Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Ad quem usum sive exercitium paupertatis singuli religiosi societatis jesu ex vi regulae teneantur.

CAPUT VII. AD QUEM USUM SIVE EXERCITIUM PAUPERTATIS SINGULI RELIGIOSI SOCIETATIS JESU EX VI REGULAE TENEANTUR.

1. Usus paupertatis duplex. —Duplex distingui potest paupertatis usus in singulis religiosis (de paupertate enim in communi postea dicetur) : unus dici potest positivus, alius negativus, qui potius est non usus; et uterque esse potest suo modo materia voti. Nam carentia alicujus usus directe et substantialiter (ut ita cicam) potest cadere sub obligationem voti paupertatis, quia cum paupertas consistat in carentia, major erit, si se extendat ad carentiam aliquorum usuum, ideoque directe potest cadere sub votum. Usus autem positivus ut sic, seu quoad substantiam suam, non videtur pertinere ad paupertatem, sed ad alias virtutes, quibus homo obligatur uti rebus temporalibus ad vitam conservandam, vel ad alios fines ; paupertatis autem est ponere modum in hoc usu, et quoad hoc potest directe cadere sub tale votum. Aliqui etiam sunt actus, qui moraliter sunt necessario conjuncti cum aliqua paupertate, ut mendicare, si nihil habeatur in particulari, neque in communi. De his ergo omnibus usibus, sive actibus (sicut in praecedentibus de dominio seu proprietate fecimus), tractandum erit, explicando in praesenti capite de singulis, quid ad perfectionem regulae spectet, et in sequenti, quid ad obligationem sub culpa pertineat.

2. Prima observantia usus negativi paupertatis in Societate, non habere in cella, sive pricatim, esculenta vel poculenta. — Ut ergo incipiamus ab usu negativo, qui perfectior est, et magis explicat perfectionem voti, primo spectat ad paupertatem Societatis, ut religiosi nihil privatim possidere possint ex his rebus quae ad sustentationem corporis pertinent, quae sub cibo et potu includuntur. Etenim non habere proprium et privatum dominium harum rerum commune est omnibus religiosis; non posse autem habere privatam possessionem harum rerum, vel in magna, vel in parva quantitate, cum generali facultate utendi illis, non est commune omnibus ; multis enim licet vel per regulam, vel per consuetudinem, non prohibente regula, privatim haec possidere ; id est, in propriis cellis, sub propria custodia illas tenere, et suo arbitrio illis uti, non ex dominio, sed ex generali licentia. Alii vero ex sua regula et consuetudine, carentiam hujus usus et possessionis profitentur; et non est dubium quin intra latitudinem paupertatis hoc sit ex suo genere melius, caeteris paribus; tum quia magis distat a suflicientia divitiarum, et in rcbus maxime necessariis, cujusmodi sunt eae de quibus loquimur; tum etiam propter difficultates multas, quae superandae sunt, si vel necessitati, vel appetitui corporis ex solis rebus communibus, quae sub possessione et custodia religionis sunt, subveniendum sit, idque semper judicio et arbitrio Superioris, et non propria voluntate, et petita semper facultate, quod eo est magis onerosum, quo materia est contemptibilior, magisque humana, atque adeo religiosae personae pudibunda. Tum denique quia haec paupertas plures aufert occasiones vel intemperantiae, vel superfluae delectationis, vel inutilis aut otiosae conversationis. Et ob has causas hoc genus paupertatis consuluit Basilius, in regul. 304, ubi inter alia ait, ex eo quod in communi loco, id est, in monasterio, privatas escas vel potiones aliqui habeant, illud consequi, quod est ab Apostolo reprehensum: Confunditis eos qui non habent. Idem tradidit Pachom., in sua regul. quadragesima tertia : Nullus in cella sua reponat aliquid vescendum. Hoc ergo genus paupertatis Societas amplexa est, et observat, ut ex consuetudine constat, et ex regulis infra citandis, nec sine urgente necessitate, et magna moderatione in hoc dispensari debet, si materia alicujus ponderis seu considerationis sit.

3. Secunda observantia, si quid tale ad quempiam mittatur, convertendum in usum communein. — Secundo, ex hac sequitur alia observantia paupertatis, ut si quidpiam hujusmodi alicui religioso in particulari mittatur, adinittendum non sit in ejus peculiarcm possessionem, vel usum. Est quidem commune fere omnibus religiosis regulis, ut nihil, etiamsi ad cibum et potum pertineat, possit ab aliquo religioso recipi absque licentia, seu benedictione (ut aiunt) Praelati; hoc enim plurimum spectat ad usum paupertatis. Imo Basi- lius supra consulit, quae hujusmodi sunt, non recipi; tamen si occupanda sint, inquit: AzListiti facultas detur, ut statuat ipse a quibus simni, et que sumpta sunt, quomodo distribui conceniat. Pachomius etiam, regul. trigesima, idem ait; et Augustinus, in regula Prius, ait: Priori insinuetur , e sic suscipiatur , si ipse mandaverit, de quo tamen nilil fiat aliud, nisi quod Privri placuerit. Et S. Benedictus in sua regula, cap. quinquagesimo quarto, prohibet ne religiosus habeat facultatem recipiendi haec munera, etiam a proprio parente, sine licentia et consensu Abbatis, qui si eam dederit, potcrit (inquit) postea pro suo arbitrio de tali re disponere, significans non oportere licentiam dare, ut religiosus hujusmodi donum sibi in particulari usurpet. Quod confirmavit Innocentius III, in cap. Cum ad monasterium, de Statu Monach., dicens: Si quidquam alicui Fuerit specialiter destinatum, non presumat illud accipere, sed Abbati, vel Priori, vel Cellario assignetur. Et S. Pachomius, in sua regula trigesima: /Si quis (inquit) ante ostiun steterit monasterii, dicens se velle videre fraIrem, et forte aliquid attulerit ciborunm quibus in monasterio vesci licitum est, suscipere ipse non poterit, sed cuncta ad locum egrotantium deferentur. Hanc ergo conditionem et perfectionem paupertatis Societas amplexa est, et ideo in regula 60 Rectoris sic habetur: Si cu particulari quidpiam ab emterno aliquo mittatur, id in comnunem uswn accipiatnr ac dispensetur. Et in hoc sensu dicitur, sexta parte Constitutionum, c. 2, 8 11: Quisque iis, que de communi data fuerint ad usum suum, necessarium, aut convenientem, resecatis superfluis sit contentus.

4. Tertia observantia, non habere in cella aliquid ad vestitum perlinens. —Tertio, quia post victum vestitus videtur esse proxime necessarius ad vitae sustentationem, ideo circa hoc ctiam similis observantia paupertatis servauda cst, ut praeter ea, quae ad actualem corporis usum necessaria sunt, nihil aliud quisquc apud se habeat, sed omnia in communi reposita sint, sicut habetur in reg. 5 custodis vestium, et in Instruet. 1, ex impressis, anno 606, n. 5, et in Ordinat. contractis, cap. 1, numero decimo quinto, et cap. quario, ut inde singulorum necessitatibus subveniatur. Quod fuit consilium B. Basilii, serm. 1 de Institutis Monach., circa finem : Apotheca (inquit) comnmunis omnium sit, neque proprium alicujus quidquam nominetur , non vestimentum , non calceamentum, non denique aliud quidpiam eo- rum, quae ad necessarium corporis usw spectant. Hinc etiam. in c. quarto Examinis, § 26, admonentur statim, qui Societatem ingressuri sunt, ia his, qug ad victuin et vestitum, et lecti rationem pertinant, magnam paupertatem esse servaturos, ita ut unusquisque sibi persuadeat, vilissima eorum quae domi sunt, ei esse Lribuenda, et eis debere esse contentum , propler majorem sui abuegationem et spiritualem profectum.

5. Quarta observantia, non habere librorum peculium alio exportandum. — Quarto, quamvis propter necessitatem studiorum concedatur religioso Societatis permanens usus (nt sic dicam) eorum iibrorum, quibus indiget, ita ut eos privatim apud se habere possit, quamdiu alicubi commoratur, non tamen conceditur ut habere possit librorum peculium, quod secum deferat, eoque perpetuo utatur, dum vivit, quae est altera observantia paupertat/s non parum difficilis, quia est circa rem maxime necessariam iis, qui studiis ac litteris tanta diligentia incumbunt, et ad quam solent homines studiis dediti maxime affici. Imo alicui videri potest hoc paupertatis genus, multum posse litterarum profectum impedire; propter quam fortasse causam multa religiones, alioqui tam in paupertate quam in cateris rebus valde perfectae, hoc non observant. Societas vero utilitatem, quae ex eorumdem librorum perpetuo usu provenire potest, vel aliis diligentiis compensandam, vel certe huic perfectioni paupertatis postponendam putavit. Et ideo, cum in quarta parte Constitutionum, cap. sexto, S septimo, dicatur pratter bibliothecam communem, quae in singulis collegiis futura est, posse unumquemque habere libros ad suum usum necessarios, statim additur in declaratione, neminem posse aut debere aliquid in eis seribere ; quod in regulis communibus, reg. 8, sic dicitur : Zübros nno habeat sine facultate ; in his vero, quibus uti licet, nec scribat aliguid, nec notam ullam imprimat ; quia nimirum eos secum deferre non debet, et facile auferri possunt, et alteri in usum dari. Denique regula vigesima quinta, ex communibus, in universum dicitur : Nemo cum ez uno loco in alium proficiscitur, quidguam secum asportet sine facultate Superioris ; que facultas juxta receptam consuetudinem. quae est optima legum interpres, non nisi in rebus minimis, et magna cx causa conceditur. Ejusmodi sunt libri, aui in prima Institutione ad renovationem spiritus in fine assignantur : Constitutiones scilicel Societatis , vel earum summarium, Joannes Gerson, vel similis aliquis pius libellus ; aliquibus etiam Billia, et summula aliqua casuum. Et fere eamdem regulam habet Pachomius, quae esi apud illas quadragesima sexta: Si quis (ait) transfertur ab una domo in alieram domun, exceptis iis, quae usui quotidiauo ed halitun necessaria sunt, secum transferre nihil poterit. (De hac regula Pachomio ab Angelis data, vide Metaphrg apud Surium, 3 tom., 14 die Maii, c. duodecimo, vigesimo secundo et vigesimo octavo ; Palladium, in Historia Sanctor., c. 38; Gennadium, de Viris illustribus, in Pachomio; et Sozomenum, lib. 3 Historiae, cap. decimo tertio.)

6. Utilitas hujus observantie.— Ejus item necessitas in Societate.— Utilitates autem haec observantia partim communes habet omnibus religiosis, partim in Societate peculiares, vel potius necessitatem. Priores sunt, quia hoc modo tollitur sollicitudo congregandi libros, qui interdum ob curiositatem potius, vel aliquando ad splendorem et ostentationem, quam ob necessitatem congeruntur. Item excusantur infiniti sumptus, qui in transportanda librorum supellectile fieri solent. De qua re multa scribit Alvarus Pelagius, lib. 2, de Pianctu Eeclesise,cap. sexagesimo quarto.Item per hoc tollitur materia inordinati amoris et affectus, qui ad hujusmodi res, quando ita possidentur, generari solet. Propter quas causas eadem fere regula habetur in Constitutionibus Dominicanorum, dist. 9, c. 14, lect. 4: Nulli certus usus librorum concedatur, neque dedignetur, a quocumque auferantur, vel in cujuscumque custodiam dimittantur. Widem observasse S. Franciscum refertur in Speculo Minorum, tertia parte, e refert auctor Conformitatum, lib. 2. Idem consulit B. Vincentius Ferrar., tractatu de Vita spirituali, c. 1, ubi ait satis esse libros communes, qui in sinculis monasteriis accommodati inveniuntur. Peculiaris vero necessitas hujus observationis in Societate ex fine et peculiari professioue ejus orta est. Omnes enim cjus religiosi iparati esse debent ad quascumque missiones et peregrinationes obeundas, sine excusatione, ctiam non petito viatico, quotiescumque jussi fuerint, ut dicitur in Examine, c. 1, 85, et 6 p. Constitutionum, c. 2, $ 3, et sepe alias. Hoecautem obligatio cum ad omnes pertineat. maxime ad litteratos et Doctores, et ideo oportet esse expeditos et liberos ab omnibus vinculis et impedimentis, quoad fieri possit. At vero librorum sarcina non posset non mu:- tum impedire, si asportanda esset; et si ad perpetuum usum haberentur, cum magna difficultate relinquerentur, et ideo ad hoc institutum fere necessario consequens fuit, ut in eo talis usus non admitteretur.

7. Quinta observantia, nihil haberi a privalis clavi obseratum. — Quinto, huic pauperi supellectili religiosi cubiculi consentaneum est, ut nihil in ea sit clavi obseratum : quod sine dubio est magnum signum nihil possideri ut proprium, totumque esse liberae dispositioni Praelati relictum. Propter hanc ergo et alias causas in regulis communibus Societatis, in 11, ita cautum est : Jullus ita cubiculum suum claudat, quin aperiri eatrinsecus possit, aut arcam, aut quicquam aliud habeat obseratum absque Superioris facultate. Quam perfectionem paupertatis antiquos etiam monachos observasse intelligi potest ex Cassiano, lib. 4 de Institutis renuntiantium, cap. decimo quarto et decimo quinto. Nam in priori laudat monachos, qui proprio sudore et opere exuberantes redditus conferebant monasterio, nihil sibi proprium praesumentes : Cumque (inquit) toam enthecam camnobii, suam credat esse substautigm, ad retinendam mnihilominus arreptee mudtatis virtutem, quam studet ad ftnen usque perfecte, atque inviolaliliter custodire, ita semetipsum a cunctis eatraneum, ct ez omnibus judicat alienum ut tanguam peregrinum se gerat, et incolam istius mundi; alummtnque potius monasterii se reputet, ac ministrum, quam dominun rei cujusque praesumat. Statim vero reprehendens alios, subdit in sequente capite : Ad hec nos misernbiles quid dicemus, qui in canobiis commorantes, ac sub Abbatis cura et sollicitudine constituti, peculiares circumferimus claves, omnique professionis nostra cerecundia, ei confusione calcata, etiam aumulos, quibus recondita praesignemnus, in digitis palam gestare presumimus, etc. De eadem re multa leguntur nomine Hieronymi, in regula monachorum, c. 2 et 3;et specialiter in 4 ait: Sic sic Apostolicee femiuc projicite peres et sacculos, ut neque marsupia ea latere pendeant, neque opus sit clavibus, ui jam ex ipsis monstretur exteriorum indiciis, quod nihil habetur intrinsecum praeter Jesum ; quod nihil est clausun, quod est deditum usibus omniumn. Idem constitutum esse in ordine Minorum refert Corduba . in Expositione regulae, cap. 6, q. 9. Et idem habet Ordo Cist. in Hispania, in suis definitionibus, cap. trigesimo sexto, numero centesimo quadragesimo primo.

8. Sexta observantia, nullum stipeudium posse accipere pro ministerüs. — Sexto, cum per votum paupertatis prohibeatur religioso, quidquam sine Superioris facultate accipere, quod generale omnibus est, specialiter prohibitum est in Societate aliquid accipere in sipendium alicujus ministerii spiritualis, ita ut hoc nullo modo liceat, neque ad id dari facultas possit. Quod quidem ad votum paupertatis in Societate pertinere, constat ex Examine, capite primo, ubi votum paupertatis ita exponitur: Sic paupertatem accipiendo, ut nec velit, nec possit redditus ullos ad suam sustentationem, neque ad quidvis aliud habere. Et infra : Neque etiam (quamvis aliis sit licitum) pro Missarum sacrificiis, vel predicationibus, vel lectionibus, vel ullius sacramenti administratione, vel quovis alio pio officio ec eis, quee Jueta suumn institutum Societas potest eaercere, stipendium ullum, vel eleemosynam, que ad compensationem hujusmodi ministeriorum dari soleni, ab alic quam a Deo, ob.cujus obsequium omnia pure facere debent, possunt adnuüttere. Ex quo contextu constat primo, id, quod in hoc genere aliis licitum est, eo quod nec injustitiam, nec simoniam continet, religiosis Societatis non licere, ratione paupertatis. Id quod denuo specialiter cavetur in can. septimo Congregationis sextae, omnibus confessariis etiam principum, concionatoribus, etc.: Ne ullum in Societatis ministeriis paupertatis nosire puritas detrumentum patiatur. Et idem inculcatur in Ordin. contraetis, c. 4, numero octavo et nono. Constat secundo hanc obligationem non esse ex simplici directione regulae, sed ex vi voti paupertatis oriri; nam eodem contextu hoc ponitur sub materia paupertatis, ac non habere redditus ullos. Atque hoc ipsum saepius et cum magna exaggeratione et declaratione in Constitutionibus inculcatur, praesertim in quarta parte, cap. 7,83,c. decimo quinto, in fine sextae partis, c. 2, 8 7, cum declarationc in litter. G, et 10 p., Squinto.

9. Variae rationes hujus Constitutionis.— Quibus etiam locis variae rationes hujus institntionis insinuantur. Illa vero sufliciens esse posset, quod licet aliud non sit malum, hoc sine dubio est melius; quia et tollit omnem avaritiee speciem, et temporalis lucri cupiditatem diminuit, ac denique quia ex hoc capite augetur aliquo modo paupertas. Maxime vero fuit hoc fere necessarium in 8ocietate, considerato ejus fine et muneribus, tum ex parte proximorum, ad quorum profectum et lucrum spirituale tota Societas ordinatur; quo enim gratius et liberalius ministeria omnia in proximorum commodum facta fuerint, eo sine dubio libentius ab eis suscipientur, et cum majori aedificatione, et, caeteris paribus, cum majori fructu fiet ; tum etiam ex parte religiosorum; cum enim majori ex parte in his ministeriis occupari debeant, si ex cis possent temporale commodum reportare, periculum profecto esset, ut eorum vivendi ratio quaestus potius esset quam pietas. Ut ergo juxta consilium Apostoli, 1 ad Timoth. 6, solam pietatem magnuum quaestum existimarent, praecisa ab illis est omnis spes temporalis commodi; estque hoc institutum satis consentaneum antiquis canonibus, qui referuntur, 1,q. 2. c. Pastor, ev cap. Si quis, et cap. Sacerdos, quae sunt assumpta ex Prospero, et ex cap. Clericos, ead. caus. et q., ex Hieronymo ad Damasum, et refertur etiam 16, quaest. 1, in ultimis verbis. Quibus locis solum ad propriam sustentationem dicitur posse ministros altaris aliquid a fidelibus accipere ; reprehenduntur autem illi sacerdotes, qui cum habeant alias unde sustententur, a fidelibus etiam necessaria ad sustentationem accipiunt. Unde orta est inter scholasticos controversia, de qua in tom. 3 de Sacramentis, disp. octogesima sexta, sect. tertia,an id liceat necne; qua nunc praetermissa, certum apud omnes est, perfectius acturum, qui nec sustentationem acceperit, si illa indiget. Ouapropter dubium etiam non est quin major adhuc perfectio sit, hoc ipsum ex voto facere; nam si illud perfectius est, ergo est materia voti ; ergo illi perfectioni votum adjungere melius est. Atque antiquos Ecclesiae clericos et ministros hanc consuetudinem saepius observasse verisimile fit cx citatis juribus, et ex verbis Hieronymi, in Regula monachorum. cap. de Paupertate : Clerici (inquit), qui de bonis parentum sustentari possunt, si quid pauperum accignunt. sacrilegium profecto committunt. Non enim alia ratione sacrilegium ibi intervenire poterat, nisi quia erat contra votum ; nec Hicronymus de omnibus loqui videtur, sed de illis qui paupertatem profitebantur; ergo verisimile est specialiter professos fuisse hoc paupertatis genus; quamvis non negem verba illa posse habere alias interpretationes, de quibus alibi. Nunc ergo satis nobis sit esse opus perfectionis, et voto dignum nolle recipere stipendium vel eleemosynam, etiam in sustentationem, pro spiritualibus ministeriis.

10. Objectio contra promime dicta. — Dices hoc habere locum in his ministris Evangelii, qui alias habent unde sustententur, ut ex verbis citatis ex Hieronymo constat ; at vero in his, qui alias perfectam paupertatem profitentur, non videtur esse illud perfectionis opus, imo nec rationi consentaneum ; nam qui altari servit, ex altari vivere debet ; alioqui necessarium illi erit interdum altare relinquere, id est, spirituale ministerium omittere, ut quaerat unde sustentetur. Nec satis est si quis respondeat religiosum satis habere unde sustentetur, ex ipsa, scilicet, religione; nam tunc ad corpus ipsum religionis revocabitur difü- cultas, quia non solum singuli religiosi Societatis non possunt sibi accipere stipendia, vel eleemosynas , verum etiam nec alicui domui aut collegio, neque etiam domus ipsae, vel collegia possunt hoc titulo aliquid a fidelibus accipere. Cum ergo ipsa collegia vel domus non habeant aliunde unde sustententur, nisi ex bonis fidelium, non videtur ad perfectionem pertinere non recipere ab eis hujsmodi stipendia, vel eleemosynas propter missas, aut alia ministeria ; alioquin necesse est ut Praelati nimiam sollicitudinem ad domos sustentandas sustinere debeant, vel certe ut alios difficiliores, minusque decentes modos in quaerendis necessariis tenere cogantur.

11. Solvitur. — Respondetur, si perfectionis est in eo qui habet sustentationem ex propriis vel paternis bonis, non postulare illam a fidelibus, etiamsi illis inserviat, multo majoris perfectionis esse, non exigere hanc sustentationem, quasi in compensationem talium operum, etiamsi aliunde non habeatur, sed mendicando quaerenda sit, quod per se videtur adeo evidens, ut probatione non indigeat ' ; nam sine dubio illud est majoris paupertatis et nuditatis genus. Deinde auget fiduciam in Deum, qui non deficit in necessariis suis ministris, si tideliter et mere liberaliter Deo et proximis inserviant, praeter alias utilitates et honestates, quas supra, numero nono, numeravi. Quocirca licet verum sit, totum corpus Societatis ex donationibus vel elecmosynis fideliunm sustentandum esse, sive in domibus, sive in collegiis, sive in peregrinationibus et missionibus, scrvata in singulis instituti ratione, infra a c. 9 explicanda, nihilominus consilium sibi observandum existimavit, non recipere has eleemosynas propter missas, vel in compensationem aliorum ministeriorum, sed eas vel sponte oblatas accipere, si solum in eleemosynam, et non in compensationem dentur, velsi indiguerit, eas a fidelibus postulare, qui eodem liberali modo eas tribuant. Et quamvis fortasse hoc onerosius et laboriosius sit, hunc tamen laborem non recusat, ut finem a se intentum, id est, animarum profectum mclius assequi possit, omni videlicet proximorum ipsorum onere semoto.

12. Eremplo Pauli illustratur. — Habemus de hac re illustre D. Pauli exemplum. qui, 1 ad Corinth. 9, imprimis probat potuisse se ex substantiis fidelium ali et sustentari. Et ad hoc confirmandum affert aliorum Apostolorum exemplum, et legem Deut.25: Noa alligabis os bovi irituranti. Et illud : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnm est, si nos carnalia cestra petamus ? Deinde vero subjungit : Sed non usi sunus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Et infra: Ego autem nullo horum usus sum. Concinitque in 1 ad Thess. 2, ubi et avara lucra, et pravos alios suae praedicationis fines excludit. Observavit ergo Paulus hoc consilium, non ut aliorum Apostolorum consuetudinem reprehenderet, neque ut sc meliorem aut perfectiorem ostentaret, sed quia prudenter existimavit illud sibi magis expedivisse ad munus suum melius exequendum, quod erat praedicare Evangelium gentibus: hoc est enim quod ait : Ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Alii enim Apostoli praecipue praedicabant Judaeis, et ideo sine ulla offensione ab iisdem necessaria ad sustentationem accipiebant ; nam, ut commemorat Hieronymus, lib. primo contra Jovinianum, circa medium: Sancte mulieres juxta morem Judaicum maJgistris de sua substantia ministrabant ; inter gentes vero non erat talis consuetudo, et quia rudiores erant in divinis rebus, facilius poterani perturbari, si aliquid ab eis exigeretur; et ideo (ut noiavit D. Thomas, 3 p., quaest. 40, articulo tertio, ad 2) quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus se abjecisse commemorat. Aliter, quamvis aeque ad rem de qua agimus, exposuit hanc occasionem Augustinus, lip. 2 de sermone Domini in monte, cap. decimo sexto, dicens: Perhibet Apostolus licere sibi, et permissum esse a Domino , ut qui Evangelium annuntiant , de Evangelio vivant, id est, de Evangelio habeant ea, quae huic vite sunt necessaria, sed tamen se non esse usum de hac potestate ; erant enim multi, qui occasionem habere cupiebant acquirendi et vendendi Evangelium, quibus eam voluit Apostolus amputare, juzta id quod alibi scripsit : Ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, 9 ad Corinth. 11; etlib. de Mendacio, cap. decimo quinto, tractans illud: Dignus est operarius mercede sua, permissum dicit hoc esse, non jussum, ne forte quà hoc faceret, ut in opere praedicationis verbi aliquid ab eis, quibus praedicaret, in usus vite hujus sumeret, illicitum aliquid se facere arbitraretur ; posse tamen laudabilius non fieri, in Apostolo Paulo satis demonstratum est. Quae res tantae aestimationis fuit apud Paulum, ut gloriam suam illam appellet, et vitae suae illam praeferat ; ait enim citato loco: Non autem scripsi hec ut ita fiant in me, bomtin est enim mihi magis mori, quam ut cloriam ieam quis evacuet. Gloriam qeam (inquit Anselmus), quam pro hac abstinentia habere volo in Christo apud Deum, compatiens infirmis, dum nihil ab eis sumo. Aliter Chrysostomus, homilia vigesima secunda: Ne quis dicat, eum quidem hoc facere, sed non letum, verum gementem et marentem , volens summam ostendere letitiam, et animi alacritatemn, rein appellat gloriationem; tantum abest ut sit mastus, ut etiam glorietur, et malit mori, quam amittere hanc gloriationem ; ita quod fiebat, erat ei vita dulcius.

13. Id exemplum sibi proponit Societas. — Sicut ergo Societas Paulum in ministerio conatur imitari, ita etiam in hoc genere perfectionis illum imitari elegit, ne quod oftendiculum Christi Evangelio ponatur, id est (ut Chrysostomus loquitur , homilia vigesima prima in 1 ad Corinth.), ne quamlibet protelationem et dilationem atteramus cursui Evangelii. Hoc enim offendiculum etiam hodie timeri posset, vel praedicando gentibus, vel hacreticis repugnando, vel certe fideles Catholicos instruendo et excitando, si ob temporale aliquod commodum haec fieri viderent, ac de stipendio tractari. Fortasse etiam ipsimet ministri Evangelii minorem baberent libertatem ad reprehendenda vitia, minoremque ad persuadendum efficaciam, si aliquam recompensationem ab his, quibnus inserviunt, acciperent; ut ergo cursus Evangelii in nullo impediri posset, peculiarem hanc observantiam inter alias religiones Societas tenet ; neque omnino singularis in hoc est, nam fratres Minores Recollecti etiam hoc observant, ut pro missis eleemosynas , seu pitantias (ut vocant) non accipiant, ut refert Corduba, quaest. decima quinta, ad c. 4 suae regulae; quamquam ipsi, solum intuitu majoris puritatis in paupertate servanda, id faciant ; nam ut ibidem refert ex libro Plagarum, tit. decimo, plaga 1, maxima ordinis et puritatis regulae jactura, sub praetextu missarum et eleemosynarum, diabolo procurante, et hominum fragiiitate, cupiditate et ignorantia, introducta est.

14. Septima observantia, nihil quamvis minimum dave etiam mutuato inter domesticos, aut eaternos. — Septimo, ad hanc paupertatem spectat, nihil posse dare sine facultate Superioris, quod omni perfecto voto paupertatis commune est; in Societate vero cum hac exaggeratione ponitur, ut etiam ad res minimas expresse extendatur ; nec solum ad donationem, sed etiam ad mutuationem tam dando quam accipiendo extenditur, tertia parte Constitutionum, c. 1, 88: Intelligant et jam (dicitur) quod mutuo dare, vel accipere. vel dispensare quidquam de his qua domi sunt, minime possunt, nisi Superior conscius consensum prastiterit. Quae verba cum generalia sint, non solum respectu externorum, sed etiam ipsorum religiosorum inter se intelliguntur; non enim dicitur: Von licet mutuo dare externis, vel ab eis accipere, sed simpliciter dare, vel accipere ; ergo neque inter se possunt ex vi illius regulae, quidquam dare vcel aecipere , etiam mutuo. Quod et servatur, et est valde consentaneum voto paupertatis, nam religioso merus usus facti conceditur; usuarius autem licet uti possit ipse, non tamen usum rei propria auctoritate alteri concedere. Per mutuum autem saltem usus rei alteri conceditur, et ideo merito non licet sine facultate Superioris. Atque hoc ipsum refertur statuisse Pachomius sua regula 95.

15. Usus positivi paupertatis in Societate varii actus, amplecti viliora, defectum necessariorum experiri, mendicare, etc. — Jam quod ad usum positivum spectat, variae sunt Constitutiones Societatis , in quibus speciales circumstantiae et aliqui actus, pertinentes ad hujusmodi usus perfectionem, commendantur. Nam in Examine, cap. quarto, S vigesimo sexto, victus, potus, vestitus et lecti ratio futura dicitur, ut pauperibus accommodata , et unumquemque sibi pcrsuasum habiturum, quae vilissima erunt, ex iis quae domi sunt, ei esse tribuenda, ut ita parati sint ad hujusmodi pauperem usum talium rerum propter suam majorem abnegationem , et spiritualem profectum ; deinde parte tertia, cap. primo, 8 vi- gesimo quinto : Diligant (dicitur) omnes peupertatem ut matrem, el juata mensuram sancLc discrelionis, suis temporibus suos ejfectus aliquos egperiantur. Et sexta parte, cap. 2, S undecimo, solum permittitur necessarius aut conveniens usus rerum communium , ita ut regnla sit, superflua semper esse resecanda, necessaria admittenda, convenientia vero seu commoda, licet ordinarie abjicienda non sint, quia tunc ctiam necessitati ipsius subvenitur, aliquaudo tamen ita esse moderanda et minuenda, ut paupertatis effectus aliqui sentiantur. Et hoc sensu dicitur tertia parte Constitutionum, cap. 2,8 3: Que ad corpori necessaria pertinent, curetur cum divino aucilic, ut quaanvis sit in quo probetur virtus, et suiipsius abnegatio, non tamen desit quo sustentetur natura, et ad divinum obseguium laudemque conservetur. Sic enim dixit Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 2, de Regularibus, supellectilem religiosam taiem esse debere, ut nihil superflui in ea sit, nihilque, quod sit necessarium, desit. Nam per hoc non tollitur, quin exercendae virtutis causa aliquid incommodi interdum sustinere expediat. Cui consonat illud Augustini !, dicentis Dominum in Evangelio ostendere, nec in abstinendo, neque in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam. Et infra: NVon quid cel quantum pro congruentia bominum, atque personee suee, et pro suce valetudinis necessitate quis capiat, sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum his vel oportet, vel uecesse est carere, inplens illud Apostoli : Scio et abundare, et penurium pati, ad Philip. 4. Praeter haec, ad hunc usum paupertatis pertinet actus mendicandi, qui variis modis et occasionibus in Societate exercendus est. Nam imprimis professi ex vi suae professionis parati esse debent ad mendicandum in missionibus, cum ex vi votorum suorum teneantur illas admittere, non expectato viatico, et in propriis regulis eorum, qui in missionibus versantur, plene et perfecte de hac re instruuntur in 5 et 6, ut infra, lib. 6; capite quarto, numero nono, videbimus. In domibus etiam professis, cum nec in particulari, nec in communi habeant propria bona unde sustententur, necessarius saepe est hic actus mendicandi; imo et aliquando in collegiis, si necessitas id exigat, exercendus est, ut dicitur parte quarta Constitutionum , cap. secundo, in fine. Cumque id sit ultimus seu supremus gradus Societatis, ut a principio ad illum disponantur, exercentur novitii in peregrinationibus, in quibus mendicare debeant, ut in superioribus, lib. 2, c. 5, n. 7, visum est; unde in quarto cap. Examinis, 8 12, dicitur debere peregrinari per mensem, sine pecunia , imo suis temporibus ostiatim pro Christi amore mendicare, ut possint ad incommoditatem comedendi et dormiendi assuetieri. Deinde, antequam ad professionem vel ad alia vota admittantur, triduo mendicare debent, ut dicitur in eodem cap., S vigesimo septimo, ad sui abjectionem ; et ut hoc praeludio intelligant quae sit ratio suae proressionis, et ad illam praeparari ipso usu et exercitio incipiant. Ac denique sexta parte Constitutionum, c. 2, 8 10 : Parati sint ( dicitur) ad mendicandum ostiatim, quando vel obedientia, vel necessitas id exigat. In qua promptitudine animi magna ex parte consistit paupertatis perfectio, ut sumitur ex D. Thoma 2. 2, q. 184, art. 7, ad 1. Denique ob hanc causam declaravit Pius V, in suo Motu proprio Dum indefesse, omnes religiosos Societatis, in quocumque ejus gradu existant, vere ac proprie mendicantes esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7