Caput 10
Caput 10
An explicata superiori capite paupertas conveniens sit societati professae.
1. Jam quaeri hic potest, cur Societas professa hunc modum paupertatis, quam hactenus in proximo capite exposuimus, amplectatur; ut enim nunc omittamus generales difhicultates , quae de hac paupertate in communi motae sunt in Ecclesia, et in tomo superiori sunt tractatae, specialiter videri potest haec paupertas minus accommodata huic instituto. Primo, quia cum modus vivendi, in his, quae ad vestitum et cibum pertinent, nec sit nimis austerus, nec nimis abjectus ac vilis, talis paupertatis modus non recte cum illo consonat; tum quia in externa specie non videntur hi religiosi tantam paupertatem prae se ferre, oportet autem ut exteriores actiones cum exteriori habitu concordent. Tum etiam quia erunt nimis onerosi aliis fidelibus, quia pluribus indigent ad suam sustentationem, quam alii pauperes religiosi. Secundo, quia, considerato fine harum domorum , non videtur illi proportionata haec paupertas; cum tamen tota perfectio paupertatis religiosae consistat in proportione ad finem religionis juxta doctrinam D. Thommae in citato tomo adductam.
2. Probatio una promimt argumenti. — Antecedens sive assumptum hujus secundi argumenti patet, quia finis Societatis professae est Evangelica praedicatio, et fructus ejus cum ministeriis illi annexis; ad hunc autem finem commodius videretur habere moderatam sustentationem ex propriis bonis in communi, tum quia minorem afferret sollicitudinem ; omnino enim omittere curam temporalium possibile non est, perfectionis vero est eligere minimam, quae sufliciat ; minus autem videntur sollicitare temporalia, quando cum moderatione et in communi habentur, quam si omnino non habeantur, et oporteat assidue illa quaerere et procurare. Maxime quia hoc etiam cum majori periculo fit, quam si moderata bona administrentur. Item, quia hoc per paucos fieri potest, et ita alii expediti erunt ad contemplationem, studium et spiritualem actionem, quae sunt propria opera hujus religionis, et requirunt hominem valde liberum a temporalibus et corporalibus curis.
3. Probatio altera. — Denique etiam ex parte eorum quibus praedicandum est, videtur commodius non pendere ab illis in sustenta- tione corporali; quia majori cum libertate, atque adeo cum majori fructu eis praedicabitur. Nam propter hanc rationem inter alias, supra, in c. 7, n. 14, dicebamus, Societatem non accipere stipendia seu eleemosynas pro ministeriis spiritualibus. Atque hine oritur specialis difticultas in Societate, nam alia religiones, etiam quae servant paupertatem in communi, possunt stipendia missarum, et anniversaria perpetua, et similes subventiones recipere, quae non parum levare possunt sollicitudinem temporalium rerum; Societas autem, cum illo subsidio spirituali careat, si etiam omnibus redditibus privetur, cum magna difücultate, et consequenter non sine magna sollicitudine sustentari poterit.
4. Confirmatur hec probatio a duplici incommnodo. — Et confirmatur ab inconvenienti duplici quod experientia ipsa docuisse videtur. Unum est, paucas esse in tota Societate domos professas , quod ex hoc capite ortum videtur; nam vix in unaquaque provincia, una domus sustentari potest; majus autem Dei obsequium et Ecclesiae servitium esse videtur, si essent plures, etiamsi haberent moderatos redditus unde alerentur. Aliud incommodum est, ut collegia multiplicentur, quae reipsa, seu quoad ministeria , et quoad praecipuas personas, domus potius professae sint; et solum collegiorum retineant nomen, ut proprios redditus habere possirt. Atque ita fit ut domus professae, quae juxta suam paupertatem et Constitutiones non possunt in suos usus convertere bona collegiorum, revera id faciant, cum ipsi professi ex illis bonis maxima ex parte sustententur.
5. Nihilominus huic paupertatis professioni in Societate omnino cohaeret ea doctrina D. Thomae 2. 2, p. 188, art. 7, ubi quaerit quid sit perfectius religionem habere bona in comnmuni, scilicet, stabilia et immobilia (de his enim praecipue est quaestio), vel illis carere ex panpertatis professionc. Et in summo respondet, triplicem esse religionem : una est instituta ad actiones militiae , vel corporalis misericordiae, et huic ait melius esse habere bona in communi, etiam abundanter, quia indiget illis ad suum finem. Alia religio est instituta ad contemplandum tantum, et huic etiam dicit bonum esse habere bona in communi cum moderationc, quae sufficiat ad tollendam sollicitudinem contemplationi contrariam. Tertia religio est, quae et ad contemplandum , et ad contemplata aliis tradendum iustituta est; et dc hac inquit D. Thomas per- fectius esse, ut paupertatem etiam in communi profiteatur, quia profitetur maximam sollicitudinem in spiritualibus, et consequenter assumere debet eum vitee modum, in quo sit minima sollicitudo in temporalibus : ManifesLum est autemn (inquit D. Thomas) quod minimam. sollicitudinem ingerit servare res usui hominun necessarias, tempore congruo procuratas. In quibus verbis duo tacite concludit: unum est, in administratione rerum immobilium, quae necessaria est ad earum conservationem et defensionem, et ad fructificationem eorum, ac fructuum perceptionem, commutationem aut venditionem, si necessaria fuerit, et similia, majorem esse sollicitudinem quam sit in procuratione, seu collectione eleemosynarum sufflicientium, et ideo hunc modum vivendi esse convenientiorem tali religioni. Aliud est non pertinere ad perfectionem talis status in diem vivere, ut sic dicam, et nihil reservare aut conservare pro futuro, juxta prudentem providentiam, quia hoc non minueret sollicitudinem, sed augeret, regulariter loquendo. Et ideo inquit ex genere suo perfectius esse congruo tempore communitati necessaria procurare, quoad res usu ipso consumendas, et pro suis temporibus iu moderata quantitate, et pauperibus accommodata conservare; et hoc confirmat exemplo Christi, qui loculos habebat. Quo exemplo etiam utitur ad hoc idem confirmandum Augustinus, lib. de Opcribus monach., cap. vigesimo tertio et sequentihus; et ita etiam exponit verba Christi, Mat. 6, in lib. 2 de Sermone Domini in monte, cap. decimo sexto. Atque haec doctrina D. Thomae communiter recepta est ab auctoribus, praesertim religiosis Dominicanis et Franciscanis, ut videre licet in eodem S. Thoma latlius, opuscul. decimo septimo, cap. decimo quinto et sequentibus; et D. Bonavent., in regulam D. Francisci, c. 6; Antonino, 3 p., tit. 16, c. 1, 83; Paludano, in 3, d. 36, q. 3; Sylvest., Eeligio, 1, q. 5, et late Corduba, c. 1, q. 19.
6. Resolutio ejusque probatio. — Ex qua doctrina constat ad institutum Societatis professae maxime pertinere dictum modum paupertatis, nam est idem cum illo quem D. Thomas explicat, et Societas (ut supra, l. 1, ostensum est) maxime intendit, tum contemplando, tum etiam contemplata alüs tradendo. Unde quo per se, et ex vi sui instituti, magis his spiritualibus muneribus incumbit, eo ad majorem ejus perfectionem pertinuit hanc paupertatem eligerc. Praeterea Christus Do- minus hunc modum paupertatis assumpsit, ut tomo de vita Christi, disp. 28, sect. 2, probatum est, et Apostoli etiam, quos ad praedicandum elegit, hoc etiam vitae genus professi sunt ; nihil enim stabile in particulari habuerunt, ut tomo superiore est ostensum, neque in communi habere poterant, scilicet in speciali communitate Collegii Apostolici ; imo etiam eo tempore, omnia erant in Ecclesia communia, non conservabantur bona stabilia et immobilia, sed qui habebant agros aut domos, vendentes afferebant pretia eoruimn, et ponebant ad pedes Apostolorum, ut dicitur Actor. 4. Quod si aliqua bona stabilia fuerunt tunc in congregatione fidelium, nunquam tamen legitur aliquid peculiare pertinuisse ad Collegium Apostolicum ; neque id verisimile est ; non enim erat accommodatum eorum ministerio, cum nec simul vivere, nec locum certum aut firmum habere deberent, sed dispersos per universum mundum peregrinari, ac praedicare, quod latius prosequitur Alvar. Pelagius, lib. 2 de Planctu Ecclesiae, cap. quinquagesimo quinto. Hoc autem vitae genus, quantum potest, imitatur Societas professa, ut satis in superioribus explicatum est fuit ergo expediens ut, quantum posset, illam paupertatem imitaretur. Quae omnia satis ostendunt, per se loquendo, hoc ita esse; quod autem etiam id sit expediens, non obstantibus extrinsecis impedimentis, constabit respondendo ad rationes dubitandi.
7. Ad primum argumentum in uwn. 1.— Ad primum respondetur, clericalem habitum nihil impedire quominus religiosi Societatis, et re ipsa, et in exteriori specie pauperes clcrici sint et appareant; unde nec paupertas, nec mendicitas dissonat ab hujusmodi habitu, quando voluntaria est, et religioso modo exercetur. Neque etiam communis vita, quoad haec exteriora cibi et potus, obstat huic paupertati, aut onerosam illam reddit aliis fidelibus, cum esse debeat multum moderata, ita ut et pauperibus et religiosis sit accommodata. Sic cnim Christus Dominus, et Apostoli, licet ex cleemosynis viverent, ordinarie utebantur communibus cibis, prout illis apponebantur, ut ex variis locis Evangelii intelligi potest, quae alibi, tom. 2, in 3 p., disp. 20, tractata sunt; et generaliter ad praedicatores Evangelicos dixit Christus, Luc. 10: Manducate que apponuntur vobis; ct: In eadem domo manete, cdentes et bibentes que apud illos sunt.
8. Ad secundum ibid. — Ad secundum ncgatur assumptum, uam potius paupertas omni ex parte perfecta, est dispositio valde consentanea in Evangelico praedicatore; hoc enim primo Christus Dominus exemplo suo confirmavit ; deinde hoc ipsum Apostolus docuit, et supra, lib. primo, cap. secundo, numero sexio, ostendimus, quando Christus Dominus consulebat relinquere omnia propter Evangelium, Marc. 10, specialiter intellexisse propter Evangelium praedicandum, juxta illud Lucae9: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem cade, et annuntia regnum Det. Cui docrinae consonat quod Eusebius refert, lib. 3 Historiae, cap. 31, dicens: tenim pleriguc oinnes discipuli, qui eo teipore viverunt, ardentiore celestis sapientiee studio incensi, et pree quodam divini verbi desiderio unmis perculsi praeceptum Sercatoris entea traditum eaquisite esecuti sunt, et lus, qu oyis indigebuut, facultates suas libenter impertiverunt, deindo a domibus suis peregre prefecti, munus obierunt Evangelistarum ; atque iis, qui ne adauc quidem omnno verbum fidei audivissent, Christvin pradicare, el Scripiuras sanctorum Foangeliorum tradere, omni cura et cogitatione studuerunt. Cum ergo Societas professa hoc idem vit:e institutum primario amplectatur, merito paupertatem ezquisite, id est, exacte, et cum omni perfectione colit, nam per se illi etiam conrvenit, relictis propriis domivciliis, per totum mundum peregrinari ad disseminandum Evangelium; habere autem domos, in quibus socii etiam habeant permanentem habitationem pro aliquo tempore, est quasi accidentarium, quia non poterat aliter convcnienter gubernari; et ideo convenientissimum fuit ut quam paupertatem in missionibus et peregrinationibus observare debent professi, cum eas etiam sine viatico adire promittant, sexta parte Constitutionum, cap. secundo, 8 decimo tertio, eamdem domus professae observent, ut corum vita uniformis sit, et quia semper et in omni loco eidem muneri evangelizandi incumbere debent.
9. Ad priorem probationem in num. 2.— Ad priorem probationem hujus secundi argumenti, de majori sollicitudine, negatur assumptum, sive rem consideremus ex genere suo, sive in particulari, prout in Societate observatur. Primum satis declaratum est in discursu D. Thomae, qui in 3 p., quaest. quadragesima, art. tertio, eadem ratione probat oportere praedicatores verbi Dei pauperes esse, quia ut vacent verbo, necesse est liberos esse a rerum saecularium cura, quod facere non possunt, qui divitias possident. Quod etiam habet Bonaventura in Apologia pauperum, art. 2. Si autem in particulari, prout in Societate hoc exercetur, fiat comparatio, res est manifesta ; quia imprimis observatur, quod D. Thomas monuit, ut res, quae praecipue necessariae sunt ad victum et sustentationem, non quaerantur quotidiana mendicatione, sed congruis temporibus simul petantur, quoad Beri possit, et conserventur. Deinde, quoad ea quae frequentius petenda sunt, pauci destinantur, iique sunt ex illia qui spiritualibus ministeriis inservire non possunt, quique probatae virtutis sint, et simul ac sociatim incedunt; atque ita omnibus incommodis sine magna difficultate occurritur; quae omnia in regulis Societatis commendata sunt, ut constat ex dicta cap. 2 sextae partis Constitutionum, 3S 10, et ex regulis Praepositi, toto c. 6 et 8, numero octogesimo quarto.
10. Ad posteriorem, in n. 3. — Ad alteram vero objectionem, quae ex parte ipsius muneris praedicandi sumebatur, quia, scilicet. non cum tanta efficacia et libertate fiet, respondeo eamdem objectionem fieri posse contra Christi consilium, qui suos praedicatores pauperes esse voluit, imo eis permisit ex Evangelio vivere, Luc. 16, et 1 Corinth. 9. Dominzus enim (ait Paulus) ordinavit his, qui Evangelium annunciant, ut de Evangelio vivznt, id est, eis licentiam concessit, ut Augustinus exposuit ; quia futuri erant pauperes, ut ad illud munus essent expeditiores, ut ibi ait glossa; ergo paupertas non impedit libertatem aut efficaciam praedicatoris ; quia si vere sit pauper, solis necessariis erit contentus, nihilque aliud ab hominibus sperabit. Qui autem ita est dispositus, non multum movebitur humano amore vel timore, ut propterea ejus praedicatio minus efficax, minusve libera sit quam oporteat. Dices : his et similibus rationibus dicebamus supra, Societatem motam esse, ut stipendia pro missis et spiritualibus ministeriis non admittat. Respondeo longe aliud esse, quasi per modum commutationis unum pro alio recipere ; aliud vero ex incertis eleemosynis et omnino spontaneis vivere; nam illud prius quamdam habet speciem lucri, et reputari potest tanquam fructus certus, vel species quaedam reddituum ; determinatur etiam ad certas personas, cum quibus modus quidam seu species pacti intervenit ; quae omnia cessant in incertis, et omnino spontaneis eleemosynis, et ideo non est de utrisque similis ratio. Neque est quod timeatur arduum nimis, aut difficile futurum sustentari ex his eclis eleemosynis, seclusis hujusmodi stipendiis, quia, ut diximus, ad pauperem vitam sustentandam pauca sufficiunt, et sperandum est a divina bonitate (ut dicitur in dict. c. 5 regularum Praepositi) subsidia temporalia non defutura, si et nostri ad querendum Dei regnum sibi et promimis serio incumbant, et ratione indigentie instiluti nostri integritatem violari nunquam sinant.
11. Ad primum incommodwn àn n. ^, et declaratur cur hactenus sini pauce domus professee. — Ad incommoda, quae inferebantur, in primo eorum petitur cur in Societate paucae domus professae sint, et quomodo hcc non repugnat perfectioni paupertatis respectu totius Societatis simpliciter, cum res judicanda videatur ex his qua in pluribus inveniuntur. Respondemus primo mirandum non esse hactenus domos professas in parvo numero multiplicatas fuisse, quia necessarium fuit incrementum Societatis paulatim progredi a novitiis ad scholares, et a scholaribus ad professos. Necessarium item fuit ut scholares sint in multo majori numero, quam novitii et professi, quia tempus novitiatus breve est comparatione temporis studiorum ; et ideo multi in collegiis simul congregantur, qui in probatione successive existunt. Ex multis etiam scholaribus pauci respective ad hos fiunt professi; fuit ergo moraliter necessarium prius collegia multiplicari. Non potuerunt autem simul omnia fieri; mirandum ergo non est quod, eodem temporc quo tot collcgia muitiplicata sunt, et domus etiam probationis ad illa fovenda et conservanda erectae etiam sunt, professae domus in magna multitudine multiplicatae non fuerint. Imo potius admiratione dignum est, quod tam brevi tempore, in tanta personarum ac domiciliorum varietate, tot progressus, et in unoquoque gradu cum proportionato incremento facti fuerint. Accedit etiam quod populi et civitates potius volunt habere scholas et magistros ad fiBorum in litteris et moribus institutionem, quod fit in collegiis, non vero in domibus professis.
12. Altera responsio. —beinde dicitur, per se loquendo, et spectato instituto hujus religionis, necessarium esse ut domus professae non solumsint in minori numero quam collegia, sed etiam absolute loquendo in parvosint numerc. Primo quidem quia numerus professorum non potest esse magnus, considerata perfectione quae in litteris et in spiritu in eis desideratur. Deinde, quia ex ipsis professis, ut respondeant vocationi suae, multi necessario debent in mis- sionibus versari, et inter infideles praecipue peregrinari, et domus solum essc debent veluti castra quaedam, in quibus professi quidem se recipiant, quamdiu in his missionibus non versantur, frequenter vero ad fructificandum ex illis mittantur. Praeterea etiam necessarium est ut magna professorum pars collegiis inserviat, ac proinde in eis commorentur :. Nam regulariter illi sunt doctrina et eruditione illustriores, unde etiam consequenter necessarium est esse satis antiquos et probatos, et ideo neque ipsi privari debent professione, quia sunt apti ad docendum, nec collegia debent eorum utilitate privari, quod professi sint ; quod si in collegiis vivunt, et serviunt, dignum plane et justum, imo et necessarium est ut eorum bonis sustententur, quo ex fundamento omnis scrupulus iis professis ac formatis coadjutoribus, qui in collegiis utiliter vivunt, eximitur in congregatione sexta, can. 6. Tta ergo minuitur numerus personarum quae in domibus professis congregandae sunt. Rursus non negamus, ex praedicto genere paupertatis difficiliorem reddi multiplicationem domorum, praesertim cum sit expediens ad bonum earum regimen, et necessarium ordinem conservandum, ut copiosae aliquantulum sint, et non in parvo numero personarum, et ita non possunt, moraliter loquendo, nisi in gravioribus et ditioribus populis sustentari. Neque vero esset minus difficile eas cum propriis recditibus ac bonis stabilibus erigere ; multo cnim facilius est fundare templum, et domum, quae postea eleemosynis fidelium sustentetur, quam si ei praedia ét sufficientes redditus donandi essent. Ut vero concedamus dictam paupertatem fuisse hactenus, vel timendum semper futuram esse occasionem minoris multiplicationis professarum domorum, non propterea praetermitti debuit in toto hoc statu Societatis perfectus hic gradus paupertatis, quia illud incommodum accidentarium est, ct perfectio, quae inde resultat in toto corpore, et in primariis personis ejus, per se est et principalius intenta.
13. Satisfit seceundo incommodo in eodem numero quarto. — Primus casus quo professus jucari gotest de redditibus collegii. — Secundus. — Tertius. — Collegia ordinantur etiam prosins in bonum promimi. — Hanc formam tacite approbat quinta congregatio, can. 8.— Nec vero inde resnltare potest detrimentum alicujus momenti circa ministeria, quae Societas exercere potest et debet circa profectum animarum , quia in gravioribus populis decursu temporum professae domus adificari et sustentari poterunt, mediocres vero ordinarie indigent auxilio collegiorum; aliis autem minutioribus oppidis per missiones inserviendum est. Atque ita obiter etiam responsum est ad aliud incommodum, quod inferebatur de multiplicationc collegiorum, in quibus multi professi sustentantur. Fatemur enim Societatem professam non posse uti bonis collegiorum, aut domorum probationis, nisi in casibus in Bullis Pontificiis et Constitutionibus expressis, ut constat ex c. 1 Examinis, S 4, et quarta parte Constitutionum, c. 2, $3, et sexta parte Constitutionum , c. 2, S 3. Casus autem excepti tres sunt: primo, nisi in rebus minimis, nam hae pro nihilo ducuntur, et ideo ad eximendos scrupulos eximuntur, ut dicitur in declaratione dict. 8 3, lit. D, ubi exempla etiam ponuntur, quae pro regula deservire possunt ad similes casus judicandos. Secundo excipiuntur professi , qui senio confecti, aut infirmitate gravati, in vinea Domiri laborare non possunt; hi enim, ex concessione Julii III, sua Bulia 2, possunt, cum facultate Praepositi Generalis, vel alterius, cui ipse suas vices communicaverit, in collegiis habitare, et redditibus eorum ali. Tertia exceptio est, si ipsis collegiis necessarii sunt ad officia litterarum, vel eorum gubernationem ; et quia haec ultima necessitas, cujus varia exempla ponuntur in citato S 5, in declarat., lit. E, moraliier deesse non potest, ut explicuimus numero praecedenti, ideo mirandum non est quod nunc de facto plures in collegiis vivant ; non enim propter se, nec propter penuriam domorum professarum , sed propter ipsa collegia , et eorum ministeria. De quibus considerandum est, quamvis per se instituta sint (ut capite sequenti, numero tertio, videbimus) ad conservationem et augmentum jipsius Societatis, tamen etiam ex speciali intentione esse ordinata ad beneficium reipublica, praesertim circa studia et exercitia litterarum, quae in domibus professis fieri nullo modo poterant. Cum hcc autem munere necessario debent esse conjuncta alia spiritualia ministeria, ut juventus non solum in litteris, sed principalius in virtute educetur; hac enim de causa in forma acceptandi collegia dicitur, partem unam collegii debere esse ministeria templi, qualia sunt sacramenta ministrare, concionari, ctc. Unde ulterius veluti consecutione qua- dam fit, ut haec eadem spiritualia ministeria ad omnes proximos ejusdem oppidi, seu civitatis, in qua collegium existit, imo etiam ad vicinos populos extendantur, quia charitas et institutum nostrum hoc exigit; et ita it communiter, ut in collegiis exerceantur ministeria quae professarum domorum videntur propria, quia non sunt ita propria, quin possint et debeant esse communia ipsis collegiis, quando charitas et necessitas id postulet; atque etiam plerumque ea est ipsorum fundatorum intentio manifesta.
On this page