Caput 11
Caput 11
Ad quam paupertatem in communi collegia societatis et domus probationis obligentur.
Quamvis ex collegiis et utrisque domibus probationis et professis unum corpus Societatis coalescat, nihilominus non eodem modo paupertatem in communi observant ; sunt enim quasi membra heterogenea unius corporis organici : haec ergo diversitas, quoad hanc partem , et ratio ejus explicanda superest. Et quia collegia et domus probationis, quoad hoc, cumdem modum servant, ideo in collegiis illum declarabimus ; et si quid fuerit speciale in domibus probationis, id etiam obiter annotabimus.
1. Prima assertio. — Principio igitur supponendum est collegia Sccietatis non profiteri paupertatem in communi, nec quoad bona mobilia, nec quoad redditus et bona stabilia, sed esse illorum capacia, imo sine illis admitti aut fundari non debere, quantum sufhciant ad moderatam sustentationem religiosorum in eo numero, qui pro qualitate, et ministeriis, ac religiosa disciplina uniuscujusque collegii sint, juxta intentionem Concilii Tridentini, sess. 25, de Regularib., c. 3; constat autem haec institutio Societatis quoad hanc partem ex Constitutionibus ejus, et Bullis Pontificiis ; in Examine enim sic habetur, c. 1, 5 4: Habcbit Societas collegia et domus probationis rudditibus dotatas. Et quarta parte, c. 2, 8 5, et sexta parte, c. 2, lit. A, et in Bullis Pauli IH et Julii IT, de Confirmatione instituti : Possint (dicitur) habere in universitatibus collegium, seu collegia habentia census, redditus, seu possessiones usibus et necessitatibus studentium applicandas. Idem confirmat Gregorius XII, in Constitutione Ascendente Domino.
2. Applicatur hec D. Thome doctrina noviliatibus. — Ratio autem hujus diversitatis facile reddi potest, applicando discursum ex D. Thoma additum in praecedenti capite, numero quinto. Nam cum tria sint genera religionum, activum scilicet, quoad externa et corporalia opera misericordiae sumptus aliquos requirentia, ut sunt hospitalitas, vel militia; et contemplativum tantum; et contemplativum foecundum, ui sic dicam, id est, communieativum perfectionis erga proximos ; Societas, omisso primo genere, duo alia complectitur : in domibus quidem professis tertium, et ideo in eis habet paupertaiem illi seneri vitae accommodatam ; in collegiis autem et domibus probationis aliquanto magis secundum religionis genus participat. Docuit autem D. Thomas, in religionibus quae contemplationi tantum vacant, accommodatam paupertatem esse, quae in communi bona stabilia et redditus admittat ; ergo hanc debuit Societas in his domibus et collegiis observare. Quod autem in domibus probationis vitae contemplativae praecipue vacetur, per se manifestum est, quia omnino sunt ad spiritualem nostrorum institutionem et exercitationem ordinatae, et ideo in eis praecipuum studium est orationis et contemplationis, et lectionis spiritualis, et communicationis verbi Dei, quae ad ipsos religiosos excitandos et instruendos conferat, non praetermissa exteriori actione, quae ad eorumdem profectum conferat. Circa proximos vero per se non occupantur, nam si aliquid concomitanter fit et quasi per redundantiam, id moraliter non consideratur.
3. Applicatur et collegiis. — De collegiis vero posset aliquis dubitare, quia multum actionis circa proximos habere videntur, ut ad calcem praecedentis capitis attigimus. Re tamen vera, principale eorum institutum in contemplatione versatur, quia omnis veritatis coguitio, aut inquisitio , quae ad illuminationem circa veritatem ipsam ordinatur, sub contemplatione comprehenditur ; haec autem collegia ad hoc praecipue ordinantur, ut scholares circa veritatis cognitionem proficiant. Deinde, esto genus hoc contemplationis diversum sit ab alia contemplatione mere spirituali, quae non solum cognitione, sed etiam affectu erga Deum exercetur, tamen, quantum ad praesens attinet, ejusdem rationis est, et eadem de causa illud genus paupertatis postulat i. Nam in utroque maxime necessaria est animi quies, et carentia sollicitudinis et curae temporalium rerum; ergo etiam in collegiis paupertas servanda est vitae contemplativae accommodata. Et confirmatur, nam, ut experientia docet, nimia inopia solet impedire litterarum studium, quemadmodum clegantcer proposuit Aleiatus, Emblemate 120, et exposuit ibidem Claudius. Unde in c. Fatirpande, de Praebend. , dicitur, ubi sacerdotes nimiam temporalium rerum inopiam patiuntur, paucos esse litteris eruditos; quemadmodum etiam indicavit Aristoteles, 1 Metaph., c.1, dum e contra scientia inventionem attribuit 4Egypti sacerdotibus, quia tempus non ponebant in quaerendis alimoniis. Et ob cam rationem in jure dispensatur cum clericis habentibus beneficium, ut pro temporc sufliciente eorum redditus in studiis perciperent, c. ult. de Magistris, ubi etiam statuitur, ut Prelati et Capitula Ecclesiarum aliquos ad studia destinent, quibus si proprii proventus ecclesiastici non sufficiaut , ipsi necessaria subministrent ; et in c. 1, et c. Quia nonnullis, eodem tit., remedia adhibentur , quomodo subveniatur pauperibus, ne ob indigentiam ab studiis distrahantur seu impediantur ; et ob eamdem causam in Conciliis magna providentia procuratum est, ut in Ecclesiis cathedralibus sint seminaria sufficientibus dotata redditibus, in quibus juvenes, qui postea Ecclesiae possint inservire, in pietate et litteris educentur !, quod maxime commendavit Concilium Tridentinum. Sic ergo collegia in Societate instituta sunt, ut essent quaedam seminaria Societatis professae quoad studia litterarum simul cum pietate; et ideo merito provisum est, ut sufficientes redditus ad vitae necessaria habere possent, ne earum rerum sollicitudo quietem ad studium necessariam impediret. Nam, ut recte dixit Hugo de S. Victore, lib. 3 Eruditionis didascalieee, c. 5: Tria sunt quee studiis obesse solent, uegligentia, imprudentia, fortuna ; et de prima (inquit) admonendus unatsquisque est, de secunda instruendus, de tertia autem (ad quam paupertatem pertinere dicit) adjuvandus. Demum ipse B. P. Ignatius experimento didicit, cum Lutetiae Parisiorum, aliisque per Hispaniam locis vacaret litteris, non minimum sibi detrimentum in studiis creari ex mendicitate ?.
4. Objectio contra proxime dicta. — Confirmatur. — Dicet fortasse aliquis, huic studentium necessitati etiam potuisse sufficienter provideri eleemosynis fidelium, non majori, sed minori sollicitudine; ergo incollegiiscetiam fuisset hic modus, tanquam melior, et magis proportionatus praeferendus. Consequentia clara est ex dictis, quia praecipua ratio eligendi hanc vel illam paupertatem, est major animi quies, minorque temporalium sollicitudo. Minor autem probatur eadem ratione supra adducta, ex D. Thoma, in capite praecedenti, numero quinto,nam omnis sollicitudo vitari non potest ; quia vel debet adhiberi in congregandis eleemcsynis, vel in administrandis propriis bonis ; comparando autem has duas sollicitudines, dicebamus in domibus professis majorem futuram esse illam, quae in administrandis propriis bonis poneretur; ergo idem dicendum est etiam in collegiis ; nam ratio sollicitudinis eadem est in utroque locc. Accedit quod cura divitiarum impedit potius studia quam juvat, ut exemplo Cratis Thebani docuit Hieronymus, ep. 13 ad Paulinum. Idemque tradit Seneca, ep. 17 et 73, quem cum aliis ad hoc propositum adducit Rebuffus, in tract. de Privilegiis, p. 2, requisito 9.
5. Objectio posita imprimis vetorguetur. — Deinde respondetur ad majorem gpropositionem. — hespondetur eamdem objectionem fieri posse de quocumque monasterio vitam pure contemplativam profitente, atque adeo contra doctrinam Div. Thoma. Quapropter in genere respondetur, in his rebus moralibus, non unam vel aliam tantum congruentiam seu rationem spectandam esse, sed omnia simul qua concurrunt. Unde ad majorem in objectione sumptam respondetur, quamvis absolute possent collegia ex eleemosynis vivere, non tamen fuisse conveniens tantum onus fidelibus imponere, alendi scilicet omnes scholares prius quam illis inserviendis occupentur. Et fortasse hac ratione monachales ordines, qui per se ad ministeria erga proximos non ordinantur, paupertatem in communi non profitentur, ne, videlicet, proximis, quibus externis saltem actionibus non inserviunt, onerosi essc videantur. Accedit etiam (ut ad majorem respondeamus) ob hanc eamdem causam, majorem curam et sollicitudinem necessariam futuram fuisse ad sustentandos scholares vel novitios ex eleemosynis, quam professas domos; quia, cum professi circa proximos omnino occupentur, faciles et benevolos eos inveniunt ad suas necessitates sublevandas, quod regulariter difficile fortasse esset collegiis et domibus probationis per se spectatis, quatenus ad propriam educationem, perfectionem et eruditionem ipsorum religiosorum ordinantur. Denique, quamvis comparando sollicitudinem in congerendis eleemosynis, vel administrandis propriis bonis, possit esse prudentiale arbitrium, quae illarum major sit, tamen consideranda etiam est proportio ad status et munera personarum; nam actiones, seu distractiones quae oriri solent ex possessione bonorum stabilium, magis improportionatae sunt domibus professorum, quia ex se tales actiones, quales soleni esse lites, locationes, etc., minus possunt proximos aedificare, magisque vitari debent ab Evangelicis praedicatoribus. E contrario vero, scholares non possunt, neque etiam debent ex vi sui status aut muneris ita esse parati ad mendicandum, sicut professi ; et ideo, pensatis omnibus rationibus, magna prudentia et proportione facta est partitio horum statuum quoad hoc genus paupertatis.
6. Ad confirmationem occurritur.—Ad confirmationem autem duo breviter dicemus. Primum est, in collegiis Societatis non postulari superfluas divitias, sed moderatas, quae ad scholarium sustentationem sufficiant; nec enim superflua divitiae censendae sunt, etiamsi redditus magnos esse contingat ; quia in hac re quantitas, non absolute, sed respective pensanda est, et ubi plures sunt redditus, non ideo habentur ut religiosi commodius vivant, quam religiosa moderatio postulat, sed ut plures ad divinum obsequium alantur. Aliud est, divitias, quae studia litterarum impedire solent, esse privatas ac personales, nam tunc cura earum in eamdem personam cadere solet, eique adjungitur amor privatus, et ssepe etiam desiderium augendi illas; qua omnia sine dubio impediunt otium, et quietem ad litterarum profectum necessariam. Hoc autem impedimentum omnino sublatum est ab scholaribus Societatis per paupertatis votum superius explicatum. Habere autem necessarios redditus in communi nullum impedimentum afferre potest, sed levamen, cum eorum administratio et cura apud alios resideat.
7. Secunda assertio explicans primum in quo collegiorum paupertas consistit. — Secundo principaliter dicendum est collegia Societatis teneri ad servandum specialem modum paupertatis in administratione bonorum suorum. Hoc est certum ex Bullis Pontificiis, et Constitutionibus Societatis. Et declaratur pro- ponendo ea, in quibus hic peculiaris modus paupertatis consistit. Primum est, quia administratio horum bonorum non est primo ac principahter in ipsis collegiis, sed in Societate professa per se, vel per Generalem suum; ita decernitur in Bullis Pontificiis Pauli Il et Julii III, ibi : Eetenta penes Prapositum et Societatem omnimoda gubernatione, seu superintendentia super dicta collegia; et infra: Ut neque studentes dictis bonis abuti, neque Societas in proprios usus convertere possit, sed studentium necessitali subvenire. Idem habetur in Constitutionibus, quarta parte, cap. secundo, S 5, cum declaratione, lit. C, et cap. decimo, et parte decima, S 3. Ratio autem hujus institutionis, praeter eam, quae tangitur in Bullis Pontificiis, est, ut perfecta subordinatio in tota Societate observetur; cum enim tota Societas vere sit unum corpus, cujus non tantum domus professse, sed etiam collegia, et domus probationis membra sunt, necessarium est, ut omnia sint plene subjecta capiti, tam in spiritualibus quam in temporalibus, cum haec solum propter spiritualia teneantur et gubernentur: Generalis autem est caput totius Societatis; ergo apud illum esse debet integra administratio collegiorum , et bonorum omnium qua ad illa pertinent. Deinde hoc merito factum est, quia illa pars Societatis, quae est in collegiis, adhuc censetur esse quasi in via et in fieri; ideoque sub cura Societatis professae existit tanquam filius sub patre, vel potius tanquam pupillus sub tutore, qui, licet dominium rerum suarum habeat, administratio est penes tutorem. Hinc enim factum etiam est, ut tota potestas guhernandi Societatem, quatenus in ipso corpore existit, tantum sit in Societate professa, ita ut quoad eam partem, quam habet de gubernatione quae fit per congregationem multorum, aristocratiam, et non democratiam participet. Denique consultum etiam in hoc est studentium quieti et otio, ut occasione temporalium nullo modo ab studiis distrahantur. Propter quod etiam contractus, scripturae publicae, et similia,quae circa haec temporalia fieri solent in Societate, non fiunt ab ipsis collegialibus solemni ritu in unum congregatis, quia non fiunt nomine collegii, sed nomine Praepositi Generalis, apud quem est haec potestas, prout declaratur in nona parte Constitutionum, cap. 3, S5et 6, et specialiter confirmatum est a Gregorio XIII, in Bulla decima tertia, quae incipit Eae debito.
8. Oppositio. — Dicet vero aliquis hoc non recte consentire cum his, quae de ratione paupertatis in communi, quam Societas profitetur, supra diximus. Ideo enim professa Societas non admittit bona immobiiia etiam in communi, quia eorum administratio sollicitndinem et distractionem affert. Sed non minorem sollicitudinem affert administrare aliena bona, quam propria, imo quodammodo majorem; tutor enim, si convenienter administret bona pupilli, non minus sollicitus circa illa esse debet quam si essent propria; quamvis ergo haec administratio non sit contra dictam paupertatem, videtur tamen esse contra finem paupertatis, et ideo perfectioni paupertatis professee repugnare. Respondetur imprimis, si domus professa haberent bona immobilia, fore ut in eis administrandis necessario occnparentur ex iisdem professis ibidem commorantibus, ac propria ministeria exercentibus, sicque fieret ut simul vacarent spiritualibus ac temporalibus, quod non posset non eorum existimationem et auctoritatem minuere; at in collegiis Procuratores solum vacant temporalibus. Secundo respondetur dictum jam essc, non esse possibile omnem curam et sollicitudinem temporalium bonorum vitare, et ideo in hoc genere illam religionem esse optime institutam , quae, considerato suo fine et modo vivendi ad illum necessario, utitur bonis temporalibus, quatenus minimam sollicitudinem afferant, possibilem scilicet moraliter in illo statu, non impediendo alia, quae majoris momenti sunt. Societas autem ad finem suum indiget hac varietate membrorum, cum debita constitutione eorum in seipsis, et subordinatione eorum inter se. Ad hoc autem consequens necessario fuit, ut aliqua cura et sollicitudo Collegiorum in Societatem professam redundaret, et deo vitari non debuit; alia vero sollicitudo, quae in domibus professis fuissct, si haberent propria bona, sinc ullo incommodo, imo, servata meliori proportione, vitari potuit, et idco non fit recte argumentum ab una ad aliam; maxime quod magis impediret duplex administratio, quam altera tantum. Deinde dicitur administrationem hanc non esse tantae sollicitudinis, ut Societatem professam impedire, aut a suis ministeriis retrahere possit ; nam per Rectores idoneos collegia debent administrari, quibus tota cura proxime administrandi res temporales collegiorum demandanda est, cujus ipsi debeant Generali, vel cui ipse injunxerit, rationem reddere, ut in eodem loco Constitutionum dicitur; hoc autem sine magna sollicitudine, vel distractione fieri potest. Denique cum haec administratio nullo modo convertatur in proprium ac privatum commodum, sed ex charitate fiat propter bonum commune, et propter finem perfectionis, si religiose, ut debet, suscipiatur, non multum impediet etiam illos, per quos proxime exercetur.
9. Tertia assertio, explicans secundum in quo eadem paupertas consistit. — Primun, in quo assertio cerificatur. — lTertio dicendum est collegia Societatis privari aliquibus modis acquirendi temporales redditus, vel luera, quod etiam ad quemdam modum paupertatis spectat. Possunt autem haec ad duo capita revocari, in quibus cum domibus professis conveniunt. Primum est, quod incapacia sunt haereditatis, saltem quoad hoc, ut ipso jure succedant religiosis in eis profitentibus, seu vota Societatis emittentibus, prout aliae religiones, quae bona habent in communi, succedere solent, ut dictum est. Hoc constat ex superius dictis in c. 5, de modo quo novitii vel scholares possunt bona, quae prius habebant, distribuere, et ex Bulla Gregorii XIII Ascendente Domino, ubi etiam ratio hujus institutionis declarata est ; praecipue enim fuisse videtur, ut in recipiendis religiosis ad Societatem nulla divitiarum ratio, sed aptitudinis et capacitatis personae ad finem et ministeria Societatis haberetur. Item, ut proximorum perturbatio, quoad fieri posset, tolleretur; ac denique ne religio minus libera redderetur respectu reliciosi, si opus esset puniendi aut dimittendi.
10. Secundum, in quo verificatur multifariam. — In hoc secundo nonnihil discrepant collegia a domibus professis. — Secundum caput est, quod intuitu, vel occasione, seu speciali obligatione ad spiritualia opera redditus ant eleemosynas non admittant. Huc spectat, quod nec curam animarum, nec obligationes ad missas celebrandas, neque alia hujusmodi admittere possunt, ut dicitur quarta parte Constitutionum, cap. 2, 84; et ratio additur, quia haec a studiis distrahere admodum, et ea, quae in illis ad divinum obsequium quaeruntur, impedire solent. Additur tamen in declaratione, lit. B, limitatio de exiguis obligationibus, quae nec curam animarum petunt, et perexiguam distractionem, vel occupationem afferunt; nam haec in collegiis suscipi possunt, quamvis in domibus professis non possint, quia illae non sunt capaces reddituum, sicut sunt collegia, quae proinde alia onera lectionum suscipere possunt; et ideo si haec exigua onera alioquin ex parte distractionis vel occu- pationis non impediant, nec fini, nec paupertati eorum repugnabunt. Propter eadem autem impedimenta vitanda in Eeclesiis Societatis, nec funera, seu funeralia stipendia, nec capellaniae , anniversaria, et similia haberi possunt. Unde Gregorius XHI, in sua Bulla 10, quae incipit Salcatoris, hinc rationem sumpsit concedendi privilegium aedificandi intra Cannas, quia ex hoc nullum fere praejudicium in alios religiosos redundat, eo quod propter dicersam functionum et iustituti rationem Societas aec chori usum habet , nec ad funerales associationes accedit, nec defunctorum fanera, nisi rara ; mulla item anissarum vel sepulchrala stipendia, uullas sepulchrorum vel capellaniarum fundationes , mullam denique prorsus eleemosynam, qua ad quodvis ipsius Societatis uinisterium vel opus dirigi intelligatur, adsttit. In his ergo omnibus conveniunt collegia cum Societate professa. Et eorum ratio ex dictis in cap. 7 petenda est; et ultra ibi dicta, omnia eo tendunt, ut scholares quietius possint suis litteris et profectui vacare. Ex eo item principio, quod JSocietas pro ministeriis spiritualibus stipendia non recigit, fit ut non sotum in Ecclesiis domorum, verum etiam collesiorum , esse non possint arcae publieae expositae ad colligendas eleemosynas, ut staiuitur in sexta parte Constitutionum, cap. 2, 88, ubi licet videatur esse sermo de domibus professis, nam de illis in eo capite praecipue agitur, tamen et praxis et totius Societatis sensus est, ut de omnibus intelligatur. Et ideo in canon. vigesimo tertio secundae Congregationis, absolute dicitur : Non sit arcula in nostris Hclesiis pro eleemosynis accipiendis. Et additur, non solun pro nobis, quod omnino necessarium est, sed neque etiam pro aliis esse permittendam, propter omnem speciem avaritiae vitandam, sicut etiam in Congregatione prima, canon. decimo, dictum fuerat non expedire in nostris Ecclesiis admitti capellanias, etiam pro clericis saecularibus, quos nostri eligant, scilicet, propter tollendam omnem occasionem et speciem ambitionis aut lncri. Et eadem ratione amputantur etiam a collegiis omnes modi acquirendi aliquid intuitu spiritualium rerum, vel oblationum quae in Eeclesiis fieri solent, osculando reliquias, vel crucem, etc.; de quibus videri potest in simili Corduba , in Expositione suae regula, cap. quarto, quaestione duodecima.
11. Quartum assertum, explicans tertium.— Taudem prohibentur collegia etiam eleemosynas quascumque accipere, quando suflicientes habent redditus ad duodcceim scholasticos alendos, praeter praeceptores , sub quibus illi etiam intelligi debent, qui ad regimen collegii et scholarum, et ad temporalia ministeria necessarii sunt, ut habetur quarta parte Constitutionum, cap. 2, S ult. Quia vero interdum potest expedire ad majus Dei obsequium, vel plures studentes alere, vel numerum praeceptorum augere, vel aliquos etiam operarios pro spiritualibus ministeriis adjungere, ad excipiendas praesertim scholasticorum externorum confessiones , etc., ideo saepe circa hoc essc potest extensio aliqua vel declaratio necessaria, quae Generali commissa est in tertia Congregatione, can. 7. Et praeterea existimo obligationem illius Constitutionis non excedere debitum perfectionis , nec per se esse ad cuipam , quia non continet propriam materiam paupertatis, si receptio vel petitio eleemosynae ab ipso Superiore, vel ex facultate ejus fiat. Ipse autem , si debitum ordinem in hoe excedat , aget quidem imperfecte contra regulam, non tamen contra votum. Et idem censeo de aliis consiliis, seu regulis, quae in hac materia in Societate dantur, ut de modo petendi eleemosynas, vel illas impetrandi , habetur parte sexta Constitutionum, cap. 2, S 10, et secunda Congregatione generali, canon. vigesimo secundo ; ilia enim omnia ad majorem eedificationem spectant, non proprie ad paupertatis materiam , quamvis ad illam perfectius conservandam conferre possint.
On this page