Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

De consilio obedientiae in societate quantum ad perfectiones executionis.

CAPUT XIII. DE CONSILIO OBEDIENTIAE IN SOCIETATE QUANTUM AD PERFECTIONES EXECUTIONIS.

1. Non omnis executio obedientie est de praecepto. — Praeter ea quae in observatione ohedientiae sunt de necessitate praecepti, possunt in illius usu aliqua observari, quae solum pertinent ad consilium, etiam supposito obedientiae voto. Onae quidem spectari possunt vel ex parte materiae, vel ex parte modi. Prius membrum explicatum fere est capite praecedenti ; nam declarando materiam necessariam , attingere oportuit etiam illam, quae tantum est sub consilio, seu pertinet ad melius esse. Reculae etiam omnes, quae sub reatu alicujus culpae non obligant, ad hoc membrum reduci possunt , de quarum observantia et aliquali obligatione nihil speciale addendum occurrit his quae in genere de regularum observatione dicta sunt, tract. 8, lib. 4, et explicando etiam consilium hoc circa modum obediendi , amplius declarabuntur omnia quae ad eam materiam spectant.

2. Notantur tria pro titulo capitis tractanda. — Ad explicandum autem optimum obediendi modum, notandum est, in observatione enjuscumque legis seu praecepti, tria concurrcre posse ac debere, scilicct, executio ejus quod jussum est, voluntas exequendi seu observandi rem praeceptam , et judicium intellectus imperantis talem executionem et voluntatem. Quae sumuntur ex D. Thom. 1.2, quaest. centesima, art. 9, quatenus ait, ad observationem legis necessariam esse et operationem virtutis ex suo genere, et modum illum virtutis, qui in hoc consistit, quod aliquis volens et sciens operetur, juxta Aristotelem, 2 Ethic., c. 4. Haec ergo tria in quacumque obedientia et in modo obediendi concurrunt, et aliquid potest in eis considerari pertinens ad substantiam, vel, ut ita dicam, ad necessarium modum obediendi, alia vero solum ad modum meliorem ; et haec proprie dicuntur in praesenti cadere sub consilium obedientiae.

3. Executio quoad substantiam obligatoria est. — Prima perfectio executionis de consilio. — Et imprimis de executione ejus quod praecipitur , manifestum est in ea consistere substantiam , ut sic dicam, actualis obedientiae ; per illud enim substantialiter observatur praeceptum , quod est propria ejus materia, ad quam directe obligat ; hujusmodi autem est ipsa executio operis, seu actionis injunctae, sub qua comprehendimus omissionem, quando de illa est prohibitio. Praeter ipsam vero executionem quoad substantiam ejus, possunt in ea considerari aliqua pertinentia ad modum illius, quae ex variis locis nostrarum Constitutionum desumuntur. Primum est, ut haec executio non solum exhibeatur in rebus obligatoriis, sed etiam in aliis. Et ad idem spectat, ut, nullo expectato praecepto, sed quocumque siguo voluntatis Superioris praecepto , statim executio subsequatur, sexta parte Constitutionum, c. 1, 8 f,et consonat D. Thom. 2. 2, q. 10, artic. 5, ad 3, ubi de religiosis inquit, teneri ex voto ad obedientiam regularem, id est, in his quae ad regularem conversationem pertsent ; pertinere autem ad cumulum perfectionis, etiam in aliis honestis obedire ; ect ita distinguit duplicem obedientiam, aliam sufficientem , et aliam perfectam, scilicet, ex arte rerum in quibus obediendum censetur; illa enim perfecta est , quae universalis est, nihilque excipit , nisi quod displicet Deo; et hanc obedientiam saepius commendat Basilius, praesertim regul. centesima dceima quarta, ex brevioribus, et 137, 138, et in 120, sic ait de persona religiosa: In universum, quod quis sui juris esse velit, culpabile est ; multa etiam similia habet in Constitution. monast., c. 20 et 23, et saepe alias; in articulo autem secundo ita dixerat idem D. Thomas: 7'auto videtur obedientin promptior, quanto evpressum preeceptum obediendo praevenit, voluntate tamen Superioris intellecta ; sentit ergo hunc modum pertinere ad consilium perfectionis obedientiae. Idem docu:t Bonaventura, de Processu religionis. cap. vigesimo octavo, ubi iuter alia inquit : Bonus obediens aliud non spectat, ubi de Superioris sibi constiterit voluntate.

4. Secunda perfectio. — Alia conditio hujus executionis, ut optime fiat, est celeritas et promptitudo; et haec eodem S 1 postulatur cum illa exaggeratione, ut littera inchoata relinquatur : quam ad litteram observatam esse ab antiquis religiosis, refert Cassianus, lib. 4 de Instit. renunt., cap. 12, dicens: Itaque considentes intra culilia sua, et operi ac meditationi pariter intendentes, cum sonitum pulsantis ostium, aut diversorum cellulas percutientis uudierit, ad orationem cos, scilicet, seu ad opus aliquod invitantis, certatim c cubilibus suis unusquisque prorumpit, ita ut qui opus scriptoris exercet, quam repertus fuerit inchoasse litteram, finire non audenat, sed in eodem puncto quo ad aures ejus sonitus pulsantis advenerit, summa velocitate prosiliens nc tantum quidem moree interponat, quautum capti apicis consummet effigiem, sed imperfactam lineam littere relinguens, non tam operis compendia, lucrave sectetur, quam obedientie virtutem exmequi toto studio atque emulatione festinet. Huic consonat quod Basilius respondit in regula 166, ex brevioribus, ubi, cum quaesitum esset qua promptitudine obediendum sit quoad mandati executionem, respondet, nihilo minore , quam quanta parvulus vehementer esuriens vocanti se ad nutritionem nutrici auscultat; et quilibet, cui chara vita sit, ei, qui sibi, quee ad civendum necessaria sunt, largiatur, etc.; et in Constitution. monast., cap. decimo octayo : Potestatem (ait) sucipsius ne ad punctun quidem temporis habere monachus debcet. Et deinde comparat illum instrumento artificis, quod, deficiente impetu artificis, amplius non movetur. Et regul. 28, ex fusioribus, multa dicit idem Basi- lius in eum, qui ad exequendam obedientiam cunctabundus accedit, et lentescens; de hac etiam perfectione obedientiae videri potest Bonaventura in Speculo discipline, prima parte, cap. 4, ubi inter alia ait: Perfecia obedientia sua imperfecta relinguit.

5. Tertia perfectio. — Euvcusatio ab obedienliu quaudo gravis culpa, quando nou. — Perfecliones alie huic tertiee auueme. — Alia conditio ad hanc perfectionem necessaria est, ut nülla ante executionem adhibeatur excusatio, quae expresse habetur tertia parte Constitutionum, c. 1, ubi inter alia dicitur: Size excusationibus el obmurmurationibus obediant, licet difficilia et secundum sensualitatem repugnantia jubeat. Et in 1 p., c. 1, specialiter de voto ad Pontificem dicitur : Sine ulla ezcusatione se Societas astrinzit. Circa hanc autem conditionem distinguendum de excusatione est ; nam interdum potest esse contra substantiam ipsius voti, quando adhibetur praeceptum , et excusatio vel est contra id quod promissum est, vel non est vera, sed ficta, aut colorata; ut si quis cum jubetur missionem obire, excusetur solum, quia non datur viaticum, quod repugnat promissioni factae ; et ideo si id faciat animo non eundi, nisi detur, graviter contra obedientiam delinquet ; si autem solum ad extorquendum aliquid id faciat, circa modum imperfectus crit. Qui autem falsam causam excusationis allegat, licet de facto a Superiorc excusatur ab excusatione obedientiae, coram Deo non excusatur a transgressione culpabili; quia ex quo illi praeceptum tuit impositum, contra illud delinquit, si sine vera et justa causa excusatur. At vero ubi nondum praeceptum interpositum fuit, sed simplex obcdientia seu significatio voluntatis Superioris, in tali excusatione poterit esse culpa mendacii; contra obedieutiam vero solum est magna unperfectio, et retardatio reprehensione digua circa votum obedientiae. Atque idem est, quoties excusatio non ex ratione, sed ex affcctione aliqua inordinata procedit ; nam, si vera ratio impediens interveniat, vel saltem talis existimetur, aut probabiliter de ea dubitetur, nulla erit imperfectio, quod ea Superiori proponatur, ut in speciali epistola de hac matcria, in n. 19, B. P. N. ignatius iatius explicavit, et utrumque docuit D. Dasilius, in reguia 119, ex brevioribus, ubi primo cxaggerat, quantum ab obedientia deficiat. gui quod sibi assignatum est, recusat, el aliud ab eo diversun caquirtt. I finc vero subjungit: Verum enim si causam te habere aliquam putas, quamobrem opus recuses, hanc Magistris indicato, eamque illis disceptandam relinguito. Quam causam veram esse oportet, ne ei dicatur: Qui fingit laborem in pracepto, ut idem Basilius dixit, regul. 152, ex eisdem brevioribus. Denique ad hunc etiam perfectum modum spectat, quod obedientia sit integra, fortis, id est, constans, et cum debita perseverantia, ut in eisdem locis Constitutionum dicitur ; imo haec quodammodo seu ex parte pertinent ad substantiam executionis, ne pars aliqua illi desit, et mutila sit. Et ita sub hac conditione plures aliae continentur, quas luculenter describit Bonaventura loco statim citando.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13