Caput 9
Caput 9
De paupertate domorum professarum propria.
Diximus hactenus de his quae ad paupertatem singularum personarum pertinent; dicendum superest de paupertate, quae in communitatibus Societatis servanda est. Sunt autem in Societate tria genera domorum,, scilicet professarum, collegiorum et novitiatuum, ut in superioribus, libro 2 secundo, c. quinto, numero decimo quarto, visum est; et in eis pro pro ratione finis et muneris uniuscujusque diversus modus paupertatis servatur, qui sigillatim explicandus est ; in hoc quidem et sequenti capite quoad domos professas, in undecimo, quoad collegia et novitiatus.
1. Quarumnam rerum dominài sint incapaces professae domus, etiam in communi — Quarum sint capaces. — Primo ergo, Societas professa, in communi etiam, capax non est do- minii aliquorum bonorum immobilium; ita habetur in prima Bulla Pauli lI: Declarantes, quod non solum privatim, sed negue elium communiter possint pro Societatis sustentatione aut usu, ad bona aliqua stabilia, aut ad proventus seu introitus aliquos jus aliquod civile acquirere. Idem in Bulla prima Julii IIT, ubi declaratio additur, partim ampliationem, partim limitationem continens ; cum enim dicitur, neque professos, neque eorum domos aut Eeclesiam posse habere proventus, redditus, possessiones, aut bona stabilia, ampliatio quaedam est, vel saltem major explicatio. Cum vero additur: Praeeter ea quee opportuna erunt ad uswn proprium et habitationem, limitatio quaedam est. Alia etiam est diversitas notanda; nam in priori Bulla subjiciebantur haec verba: Sed sint contenti usum tantum rerum sibi donatarum ad necessaria sibi comparanda recipere. Quae verba statim excitabunt illam quaestionem, an dominium talium rerum apud Societatem sit. Ad hanc ergo quaestionem tollendam aliter in posteriori Bulla illa proposita sunt, scilicet, rebus sibi ex charitale donatis ad necessurium vite usn contenti. ltaque in Societate non habet locum illa quaestio, quae de religione Minorum controverti solet. Nam revera domus professa est capax alicujus dominii in communi, nimirum earum rerum mobilium quae ad actualem usum habet. Et ita expresse declaratum est in d. cap. secundo sextae partis Constitutionum, S 5, lit. E. Ilemque censendum est de dominio illius rei immobilis, quae solum ad habitationem, vel alium hujusmodi usum, sceilicet, ad aliquam recreationem religiosis necessariam inserviat, non vero ad redditus et proventus, ex quibusreligiosi sustententur. Quamvis autem horum bonorum dominium habeant professae domus, plenam autem administrationem non habent, sed in Praeposito Generali praecipue residet, propter perfectam subordinationem et monarchicum regimen, quod Societas profitetur, et ideo contractus, qui de his rebus in domibus professis, non a conventu, nec nomine ejus, sed a Superiore nomine Generalis fiunt, tertia parte Constitutionum, cap. 3, 85. Aliorum autem reddituum vel bonorum immobilium, praeter ea quae dicta sunt, incapax est professa Societas; quod etiam Pius V et Gregorius XIII in suis Bullis confirmarunt. Idem habetur sexta parte Constitutionum, c. 2, S2, ubi amplius his verbis declaratur: 7a domibus, vel Ecclesiis, qui a Societate ad auailivin animarum adnittentur, redditus nulli, nec sacristiee quidem aut fabrice appli- cati, haberi possint, sed neque ulla alia ratione, ita ut penes Socictatem sit ulla eorum dispensatio. EtLS 5 additur: Non solum redditus, sed nec possessiones ullas habeaut in particulari, neque in commnuni domus vel Ecclesiee Societatis, preterquam quod ad halitationem vel usn nuecessarium eis conveniens fuerit, etc. In Examine etiam, cap. primo, S 3, declaratur, paupertatem Societatis talem esse, uf nec celit, uec possit redditus ullos ad suam sustentationem, neque ad quidvis aliud habere.
2. Quam late pateat illa incapacitas seu paugertas bouorum in comamuni, et cur.—Ubi particula illa, nec quidvis aliud, posita est ad explicandum, etiam ad servitium vel expensas sacristiae, vel sacrificii divini, ut pro ornamentis, ad sumptus olei, cerae, tritici, aut vini consumendi in altari, non posse Societatem professam habere redditus, ad quos habeat proprium jus. Et hoc ipsum significatum est in sexta parte Constitutionum in verbis illis : Nec sacristie quidem aut fabrice applicati. Additur praeterea in quarta parte Constitutionum, c. 2, $4, in domibus et Ecclesiis Societatis professae non posse admitti obligationes ad curam animarum, vel a aliquas missas dicendas; per quod excluduntur etiam omnes redditus, qui ex anniversariis seu. capellaniis provenire solent. Verum hoc commune est toti Societati, etiam in collegiis. Provenit enim ex illa gencrali conditione paupertatis Societatis, quod pro missis, vel aliis ministeriis spiritualibus non potest stipendium vel eleemosynam accipere. Quanquam non haec sola ratio ibi interveniat, sed etiam ut operarii Societatis professae magis expediti sint ad sua ministeria, et ad missiones obeundas, quando iujuncta fuerint. Et ideo additur ibi in declaratione, quod, licet collegia possint interdum aliquas obligationes accipere, quae neque animarum curam contineant, nec distractionem afferant, nec multam occupationem repugnantem Societati : 7a domibus aute;n professorum (dicitur ibi), quando nec iile redditus ullos habent, nec ipsi stabilem habitationem , hujusmodi obligationes uon tolcrantur.
3. Ad quas etiai personas doinorun ipsarum se extendat. — Ex quibus omnibus constat occlusam omnino esse viam Societati professae habendi redditus certos et stabiles ad quascumque expensas sibi necessarias, sive ad fabricam Ecclesiae, aut domus, sive ad expensas Ecclesiae, seu sacristiae, sive ad sustentationem tam professorum, quam omnium corum qui eos adjuvant, vel in temporalibus, vel in spiritualibus, in quocumque gradu Societatis illi sint, vel etiam novitii, imo etiamsi sint famuli ; nam omnes hi comprehenduntur in sustentatione domus. Neque etiam pro hospitibus, nec pro itineribus agendis, multoque minus ut ipsi professi in missionibus ex eis sustentari possint, quia verba sunt generalia, et omnem titulum vel occasionem excludunt.
4. Dicta paupertas exceditur, et excedit paupertatesm Minorum. — Deinde constat in hoc genere paupertatis, quoad multa convenire paupertatem Societatis cum paupertate Minorum, quatenus nihil proprium in communi habere possunt ; in aliquibus vero differre ex parte minuendo, et ex parte augendo illam paupertatem. Nam quoad dominium proprium rerum mobilium, quae actu possidentur, et tenentur ad usum, et quoad Ecclesiam, et domum habitationis, non refugit Societas illud admittere, quia non existimat impedire aliquo modo finem suum. Minores vero profitentur hoc etiam dominium non admittere , sed purum usum ; quod sanctum etiam est, et ex eo capite paupertatem auget, et commendat ejus affectum. Aliunde vero excedit haec paupertas Societatis, quatenus excludit omnes redditus pro sacristia et sumptibus ejus, et omnes proventus ex capellaniis, anniversariis, etc., quae cum paupertate Minorum non repugnant, ut in tomo superiori, tractando de religionibus mendicantibus, visum est. Atque hinc tandem fit, ut ad declarandam hanc paupertatem Societatis professae nihil hic adducere necessarium sit ; nam quae illi communia sunt cum religionibus mendicantibus, illo in loco declarata sunt. Quae vero sunt propria Societatis, aperte fere in ipsis Constitutionibus continentur. Ut tamen distinctius ea, quae sunt propria , intelligantur, operae pretium erit nonnulla ex verbis Pontificum paulo ante allatis magis exponere, et dübia incidentia expedire.
5. Ratio dubii. — Confirmatur egemplo. — Primum ergo inquici potest, quid significet in Bulla Pauli III verbum illud, jus aliguod civile. Videtur enim in rigore significare actionem ad petendum coram judice redditus vel proventus aliquos, atque ita non repugnare quin domus professa habeat jus, quod vocant naturale ad hujusmodi redditus, vel bona stabilia ; recte enim unum jus ab alio separatur ; ut in sententia multorum per testamentum minus solemne, quando certo constat continere voluntatem testatoris , jus naturale acquiritur, id est, in conscientia et vera justitia, quamvis non acquiratur jus civile, id est, actio ad petendam juridice haereditatem. Similiter qui deceptus est in venditione citra dimidium, jus naturale habet ad id in quo deceptus est, non tamen jus civile, quia ei non datur actio. Cum ergo in dicta Bulla solum declaretur, Societatem professam non posse acquirere aliquod jus civile, non videtur excludi quin habere possit verum jus justitiae ad aliquos redditus, quamvis illos juridice petere non possit; ut, verbi gratia, si aliquis testamento relinqueret suam haereditatem alicui cum onere dandi singulis annis pensionem centum aureorum domui professae Societatis, conferendo etiam ipsi Societati jus naturale justitiae, absque actione civili.
6. Bipartito resolvitur dubiwn. — Ostenditur prior pavs. — Ostenditur posterior. — Respondeo certum esse Societatem esse incapacem omnis dominii harum rerum, tam corporalium quam incorporalium , atque adeo nec census ullos habere posse, nec verum aut proprium jus ad ullos redditus. Prima pars constat ex multis aliis verbis supra citatis, praesertim quia proxime post illa verba in Bulla Pauli IH additur : Sed sint contenti usum tantum rerum sibi donatarum, ad necessaria sili comparanda, vecipere. Ubi etiam rerum mobilium solus usus videbatur permitti. Apertissime vero id declaratum est in Constitutionibus, ubi, nulla facta mentione juris civilis, absolute dicitur Societatem professam, neque in communi, neque in particulari posse habere haec bona; et ad majorem explicationem additur, sed neque ulla alia ratione, ita ut penes Societatem sit ulla eorum dispensatio. Quod vero sub hac generali prohibitione comprehendantur non tantum res corporales, sed etiam illae qua incorporales vocantur, ex ipsis verbis manifestum est, quia census annui sunt ex his bonis incorporalibus ; at illi etiam exclusi sunt per illa verba, nulli redditus, nam ex censu aliqui redditus debentur. Imo, juxta veram sententiam, hoc commune est omni religioni , quae paupertatem in communi profitetur, nam eo ipso repugnat illi habere jus aliquod proprium ad certos redditus ; et ideo Bonifacius VIII, in c. 1, § 1, de Religiosis domibus, in 6, dixit, hujusmodi religionem incerta mendicitate sustentandam esse, quia nihil debet habere certum unde alatur; sed ex eleemosynis vivere debere, ut ihi glossa et omnes notant. Ergo omnes certi redditus, sive proveniant ex re corporali , sive ex incorporali jure, repugnant huic paupertati. Non ergo excluditur solum jus seu actio civilis, scd etiam jus ipsum substantiale, ut sic dicam; quod inter bona temporalia et immobilia per se computatur, et est aestimabile pretio, etiam seclusa actione civili, et de se sufficere potest ad certam vitae sustentationem , etiamsi ex alterius injustitia negari possint redditus debiti ex tali jure; quae sententia manifeste sumitur ex declaratione Pontificis in Clement. Eivi, vers. Cunque anmui redditus, de Verborum signific. Cum ergo in Bullis ponitur particula illa, jus civile, non intelligitur sola actio civilis, sed omne jus seu dominium humanum, quod jus civile appellari potuit, vel quia inter cives versari solet, vel quia fundamentum est juris civilis, et per se confert illud, quamvis aliquando ex accidenti negetur.
7. Ad confirmationem ab exemplo legati in illo n. 5. — Societas professa legata quaedam in eleemosynam acceptare potest. — Ad exemplum autem ibi positum, manifestum est in eo casu legatum illud repugnare paupertati Societatis , atque adeo esse nullum , ita ut non solum non acquirat Societas jus ad tales redditus, verum etiam non possit illos recipere, quia esset virtute consentire, et acceptare jus, aut saltem velle habere certos redditus ad suam sustertationem ( nisi forte haeredes expresse declararent se ultro dare velle). Imo, etiamsi testator hoc onus imponeret haeredi, nullo jure dato Societati, sed solum gravando conscientiam haeredis, juxta communem senteutiam tomo praecedenti tractatam de mendicantibus, non esset validum tale legatum, quia repugnat strictae paupertati, quae omnes redditus certos excludit, ut notat Panormitanus, in cap. Nimis prava, 2, de Excess. Praelat., numero secundo, et in c. 7n praesentia, de Probationibus; et ideo in septima tandem Congregatione generali, decreto quinquagesimo editionis anni 1616, stabilitum est repugnare Societatis instituto , et puritati paupertatis ejus, si collegia acceptent redditus cum onere dandi aliquam partem domui professae. Et quamvis Sylvester, Legatum, 2, q.2, particula 2 et 3, cum Paludano, et aliis Doctoribus, hoc limitet quoad alias religiones mendicantes, videlicet, nisi per modum eleemosynoe id vecipe- rent, et non exigendo judicialiter, de quo citato tomo visum est, nihilominus in Societate ipsa non existimo habere locum generaliter de quibuscumque legatis illam limitationem, sed solum in casu in ejus Constitutionibus expresso. Nam in sesxta parte Constitutionum, c. 2, 82, cum dictum esset, domus et Ecclesias Socictatis non posse habere redditus, additur in declaratione , lit. B: Si aliquis ez fundatoribus domorum vel Hoclesiarum vellet redditus aliquos ad fabrice uswmn relinquere , dumnodo nec dispositio eorum ad Societatem pertineat, nec sit unde ei competat actio in illos (quamvis id illi curae esset, ut is, cui tale maunus commissum est, suum officium fuceret), et sic in relus similibus, non esset id a Societatis pauperlate alieuun. Ex qua declaratione constat, in casu ibi expresso tale legatum seu onus validum esse, quia Societati licet gaudere illo, modo sibi permisso, scilicet, accipiendo redditus illos, si dentur, et admonendo etiam sui officii haeredem, qui supponatur in conscientia obligatus, alias nulla esset admonitio. Qualis vero esse possit illa obligatio haeredis, in tomo superiori explicatum est.
8. Non tamen quecumque legata. — Nomine fabrice non veniunt ornamenta. — Neque sumptus pro sacrificiis el luminaribus. —um autem exceptio firmet regulam in contrarium, et haec videatur in praesenti esse exceptio singularis, consequenter videtur, extra hunc casum non licere Societati acceptare hujusmodi redditus jam certos, saltem ex obligatione alterius, ut verbi gratia, siilli redditusnon ad fabricam Ecclesiae aut domus, sed ad sustentaticnem religiosorum relinquerentur ; quia hoc magis repugnat paupertati personali, ut sic dicam. Quod si haec expositio vera est, etiam non licebit (attento jure communi) similes reddiius acceptare ad ornamenta Ecclesise, et alia onera sacristiae ; quia nomine fabrice haec non comprehenduntur, argum. c. De his, de Testamentis, ubi haec ponuntur tanquam diversa, quod ibi notat Panormitanus, numero secundo, et infert redditus deputatos ad fabricam non posse converti in ornamenta Ecclesise. Hic ergo in praesenti dicendum videtur permissionem, expressam tantum circa fabricam, non extendi ad ornamenta, et alios sumptus pro Iuminaribus, sacrificiis, etc. Deinde etiam ponderari potest hoc solum permitti fundatoribus. Quod etiam videtur speciale prop:er gratitudinem eis debitam, et quia sunt veluti domini, id est, patroni, ad quos maxime pertinet, et veluti in eorum commodum redundat, quod talia sedificia conserventur perpetuo, et ita ab alio extraneo non esse hoc admittendum; non enim sine causa nomen fundatoris positum est. Quae expositio tota eo potest religiosis Societatis magis placere, quod paupertatem domorum magis restringit, et quia singula verba B. P.Ignatii magis expendit, qui non sine speciali motivo et ratione casum illum in particulari expressit.
9. Probabile tamen est posse acceptare quaecumque eo modo relicta. — Nihilominus talem expositionem non propono ut certam ; primum, quia argumentum a contrario, vel ab speciali, ubi prohibitio generalis lata non erat, non est firmum ad concludendam generalem prohibitionem in aliis casibus; in praesenti autem non est prohibitum ex vi voti paupertatis, neque ex aliis regulis Societatis recipere hujusmodi redditus, si ab alio conferantur ex obligatione sibi relicta, sine jure vel cura Societatis, nam, seclusa hac speciali declaratione, nihil peculiare habet Societas plusquam aliae religiones quibus prohibitum est habere redditus in communi, quibus non propterea censetur prohibitum acceptare hanc eleemosynam, quantumvis obligatoriam ex parte dantis: ergo quamvis in praedicta declaratione, numero septimo, allata, ille casus specialis expressus sit, non licet inde inferre generalem prohibitionem in omnibus aliis ; nam ad recedendum a jure communi, et ad inducendam specialem voti obligationem, seu materiam, major declaratio necessaria erit ; potuit enim ille casus exprim non ut esplicaretur, tantum in eo specialiter licere, sed ut insinuaretur in hoc casu esse specialem rationem, non ut liceat, sed ut etiam congruum sit talem piam operam acceptare, modo nostra paupertati accommodato, etiamsi fortasse inaliis casibus, vel melius sit illa non acceptare, vel regulariter possit esse aliquod inconveniens, vel periculum alicujus fraudis, vel diminutionis paupertatis per hujusmodi legata. Deinde moveor propter illa verba, et sic in rebus similibus, per quae significari videtur non esse speciale in illo casu, sed extendi etiam ad alios similes, nullum enim alium congruum sensum illorum verborum invenio. Nam illa res similes non possunt referri ad res in testamento relictas; quia omnes, quae relinqui possunt, comprehensae jam erant nomine reddituum, nam si non sint redditus, sed res semel donandae et consumendse, illae etiam cum perfecto jure et actione civili acceptari possunt. Igitur referri necessario debeut ad alios casus, in quibus aliqui redditus sub eodem onere et modo relinquantur ad alios usus Ecclesiarum, vel domorum Societatis. Accedit etiam, quod in originali hispano verba, quibus illa declaratio concluditur, sunt: No seria inconveniente, quae non tam significant hoc esse licitum, quam non esse contra perfectionem vel convenientem gubernationem, quando ratio aliqua gratitudinis vel pietatis id postulaverit ; ita enim interpretor illa verba : Ft sic in rebus similibus. Denique hoc videtur sufticienter colligi ex d. c. 2, 6 p. Constit., 8 6, in quo tria ordinantur. Primum est, ut nullus Societatis eaxciLet aliquem ad relinquendas perpetuas eleemosynas alicuà domui , vel Ecclesie Societatis ; quod per se non pertinet ad votum paupertatis, neque ad materiam ejus, sed ad quamdam perfectionem et ad regulae observationem magnamque aedificationem. Secundum est, ut si quis sponte sua eas relinquat, uullum jus cvile ad eas in judicio petendas acquiratur Societati ; et hoc pertinet ad materiam voti paupertatis. Tertium est, tales eleemosynas recipi posse, si alii, cum ad id charitas propter Deum eos mocerit, eas elargiantur ; haec enim verba manifeste supponunt tunc etiam posse a Societate recipi. Quaeri autem circa illas potest, an oporteat alium ex sola charitate, id est, ex spontanea voluntate absque obligatione illas donare ; hoc enim videntur significare in rigore illa verba. Non tamen ita censeo, nam etiam ex charitate moveri potest, qui suam obligationem, quaecumque illa sit, implet. Solum ergo ibi significatur respectu Socictatis non posse esse obligationem justitiae, quidquid sit de quacumque alia obligatione, quam heeres potest habere respectu testatoris.
10. Redditus etiam certi temporis prohibentur professae domui. — Dubitari vcro ulterius potest, an nomine reddituum coniprehendantur temporales pensiones, si ad quinque vel sex annos tantum relinquantur; sed de hoc idem censendum est, quod de mendicantibus religionibus tomo superiore dixi contra Cordubam et alios, si talis sit pensio, ut ad eam religio ipsa jus acquirat, etiamsi temporalis sit, repugnare paupertati Societatis professae ; quia etiam hujusmodi pensio impediet saltem pro illo tempore incertam mendicitatem; ergo repugnat dictae paupertati. Et ideo Clemens, in d. Clem. Eziri, absolute et sine distinctione dixit, hujusmodi redditus retinere, paupertati et mendicitati repugnare. Et ibidem etiam asserit hos annuos redditus inter immobilia bona computari , quia jus ad illos est quasi res fructifera , de se permanens et vendibilis, quod non solum verum est de perpetuo, sed etiam de temporali censu, ut communiter Doctores docent, et videri potest Covarr., 3 Variarum, cap. 7. Praeterea ob hanc rationem docent omnes Doctores, ut tomo superiori vidimus, usumfructum ejus, qui professionem facit in religione, quae non potest proprium in communi habere, non cedere in commodum religionis, sed per professionem extingui; cum tamen redditus usufructuarii temporales sint, maxime respectu religionis, quia ad summum durare possent pro tempore vitae ipsius usufructuarii; signum ergo est ctiam temporales redditus, cum jure ad illos, huic paupertati repugnare. Denique in Constitutionibus Societatis illa distributio additur, ulli redditus ; et illa, sed neque ulla alia raLione; et illa, sive vedditibus ullis. An vero tale legatum, relictum Societati professee, ut possit converti in utilitatem ejus, aliquo modo non repugnante paupertati ipsius, et sub ea ratione, validum esse possit, dicam statim.
11. Circa verbum possessiones puncta tria declarantur. — Unuun punctum, quid sint possessiones.—Societas concessioni Tridentini veuuitiat.—Circa aliam particulam, qua prohibetur Societas habere possessiones praeter necessarias ad usum, inquiri potest quid nomine possessionum intelligatur, et quae sint permissae, quae vero prohibitae, et an prohibeatur illarum tantum proprietas, vel etiam usus. Primum horum per se facile est; possessiones enim appellantur omnia bona immobilia corporalia, ut sunt domus, et quaecumque aedificia, vineae, horti, et in universum agri, sive fructiferi sint, sive infructiferi ; haec enim omnia tam in jure, quam in communi modo loquendi, nomine possessionum significantur. Oportet autem hic notare Concilium Tridentinum, sess. 15, c. 3, de Regularibus, concessisse omnibus regularibus, Minoribus de Observantia et Capuccinis exceptis, ut monasteria et domus eorum habere possent bona immobilia, etiamsi in Constitutionibus suis eis id sit prohibitum ; sub quo decreto vidcbatur Societas etiam comprehensa. Quia vero Concilium non praecipit, sed concedit, ideo postea Societas in secunda Congregatione generali, can. vigcsimo primo, cessit cuicumque juri, quod ei posset ex hac concessione Concilii provenire, et ideo obligatio nunc integra perseverat, et post illud decretum Concilii confirmata est haec paupertas Societatis a Pio V et Gregorio XIIF; ille enim, in Bulla Dum indefessm, declarat Societatem mendicantem existere, quippe qua (ait) ex ejus instituto et Constitutionibus Apostolica auctoritate confir natis Lona stabilia possidere neguit, sed iucertis eleemosynis, fideliumque elargitionibus et subventionibus cicit. Gregorius vero, in Constitutione A scendente Domino, et hanec praedecessoris sui declarationem citat et probat, et deinceps totum institutum, ac expresse etiam quoad hanc partem confirmat.
12. Alterum punctum, quae possessiones professis permittantur.— Quam possessionem non sibi junctam possit habere domus professa. — De secundo autem puncto dicendum est, duas tantum vel tres possessiones posse habere conventum unum Societatis professae, scilicet domum ordinariam, in qua habitent religiosi ; Ecclesiam, in qua sacra ministeria exerceant, quae regulariter non reputatur possessio disUncta, sed unum corpus eflicit cum ipsa domo, et cum eadem domo computatur hortus aliquis ad quotidianum usum necessarium religiosorum ; nam hoc totum nomine monasterii aut domus comprehendi solet. Praeter haec vero habere potest separatam aliquam possessionem, ubi etiam domum cum agro vel cum horto habeat ad extraordinarium, necessarium tamen usum religiosorum, ad corporis vel spiritus levamen aliquod aut refrigerium; haec enim omnia sunt in praedictis Constitutionibus contenta. Quia vero quod ad Ecclesiam vel domum pertinet, declaratione non eget, ideo solum de possessione alia explicatur in sexta parte Constitutionum, cap. secundo, S 5, talem esse debere, ut nec aliis locetur, nec fruclus, qui reddituum loco esse possint, babeat ; scilicet (additur ibi in declaratione, lit. F) si oini vel olci, vel tritici proventum dicte possessiones fervent, cel si fructus et olera em hortis vendcrentur, quorum nihil licebit ; quae verba desumpta videntur ex dict. Clement. Zaivi, Licet. Non repugnabit autem paupertati convertere in usum domus fructus aliquos, vel olera ex hujusmodi locis provenientia. Omnis autem alia utilitas ex illis prohibita est, ut eodem loco satis declaratur. Praeter has autem possessiones, nullas alias habere licet ; quia in hoc genere quidquid concessum non est, censetur prchibitum, ut argumentatur Pontifex in d. Clemcut. Zuivi, vors. Cumque annui ; et optime, nam hic prohibitio generalis est ratione talis voti, et ideo solum id est licitum, quod est concessum seu exceptum. Non ergo licebit Societati professee habere domum aliquam, vel vineam, vel quippiam simile, quod ad praedictos usus moraliter necessarium non sit, etiamsi ex illis possessionibus non sustentetur, sed fructus earum in eleemosynam aliquam convertat, et sic de aliis. Vide Cordubam, in c. 6 sua regula, q. 10, punct. 2; el Serenam conscientiam, q. 10.
13. Tertium punctum, an prohibeatur sola proprietas, an etiam ususfructus. — Usus nudus nom prohibetur. — Administrare fructus vel redditus alicujus, paupertati repugnat. — Quoad tertium vero punctum, manifestum est imprimis maxime prohibitum esse dominium harum possessionum ; deinde certum est prohiberi usumfructum, etiam absque dominio; quia non minus hoc repuguat paupertati, imo quodammodo magis, quia indigentiee magis subvenitur usufructu quam proprietate. Item quia expresse in dictis Constitutionibus prohibentur proventus ; quae vox proprie significat fructus, seu commoditatem ususfructus. ltem prohibentur quicumque redditus, vei emolumenta quarumcumque possessionum ; ergo multo magis ususfructus. Denique dicendum est, etiam usum talium possessionum (praeter supra dictas) esse prohibitum, quod sumo ex dict. Clem. Zaivi, ubi de Minoribus sic dicitur: Possessiones, vel earum etiam usum (cum cis won reperiatur concessus) recipere, vel habere (conditione considerata ipsorum) non licet. Quae verba, et ratio eorum in Societate professa locum habent. Intelligo autem per usum, jus utendi ; nam solus usus facti per se non repugnat voto paupertatis; et ideo, si dominus concederet Societati usum alicujus possessionis ex mera liberalitate, nullum jus illi tribuendo, sed cum potestate libera respectu Societatis negandi illum usum, cum velit, habere talem usum non esset contra paupertatem, quia ibi nulla est proprietas. nec jus proprium, et perinde est accipere usum domus, ac recipere usum equi, aut alterius rei cujuscumque. Poterit ergo esse in hoc aliquis excessus, si talis usus non esset adeo decens religiosis , praesertim profitentibus solemnem paupertatem ; tamen in rigore non esset contra tale votum. Atque eodem modo accipiendum est, quod de usufructu diximus; nam ususfructus proprie significat jus ad percipiendos fructus. Si autem dominus possessionis liberaliter tribueret fructus unius anni, accep- tari possent, sicut aliae eleemosynae, imo et plures annos posset id facere, nullum jus conferendo Societati. Addo etiam quod, licet ille voto ad id se obligaret, votum esset validum, et Societas posset fructus recipere, cummodo votum intelligatur soli Deo factum, et ipsi nullum esse acquisitum jus, sicut supra, n. 9, dicebamus de obligatione haeredis ex testamento. Denique adverto, cavendum esse ne in Societate admittatur administratio seu dispositio talium fructuum vel reddituum ; nam hoc repugnaret ejus paupertati, ut constat ex cap. secundo sextae partis Constitutionum, 83 et 6, et lit. B.
14. Dubium si domui professe possessio non necessaria legetur. — Quando paupertati semper repugnet legatum. — Opinio Antonini.— Opinio aliorum. — Sed quid si demui professae possessio aliqua ad usum suum non necessaria donetur, aut testamento relinquatur ? Respondeo, dupliciter posse id contingere. Primo, ut legatum habeat adjunctam aliquam conditionem repugnantem paupertati , prout declarata est; ut, verbi gratia quod talis possessio sub dominio vel usufructu Societatis semper conservetur, vel alia similis, et tunc clarum est non posse legatum cum tali conditione acceptari. Dubitant autem Doctores, an in illo casu legatum illud valeat, necne? Quidam enim censent esse validum, et conditionem utpote iniquam debere haberi pro non adjecta ; ita enet Antonin., 3 p., tit. decimo sexto, c. primo, S duodecimo, notab. 7, argumento c. Tua nobis, de Testamentis, et regulae 37 juris in 6, quod utile per inutile non vitiatur. Nihilominus hujusmodi legatum nullum simpliciter esse tenet glossa in dict. Clem. Huivi, verb. Proinde, circa finem, et ibi Cardinal., numero undecimo; Bartolus, 1. 2 Minoricarum, dict. 2, c. 1 et 2, quia ita expresse est declaratum a Nicolao III, in c. Zaiit, de Verborum signif., in 6. Notat autem Bartolus hoc esse speciale, ex declaratione Summi Pontificis, in odium lalis legati seu legantis, et in favorem paupertatis Minorum. Unde infert, si conditio adjecta legato ex alia ratione esset turpis vel impossibilis, non quia specialiter repugnet paupertati Minorum, sed religioni in gerere, etc., tunc rejecta conditione, retineri posse legatum; quia tunc non procedit illud jus speciale, et ita regulandum esse legatum per generale jus, quod habet, ut a legato subducatur omnis impossibilitas, leg. Obtinuit, ff. de Conditionibus et demonstrationibus, et leg. Legatwn, ff. de Usufructu legato, et leg. Re- prehensa, de Istitutionibus et substitutionibus.
15. Auctoris judicium juxta opinionem Antonini.—Ego vero hinc ulterius colligo, casum hunc, de quo agimus, non videri decidendum respectu Societatis ex illo jure speciali pro fratribus Minoribus declarato; quia, licet Societas professa in aliquo cum eis conveniat in communi paupertate, non tamen in omnibus ; non est ergo necesse ad illam extendere illud jus speciale, seu declarationem illam, quae per se non spectat ad substantiam paupertatis. Unde quantum ad Societatem probabilem censeo opinionem Antonini. Quia vero Societas non acquirit jus civile, non poterit petere tale legatum; si autem haeres voluerit dare zestimationem ejus, vel ipsummet liberum et rejecta conditione tradere, licite acceptari potest, quia nec voto, nec alicui juri Societatis repugnat. An vero haeres teneatur in conscientia hoc modo dare legatum Societati, existimo in rigore non teneri, quia illi constat non fuisse talem voluntatem defuncti, et alioqui jura civilia, quae de hujusmodi legaus disponunt, ibi non obligant, quia non acquiritur jus civile.
16. Quando legatum paupertati non repugnat, cería resolutio. — Secundo , potest hoc legatum relinqui, vel sub expressa conditione, ut convertatur in utilitatem Socictatis, co modo quo licite potuerit, vel simpliciter legando talem rem, et nihil declarando, et hi duo modi eequiparantur in jure; quia quoties contrarium non esxplicatur, intelligitur testator legare eo modo quo melius potest, ut in specie declaratur in dict. c. Eaiit, S Ad hec. In utroque ergo casu validum est legatum, et a Societate acceptari potest, ad usum suae paupertati convenientem, ut declaratur in sexta parte Constitutionum, c. 2, lit. E, ubi in genere dicitur : Quidquid stabile illi datum fuerit, teneatur, eo quamprimun poterit, se exuere ac vendere, ut pauperibus Societatis, vel esternis, sua in penuria subveniatur ; quod ex natura rei est necessarium, supposito tali voto, et tali genere paupertatis. Et ita commune hoc esse omnibus mendicantibus, qui paupertatem in communi observant, dixit Antoninus, dict. not. 1; et Navarrus, in Comment. 2 de Hegul. Ad tollendos vero scrupulos additur in praedicta declarátione, lit. E, posse expectari temporis opportunitatem, ne forte necessarium sit vilius rem divendere, quam oporteat; facit etiam ad hoc, quod in decreto quinquagesimo primo Congregationis septimae fuit declaratum.
On this page