Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Ad quem usum paupertatis iidem religiosi obligentur ex vi voti.

CAPUT VIII. AD QUEM USUM PAUPERTATIS IIDEM RELIGIOSI OBLIGENTUR EX VI VOTI.

1. Omnis rei vel usus vel ejus proprietas voto paupertatis generaliter vetatur. — Quandone lalis proprietas detur. — Haec sunt, quae circa usum paupertatis ex vi regulae servanda sunt. Quid autem in eis attingat rationem praecepti, et quando in illius transgressione culpa vel gravis, vel levis committatur, ex illo generali principio praecipue accipiendum est, quod per Lhoc votum omnis usus rei, ut proprim, prohibetur , et omnis etiam proprietas vel dominium, illo excepto , quod scholaribus specialiter peranittitur. Quamvis ergo aliqua ex dictis capite praecedenti non sine imperfectione praetermittantur, si illa non attingant hunc gradum, ut contineant usum cum aliqua proprietate seu appropriatione, regulariter, ac per se loquendo, non continent culpam contra paupertatem , quamvis moraliter nunquam fiant sine aliqua culpa, vel contra obedientiam, vel contra temperantiam , aut aliam virtutem ; quia regulariter procedunt ex aliquo inordinato affectu, nisi intercedat aliqua ignorantia, vel inconsideratio; nam tunc, accedente bona inten- tione, facile potest dari excusatio ab omni culpa. Quando vero possessio vel usus rei sit proprietarius, seu per modum proprii, regula generalis est, quando id fit sine scientia, et consensu Pralati tacito, vel expresso; hanc tomo superiori tradidimus cum communi Doctorum, tractando de voto paupertatis omnino simplici , et de voto solemni paupertatis religiosae ; neque hic habet aliquid specialc, nam quoad hanc obligationem ejusdem rationis est hoc votum Societatis. Rursus quando haec proprietas ex parte materiae sit peccatum mortale vel veniale, eisdem locis explicatum est; neque hic etiam occurrit speciale quid.

2. Nonnulla de materia levi vel gravi hujus voti. — Solum occurr:t advertendum, quando res ipsa non accipitur, ut per modum propriae semper retineatur, sed solum ad brevem aliquem usum, quo talis res non consumitur, tunc licet res ipsa pretiosa sit, nihilominus culpam regulariter esse levem, quia materia culpae ibi non est res ipsa, sed uaus ejus, et is quid leve est, regulariter loquendo, parumque videtur laedere paupertatem ; et hac ratione mutuo dare vel accipere librum, vel manuscripta, et similia, regulariter non videtur materia peccati mortalis ex vi paupertatis, nisi ex tali usu aliquod notabile detrimentum bona religionis acceptura sint. In quo etiam adverto regulariter majoris culpae esse talia bona mutuo dare extra religionem, quam accipere etiam ab externis, quia ex priori actione sequi potest detrimentum in bonis religionis, ipsa invita; ex acceptione vero licet sequatur simile detrimentum in re mutuo accepta, non est invito domino; nam qui mutuat, voluntarie se exponit huic periculo, et alter excusatur, si absque ejus culpa eveniat; sed in hoc exemplo, et multis similibus, prudentis viri arbitrium necessarium est , multumque considerare oportet quid juxta conmunem eestimationem religionis, grave aut leve existimetur, ut latius citato tomo dixi. Religiosi autem Socictatis cavere omnino debent ne hujusmodi arbitriis sese exponant, quod optime facient omnem proprietarium usum vitando, etiam in rebus minimis, vel si aliquid ex humana consuetudine excedatur, non sit ultra materiam minimam et vulgarem.

3. Resolutio hujus capitis quoad griores quatuor observantias paupertatis in praecedenti adductas. — Licentia, per fraudem aut violentiam extorta, est nulla.—Non sic per mportunitatem obtenta, vel per nimium favorem. — Ex praedictis ergo observantiis, quae superiori capite numeravimus, quatuor primae respectu subditorum, hoc est, omnium , qui Superiorem habent in Societate, solum quoad hoc pertinent ad rigorosam obligationem voti paupertatis, ut sine Superiorum facultate tacita vel expressa nihil eorum accipiatur, vel occulte possideatur, aut de uno loco in alium deferatur ; si autem de licentia Superioris aliquid hujusmodi fiat , non erit proprie conira obligationem paupertatis, etiamsi fortasse aliquando minor perfectio sit talem postulare facultatem, aut illa uti. Dico autem aliguando, quia interdum potest nihil de pertectione mi - nuere juxta muneris vel valetudinis necessttatem, vel alias rationabiles causas. Oportet vero in hujusmodi licentia obtinenda omnem subreptionem vitare, alioqui non manebit quis tutus in conscientia, quia talis facuitas invalida est, cum revera non sit ex voluntate Superioris, hanc enim impediunt fraus et dolus , quae sunt causae subreptionis. Et idem censeo, quando intercedit moralis quaedam violentia, quae involuntarium etiam causat, ut si subditus expresse vel tacite comminetur se excitaturum turbas, aliquod scandalum daturum, aut gravem inimicitiam, vel odium concepturum, nisi hoc ei permittatur ; tunc enim illa potius est pura Superioris permissio ad excusandum majus malum, quam facultas, et ideo non reddit tutum in conscientia , etiam in ordine ad violationem paupertatis '. At vero si Superiori nihil occultetur, nec falsum dicatur, nec vis inferatur, quamvis fortasse sine sufficienti ratione importunis precibus, vel ob privatam benevolentiam licentia obtineatur , sufficiens erit ut contra paupertatem culpa aut proprietas non committatur?. Etiamsi aliud genus imperfectionis vel culpae ibi interveniat, vel ex parte subditi, vel magis ex parte Superioris, qui facile potest in hoc graviter delinquere, seu ratione sui muneris, cui non satisfacit, seu ratione scandali. Quia vero haec culpa non sufficit, ut licentia illa invalida sit, ideo ea interveniente, non peccatur contra paupertatem.

4. An quintae observantie violatio per solum usumn clavis votum paupertatis ledat.— Partis affirmativee argumenta. — Secundo. — Tertio. — Circa quintam observantiam de usu clavis eadem regula servanda est, quod sine facultate non licet, cum illa vero licet. Dubitari autem potest an hujusmodi usus sine licentia ex se sufficiat ad peccatum mortale, si alias de facto sub clavi nihil retinetur sine licentia Superioris; neque etiam in affectu id fit, ut aliquid Superiori occultetur, neque ut illi liberum non sit quidquam ex his quae religiosus habet, auferre, sed solum ob timorem humanum, ne aliquid vel surripiatur, vel ab aliis videatur. Et ratio dubitandi esse potest, quia auctores rigorose de hac materia loquuntur, dicentes clavem esse signum proprietatis, ut sumitur ex Corduba, in cap. sexto regulae, q. 9, et Alvaro Pelagio, lib. secundo, cap. sexagesimo septimo, versus finem. Unde et in jure clavis traditio est signum possessionis, leg. Clavibus, ff. de Contrahenda emptione. Item quia auctores asserunt proprietatem esse celare aliquid Praelato, ut patet ex Panormitano, in c. Cum ad monasteriun, de Statu Monach., num. S, et aliis ibi communiter, et Antonino supra citato; sed quod ipso invito sub clavi tenetur, satis ei occultatur, cum non possit suo arbitrio scire quid ibi claudatur. Et quamvis possit clavem petere, hoc ipsum onerosum est, et ita difficilior ei fit usus et dispositio illarum rerum, quae sub clavi tenentur. Habet enim jus illas auferendi inscio subdito, quod non potest facere si sub clavi claudantur. Denique clavis ipsa et usus ejus sine Superioris facultate habentur in eo casu, et quamvis materialiter videatur res levis, tamen quatenus est instrumentum talis actionis, quae multum potest nocere paupertati, videtur esse materia gravis, sicut in materia justitiae, furari acum, vel calamum, potest esse materia gravis.

5. Auctoris judicium suadetur dilemmateunpugnando primwn et secundum argumentum gavtis affirmative.—Ad tertium argumentum ejusdem affirmative partis. — Vateor tamen esse rem scrupulosam, et omnino vitandam; nihilominus, secluso scandalo, non audeo dicerc esse peccatum mortale ex se, nisi aliquibus circumstantiis specialiter aggravetur. Moveor imprimis, quia vel hoc esset peccatum mortale ob signum proprietatis, vel ob realem proprietatem. Primum dici non potest, tum quia auctores ponentes signa proprietatis hoc non posuerunt, ut patet ex Abbate, et Antonino supra, et Navarro, Commento 2, de Regularibus, et Gregorio Lopez, in leg. 14, tit. 7, part. 1. Solus Pelagius, supra loquens de Minoribus, inter alia peccata contra paupertatem posuit, claves cellarum, tardando per dies extra locum, Praelato non assignare : Claces, inquit, capsarum, vel quorumcumque repositoriorum, ubi fratres habent libros, utensilia, et supellectiles, per spalium dierum, euudo extra locum, ne fratres utantur illis rebus, Pralato non resignare, etc. Hoc autem ut verum sit, oportet, ut et sine voluntate Praelati, et mala fide fiat, seilicet, ut neque ipse Praelatus possit in absentia subditi de his rebus disponere, vel interim eas ad alium usum applicare; haec enim est circumstantia valde aggravans, et indicans proprietarium affectum; et tunc clavis non solum est signum, sed etiam causa suo modo efficax ad impediendum talem usum proprium Praelati, et consequenter est instrumentum usurpandi illum. Secluso autem hujusmodi affectu sola ratio signi non sufficit. Tum maxime quia signum, si sit falsum, et non verum, potest quidem efficere praesumptionem culpae, non tamen veram culpam, nisi fortasse ratione scandali; ergo, secluso scandalo (ut loquimur ), non potest ex solo hoc capite insurgere gravis ratio culpae. Altera vero pars probatur, quia circa res sub clave contentas, si serventur circumstantia initio praecedentis numeri positae, non apparet realis proprietas propter solum illum modum occultandi, quia supponimus haberi cum facultate, et cum praeparatione animi ad dimittendas illas ad arbitrium Superioris ; ergo non retinentur ut propriae, quia non proprio nomine tenentur, sed alterius, et cum dependentia ab illo. Confirmatur, quia alias occultare rem, ubi nec a Superiore inveniri posset, vel aliquo artificio occulto uti, ut arca extrinsecus aperiri non possit, quamvis clavem non habeat, esset proprietas, et consequenter in rebus alicujus valoris esset peccatum mortale ; hoc autem perquam durum est, et praeter multorum usum alioqui timoratorum ; ergo. Nec vero ipsius clavis possessio potest esse materia gravis culpae, quia ipsa in re minimi valoris est, et usus ejus per se non continet gravem inordinationem, ut declaratum est. Eo vel maxime, quia saepe potest clavis cum licentia haberi, quamvis ad claudendum sub illa aliquid non sit ordinaria licentia, et tunc quamvis uti illa quoad actum claudendi sine licentia alioqui sit contra regulam, vel obedientiam, tamen per se non videtur materia paupertatis, servatis aliis circumstantiis, quae dictae sunt. Nec vero satis est quod ea de causa aliquantulum reddatur Superiori difficilior dispositio de talibus rehus, quia illa difficultas parvi momenti est, cum facile possit per subditum auferri. Augetur autem multum haec circumstantia, quando in absentia plurium dierum, vel per distantiam notabilem aliquis secum defert clavem inscio Superiore, nulla alia domi relicta; nam tunc diflicultas illa impossibilitas quodammodo eflicitur, et ideo jam videtur redundarc in magnam appropriationem ; quapropter nisi per inadvertentiam excusetur, vel fiat praesumpta voluntate Praelati, valde reprehensibilis est.

6. An sextae observantiae violatio, atcipiendo stipendium, sit contra votum. — Circa sextam observantiam occurrit similis difficultas , an recipere aliquid pro ministeriis praecise ex hoc capite sit contra votum paupertatis, et consequenter in materia gravi sit peccatum mortale. Ut autem dubium intelligatur, supponamus in omnibus aliis observari circumstantias necessarias ad debitum usum paupertatis ; ut, verbi gratia , dum quis iter agit , potest licite eleemosynam vel aliud donum sibi oblatum , et juxta communem usum accommodatum accipere, vel ad statim consumendum illud, vel, si habeat permanentem usum, animo possidendi illud obtenta licentia a Superiore, cum primum conveniri ille possit. Fingamus ergo aliquem accipere breviarium cum onere dicendi aliquas missas, et postea retinere illum de consensu Superioris, tacendo tamen titulum quo fuit comparatum ; difficultas est an ibi interveniat culpa mortalis contra paupertatem. Idem casus cogitari potest in subdito existente in collegio, si, petita licentia, et non explicando causam propter quam res datur, quippiam simile ob proprium usum accipiatur. In ipsis etiam Praelatis multo magis habet hoc dubium , si aliquid accipiant etiam in usum collegii vel domus datum illo titulo ; nam ipsi absolute non peccant accipiendo, cum sint constituti dispensatores, et debeant alere subditos; quidquid ergo ibi est culpae, est ratione modi , seu tituli. Idemque erit si Superior det licentiam subdito, ut illo modo aliquid accipiat.

7. Ratio pro parte negativa. — Ratio enim dubitandi in his omnibus est, quia ubi non est proprietas , non est violatio paupertatis ; sed in illis casibus non intervenit proprietas , quia nunquam res vel usus ejus retinetur nomine proprio, in quo sola proprietas consistit. Antecedens patet , quia res semper supponitur accipi ab eo qui licentiam habet , idque vel ad communem usum, vel ad proprium dependentem etiam a Superiore , et a facultate ejus ; ergo ille alius defectus seu respectus erit contra regulam, vel con- tra obedientiam , non tamen contra paupertatem. Unde fit ut, licet committatur in materia gravi, non sit peccatum mortale, quia ex vi solius regulae non est culpa. Neque ex voto obedientiae est peccatum saltem mortale, quia supponimus nullum esse speciale praeceptum in virtute obedientiae de hac re latum; ergo si paupertas non urget, et scandalum, quod est per accidens, non intervenit, nulla apparet ratio sufficiens peccati mortalis. Confirmatur exemplis : primum est de lucro per negotiationem comparato, quod religioso prohibitum est. Ponamus ergo religiosum aliquem de licentia saltem generali Snperioris posse recipere usque ad tantam quantitatem ; postea vero, quia non invenit gratis datam, per negotiationem aliquam sibi prohibitam et indecentem illam comparare , ille profecto non videtur peccare contra paupertatem , etiam si forte in negotiatione mortaliter peccet juxta modum prohibitionis. Aliud exemplum est, si religioso detur licentia ad recipiendum aliquid sponte oblatum , non tamen ad petendum illud, imo hoc ei expresse prohibeatur ; nam licet tunc aliquid petat et accipiat, non peccabit contra paupertatem, sed contra aliam legem ; quia petere non est actus dominii aut proprietatis, imo est actus mendicitatis ; accipere autem jam non fit nomine proprio, sed ex facultate Superioris; ita ergo videtur probabilis fieri haec pars.

8. Pars affirmativa suadetur ex Constitutonibus. — Item vatione. — Ad contrariam autem partem persuadendam magnam vim habere videtur Constitutio Societatis, ut capite praecedenti, a numero octavo, ponderabam. Nam, licet Constitutio per se non inducat obligationem ad culpam, designat tamen materiam voti, quae materia tota Deo promittitur, cum paupertas secundum Constitutiones vovetur. Constitutio autem, cum de hac materia loquitur, plaue ut objectum hujus voti illam assignare videtur. Nam in cap. 1 Examinis, 83, sic dicitur: Tria vota in ea (id est, in Societate), obedientie, paupertatis et castitatis emittuntur ; ex quibus sola paupertatis materia ibi declaratur, dum additur : $i paupertatem accipiendo, ut nec velit, nec possit redditus illos ad suaum sustentationem, nec ad quidvis aliud habere. Et infra eodem contextu : Neque etiam pro Missarwn sacrificis, vel predicationibus, etc., stipendiun ullum, vel eleemosynam, que ad compensationem hujusmodi ministeriorum dari solent, etc., possunt accipere. Videtur ergo ita explicari votum pauper- tatis per hanc Constitutionem, ut totum hoc sit materia ejus, atque adeo rigorosam hujus voti obligationem ad hunc actum extendi. Simile argumentum sumi potest ex dccima parte Constitutionum , § 5, ubi ad observantiam paupertatis haec duo aeque pertinere dicuntur, scilicet, non admittere stipendia pro spiritualibus ministeriis, et redditus collegiorum ad suam utilitatem non applicare; constat autem hoc secundum esse de rigorosa obligatione paupertatis ; ergo et primum. Potest etiam ratione ita declarari, quia ad paupertatem religionis non solum spectat praescribere quid accipere liceat, vel non liceat, sed etiam modum acquirendi ; ergo quando aliquod genus acquisitionis prohibetur, ut pertinens ad specialem paupertatem talis religionis, ille per se cadit sub tale votum paupertatis ; ita vero se habet votum paupertatis in Societate quoad modum acquirendi, ut ex dictis constat.

9. Neutram partem voluit definire secunda Congregatio generalis. — Punctum hoc diligenter discussum fuit fere ante quadraginta annos in secunda Congregatione generali Societatis, ubi Patres magna ex parte in hanc posteriorem partem inclinarunt, tractatumque est ut totius Congregationis decreto authentice statueretur ac declararetur. Postea vero justis de causis id praetermissum est !, quod est signum non satis constitisse apud ipsos, sensum praedictarum Constitutionum fuisse constituere actionem illam speciali ratione sub materia voti paupertatis. Et ideo ne novam obligationem ad peccatum mortale addere viderentur (quod in Societate propter periculum vitandum maxime cavetur), ab illa declaratione abstinuerunt. Et tandem can. primo quintae Congregationis solum fuit stabilitum ad puritatem nostrae paupertatis necessarium esse observare gravissimam Constitutionem de non accipiendo stipendio, etc. Hanc ergo partem ut mitiorem sequendo, dicere possumus, in illis Constitutionibus specialiter fuisse expressum hunc actum ad exaggerandum quanta perfectione et diligentia hoc in Societate observandum sit, et quia est proxime et maxime conjunctum cum ejus paupertate, non quia per se et directe haec observantia per votum paupertatis promittatur. Unde in sexta parte Constitutionum, cap. secundo, S 7, ut simplex quaedam Constitutio haee proponitur, nulla facta mentione paupertatis, sed solum sub illis verbis : Meminerint se gratis dare deLere qua gratis acceperunt, ut sic majori cum libertate possint, et proaimorum eedificatione, in divino servitio procedere. Multum etiam juvat, quod in prima formula instituti oblata Paulo III, in prima ejus DBulla, exacte explicatur votum paupertatis, et materia ejus ; et tamen nulla hujus actionis mentio fit. Verba sunt : Foceant singuli et umversi perpetuam paupertatemn, declarantes, quod non solum pricat m, sed neque etiam communiter (loquitur de professis) possint pro Societatis sustentatione, aut ust, ad bona aliqua stablilia, aut ad proventus, seu introitus cliquos , jus aliquod civile acquirere, etc. Late enim illam declarationem presequitur, nulla hujus rei mentione facta, cum tamen ibi esset optima occcasio, et fere necessaria. Denique videtur haec sententia satis consentanea intentioni Societatis et fundatoris ejus, cujus mens fuit ita dirigere ad perfectionem, ut vitaret pericula peccandi mortaliter, quoad fieri posset. Ex obligatione autem in praesenti materia, non parva oriri possent, cum tamen non appareat sufliciens necessitas illam imponendi in tali materia, potiusquam in aliis ; unde etiam fit ut hoc titulo pars haec securior dici possit.

10. Nihilominus negare non possumus quin conitraria tutior sit, si observetur ; imo etiam in rigore juris loquendo, censeo illam esse magis consentaneam verbis Constitutionum, et consequenter formulae vovendi in Societate, in qua post emissa tria vota additur : Omuia tntelligendo uta Societatis Constitutiones. Accedit, quod in alia formula instituti proposita Julio Ilf, inter substantialia instituti hoc additum est, quod in priori fuerat praetermissum, his verbis : Gratis omnino, et uullo pro suo in preedictis omnibus labore stipendio accepto. Nec videtur referre ut postea, in explicando voto paupertatis, hoc non addatur, sicut neque in priori illa Bulla Pauli IH additum fuerat; quia ibi non omnia exponuntur, qua ad substantiam hujus voti pertinent, sed solum ea, quae ad explicandos varios gradus personarum, et domorum, aut collegiorum Societatis necessaria erant. Neque etiam haec circumstantia seu actio per se potest existimari extra latitudinem paupertatis ; quia (ut dicebam) modus acquirendi multum refert ad paupertatem vel divitias; et ideo ex vi voti paupertatis optime potest limitari, abdicando, et renuntiando huic vel illi titulo, ex quo possit temporale emolumentum provenirc.

11. Problematice defendit , propendere ta- men videtur in pariem negantem. — Juata parlem negantem quomodo accipiendi casus in numero sexto allati quoad subditos. — Haec igitur controversia mihi dubia est, et disputationis gratia facile potest pro utraque parte defendi. Ego vero non auderem pceccati mortalis damnare cum, qui praecise in hoc delinqueret absque conscientia erronea, nisi aliunde ageret contra votum. Adverto autem circa casus in numero sexto propositos, etiamsi hic titulus non sufliciat ad culpam mortalem, magnum esse periculum fere semper committendi illam alio titulo. Nam si religiosus Societatis accipiat haec stipendia sine ulla licentia,clarum est incurrere in vitium proprietatis; si autem accipiat, illa licentia dolose (ut ita dicam) obtenta, quia nimirum petita est ad rem accipiendam, non veroad stipendium accipiendum, tunc etiam probabilissimum judico non effugi vitium proprietatis, quia illa licentia subreptitia et involuntaria est Superiori, quia ille modus dandi vel accipiendi, qui tacetur, est valde substantialis, et, moraliter loquendo, infallibiliter mutaret voluntatem ejus, si proponeretur ; ergo quod ex tali licentia accipitur sine licentia accipitur ; committitur ergo proprietatis vitium. Atque hoc non solum habet locum in eo qui expresse cum dicta fraude licentiam petit, sed etiam in illo qui in itinere aliquod stipendium accipit, qui non habet a quo licentiam petat; nam ille etiam in tantum potest aliquid accipere, in quantum vel generalem vel tacitam licentiam a Superiore habere censetur, quia semper accipit nomine alterius, seu ipsius religionis ; nunquam autem generalis aut tacita licentia extenditur ad talem aeceptionem, ut constat ex intentione Praelatorum omnium, et ex consensn et usu totius relieionis.

12. Quomodo item quond ordinarios Superiores. — Quae ratio procedit etiam in omnibus Praelatis inferioribus et sub Generali constitutis; nam ipsi etiam indigent generali, vel tacita licentia sui Superioris, ut in proprium usum aliquid accipiant. Unde cum ipsi pro aliis subditis nullam talem licentiam habeant, nec pro seipsis plane habent. Accederet etiam in eis peculiaris obligatio ratione muneris, quo specialiter obligantur procurare regulae observationem, praesertim in gravioribus rebus, qualis in Societate est haec, de qua agimus. Unde ctiam existimo juxta communem sensum, et consuetudinem Societatis, nullum ex his Praelatis inferioribus posse in hac Cons- titutione valide dispensare, quia talis potestas neque ad communem et ordinariam gubernationem necessaria est, neque invenitur eis specialiter commissa, neque etiam de actibus ejus est ulla consuetudo, nec vestigium ejus.

13. Quomodo denique quoad Generalem. — In Praposito autem Generali (si supponamus hanc non esse materiam voti, sed solam Constitutionis obligationem) non videtur deesse potestas , cum in eo sit suprema. Ouod sine dubio procederet, si non esset in hac parte ab cadem Societate restricta. Videtur autem restricta in Congzegatione quinta , decreto primo, ubi renovat et commendat hanc Constitutionem : Ne pro ministeriis Societatis stipendium , vel eleemosyna ulla in compensationem admitti possit, ac omnino prohibet ne ullus Superior, ac ne ipse quidem Prapositus Generalis in ea dispenset. Circa quae ultima verba dubitari posset , an tollat omnino potestatem, vel prohibeat solum usum ejus. Sed hanc disputationem omitto, nam illa duo moraliter sequivalent in praesenti. Si enim dispensatio daretur sine causa legitima, non solum peccaretur graviter, sed etiam dispensatio esset nulla, quia esset dispensare sine causa in jure Superioris, qui defectus semper inducit nullitatem. Antecedens autem patet, quia Congregatio generalis est superior ipso Generali; ct ideo secus erit , si aliqua Congregatio dispensei; erit enim valida dispensatio, etiamsi contingat non recte fieri. Si autem fingamus casum , in quo intervenit legitima causa dispensandi, tunc probabile est fore validam dispensationem. Et ideo fortasse in decreto illo non est positum verbum, quod in rigore significet ablationem potestatis. Quia tamen casus ille moraliter accidere non potest, ideo absolute posita est illa prohibifso. Et quando contingeret illa necessitas, reourrendum esset ad Summum Pontificem , potius quam propria auctoitate dispensare. Unde etiam fit, ut nec secum ipse possit Praepositus dispensare, praesertim quia ratione exempli et scandali magis vitanda erit talis dispensatio. Denique etiam ante hoc decretum existimo non potuisse sine gravi culpa in hac materia dispensare , moraliter seu regulariter loquendo , quia oporteret causam esse valde gravem , quae vix potest in tali materia occurrere. Nec novum videri debet quod Superior possit peccare mortaliter inique dispensando in Constitutione, quae per se non obligat ad peccatum mortale, quia dispensatio illa est maxime contra bonum commune religionis . praesertim in re tam gravi. Est etiam contra obligationem fidelitatis et justitia, ad quam Superioer tenetur ex officio suo.

14. Circa septimam observantiam, nihil occurrit addendum circa obligationem in conscientia praeter generales regulas supra datas de voto paupertatis religiosae. Quae vero tandem circa usum positivum adduntur, ordinarie ad perfectionem magis pertinent quam ad rigorosam obligationem. Solum circa religiosam supeilectilem adverto, licet interdum contingat in aliquo esse superfluam , considerata ratione instituti, atque etiam consuetudine, tamen, per se loquendo, non inducere culpam gravem contra paupertatem, dummodo tota ex legitima facultate Superioris, et cum debita resignatione animi habeatur, quia nulla certa mediocritas seu quantitas supellectilis cadit sub votum paupertatis, ut materia ejus; ergo, si alioqui evitetur proprietas, et proprietarius usus, non erit in ea materia, per se loquendo, gravis culpa contra paupertatem. Per accidens vero poterit interdum haec esse culpa, et non parva , ratione scandali , maxime si detur occasio aliis relaxandi perfectionem paupertatis. Circa aliam vero partem de usu, vel exercitio mendicandi, clarum est paupertatem Societatis ex vi proprii voti, nunquam obligare personam aliquam in particulari ad exercendum illum actum, sed obligabit aut obedientia, aut charitas propria, vel proximi, si tanta sit, ut ad subveniendum illi necessarium sit mendicare.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8