continet cravem inordinationem. Hinc etiam colligit testamentum factum ab hujusmodi religioso sine licentia sui Superioris nulium esse ; nam cum illa, sicut possunt hi religiosi de suis bonis disponere inter vivos, ita etiam est certum posse per viam testamenti confirmandi per mortem naturalem, aut per professionem, vel etiam per vota coadjutorum formatorum Societatis, quaeque ad hoc aequivalent, ut ex c. 4 constat. Atque eadem proportione, si alia dispositio, sine licentia inter vivos facta, illicita et nulla est , erit etiam nulla per viam testamenti ; est enim eadem vel major ratio. Imo addit idem auctor, non solum in his religiosis, sed etiam in novitiis Societatis , post primum annum expletum peccatum esse condere testamentum de suis bonis, inscio Superiore, quamvis de illo testamento doceat esse validum, et , si morte naturali confirmetur, habere effectum, quia factum fuit ab homine sui juris ; illicite autem factum esse censetur, quia est contra promissionem, quam talis novitius fecit disponendo de bonis suis, cum primum Superior injunxerit post expletum primum probationis anpum, ut in illo cap. 4, numero decimo septimo , tactum est. Hanc Molinae sententiam postea sequitur Lessius, lib. 2de Just., cap. 4, dubit. 5, numero vigesiino octavo.
12. Auctoris placitum lipartitum. — Declaratur utraque simul pars exemplo voti, promissionis ac donationis. — Discrimen inter irritam et irritabilem donationem — Instantia contra prinum parlem discriminis diluitur. — Contra alteram partem discriminis instantia altera reiovetur. — Nihilominus ego existimo hujusmodi alienationes vel dispositiones ab his religiosis factas de propriis bonis sine licentia Supericris, non esse nullas ipso facto, sed validas, infirmas tamen et irritabiles per voluntatem Superioris. Priorem partem mihi probat discursus superius factus priori loco pro parte affirmativa. Posteriorem autem probat, et non amplius ratio in contrarium ob- jecta, quae est fundamentum Molina. Utramque declaro exemplo voti facti a religioso sine licentia Praelati, quod non est ipso jure nullum, sed validum, licet infirmum, et irritabile a Superiore, ut tomo superiori, cum Div. Thoma et communi doctrina tradidimus. Quod eadem ratione verum est de quacumque promissione humana, quando non est de re illicita, aut de materia iia aliena, ut non possit impleri promissio sine injuria alterius. Ex quo colligimus idem dicendum esse de donatione, quae alias ex parte materia donatae injusta non est, sed solum ex defectu consensus Superioris; nam eadem est ratio de tali donatione, quae de voto. Quia sicut valor donationis pendet ex voluntate, ita etiam voti ac promissionis. Atque eadem exempla ostenduntreligiosum non ita esse alieni juris, nec in eo sensu dici non habere velle aut nolle, ut nihil validum possit sua voluntate exercere, sed quia nihil firmum potest efficere sine consensu Superioris, vel quia nihil potest licite velle contra sui Superioris voluntatem, ut in tomo superiori ostensum est ; ergo ex hoccapite non est haec donatio irrita, sed irritabilis. Inter haec autem duo multum interest ; namsi sit irrita, non potest, qui talia bona accepit, illa retinere tuta conscientia, quia retineret rem alienam. Dices: non retinet invito domino, et ideo non injuste retinet. Sed contra, quia juxta illam sententiam voluntas domini non est efficax ad concedendum dominium; ergo nec possessionem, vel usum; nam religiosus aeque non est sui juris quoad haec omnia; ergo qua ratione non fit dominus, eadem non potest retinere rem acceptam ; quia quoad haec omnia magis est consideranda voluntas Superioris, qui est veluti principalis administrator , quam subditi, qui est proprius dominus. At vero si donatio tenet, licet irritari valeat, potest, qui aliquid accepit, tuta conscientia illud retinere, donec a Superiore revocetur donatio. Dices: interdum poterit esse talis distributio, ut revocari non possit, ut si facta est in pauperes. Item aliquando occulte fiet donatio, et Superior propter ignorantiam irritare non poterit. Respondeo haec esse per accidens, nam in eis intervenit impotentia facti, quae non mutat jus; et quamvis fortasse ex parte recipientium interveniat aliqua malitia cooperando, vel inducendo ad actum inordinatum intra obligationem obedientiae, aut religionis, tamen, quia non intervenit injustitia, nec substantialis defectus impediens translationem dominii, non video unde sit in recipiente obligatio non re-
tinendi quod accepit, etiamsi de facto nunquam possit revocari donatio a Superiore propter ignorantiam.
13. Primum corollarium, quo satisfit conftrmationi ab exemplo ltestamenti quantum ad scholures.—Testamentum occulte factum etian ad pia opera quomodo sit aut aon sit peccatum contra paupertatem. — Ex quo infero primo, ctiam testamentum conditum ab hujusmodi religioso sine facultate Superioris non esse ipso jure nullum, licet sit irritabile a Superiore. Probatur consequenter ex fundamento posito ; quia dispositio religiosi, in his quae ex parte materiae non continent injustitiam vel nullitatem, non est irrita ipso facto, ex eo solum quod fit propria voluntate, etiam alias peccaminosa sine interventu voluntatis Superioris, sed est tantum infirma et irritabilis ; ergo idem dicendum est de dispositione per testamentum. Probatur consequentia, quia ex natura rei non requiritur efficacior voluntas ad testamentum quam ad alias donatioies, et exjure positivo nullum est speciale iritans magis hanc dispositionem, quam alias in tali persona.. Sed quaeres an condere hoc modo testamentum ccculte, et sine facultate Superioris, sit grave peccatum contra paupertatem vel obedientiam. Respondeo, quod ad paupertatem attinet, nullum videri peccatum, aut saltem non videri grave, si eo animo fiat, ut tempore mortis subjiciatur Superiori, quia tunc tale testamentum est veluti quaedam manifestatio voluntatis proprias, non autem juris proprii indebita usurpatio. Secus vero dicendum esset, si is testator intendat ut suum testamentum ad executionem perveniat ex propria tantum voluntate, juxta superius dicta in secunda assertione. Dices: cum ex voto teneatur hujusmodi religiosus abdicare omnia bona, cum primum jussus fuerit a Superiore, huic obligationi repugnat, etiam cum animo manifestandi, id facere per viam testamenti, quod non habet effectum, nec est efficax, donec per mortem naturalem vel civilem confirmetur. Respondetur tale testamentum non impedire alteram obligationem, et observaüonem ejus, quia, non obstante illo testamento, potest Superior injungere ut statim sine mora renuntiatio omnium bonorum fiat; et tunc subditus tenetur id exequi, et prius testamentum fiet irritum, ac nullius momenti; ex nullo ergo capite videtur haec actio contraria voto paupertatis in dicto casu. Et aliquando posset bona fide fieri; ut si subditus, iter agendo, aut navigando, incilat in peri- culum mortis, et non habeat Superiorem a quo possit petere facultatem, certe non peccabit condendo testamentum, praesertim in opera pia, ncab intestato succedant qui fortasse non indigent. Ut autem religioso modo id faciat, debet expresse in ipso testamento voluntati Superioris illud subordinare, et optime etiam faciet, si ei committat, ut ea mutet, quae magis expedire videbuntur.
14. Item ad non pia. — Quid possit Supevior in tali testamento post inortem subditi.— Unde etiam ulterius addo, in tali casu necessitatis non esse grave peccatum condere testamentum, consanguineos vel alios similes constituendo haeredes, solum ad hunc finem, ut non necessario sibi succedatur ab intestato, et ut Superiori innotesceat voluntas defuncti, dummodo ei semper committatur, ut commutare possit etiam in opera pia, si servata forma Constitutionum id expedire judicatum fuerit ; ad hoc enim semper obligat paupertatis votum in Societate factum, ut numero secundo et tertio diximus. Quapropter qui absolute conderet testamentum, relinquendo cousanguineos haeredes, vel alia legata absque titulo pietatis, graviter profecto peccaret ; multoque gravius si id faceret extra praedictum articulum necessitatis, quia tunc usurpat usum bonorum sibi non concessum, et ita utitur illis bonis ut propriüs, quod graviter repugnat paupertati. Accedit etiam talem actionem fere esse inutilem ; quia, etiamsi quis moriatur tali testamento condito (quod Deus avertat), potest Superior illud irritare eadem ratione qua alias douationes, ut diximus. Tunc autem (quod notandum est) non esset liberum Superiori, nisi in ipso testamento hoc ci expresse concederetur, commutare institutionem in alium haeredem, vel alia opera etiam pia, sed solum posset rumpere testamentum, quo sublato de medio, necessario succederet is, cui ab intestato deberetur haereditas. Ratio est, quia Superior non habet jus proprium distribuend illa bona, sed solum habebat jus designandi materiam, modum et tempus, et dandi facultatem, ut subditus posset talia bona distribuere firmiter, et juxta suam obligationem alienare. Unde si hoc jure usus non est vivente subdito, post mortem ejus nullum habet jus immediatum (ut sic dicam) in ipsis bonis, aut ad illa, aut distributionem eorum, sed solum ex alio capite subjectionis et obedientiae habet potestatem irritandi, vel ratum habendi actum, quem subditus etiam in morte ratum efficere non potuit sola sua voluntate ; et ideo potest irritare testamentum ; postea vero nihil amplius eflicere poterit, sed necessario succedetur ab intestato.
15. Quomodo item esse possit contra obedientam id testamentum. — Jam quod attinet ad inobedientiam, qua: in hoc facto intervenit, non est dubium quin materia sit gravis confectio testamenti sine licentia, et ex hae parte sufficiens ad peccatum mortale; non invenio tamen expressam prohibitionem, quae in vi praecepti circa hoc imposita sit ; et 1deo non videtur esse ex hoc capite per se peecatum mortale, quia votum obedientiae non ita obligat, etiam in matcria gravi, nisi proprium praeceptum interveniat. Regulariter tamen loquendo, per accidens, et ratione scandali, vix poterit talis actus escusari a culpa mortali, tum propter exemplum, et commune nocumentum religionis; tum etiam quia habet quamdam speciem seu apparentiam proprietatis, seu usus appropriati in materia gravi. Hoc autem maxime intelligo, quando dispositio testamenti esset in utilitatem consanguineorum, vel in alia opera profana, seu non pia; nam si esset in pia opera, facile praesumi posset ratihabitio Superioris, quamvis semper timendum sit.
16. Secundum corollarium, quo satisfit eidem confirmationi in uumero illo nono, quamLwun ad nocitios. — Ultimo ex dictis colligo, quid dicendum sit de novitiis, si ante emissa vota, in secundo novitiatus anno, inscio Superiore, testamentum condant. Negari enim non potest quin inordinate factum sit, quia etiam novitius debet, quamdiu in eo statu permanet, servare debitam subordinationem ad Superiorem, praesertim in re tam gravi. Haec autem obligatio incipit in ipso novitiatu, ut cap. quarto, numero decimo septimo, visum est. Et ideo ex hoc capite non minus verum est de novitio Societatis agente primum, quam de agente secundum probationis annum. Non est autem illa obligatio voti, tum quia neque ex parte novitii supponitur votum, per se loquendo, et licet illud supponatur, non intervenit ex parte Superioris proprium praeceptum in hac parte impositum. Solum ergo est illa obligatio veluti ex quadam obedientia paterna, et tacita conventione inter novitium et religionem, quae fieri intelligitur, quando novitius ad communem vitam religiosorum admittitur, et ideo haec inordinatio ex hoc capite non est peccatum mortale, a veniali autem vix poterit excusari. Non videtur autem ex vi hujus actus agere novitius contra promissionem, quam facit disponendo de suis bonis, cum primum Superior injunserit ; quia testamentum non impedit implere promissionem factam, cum semper infirmum sit vivente testatore, nec necesse est, ut novitius intentione non implendi eam promissionem illud faciat, sed solum ut si iuterim, dum Superior non praecipit alienationem bonorum, aliquid humanum ci accidat, de sua possit constare voluntate, quod per se nec reprehensibile esset, si debito modo fieret
On this page