Caput 12
Caput 12
Utrum ex voto obedientiae obligari possint religiosi societatis in quacumque honesta materia.
CAPUT XII. UTRUM EX VOTO OBEDIENTIAE OBLIGARI POSSINT RELIGIOSI SOCIETATIS IN QUACUMQUE HONESTA MATERIA.
1. Quousque hic agendum de obedientia. — De voto obedientiae, quantum spectat ad modum ipsius voti simplicis vel solemnis, nihil speciale hic dicendum occurrit, nam quae dicta sunt in aliis votis, hic applicanda sunt. Solum ergo superest ut, si ex parte materiae hujus voti aliquid habeat Societas speciale, praeter illud, quod de statu religioso, superiori tomo, in genere dictum est, a nobis explicetur. Ad verto autem hic non esse sermonem de speciali voto obedientiae ad missiones, quod professi emittunt; de hoc enim infra, libro sexto, capite quarto. dicemus: sed solum de generali voto obedientiae, in quo aequales sunt omnes religiosi Societatis, in quocumque gradu ejus existant; et ideo, licet de votis schotasticorum hic specialiter disseramus, de omnibus consequenter dicendum est, sicut de paupertate fecimus. Duo autem hic consideranda occurrunt, scilicet, quid in rigore possit cadere sub praeceptum in hac materia, et quid sub consilio. Quae duo licet omnibus religionibus generalia videantur, solum a nobis explicanda sunt, quatenus in Societate habent specialem determinationem aut usum. Primum quidem in praesenti capite, secundum vero in sequentibus usque ad decimum quintum.
2. Suppositio quod in Societate detur cui sit obediendum. — Quoniam vero obligatio non potest ex praecepto oriri, nisi sit potestas in praecipiente, ideo in hac materia supponendum est primo, in Praelatis Societatis esse veram ac legitimam potestatem praecipiendi subdius. Hoc satis constat ex tractatis in superioribus, lib. t, cap. primo, ubi ostensum est hanc esse veram religionem a Summis Pontificibus approbatam ; vera enim religio sine hac potestate consistere non potest, ut etiam tomo praecedenti tractatum est. Diximus etiam in Praelato religionis duplicem esse potestatem, juxta praesentem Ecclesiae institutionem. Una est dominativa, quam acquirit Praelatus ex vi professionis religiosae, quatenus traditionem voto obedientiae confirmatam includit. Nam, licet dominium illud immediate pertineat ad totum corpus religionis, administratio autem et usus ejus Superiori commissa sunt per electionem ipsius religionis, per quemcumque alium legitimum modum constituendi aliquem in Superiorem in tali religione ordinatum, et per Sedem Apostolicam confirmatum. Alia potestas est jurisdictionis, quam habent Praelati religionis a Sede Apostolica, et per se est spiritualis, virtute continens etiam temporalem, quatenus includit potestatem judiciariam et coercivam.
3. Id ostenditur de potestate dominativa. — Has ergo duas potestates habet etiam Societatis Praelatus. De prima aliquid in superioribus diximus, libro tertio, cap. quarto, numero decimo quarto, cum ostendimus Societatem acquirere verum ac proprium jus in scholares, qui ci se tradunt per tria vota substantialia religionis; unde a fortiori sequitur idem esse de professis et de coadjutoribus. Deinde haec potestas nascitur radicaliter ex ipsis subditis; requirit autem acceptationem auctoritate Apostolica factam. Utrumque autem in Societate intervenit : est ergo in ipsa Societate hoc dominium, quod ipsa per electionem transfert, quoad administrationem, in Praepositum Gcneralem, a quo ad alios Superiores postea emanat. Nam cum hic modus communicationis in Constitutionibus Societatis a Sede Apostolica approbatis contineatur , etiam modus ille communicandi hanc potestatem confirmatus est, et consequenter est efficax, ut habeat effectum. De aitera potestate jurisdictionis constat ex Bullis Pontificiis, per quas haec religio a jurisdictione omnium Ordinariorum exempta est, et consequenter potestatem accepit ab ipso Summo Pontifice ad se gubernandum; ergo et competentem jurisdictionem immediatam, sine qua non posset convenienter gubernari. Est autem haec potestas primo et per se in ipso Generali, eo ipso quod rite electus est, propter eamdem rationem quae supra facta est; nam, eo ipso quod eligitur modo ab ipso Pontifice approbato, datur ei plena jurisdictio, ex voluntate ejusdem Pontificis, quamvis mediante ipsa religione conferatur. Quae omnia eadem proportione in Societate locum habent, qua in aliis religionibns, quatenus in communi ratione religionis conveniunt, et circa illam explicata suo loco sunt. Solum in gradu, seu quantitate jurisdictionis, vel in modo obtinendi seu applicandi illam, potest esse diversitas, quae ex propriis Constitutionibus et privilegiis attendenda est, et infra in lib. 10, tractando de Superioribus Societatis, quid illi in hoc genere proprium sit, explicabimus.
4. Corollarium primum, hanc potestatem calere ad obligaudum sub culpa etiam duplici. — Ex his ergo principiis colligitur, duplici titulo posse Praelatos Societatis sicut et aliarum religionum praecipere suhditis sub culpa etiam gravi pro materiae qualitate, scilicet, ex vi voti per potestatem dominativam, et ratione jurisdictionis quasi Episcopalis, quam in subditos habent; ex qua duplici ratione oritur obligatio duplicis etiam rationis. Ex priori enim oritur obligatio religionis; ex posteriori autem oritur obligatio obedientiae, vel alicujus virtutis specialis, in qua actus praeceptus ponitur ratione materie. An vero distinguenda sit tertia ratio obligationis pertinens ad justitiam ratione traditionis et dominii acquisiti ipsi religioni; item, an ex illa duplici ratione oriatur duplex culpa seu malitia in transgressione religiosi nolentis obedire Praelato, praecedenti tomo de religione in communi tractatum est; et resolutio est, si Prolatus tota sua potestate utatur, et materia sit capax utriusque obligationis, transgressionem ejus revera duas malitias habere conjunctas, diversis virtutibus contrarias, non oportere autem tres distinguere, quia illa obligatio, quae oritur ex professione, ac voto obedientiae, per modum unius reputatur, eo quod tam votum quam traditio principaliter Deo fiat.
5. Corollarium secundum, potestatem domninativam huc solum spectare. — Secundo intelligitur ex dictis, ad praesentem disputationem non pertinere potestatem jurisdictionis, neque actum, aut obligationem ab illa procedentem, quia hic solum agimus de voto obedientiae, et censequenter de potestate ad illius obligationem requisita : jurisdictio autem tota esse posset sine voto; et votum cum sua obligatione esse posset sine jurisdictione ; sicut in Abbate saeculari exempto est jurisdictio quasi Episcopalis, ratione cujus subditi tenentur obedire praeceptis ejus, quamvis votum non habeant ; et e converso congregatio vere religiosa posset esse sine jurisdictione, cum sola potestate dominativa orta ex voto et traditione, ut in superiori tomo dictum est; solum possunt illa duo, quando sunt conjuneta, sese mutuo juvare, vel augendo vinculum, vel quia una interdum addit quod altera non potest. Possunt etiam sibi ad invicem materiam tribuere, ut si votum obedientiae obliget ad servandum praeceptum ex jurisdictione positum, vel jurisdictio puniat transgressionem voti obedientiae, vel per escommunicationem compellat ad illius executionem. Et hac ratione poterit haec jurisdictio in Praelato Societatis ad plura extendi, adjuncta tali statui et tali voto obedientiae, quam in alio Praelato, vel seculari, vel alterius religionis, quamvis formaliter et secundum se ejusdem rationis sit in utroque Superiore, id est, sufficiens ad omnia quae ad bonum spirituale subditi necessaria sunt, vel moraliter convenientia, quae materialiter in diversis subditis variantur, juxta exigentiam status vel regulae, aut aliarum obligationum. Igitur obedientia debita ratione hujus jurisdictionis , formaliter loquendo, ejusdem rationis est ad Ecclesiasticos Praelatos. etideo de illa nihil amplius dicendum hic est.
6. Non queritur an possit malum praecipi. —fNec item an possit bonum praecipi sub culpa, sed an possit precipi quodvis. — De propria ergo obedientia, quae ad votum pertinet, dubium praecipuum est, quantum extendi in Societate possit, quoad rigorosam praecepti obli- gationem, id est, an in omni materia, et in quibuscumque actionibus , locum habeat. In quo non inquiritur de actionibus habentibus malitiam vel rationem peccati adjunctam, nam per se constat, et supra, in 2 tom., ostensum est, has non posse cadere sub promissionem voti, cum Deo displiceant, ac proinde nec sub votum obedientiae. Item quia mandatum inferioris, id est, hominis, non potest obligare contra mandatum Superioris, nempe Dei. Non inquirimus etiam quando haec obligatio possit esse sub culpa mortali aut veniali; hoc enim generale est, et ex eisdem principiis in hac religione, ex quibus in aliis definiendum, ut tomo superiori tractatum est; sed inquirimus an ex parte materiae sit haec obedientia generalis omnino, vel aliquam recipiat limitationem.
7. Ratio dubitandi pro parte affir mativa ec cariis Constitutionibus. — In aliis enim religionibus recepta et constans est doctrina D. Bernardi, lib. de Praecepto et dispensstione, versus finem , et D. Thom. 2. 2, quaest. 104, art. 5, ad 3, et Quodlib. 10, artic. 10, et in 2, d. 44, art. ult., et ibi aliorum Theologorum, votum obedientia esse limitatum secundum regulam , secundum quam religiosus obedire promtittit; et si aliquid supra illam, vel omnino extra illam, id est, ad illam non conducens, ei praecipiatur, non tenetur obedire. In Societate autem non videtur habere locum haec limitatio, vel si cum proportione in Societate sumatur , eo ipso excluditur omnis limitatio, quia in ipsamet regula Societatis talis proponitur materia voti obedientiae, quod in ea fit, ut non solum ad generalem vitae dispositionem (ut verbis D. Thomae utar), sed etiam ad quoscumque actus particulares ipsius religiosi se extendat , qua nulla esse potest universalior materiae amplitudo. Assumptum autem patet ex Constitutionibus, nam tertia parte, cap. primo, $3, dicitur obediendum esse Superiori, livet difficilia et secundum sensualitatem reguegnantia jubeat. Et infra dicitur : In omnibus rebus, ubi peccatum non cernerctur. Quae exceptio declarat, omnem actionem honestam sub materia hujus voti comprehendi ; et ita ibi concluditur, voluntatem Superioris pro regula propriae voluntatis habendam esse ; ergo haec obedientia non limitatur per aliquam regulam scriptam, sed per regulam vivam, quae est voIuntas Superioris intra latitudinem materiae honestae. Idem sumiiur ex sexta parte Constitutionum, cap. 1, S 1, ibi: Zta ut omnibus in ebus, ad quas potest cum charitate se obedien- tia extendere, id est, in quibus nullum est manifestum peccatum (ut ibi in declaratione explicatur), ad ejus (id est, Superioris) vocent, periude ac si a Christo Domino egrederetur, quandoguidem ipsius loco, ac pro ipsius amore et reverentia obedientium prestamus , quam promngptissimi simus. Tandem ex uno actu partienlari declaratur, qui videtur ex difficillimis, qualis est missio ad Indos, vel ad quascumque mundi partes ; ad hunc enim obligantur omnes qui sunt de Societate, ex vi generalis voti obedientiae ; ergo a fortiori obligari poterunt ad quemcumque alium. Consequentia patet, quia qui potest praecipere quod majus est, poterit etiam minora. Antecedens vero sumitur ex nona parte Constitutionum, cap. tertio, S nono, ubi de Generali dicitur : Mittere polerit omnes sibi subditos , sive professionem emiserint , sive non emiserint , quos mittendos judicaverit, ad quaslibet mundi partes, id est (nt in declaratione exponitur), inter fideles in Tndicis, et inter infideles, ubi sunt aligui incole Christiani, et etiamsi nulli sint. Additur praeterea in Constitutionibus : Ad quodvis tempus, cel definitum, vel indefinitum ad quamis actionem, etc., et alia multa in illo capite subjiciuntur, quae indicant materiam hujus voti esse amplissimam.
8. Pro parte negativa ratio prima. — in contrarium autem esse videtur , quia ex hac declaratione materiae hujus voti sequitur , posse religiosum Societatis sub rigore praecepti obligari ad quoscumque actus virtutis, etiam heroicos et extraordinarios, ut ad exponendam vitam manifesto periculo propter salutem alicujus proximi, vel ad jejunandum aliquoties in pane et aqua , vel saepius in hebdomada per totam vitam, vel ad nunquam utendum lineis vestibus, et similia, quae in instituto nullo modo continentur. His enim et similibus exemplis utuntur auctores, ut in aliis religiosis declarent, qualiter non possint extra regulam obligari, ut videre licet in Alvaro Pelagio , lib. 2 de Planctu Ecclesiae, cap. 68; et Corduba, lib. 3de Conscientia, q. 6. Si ergo votum obedientiae in Societate in hoc differt ab aliis, quod ex parte materiae non habet limitationem, comprehendit ex se praedicta omnia , et quecumque alia majora. Consequens autem videtur esse incredibile , tum quia est valde alienum hoc ab intentione voventium , solum enim promittunt obedientiam juxta hunc certum vivendi modum ; tum etiam quia votum ipsum expresse fit secundum regulam, ut de voto paupertatis diximus; tum praeterea quia judicio omnium prodentum inique ageret Superior, qui haec extraordinaria praeciperet, quantumvis honesta , solum ad arbitrium suum, sine speciali causa legitima, ratione cujus illa pertineant ad finem seu institutum Societatis.
9. Ratio secunda. — Secundo est apud nos peculiaris difficultas, in exemplo adducto de missionibus; nam si hoc votum obligat omnes ad obediendum in quibuscumque missionibus, nullius momenti esse videtur speciale votum obedientiae ad Pontificem , quod professi Societatis emittunt ; nam ex vi generalis voti obedientiae jam ad id tenebantur. Secundum ergo votum nullam obligationem addit, neque extensivam ex parte materiae, quia materia prioris voti dicitur esse amplissima, neque extensivam ex parte personarum quibus obediendum est, quia si ex vi voti obedientiae in genere parendum est Praeposito Generali hoc pracipienti , ergo et omnibus inferioribus Praelatis , quibus ipse vices suas communicaverit ; nam utuntur eadem potestate, quia in hoc sensu fit obedientiae votum; ergo a fortiori obligabit ad obediendum Pontifici idem praecipienti , quia est supremus Praelatus omnium , non solum quoad potestatem jurisdictionis, sed etiam quoad potestatem dominativam et peculiarem cirea religiosos; nulla ergo extensio major intelligi potest in voto professorum. Neque etiam illud votum intensive magis obligat, quia utraque est obligatio voti, in qua, si eaetera sint paria ex parte materiae, non potest intelligi magis et minus, per se loquendo ; nec repetitio ejusdem voti auget obligationem, ut in superioribus visum est.
10. Unde suadetur pars prior. — Posterior suadetur. — In hac re dicendum censeo , materiam quidem hujus voti in Societate esse amplissimam ; nihilominus tamen in rigore preecepti aliquam admittere regulam et limitationem, quamvis ex consilio sola illa spectanda sit, ut quod praecipitur non sit malum. Primam partem assertionis declarant priores rationes dubitandi, et magis explicabitur simul cum secunda. Hlam vero declarandam censceo ex verbis B. P. N. Ignatii, nona parte Constitutionum, cap. 3, S 20, ubi si ait: Geeneratim loguendo, in rebus omnibus, que ad propositum Societati finem perfectionis, et aucilium promimorum ad gloriam Dei faciunt, omnibus praecipere in obedientiee virtute possit, scilicet Praepositus Generalis. Potestas er- go praecipiendi limitatur ex fine quem Societas sibi proposuit, et ad quem tendere profitentur omnes ejus alumni. Meritoque hic finis pro regula assignatur ; nam in omuibus moralibus rebus seu institutis finis est veluti primum principium, ex quo reliqua deducenda sunt ; ergo, quae ad hunc finem necessaria vel convenientia fuerint, recte infra materiam hnjus voti comprehenduntur, ut praecipi possint, quando expediens fuerit. Quae vero sunt vel contraria huic fini, vel certe impertinentia ad illum, non est cur sub materia illius voti comprehendantur, licet alias bona sint ; quia religiosi Societatis non profitentur facere quodlibet bonum, nec servare quodlibet consilium, sed juxta finem sibi praestitutum. Alia ergo praecipi non possuni, ut in praedicta Constitulione significatur ; ergo licet praecipiantur, non tenentur religiosi ex voto obedientia in eis obedire.
11. OBjectio biimembris, ut roboretur amplius ex solutione assertio.— Satisfil uni membro.— Nota.—bices: nullus est actus honestus qui ad praedictum finem perfectionis , et ad bonum proximorum conferre non possit; ergo haec limitatio nulla est, sed potius ex illa sequitur quod supra inferebamus , quoscumque actus excellentis virtutis poenitentise , austeritatis , etc., posse ex vi hujus voti praecipi, quia omnes possunt ad finem perfectionis conducere. Respondeo negando assumptum. Et imprimis, quod attinet ad auxilium proximorum, clarum est non omnes actiones virtutum esse ad hunc finem accommodatas, quia hic non agitur de auxilio superiori, ut sic dicam, quod per orationem vel suffragium dari potest; nec de auxilio veluti indirecto, quale dici potest quo datur per vita exemplum ; sed de auxilio exteriori per se ac directe intento, quod non datur nisi per actiones exteriores, quae circa ipsum prosximum directe versantur. Non ergo omnes acius perfectionis sunt apti ad hunc finem, ut hoc titulo praecipi possint. Imo neque omnes actiones, quae circa proximum versantur, sunt per se ordinatae ad illud. auxilium praestandum. Nam redemptio captivorum , verbi gratia, optimus actus est circa proximum ; per se autem non ordinatur ad spirituale auxilium ejus, sed ad libertatem personae recuperandam ; et alia similia exempla facile excogitari possunt de operibus, quae ordinantur vel ad externam pacem, vel ad commodum Reipublicae, non vero per se ad spirituale bonum ; unde in praedicto cap. tertio nonae partis Constitutionum, S 9, ubi declara- tur potestas Generalis ad mittendas quascumque personas ad quaelibet loca, solum circa actiones ponitur limitatio, scilicet , ad quaavis actione, ex dis quibus uti ad proximorum auviliun Societas solet, exercendam ; ergo ex vi illius Constitutionis non poterit quis mitti sub obligatione praecepti intra Turcas, verbi gratia, ad peregrinandum solum, ut visitet loca Terrae sanctae, vel ad tractandum negotia, seu ferendam legationem pertinentem ad alia commoda Reipublica,, et non ad spiritualem profectum vel conversionem animarum ; quia illae actiones non snunt ex illis quibus Societas uti solet et dehet ad auxilium animarum. Loquor autem de rigore praecepti, quia de consilio, non est dubium quin melius sit in his omnibus sine discrimine obedire. Observandum etiam est, quamvis aliquae ex his actionibus proxime non videantur pertinere ad auxilium animarum, remote tamen et per occasionem saepe posse conferre, et fortasse hanc esse intentionem praecipientis , pro qua in dubio prasumendum est, quando op - positum non constiterit, et ideo non facile admittendam esse excusationem in Societate quoad hujusmodi missiones, maxime si sub rigorosa obligatione praecipiantur . quod raro vel nunquam fit.
19. Satisfit alteri membro. — Quod vero spectat ad actiones pertinentes ad propriam perfectionem, dicendum est ctiam hunc finem propriae perfectionis intendi a Societate per media suo adaequato fini proportionata, atque adeo aliquo modo contenta sub suo institu!o et regula; ideoque non omnes actiones, quae absolute possunt charitatem seu perfectionem augere, esse materiam proportionatam illius voti obedientiae, quod in Societate fit, ita ut virtute ejus absolute praecipi possint. Hoc probant exempla superius adducta in n. 8, et colligi potest ex sexta parte Constitutionum, cap. 1, S 1, ubi primo sic dicitur : Omni constanti animo incumbamus, ut nihil pevfectionis, quod divina gratia consequi possimus in absoluta omniwm Constitutionum observatione, nostrique instituti peculiari ratione adimplenda, praetermittamnus. Quibus verbis significatur rationem inquirendi propriam perfectionem esse debere huic instituto accommodatam ; juxta hanc erco mensuram (quod ad praeceptum attinet) sumendum est quod ibi proxime subjungitur: Et exactissime omnes nervos virium nostrarum ad hanc virtutem obedientiee imprimis Summmno Pontifici, deinde Superioribus Societatis prestaudam intendamas.
13. Confirmatio provime dictorum. — B. Ignatius et ezact vm in suo ordine observantian et obligationem ad culpam estra vota uullam inducit. —Et confirmatur hoc, quia major potestas praecipiendi sub obligatione hujus voti nec Societati est uccessaria ad finem suum, neque utilis; imo posset esse nociva propter periculum, et perturbationem, quae ex usu cjus oriri possunt; non est ergo verisimile dari Superioribus talem potestatem, vel ex intentione voventium, vel ex intentione instituentium et approbantium institutum. Quod recte potest declarari ex cap. quinto partis sextae earumdem Constitutionum, in quo B. P. Ignatius sapienter providit et periculis, et perfectioni suorum filiorum ; et ideo duo dicit: unum est, exoptare se, unicersas suas ConstiIutiones, declarationes, et vivendi ordiuem oinnino juzta nostrum iustitutum nihil ulla inve declinando observari. Aliud est, visum sibi nihilominus esse expedire ut, seclusis votorum obligationibus, nulla sit in Societatis Constitutionibus , aut quibuscumque ordinationibus obligatio ad culpam mortalem, vel venialem, ut laquei et pericula evitentur; addit vero exceptionem : JNisi Superior in nomine Doini nostri Jesu Christi , vel in virtute obedientiee juberet , et declarat hoc ipsum non sine magna causa faciendum csse, dicens: Quod in rebus vel personis ilis, in quibus Judicabitur , quod ad particulare uniuscuJusque vel ad universale bonum multum concenict, fieri polerit. Ubi si contextus recte attendatur, potestas haec cadit supra observantriam constitutionum, declurationum, ac vivendi ordinem, omnino juata nostrum institutum. Et circa haec ipsa adjungitur illa cireumspectio et restrictio in usu debito talis potestatis ; ergo si quid est quod sub illis capitibus nullo modo comprehendatur, revera non est materia hujus potestatis, vel rigorosi praecepti quod ab illa manare possit.
14. Ad rationcin partis affirnalive in n. septimo. — Voluntas Superioris pro regula habenda, quis sensus. — Altera responsio. — Neque contra hanc resolutionem obstant quae in principio dubitationis adducta sunt. Nam imprimis, locutiones illa universales intelligi possunt juxta subjectam materiam, et juxta illam limitari, scilicet, hanc obedientiam extendi ad omnia quae ad finem hujus instituti et observationerm ejus conducere possunt. Juxta quam interpretationem etiam habet locum illa ampliatio, scilicet, voluntatem Superioris pro regula essc habendam, scilicet illius Superioris, qui vere ut Superior Societatis, id est, in ordine ad finem et institutum ejus, regere vuli; cujus voluntas non limitatur quidem per regulam scriptam, quia multa potest extra ilam praescribere, prout ad finem sue potestatis judicaverit expedire; nunquam tamen omnino praecipit extra regulam, quia hoc ipsum in ipsis Constitutionibus de illius potestate declaratur ; et supposito fine ac modo instituti erat moraliter necessarium. Atque hoc etiam satis est ut subditus Societatis dicatur habere pro regula voluntatem sui Superioris, quia finis et institutum Societatis adeo universalia sunt, ut omnes actiones hominis, quae, moraliter loquendo, in usum venire lpossunt, comprehendant. Denique hoc modo etiam habet locum illa exceptio actionis peccaminosae; nam etiam in ordine ad finem vel commodum Societatis posset intelligi excessus in praecipiendo actionem alias justam. Aliter etiam dici potest, illas universales locutiones, si absque ulla restrictione sumantur, comprehenderc non tantum ea quae possunt rigorose praecipi, sed etiam ea quae ad probationem obedientia, et majus quoddam exercitium possunt injungi, quae ordinarie pertinent ad consilium, uon ad praeceptum.
15. Ad primam vationem partis uegantis in num. 8.—En ita etiam responsum est ad generalem objectionem in contrarium factam; nam illa solum probat posse hic adhiberi limitationem aliquam ex fiue et instituto Societatis; tamen, quia hi termini totam ordinariam vitam hominis circumscribunt, non possunt ob eam causam excipi, nisi quaedam praecepta valde extraordinaria, et aliena ab instituto Societatis, quae magis possunt cogitatione fingi, quam in usum venire, et hujusmodi sunt aliqua ex his exemplis quae ibi afferuntur. Non vero sunt omnia sine distinctione admittenda. Cum enim infertur, posse Supceriorem praecipere actionein, in qua vita manifesto periculo exponatur propter salutem alicujus proximi, profecto id nullum inconveniens cst, sed iu multis occasionibus potest esse verum, praesertim in obedientia Societatis; nam materia illius obedientiae non est aliena, sed valde consentanca fini Societatis ; et ideo etiam ubi charitas alias per se non obligaret, potest pracccptum obedientiae obligare, quando est vera necessitas in proximo, et aliunde non est clara inordinatio contra charitatem. Alia vero exempla facilius possunt admitti, quamvis in eis observandum sit an ratio justoe poonae propter culpas commissas, vel ratio medicinoe norali- ter convenientis ad eas cavendas, intervenia:; nam tunc Supcrior jus habet praecipiendi, et non excedit fines regulae aut instituti.
16. Pro ratione in n. 9 adducta, dubium de oligatione ad Indos,eundi, ctc.— Quid de aliis religiosis ? — Petitur autem in secunda objectione pro eadem negante parte posita in n. 9, an religiosi Societatis, qui quartum votum professorum non emiserunt, possint ex rigore praecepti obedientiae obligari ad missiones difliciles, quales sunt inter Indos vel alios infideles. Quidam enim auctores, qui de aliis reliciosis hoc negant, idem, ut videtur, in religiosis Societatis sentirent. Praesertim vero hoc indieant Ludov. Lopez, in Instructorio conscientiae, p. 1, c. 56, et Emmanuel Rodrig., tomo primo Quaestionum regul., quaest. decinia nona, art. 1, ubi cum de suis quisque religiosis hoc docuisset, confirmationem sumit ex modo vivendi religiosorum nostrae Societatis, qui has (inquit) longinguas peregrinaLiones , valdeque difficiles, sibi injungendas a Proalatis, subituros profitentur, nec eas repudiaturos ; quo satis insinuatur, si eas non specialiter vovissent, tanquam nimis difficiles refutare potuisse. Quod argumentum etiam procedit de omnibns religiosis Societatis, qui illud peculiare votum non emittunt.
17. Quid de religiosis Societatis pronuntiandum.—Quidquid vero sit de aliis religiosis (de quibus supra, in tomo praecedenti, in genere satis dictum est, et unusquisque poterit juxta rationem sui instituti principia ibi posita ad se applicare), de nostris certum reputamus, omnes veros religiosos Societatis posse in virtute sanctae obedientiae ad has missiones obligari, per se loquendo, et seclusis accidentalibus circumstantiis, quae in particularibus casibus possunt excusare, quae in praesentem considerationem non veniunt. hatio praecipua est, quia hoc est satis expressum in Constitutionibus Societatis, ut patet ex nona parte, c. tertio, S 9. Dices, ibi solum dici, aittere poterit, etc., non vero dici, praecipere poterit. Sed hoc nihil obstat, tum quia non potest eflicaciter mittere, nisi possit etiam praecipere; tum etiam quia eodem modo dicitur posse mittere, sicut posse missos revocare, vel officia distribuere. Consiat autem posse ita distribuere officia, ut ex praecepto cogat unumquemque, si necessarium fuerit, ad acceptandum oflicium sibi commissum. item manifestum est posse praecipiendo revocare quoscumque, et ubicumque existant ; ita ergo potest mittere. Deinde est manifesta ratio, quia hae missiones sunt velde necessariae, et consentaneae ad finem Societatis, non solum quatenus a professis. sed etiam quatenus ab aliis sociis fieri possunt; imginterdum sunt adeo necessariae, ut sine illis non possit Societas aut suum finem assequi, aut convenienter gubernari; ergo sunt materia praecepti respectu omnium, qui obedientiam religiosam in Societate voverunt. Antecedens per se notum est ex dictis supra, in lib. 1, de instituto et fine Societatis, et ex usu ipso, et praxi. Consequentia etiam est manifesta ex proxime dictis circa expositionem hujus voti, et ex d. cap. tertio nonae partis Constitutionum, S20, ubi generatim dicitur, in rebus omnibus, que ad propositum Societatis finem perfectionis et ausilii promimorum ad gloriam Dei faciunt, omnibus praecipere in obedientie virtute possit, ubi duplex distributio notanda est, una rerum, altera personarum ; nam sub priori haec materia, sub posteriori vero hae personae manifeste comprehenduntur.
18. Completur responsio dictae rationis in nwunero nono. — Neque hinc licet sumere argumentum ad omnes alias actiones et peregrinationes, et licet fortasse minus difliciles sint, quia regula hujus materiae non est faciIitas vel difficultas, sed proportio ( ut sic dicam ) ad finem et institutum Societatis, ratione cujus multa sub illo comprehenduntur, quae difficillima sunt, non vero alia, licet sint faciliora. Quid vero ultra hauc generalem obligationem addat proprium votum professorum Societatis, infra suo loco videbimus, lib. 6, cap. quarto, numero decimo sexto.
On this page