Caput 15
Caput 15
De perfectionibus consilii obedientiae ex parte intellectus.
1. Prima perfectio obedientiae ex parte intellectus. — Secunda perfectio. — In hac perfectione explicanda major est difficultas, quam in caeteris ; quia in modo obediendi duo in Societate postulantur, quae et inter se contraria, et alterum supra virtutis debitum, alterum vero contra rationem virtutis, et periculis expositum esse videtur. Primo ergo postulatur , ut subditus non respiciat Superiorem ut hominem, sed ut Deum, ut ita praeceptum ejus, non ut humanum, sed ut divinum recipiai ; sic tertia parte Constitutionem , cap. primo, S vigesimo tertio : Valde necessarium est ut omnes perfectue obedientie se dedant, Superiovem, quicumque ille sit, loco Christi D. N. agnoscentes. Et sexta parte, cap. primo: Ad ejus cocem, perinde ac si a Christo Domino egrederetur, quam promptissimi simus. Et in Examine, cap. quarto, S trigesimo : Qui obedit, considerare ac perpendere debet vocem a Superiore egressam , ut si a Christo Domino nostro egrederetur, ut omnino placere divino Majestati possit. Et in epistola de Obedientia, S 16: Non intueamini in persona Superioris hominem obnogium erroribus atque aniseriis , sed Christum ipsun, qui est sapientia summa, bonitas immensa, et charitas infinita, qui nec decipi polest, nec cos vult ipse decipere. Unde postea concludit : Jtaque Superioris vocem ac jussa non secus ac Christi vocem eacipite. Nec solum in Constitutionibus, sed etiam in Bullis Pauli IH et Julii IlI sic dicitur : Subditi, tum propter ingentes ordinis utilitates, tum propter uumquam satis laudatum lhwnilitatis assiduum exercitium, Praposito in omnibus ad institutum pertinentibus parere semper isueantur, et in illo Christum celuti presentem agnoscant , et quantuo decet, venerentur. Altera vero conditio, qua in hac obedientia postulatur, est ut sit caeca, ut ex eisdem locis constat. Nam in d. sexta parte , cap. primo, dicitur obediendum esse, omnia justa esse nobis persuadendo, omnem sententiam ac judicium nostrum contrarium ceca quadam obedientia abuegando. Vt infra explicatur hic obediendi modus exemplo cadaveris, vel baculi, quae sine judicii discrelione moveri se sinunt; et quod difficilius est, in epistoia Obedientiae additur comparatio cum subjectione intcellectus in credendo, uw£ ad credenda quae catholica fides proponit, toto conatu, assensugue vestro statim incunbitis , sic ad facienda ea quecumque Superior diaerit, cmco quodam impetu voluntatis parendi cupidae, sine ulla prorsus disquisitione feramini.
2. Objectio generalis. —Duae objectiones contra priorem perfectionem. — Tertia contra secundam perfectionem. — Augetur difficultas. — Haec ergo duo videntur quodammodo inter se repugnantia ; nam ad intuendum in homine Deum, magna perspicacia et ratiocinatio necessaria est ; quomodo ergo potest esse obedientia caeca, si tam elevatos et acutos requirit oculos mentis? Deinde nimium videtur, et supra rationem virtutis, talem apprehensionem vel judicium in obediente postulare, quia perfectio virtutis non requirit apprehensionem, vel judicium falsum ; est autem falsum apprehendere ac judicare praeceptum hominis tanquam Dei, quia neque re ipsa et secundum veritatem est praeceptum divinum, sed humanum; neque etiam aequivalenter scu appretiatione tanti aestimari debet, cum non sit aeque conjunctum Deo. Praeterea, si verba citata et comparatio adducta attente inspiciantur, significatur in cis, ita esse apprehendendum praeceptum Superioris, ut nobis persuadeamus illum nec decipi, nec velle nos decipere ; hoc autem aut est valde falsum, aut humano modo impossibile. Nam si illa persuasio supponat aliam, scilicet, Superiorem non posse decipi, nec voluntarie decipere, valde erronea est, ut per se constat ; si autem haec non supponatur, impossibile est semper indifferenter et sine ulla discretione et ponderatione circumstantiarum, tam personae quam rerum, judicare Superiorem nec decipi, nec velle decipere. Atque hinc etiam constat quam sit difficilis creditu altera conditio ; nam si illa caecitas obedientiae in hoc ponitur, ut obediens hoc jndicet sine examine, et sine sufficienti motivo, perinde esse videtur ac postulare ab aliquo ut videat sine lumine ; quia, sicut hoc fieri non potest, ita etiam, in his, quae fide humana judicanda sunt, impossibile est judicium ferre sine sufcienti discursu, et conjecturis. Eademgue vel major difficultas est, si haec caecitas ponatur in judicando esse rectum, et conveniens, imo et melius id quod praecipitur, sine ullo discursu vel examinatione ; est etiam hoc impossibile, nisi supponendo Superiorem non posse errare, quod est erroneum. Et augetur difficultas, nam hinc nascitur periculum obediendi homini in eo quod Deo fortasse contrarium existit.
3. Probatur tamen prima perfectio auctoritate. — Priusquam rem explicemus, et difficultatibus satisfaciamus, operae pretium erit ostendere utramque partem propositam, quoad loquendi modum, et quoad rem per illas intentam, esse usurpatam a sanctis Patribus, et in Scriptura sacra habere fundamentum. Nam quoad priorem partem, Christus ipse dixit : Qui cos audit me audit ; et qui vos spernit me spernit ; loquitur enim ad Apostolos, qui loco ipsius pastoralem curam habituri erant, et ita in eis ad omnes pastores animarum loquitur, et specialiter ad Superiores religionum iila applicant Basilius in Constituton. monast., cap. vigesimo tertio ; et Bernardus , de Praccepto et dispensat., cap. 12; Antiochus Abb., homil. 28 de Obedientia, tom. 2 Bibl. sanct. ; et Sanctus Vincentius, in tractatu de Vita spirit., cap. de Obedientia, et alii infra referendi. Praeterea Paulus, ad Coloss. 3, ad servos sic loquitur : Quodeungue faciatis , em animo operamini , sicut Domino, et non hominibus, scientes quod a Dommano accipietis retributionem hereditatis , Domino Christo sercite. Et ad Ephes. 6 bis repetit, sicut Christo, sicult Domino. Praeterea Basilius, d. c. 93: Antistes ( ait ) personam Christi susLinet, et sequester est iuter Deum et hominem. Et in regulis brevioribus, reg. trigesima octava : Quidquid contumacie, inquit, sive inobedientie subditus adhibet, non adversus hominem , sed adversus Domimmn adhibet, qui dicit :Qui vos audit, etc. Fusius Bernardus, dict. cap. duodecimo : 7psum, quem pro Deo habemus , tanquam Dewmn in his que aperte non sunt contra Dewn, audire debemus. Et iterum: Sive Deus, sive homo cicarius Dei, mandatum quodcumque tradiderit, pari profecto obsequendum est cura, pari reverentia deferendum. Et in serm. de Virtute obedientiae et ejus gradi- bus : Quidquid obedientie Prelatis eshibetur, ei ex lübetur, qui dicit : Qui vos audit. Apud Joannem Climacum, in lib. de Scala paradisi, gradu 4, de Obedientia , multa habentur quae hoc confirmant ; notatione vero dignum est responsum cujusdam sancti monachi , cujus obedientia ab Abbate tentata fuerat quodam speciali modo, quem ibi refert ; et ait Climacus : IVon omisi ego quin senem illum tentavem. liaque, cum ewn postea interrogarem quid astans cogitasset : Christi , inguit, imaginem pastori imposui , negue ab illo hoc penitus praeceptum esisse, sed a Deo evistimaci: quare, o Pater Joannes, uon coram mensa hominwn, sed coram altari divino me putans, astare orabum, wullamque penitus malignam cogitationem aedveersus pastorem adsnittebam, pro sincera in illum fide mea et charitate. Alia sumi possunt ex gradu trigesimo primo, qui est de discretione, ex quibus aliqua infra referemus. Hinc etiam Cassianus de antiquis monachis refert, solitos fuisse, sic universa complere , quecumque fuerint a Preposito preecepta, tanguam a Deo sint calitus edita. Et eamdem tanquam obedientiae regulam suis religiosis proposuit B. Benedictus, in c. 5 suee regulae ; et Bonaventura, 2 tomo Opuscul., in Speculo disciplinae, parte prima, cap. quarto: Quidquid vice Dei precipit homo, quod non sit tamen cerium displicere Deo, sic accipiendum est quasi praecipiat Deus. Et in Collationibus, collat. 2, c. 3: Ut melius (inquit) valeas esse obedens, cogita semper. quando vom praecipientis sonat in awribus tuis, quod vocem istam, non tanquam ab homine audias , sed tanguam ab ipso Deo. S. etiam Laurentius Justinianus, in Opuscul. 1, Ligmunn cite, 8 p., de Virtute obedientiae , c. 6: Quodcumque (inquit) lecerit obediens, operetur simpliciter, et es animo, sicut Deo, et uon hominibus. Denique codem modo loquuntur reliqui Doctores mystiei, qui de rebus spiritualibus scripserunt; et de S. Niceta apud Metaphrastem et Surium, 3 ApriIis, ita loquitur Theosterictus, in oratione funebri : Omnia (inquit) morum simplicitate, et sine haesitatione aliqua, corde sincero faciebat; quae vero a Praside ipso dicebantur , tanguam a Deo ipso dicta excipiens, omnem quidem curiositatem et luesitationem abjiciens, fidem autem ac certam persuasionem habens, omnia ecequebatur.
4. Secunda quoque perfectio auctoritate suadetur.—DbDe altero etiam loquendi modo innumerae sunt Patrum sententiae, adeo conformes cum verbis B. P. Ignatii, ut manifestum sit, vel ab eis illa sumpsisse, vel certe eodem spiritu quo illi fuisse locutum. Et imprimis afferre possumus Chrysostomum, hom. 8 in Matt., qui mirum in modum laudat obedientiam S. Josephi, qui Angelo praecipienti fugam in Egyptum nihil opposuit, nec curiose aliquid interrogavit : Sed libenter obedivit, et credidit, omnes tribulationes cus gaudio sustinendo. Et eodem modo exaggeratur in Scriptura obedientia Abrahami, Genes. 12 et 22, ut idem Chrysostomus prosequitur hom. trigesima prima et quadragesima septima in Genesim. Sed ne quis dicat Abraham et Joseph obedivisse Deo immediate per Angelum praecipienti, consideret quae in praecedenti puncto adducta sunt, et audiat Basilium in Constitution. monast., c. 23, dicentem : ZImitanda est macune Sanctorum obedientia , quam erga Deum illi adlibuerunt ; si tamen, proposito noDis eorum exemplo., eann fortasse recte potuerimwus explere. Respondens vero illi tacitae objectioni , subjungit : Neque vero emistimet quisquam, me causa formande erga antistites obedientiee, elatiora quedam exempla proferre, eique, quod Deo debetur, officio arroganter obedientiam adversus homines audere conferre; ueque enim ad hanc similitudinem inducendam mea sponte, sed divinis litteris inductus accessi; animudverto enim quid in Evangeliis Dominus dicat , cum de obedientia adversus servos suos adhibendoe legimus sancire : Qui vos audit, me audit ; qui vos spernit , me spernit. Quod Apostolis diait, intelligendus est in commune legem sanaisse in posteros, qui aliorum futuri erant inoderatores ; id ea multis eisdemque certissimis divinarum litterarum testimoniis, ananifestissimisque argumentis probari polest. Et statim adjungit exemplum de Abrahamo, et postea similitudinem ovium, dicens: Quemadmodwn pastori suo oves obtemperant, et viam, quamcunque ille vult , ingrediuntur , sic qui ex Deo cultores güetatis sunt, moderatores suos sequi debent, nilil omnino ipsorum jussa curiosius perscrutantes , quaudo libea suut a peccato. Et tandem adjungit exemplum de instrumento artificis, quod sine ulla discussione simpliciter se moveri sinit. Et sermone 2 de Instit. monach. , circa finem, comparationem adhibet de obedientia fidei et praeceptorum Dei. Et in regulis fusius disputatis, c. vigesimo octavo : De judicii (inquit) periculo prorsus illum esse sollicitum sinito, qui imperat. Et in eodem sensu dicit in Constitution. monast., c. 20: Neque ab eo (scilicet Praelato) eorum, que sili imperantur, rationem deposcat , nisi quid erit hujusmodi, quod ad salutem pertinens ignoretur ; tunc enim id, ea, qua par est, modestia ac reverentia adhibitis, interrogare et doceri licebit.
5. Cassianus suffragatur. — Praeterea Cassianus, d. lib. 4, c. 10: Sine ulla (inquit) discussione festinant , ut nonuunnquam etiam impossibilia sibimet imperata, ea fide ac decotione suscipiant , ut tota virtute , ac sine ulla cordis heesitatione ca perficere et consunmare nitantur , et nec impossibilitatem quidem praecepti pro senioris reverentia metiantur. Et cap. vigesimo quarto inducit exemplum Joannis, qui jussu Superioris lignum aridum multo tempore irrigavit. Et subdit infra : Cumque ejus sedulitatem tacitus senes singulis diebus ewploraret, et videret eum simplici cordis affectu, mandctum swwum, velut emissum divinitus, sine ulla permutatione vultus, vel rationis discussione servare, sincerum humilitatis ejus obedientiam comprobacit ; imo etiam refert Deum miraculo illam confirmasse. Et deinde alia exempla prosequitur usque ad cap. vigesimum nonum. Acdenique multa in eamdem sentenitiam habet infra, c. 41, et de Institutis renunc., lib. 12, c. 32, ubi post commendatam perfectionem obedientiae , inquit : Quod non aliter observari poterit, uisi quis non solum se mortuum huic mundo, verum etiam insipientem judicarit et stullum , universa , que sili fuerint a senioribus imperata , sine ulla discussione perficiens , sacrosancta ea credens, ac divinitus promulgata. Wem collat. 2, c. 11, non tantum de Superiorum obedientia, sed etiam de sequendis vestigiis seniorum hoc dicit esse observandum, u neque agere quidquam nori, negue discer nere nostro judicio presumamus , sed quemadmodum nos vel traditio illoruin vel vite probitas informarit, in omnibus gradiamur. Et infra subjungit sententiam illam, quam B. Ignatius in sua cpistola profert: Nullo alio vitio tam precipitem diabolus monachum pertrahit , ac perducit ad mortem , quaau cum eum neglectis consiliis seniorum suo judicio persuaserit definitionique confidere , quam pluribus verhis repetit collat. decima octava, cap. tertio.
6. Item Augustinus, Hieronymus, eic. — Praeterea D. Augustinus satis hunc modum obedientiae insinuat in loco sub initium superioris capitis, n. 1, citato, apud Bonaventuram in Collationibus , collat. 3, capite secundo, dum postulat ut obedientia sit simplex, sine discussione; et S. Hieronymus, d. epist. 4 ad Rusticum, dicens : Credas salutave, quid- quid ille (id est, Praepositus) praeceperit, nec de majorum sententia judices , cujus officium est obedire , et implere que jussa sunt, dicente Moyse - Audi, Israel, et tace. Et ex S. Denedicto, d. c. 5 suae regula , ubi ait, religiosos non suo arbitrio ambulare, sed alieno judicio et ünperio. Quibus duobus verbis obedientiam voluntatis et judieii indicare videtur, ut Smaragdus ibi notavit, quia etiam verbum illud s. Benedicti, sine mora, sine murmuratione, exponit, id est, sine discussione. Quod apertius exposuit idem S. Benedictus, in cap. sexagesimo octavo regulae, ubi non solum in rebus gravibus, sed etiam in impossibilibus, cum hnmilitate et mansuetudine dicit suscipiendum esse praeceptum ; permittit autem causas, cur impossibile appareat, Superiori aperire. Si autem Superior in sua sententia perstiterit, subditus (inquit) pro certo habeat illud sibi conveniens, et cun charitate et spe divini auailii obediat. Atque ita veram obedientiam , quam a Benedicto didicerat S. Gregorius, lib. 14, in 1 Regum, c. quadragesimo, ante medium: Vera (inquit) obedientia uec Prepositorum intentionem discutit, nec praecepta discernit, quia qui omne vite sue judicium najori subdidit, in hoc solo gaudet, si quod sibi praecipitur, opevatur ; nescit enim judicare , quisquis perfecte didicerit obedire ; quia koc tantum bonum putat, si praeceptis obediat.
7. Item Bernardus. — Eodem modo de hac obedientia sensit Bernardus, lib. de Praecepto et dispensat., c. 13: Perfecta (inquit) obedientia legem uescit, usque ad illul : Ad omne quod injungitur, spontaneo vigore liberalis alacrisque animi, modwm non considerans, in infinitam libertatem extenditur. Et infra : Imperfecti cordis et infirme prorsus voluntatis indicium est statuta seniorum studiosius discutere, lheesitare ad singula quee injunguntur, emigere de quibusque rationem, et male suspicari de omnni praecepto, cujus causa latuerit, neque unquam libenter obedire nisi cum audire contigerit, quod forte libuerit ; aut cum non aliter lcere aut eapedire monstraverit vel aperta vatio, vel indubitata auctoritas. Et serm. 1 de Conversione S. Pauli, de imperfectis obedientibus ait : Discernunt et judicant , eagentes in quibus obediant imperanti, imo in quibus proceptorem suum ipsorum unecesse est obedire voluntati. Et infra, virca illa verba : Apertis ocuLis nihil videbat: Voluntaria (inquit) simplicitas , el Christiana commendutur mansuetudo, felia cecitas , qua male quidum illuminati in preevaricatione, tandem in concersione salubri- ter illuminantur. Et in epistola, scu lib. de Vita solitaria , ad fratres de Monte Dei: Perfecta (inquit) obedientia, macime in incipiente, indiscreta ; hoc est , non discernere quid vel quale gpreecipiatur , sed ad hoc tautum niti, ut fideliter et Inumliter fiat, quod a majori praecipitur. Et infra : Stultus fiat ut sit suyiens, et lheec sit omnis ejus discretio, ut iu hoc nulla sit ei discretio ; hec omnis sapientia ejus sit, at in hac garte uulla ejus sit. Et ibidem comparat novitium caeco, qui ducem sequitur, a quo manu trahitur. Et in tractatu de Ordine vitae, graviter reprehendit religiosos, qui seniorum jussa dijudicant, et non potius cenerando exaltant. Et serm. 2, in festo S. Andreae : S discutimus, si dijudicamus, et in hoc quidem praecepto uon obedimus. VEt infra : Vis audire perfecta obedientiee formam? Venite post me. At illi nibil omnino dijudicantes , aut heesitantes, non solliciti unde viverent, non considerantes quomodo rudes homines, et sine litteris, praedicatores fieri possent, nihil denique interrogantes , sine mora relictis retibus et navi, secuti sunt eun.
8. Item Climacus. — Praeterea S. Joannes Climacus, loco supra citato, in numero tertio, sic obedientiam definit : Obedientia est inecamninatus atque indiscussus motus, spontatica inors, vita curiositate carens, tuta navigatio, securum periculun, confectum dorniendo iter. Obedientia est sepulchrum voluntatis, nihil discer nit, nihil resistit. Item ibidem : Obedientia est discretionis depositio inter divitias discrelionis. Et intra - Cum pietatis et obedientiee studium fuerimus ingressi, minime jam instilutorem nostrum in aliquo penitus judicare licel. Et inferius : Dominus , inquit, illuminat ceecos (Psalm. 145) obedientium oculos ad contuendas Magistri virtutes, idemque eos exceecat. ne defectus videant. Et in epistola quam illi operi praemittit, sic inquit idem Climacus: Patres nostri, veracisque scientie magistri obedientiam definiunt in his rebus, quee supra cires sunt, nihil discernendo, obtemperare praecipientibus. Et gradu 31, de Discretione, in 2 p. illius : Quicumque, inquit, coluntatem Christi addiscere colunt, suam prius coluntatem studiose anortificare debent ; deinde vero fide atque innocua simplicitate orantes , Patrumque sive frairum animas swunma cordis humilitate, ac sine cogitationum haesitatione interrogantes , qua illi consulunt , tanquam ex Dei ore suscipiant. Et infra : Neque enim est injustus Deus, ut animas decipiat, que super fidem et innocentiam proximi consilio atque judicio humil- ter submiserint. Etsi enim irrationabiles ac inuti illi fuerint, a quibus petimus, is tamen, qui loguitur, immaterialis est, atque invisibilis ; ingenti humilitate pleni sunt, qui dictam regulam nihil lesitan!es sequuntur.
9. Item Nilus, Dorotheus, etc.— Eamdem doctrinam habet S. Nilus, in libro Ascetico, col. 20, in tomo sexto Bibliothecas, ubi veros ac perfectos obedientes comparat inanimatis corporibus, et materiae quae artifici ad operandum proponitur; quia in corpore inanimi facit homo quidquid vult, illo nihil repugnante, et artifex in materia propriam artem ostendit, et uihil ab ea impeditur : Za (inquit) magisler spiritualis in discipulis suis virtutis scientia exprimit , obedientibus illis et nihil prorsus adversantibus ; qui enim curiosus est in eaplorandis consilis praeceptoris, quique sedulus exominat, et cypendit ea que ab ipso praecipiuntur, is sibi ipse, quominus progrediatur atque proficiat , est ampedimentum : quod enim conteniens et consentaneum ab imperito judicatur , non vere conceniens et consentaneum est apud artificem , horum enim judicia sunt conLraria ; arlifea ulitur scientia; artis ignarus conjectura ; porro conjeclura raro assequilur ceritatem. Quod declarat exemplo pavigantium, qui gubernatori navis obtemperant, quamvis conjecturae aliud suadere videantur; et concludit : Sic igitur qui salutem anime suc aliis crediderunt , omissis propriis opinionilus et conjecturis, periti rectoris arti cedant, et scientiam illius cogitationibhus suis anteponant. Similiter S. Dorotheus, tractatu de vita recte et pie instruenda, doctrina seu serm. secundo, in fine tomi secunai Bibliothecae, hujus obedientiae meminit, quam indiscretam appellat, dicens : Vos autem omnino fratres adhuc eupertes video hujuscemodi obedientiee tndiscrete, noc nosse quanta ejus sit reguies. Et intra : Assuescat seipsum post Dewn patri uedere, atqgue ab eo nulla in re postmodum dissentire, sed omnia ipsius avbitrio faciat ea fide ac certitudine, ac si Deo in cunctis, non homini pareret ; et alia habet in serm. quinto. Item Caesarius Arelatensis, tom. secundo Bibliothccae. in hom. 8 ad monachos : Quidquid tibi, inquit, a senioribus fuerit imperatum , accipe tauguamm de celo, sicut de ore Dei prolatum ; nilal regmohendas, nihil discutias, iu uullo peuitus murmurare prosumas, totum justun, Lotum sanctum et utile judica, quidquid tibi a Prelato videris imperari. Sic etiam in eodem secundo tomo dixit Antiochus Abbas, hom. 39; Sana vobedicutiu cst, qua quis persuadctur, et obedit citra ullam dubitationem. Obedientia et remntiatio proprie voluntatis, wulla non sui parte perfecta, que solo moderatoris sui uutu, ad quidvis operandum nilhil turbulente movetur. Laurentius etiam Justinianus, in citato libro de Obedientia, cap. sexto, post primum gradum obedientiae, qui est libenter obedire, addit secundum, qui est obedire simpliciter, id est (ut declarat), uullas moveudo quaestiones, unde hoc veniret, quis hoc dederit consilium, etc. Et huc spectat quod Sancti annotarunt, interrogationem illam : Cur precepit cobis Deus? a daemone primum factam esse, et Evam reprehendunt, quod non statim illam aversata fuerit : Chrysostomus, homil. 16 in Genesim ; Bernardus, serm. de S. Andrea.
10. Item Bonaventura. — Praeterea S. bonaventura, in suis Opusculis, seepe hoc genus obedientiae docuit ; nam tomo secundo, p. 1, c. 4: Illun, inquit, optmun diaerim obedientie gradum, cum eo anino opus injunctum recipitur, quo et praecipitur, cum ex jubentis pendet intentio exequentis : nunguam de majorum sententia judicent, quorum offlcii est obedire. Et in 2 p. principali, c. 3: Obedientiee se totà subJiciant. Et infra : Credant salutare quidguid ille preceperit. Perfecta obedientia est (in incipiente maaime) indiscrela, id est, non discernere quid vel quale precipiatur, sed tuutum ad hoc niti, ut fideliter et humiliter fiat, quod a majori praecipitur ; secure per omnia obeditur, ubi contra Deum nihil precipitur. Et in Regula Novitiorum, cap. decimo tertio, haec verba refert ex Gregorio : Non licet subditis discernere, sed statim simpliciter obedire; et in Stimulo divini amoris, p. 2, cap. undecimo, agens de perfecta obedientia priorum religiosorum, subdit : Nosn enim sicut moderni uunc, ipsi tunc librabant hoc melius esse illo, hoc secirius, hoc laudabilius , hoc facilius, sed cunacta, que cernebant esse Prulatorum suorun beneplacita voluntati , dummodo mon esseut contra Deum , quantumcumque ardua ac vilia forent, aviditate mauima adimplebant. E statim adducit exempla Mauri, qui jussu sancti Benedicti super aquas discurrit', ex Gregorio, secundo Dialogo, c. septimo, et alterius qui, jussus a Superiore, leonem cepit et traxit . Item adducit ? esemplum Joannis, quod supra ex Cassiano retulimus, et in vita S. Francisci, c. 6, refert S. Franciscum verum obedientem similitudinc corporis mortui explicasse : Jam tolle, inquit, corpus ezanime, et ut placueri pone , videbis non repugnare motum, non murmurare scitum, non reclamare dimissum. Quod si statuatur in cathedra, non alta, sed ima vespiciel ; si collocetur in purpura, pallescit. Sic auten cerus obediens est, qui cur dimoveatur, on dijudicat; ubi locetur, non curat; ut transmutetur, nomn instat; evectus cd officium, solitam tenet humilitatem; plus honoratus, plus veputat se indignum. Multa etiam habet idem Bonaventura, primo tomo Opuscul., in Pharetra, lib. 2, c. 43 et 4.
11. Denique D. Thomas, Antoninus, eic.— Denique veritatem hanc non praetermisit 8. Thomas, sed breviter ac dilucide explicavit in 1. 2, quaest. 13, art. 5, ubi tractat an electio possit esse de re impossibili, et in tertio argumento objicit, quia S. Benedictus in regula statuit, ut, licet Superior aliquid impossibile praecipiat, subditus tentet illud implere. Et respondet, hoc ideo dici. quia an aliquid sit possibile, subditus non debet suo judicio discernere, sed in unoquoque judicio Superioris stare. Quibus verbis tacite exponit quomcdo accipienda sint consilia Sanctorum, quando dicunt etiam in rebus impossibilibus obediendum esse, scilicet, vel ubi impossibilitas non est evidens, vel certe ut homo incipiat, et faciat quod in ipso est, donec ulterius progredi non possit, nam interáum Deus aperit viam, ut perficiatur quod in principio impossibile videbatur, ut in sequentibus latius explicabimus. Huc accedit quod sanctus Antoninus, 4 p. titulo quinto, c. undecimo, 8 2, secundum gradum obedientia ponit, sine discussione obedire. Et id prosequitur eodem fere modo quo Bonaventura et Laurentius Justinianus supra. Multa etiam de hac perfectione scripsit Humbertus 5 Generalis ordinis Praedicatorum, in epist. ad Fratres suos, cap. 5, 6 et 9, ubi ab eis requirit obedientiam simplicem, sine discussione, et alia multa habet qua hoc ipsum declarant. Sic denique dixit Abulensis, in cap. decimo septimo Genesis, in fine: Verus obediens moras nescit, nec de agendo deliberat cin inandatum fuerit, sicut verus moralis nihil in agendo moratur, postquam consiliatus fuerit, ut ait Aristoteles, 6 Ethic., c. de Enbulia. Humdem locum habent obedientia et Eubulia, quia sicut post consilium perfectum uihil manet, nisi operari , ita proposito praecepto obediendi , solum operatio sequitur. Ubi particula solum non excludit voluntatem, ut per se noium est; excludit ergo novum consilium, novumque examen de rci convenientia, ut ex ipsa proportione, quam adducit, maniteste consiat, estque optima ad explicandum quomodo consilium et judicium Superioris debet reputari a subdito ut sibi sufficiens, in quo consistit punctum illius obedientiae , quae caeca appellatur.
12. Prima suppositio seu notatio. — Ex his ergo satis constat, doctrinam, quam de perfectione obedientia ex parte intellectus Societas profitetur, non esse novam, sed antiquissimam, nec singularem, sed communissimam, maximaque auctoritate fundatam. Superest ut verum sensum et usum ejus declaremus. Supponimus autem obedientiam formaliter perficere voluntatem ; est enim virtus moralis, et pars justitiae, ut ait D. Thomas 2. 2. quaest. centesima quarta, articulo secundo; virtus autem moralis, et praesertim justitiae, perfectio voluntatis est. Unde est illud Gregorii, 35 Moral., cap. duodecimo, quod per obedientia propria coluntas mactatur. kst enim voluntas potentia movens reliquas omnes facultates al exercitium liberum suarum actionum, et ideo libertas proxime ac formaliter est in aciibus elicitis ab ipsa voluntate ; in actionibus vero aliarum facultatum, solum per denominationem ab illis. Propria autem obedientia solum invenitur in actibus liberis, et ideo formaliter ac proxime est perfectio voluntatis, ut moventis alias potentias ad exequenda opera praecepta. Hinc vero fit, eo modo quo pendet voluntas ab inteliectu in suis actionibus, itia etiam pendere perfectionem obedientiae a perfectione intellectus. Pendet autem voluntas ab intellectu, tanquam a dirigente et illuminante, seu proponente objectum. Unde quo intellectus hoc munus exercuerit cirea bonum aliquod honestum, eo, per se loquendo, voluntatis actio erit etiam perfectior, saltem quantum est ex parte intellectus. Ita ergo cum proportione in obedientia contingit.
13. Secunda. — Est autem ulterius observandum, perfectam motionem et directionem intellectus duo requirere, scilicet, perfectam attentionem, seu considerationem boni prosequendi, et remotionem omnis cogitationis, quae possit voluntatem removere aut impedire ab affectu, seu prosecutione illius boni. Quee duo adeo necessaria sunt ad liberam ac pertectam motionem voluntatis, ut efficaciam divinae gratiae excitantis soleant maxime Theo- logi explicare per haec duo, scilicet, immittere sanctam et supernaturalem cogitationem accommodatam, et impedire ne cogitationes insurgant, quae cogitationem priorem aut eflicaciam ejns possint minuere, aut omnino evertere. Et ratio sumi potest partim ex imperfecta capacitate intellectus nostri, ob quam pluribus distractus cogitationibus, minus intentus vel constans est in singulis ; partim ex imperfectione voluntatis, quae etiam retardatur, vel ex imperfecta consideratione intellectus, vel ex diversis affectibus simplicibus, qui in ea insurgunt, quando intellectus variis discursibus agitatur. Unde sicut actio peccaminosa voluntatis partim consurgit ex consideratione pravi objecti, partim ex boni inconsideratione , ita, servata proportione, rccta motio voluntatis per se requirit conveniens judicium boni prosequendi, per accidens vero remotionem omnium cogitationum, quae possunt affectum illum impedire. Et ex utroque capite potest esse major et minor perfectio. Ex parte jquidem judicii, tum in majori attentione scu intensione actus; tum maxime in altiori consideratione objecti, proponendo illud sub excellentiori motivo et honestate ; ex parte autem privationis, seu carentiae judicii, vel cogitationis impedientis, tanto erit major perfectio, quanto privatio illa major fuerit. Haec ergo, quae in generali declarata sunt, ad obedientiam cum proportione surt applicanda, et in illis duabus locutionibus, quas proposuimus, sunt intenta.
Qua vatione ad perfectionem obedientie pertineat in Superiore precipiente Deum considerare, eique ut Deo obedire.
14. Ad auctoritates siguificantes Superiovenn ut Deun suspiciendum. — Eaemplum. — Primo ergo merito postulatur ad perfectam obedientiam consideratio Dei in Superiore, et apprehensio praecepti ejus, ac si a Deo egrederetur ; per haec enim non postulatur a religioso falsa apprehensio, vel existimatio erga Superiorem, vel mandatum ejus, sed solum elevatio mentis ad considerandam supremam rationem ac motivum, propter quod obediendum est, quod est divina voluntas et auctoritas. Quod satis declaravit B. P. Ignatius in citata epistola, cum dixit obedientiam esse holocaustum, quo totus homo sine ulla prorsus imminutione, conditori suo ac Domino per manus ministrorum in charitatis igne immolatur. Item cum ibidem dixit: Christum Dopviswn in Superiore quolibet agnoscere studea- lis, in cogue diviue Majestati obedientiam ac recerentiam summa cum religione praestare. Item quod ait : Vunquam intueuutur personam ipsam, cui obediunt, sed in ea Christum Domimm, cujus causa obediunt ; et similia habet in caeteris locis citatis. Nihil ergo praeter vel contra rationem virtutis per hanc admonitionem consulitur, nam qui sic obedit, non judicat Superiorem esse Deum, sed repraesentare Deum, quatenus vicem ejus gerit ; quod verissimum est, nam de omnibus magistratihus dixit Paulus esse Dei ministros, et ab illo habere potestatem, ad Roman. 10; ergo a fortiori id verum habet in Praelato religionis. Neque etiam judicat praeceptum Superioris esse divinum, id est, a Deo ipso immediate latum, cum evidens illi sit hominem esse qui praeest ; sed judicat rationem obediendi esse divinam, scilicet, voluntatem ipsam Dei, quae impletnr, cum impletur Superioris voluntas, et esse debet prima ratio obediendi. Item iu religioso est alia peculiaris ratio divini cultus, quam in sua obedientia intueri debet , quia per speciale votum illam Deo consecravit ; ob hane ergo causam aequiparatur quodammodo praeceptum Praelati, ac si esset latum immediate ab ipso Deo; nam, licet hoc, propter propiuquiorem habitudinem ad Deum , majori quadam sit reverentia dignum, et respectu hominum sit etiam immutabilius , nihilominus. quantum ad formalem rationem obediendi, si perfecto modo fiat, quamdam habet equalitatem. Quo sensu dixit Bernardus, in citato Opusc. de Praecepto et dispensatione, quem imitatur Bonaventura in Speculo discipl., parte prima, capite quarto: Quidquid vice Dei precipit homo , quod uon sit iamen certum displicere Deo, huud secus accipiendum est quam si praecipiat Deus. Et ibidem exaggerans Bernardus obedientiam et reverentiam Praelatis debitam : Quos sibi Deus ( inquit ) equare quodammodo in utrague parte dignatus, sibimet imputat illorum et veverentiam et contemptum. Potest hoc declarari exemplo latriae , quae eadem in Christum et imaginem ejus fertur ; quia Christus in imagine adoratur, et ob eamdem Christi excellentiam, imago Christi coadoratur.
15. Ad auctoritates significantes Superiorem no esse cogitandum wu errori obnozium. — Neque etiam qui sic obedit, judicat aut existimat non posse decipi aut errare Superiorem, vcl ex ignorantia, vel ex malitia, nihil enim horum ad praedictam considerationem intellectus becessarium est, neque a citatis aucto- ribus, neque a B. Ignatio aliquo in loco insinuatum est. Non enim sine causa saepius expresse addidit illam conditionem : Ubi peccaLIun no cerneretur, ut dicit tertia parte, c. 1, S 23, vel, uli definiri non possit, aliqguod peccati genus intercedere, ut dixit sexta parte, cap. primo, S L; et in epistola inquit, hanc rationem obedientiae tenendam esse omnibus in rebus, que cum peccato manifeste conneme non sunt. Haec enim adjectio, manafeste, supponit Superiorem posse errare, aliquid illicitum praecipiendo. Si enim hoc non esset possibile, impertinens esset illa exceptio, cum in legibus divinis addi non possit, quia fieri nequit ut Deus mali aliquid praecipiat. Quod si supponitur Superiorem posse praecipere aliquod malum, eadem ratione supponitur posse id facere non tantum ex ignorantia invincibili, sed etiam ex culpabili negligentia, vel etiam ex pravo affectu. Quia, sicut non habet privilegium speciale, ut errare non possit, ita neque ut non possit esse negligens, aut habere pravum affectum; neque aliud potuit venire in mentem alicujus cordati hominis. Unde B. Ignatius, in dicta epistola, fatetur, Superiorem esse obnomium erroribus alque miseriis, non tamen ita esse iuspiciendum, sed ut Christi ministrum, a quo sperauduwn cst ipsum illuminaturum et adiuturun, ul recte nos ducat et gubernet. Qui ergo in suo Superiore Christum considerat, non statim absolute supponit ipsum non posse errare, sed solum, facta illa hypothesi quod malum non praecipiat, nec tale aliquid in ipso pracepto appareat, pro certo habet et judicat, sibi non errarc, quod in citatis verbis expresse dixit Bernardus : Quidquid vice Dei praecipit homo quod non sit tamoen certum displicere Deo, haud secus accipiendum est, quam si praecipiat Deus. Hoc autem obedientis judicium temcerarium uon est, sed suflicienti auctoritate et ratione tundatum.
16. Quo pacto se geret subditus in dubio de utilitate praecepti. — Quod ut amplius explicetur, vulgaris distinctio certitudinis prae oculis habenda est. Alia est enim certitudo speculativa, alia practica. Prima sumitur ex conformitate ad rem, alia ex conformitate ad affectum operantis, et ad principia per quae moveri debet. Prior ergo certitudo non est necessaria ad obedientiam quantumvis perfectam, non solum circa utilitatem rei praeceptae, ad finem a Superiore intentum, verum etiam neque ad honestatem. Duo enim possunt veuive in dubium, quando Superior aliquid prae- cipit. Primum, an sit utile vel conveniens quod praecipitur, secundum artem vel humanam prudentiam juxta materiam praecepti; ut, verbi gratia , an esset utile vel inntile rigare lignum aridum; an expediat studere, aut aliud agere, et similia. Atque in his dubiis clarum imprimis est, non oportere ad honestatem obedientiae illa discernere vel dijudicare, nisi quando contigerit, ex resolutione talis dubii pendere honestatem actionis. Deinde etiam ad perfectionem obedientiae necesse non est pro certo judicare quod non est certum, id est, medium, quod praecipitur , esse ntile ad finem qui intenditur ; nam cum prudentia Superioris in hoc falli possit, et res alias non sit subdito evidens, ferre tale judicium firmum, vel est impossibile, vel certe imprudens. Perfectio ergo. quae in hoc postulatur , solum est ut quando non est evidens rem esse inutilem , vel incommodam fini intento, subditus se sinat auctoritate Superioris duci, etiam quoad judicium se Superiori conformando ex fide quadam humana , quae tamen aliquo modo fundetur in spe divinae providentiae erga Superiorem. Quia vero, hoc non obstante, oceurrere possunt rationes, quie in contrarium urgeant, ideo non excludit perfectio obedientiae, quin ha proponantur Superiori, pura intentione procedendo, non ex affectu se excusandi ab onere praecepti, sed ex desiderio, ut quod magis expedit ad finem intentum a Superiore fiat. Quod si tandem, non obstantibus rationibus , etiamsi subdito evidentes appareant , Superior in suo praecepto persistat, cum non sit contra honestatem, faciendum est. Quod ut perfecte fiat, non oportet tunc judicare rem esse utilem , sed solum subdito esse utile illam aggredi, et facere quantum possit. Et haec est certitudo practica, quae non repugnat cum priori dubio speculativo, ut per se notum est. Ut autem haec certitudo practica constantior sit , et consequenter obcdientia promptior, est optimum consilium non discutere convenientiam rei in se, sed suspendere judicium, quoad fieri possit, circa talem discussionem, et judicare quod praecipitur mclius esse.
17. Quo item pacto in dubio de honestate. —Sii practicum sit dubium, prius deponendum. quan obediatur. — Secundo potest venire in dubium, an sit licitum, necue, id quod praecipitur. De quo multa dicunt Doctores in materia de conscientia, praesertim Corduba, lib. 3 Quaestionarii, quaest. septima, et sequentibus ; et attingunt Adrianus, quodlib. 2; Soto. Opusc. de Tegendo secreto, membr. 3, q. 2; Sylv.et Summistae, v. Obedientia, et verb. Belluin, eà nonnulli ex scholasticis, in 2. d. 39; et nos in tom. de Legib., et tract. de Charitate, disp. decima tertia, de Bello, sect. 6,a num. 8, et in materia de Conscientia, et late Sanchez, lib. 1 Decal., cap. 10. Breviter tamen adverto, duobus modis posse dubitare de honestate rei praeceptae. Priori modo antecedenter (ut sic dicam) dubitando de re ipsa, quae praecipitur, secundum se, et separata a praecepto Superioris. Posteriori modo etiam consequenter, seu facta compositione praecepti, dubitando an, non obstante praecepto, liceat id facere, seu (quod perinde est) an hceat obedire in tali materia. Hoc posterius dubium est practicum, et ideo illo durante certum est non licere tale opus facere, quia operari cum conscientia practice dubia nunquam licet, propter periculum, cui homo se exponit ita operando. Ut ergo obedire liceat, necesse est tale dubium practicum deponere, et firmiter judicare, non obstante priori dubio antecedente, seu de opere ipso secundum se, licitum esse obedire, illud exequendo; sic cnim prius dubium manet pure speculativum, quia non est proxima regula operationis, sed deponitur ex aliis principiis, et formatur certa conscientia.
18. Sufficiatne jussio Superioris ad deponendum quodlibet dubium speculativum de honestate rei precepta.—cQuod autemin praesenti explicare oportet, est, an supposito priori dubio antecedente auctoritas Praelati praecipientis sit sufficiens, possitque pro regula generali assignari ad deponendum illud dubium, et tormandam conscientiam, quod obediendun sit; partem enim affirmativam videntur docere Patres. Nam Bernardus, in lib. de Pracepto et dispensatione, sic inquit : Quidquid vice Dei praecipit hoino, quod non sit certum displicere Deo, haud secus accipiendum est ac si praecipiat Deus. Ubi esponendo negationem illam, aoa sit certum, non requirit ut positive sit certum ; unde licet sit dubium, juxta dictam regulam, obediendum erit, quia tunc non est certum displicere Deo. Et eamdem regulam eisdem verbis usurpavit Bonaventura in Speculo disciplinae, p. 1, c. 4. Et Humbertus quintus Generalis famibae Dominicanae, lib. 5 de Eruditione religiosorum, p. 1, c. 1: Obedientia (inquit) hominum de Dei placito certificat ; nisi enim aperte sit malum, quod a Superiore precipitur, sic accipiendum est ac si a Deo preciperetur. Ubi illud verbum aperte ponderandum est. Sumitur etiam ex Augustino, lib. 22 contra Faustum, cap. 74 et 753, et refertur in cap. Quid culpatur, 23, quaest. 1. ubi ait milites recte obedire principi bellum praecipienti, quando de injustitia belli eis non constat. Denique hac etiam regula videtur usus B. P. N. Ignatius, tertia parte Constitutionum, cap. 1, S 23, dicens: 7a omaibus rebus, ubi peccatum non cerneretur, quod explicans 8 p., c. 1, dicit : Zn omnibus vebus, ad quas potest obedientia cum charitate se eutendere. Ubi in declaratione, lit. b, dicitur: Hujusmodi sunt ille omnes, in quibus nullum manifestum est peccatum. Et simili modo loquitur in epistola de obedientia.
19. Arguitur pro parte uegativa. — Contra hanc vero doctrinam facere videtur, quia nulla sufficienti ratione fundata est, et alioqui nullum est praeceptum divinum quod obliget ad praeferendam auctoritatem Superioris omnibus rationibus, qua dubium movere seu fundare possunt ; neque id videtur consentaneum rationi. Nam, cum Superior ipse quantum ad judicium circa materiam sui praecepti, an alias sit licita, necne, non divinam, sed humanam tantum auctoritatem habeat, vinci potest vel majori auctoritate doctiorum, et fortasse sanctiorum, vel per efficaciam rationis, vel textus aut legis Superioris Praelati; ergo non potest indistincte illa regula prudenter acceptari.
20. Auctoris resolutio.— Ewplicatur quando dubium est negativum. — Junta hanc partein dubii negativam satisfit Patribus in nuuinero decimo octavo citatis. — Dicendum vero est, praedictos Sanctos moraliter esse locutos, et ideo tradidisse illam regulam, quae, recte explicata, vel generalis est, vel tam raram et extraordinariam patitur exceptionem, ut moraliter absolute statui possit. Explicatur, quia vel dubium est negativum, scilicet. quia subditus nec positivam habet rationem, ut judicet malum esse quod praecipitur, neque etiam ut credat esse bonum et honestum, secluso praecepto; vel potest esse dubium positivum, id est, ortum ex positiva auctoritate, vel ratione in contrarium. In priori dubio, generatim et sine ulla exceptione, verum est praeceptum Superioris suflicere, ut subditus illi innixus certo judicet sibi licere quod praecipitur, quia in illo casu etiam praeceptum obligat, cum Superior exigat jus suum, et in dubio, melior sit conditio possidentis. Item quia alias esset moraliter impossibilis obedientia, si unicuique subdito in particulari prius persuadendun esset justum esse quod praecipitur. Et hoc maxime videtur intendere Augustinus, in dict. cap. Quid culpatur, ibi: Si quod jubetur vdl non esse coutra Dei praceptum certuim est, vel uirum sit, certum non est. Atque hic modus obedientiae maxime locum habet in religiosis quoad actiones vel omissiones quae per se mala non sunt, dubitari autem potest an religiosis sint honestae, et seepius an conferant ad illorum perfectionen; nam in his standum semper est judicio et praecepto Superioris, quando evidenter non constat ipsum errare, vel ex falsa praesumptione procedere; et hoc sensu dicunt Patres citati, praesertim Basilius, in epistola ad Canonicam, et Cassianus, collat. 4, c. 20, non minus esse obediendum Praelato praecipienti refectionem, quam prsecipienti jejunium, et praecipienti otium aut somnum, quam praecipienti laborem aut vigiliam ; quia, licet priora jussa ex se non ita honesta vel utilia appareant, sicut posteriora, obedientiae subjectio confert illis sufficientem honestatem. In hoc etiam sensu dicunt interdum Patres, quidquid voluntate sua religiosus agit, etiamsi bonum esse illud judicet, illi bonum non esse, neque utile, imo esse furtuwn et sacrilegium, aW Basilius, in sermone de Abà:- catione rerum, et serm. secundo de Institutione monachorum, circa finem, et regul. sexagesima, ex brevioribus : Nec ea (inquit) que c suo genere bona sunt, ex proprio avbitrio geri convenit. Ubi etiam in religioso hoc sine culpa non fieri significat, dicens: Culpan suam agnoscere debet, qui hnjusmodi est, quod sua sponte constituere aliguid ausus fuerit, cujuscumque omnino generis illud sit. Haec enim et similia intelligenda sunt, quando illud, quod alias bonumapparet, contra voluntatem Superioris fit, vel quia abipso specialiter prohibetur, velquia ex regula non permittitur fierisine consensu ejus, nam praeferre judicium suum vel regulae, vel voluntati Superioris, propter bonitatem, quae in objecto vel actione apparet, in religioso reprehensibile est. Quod autem in hoc sensu loquatur Basilius, patet, nam statim subdit, rescindendum esse quidquid praeter praeceptum Superioris statutum sit; affertque exemplum de Petro, qui resistebat Christo volenti lavare pedes ejus. Ratio etiam id ostendit, quia ubi opus alias bonum regulee aut obedientiae non opponitur contrarie, quamvis careat motione ejus, non ideo malum est, quia non est illa circumstantia necessaria ad omnem actum virtutis, etiam in viro religioso, quamvis. caeteris paribus, talis actio minus perfecta sit. Quoties ergo in materia obedientiae positive non apparet mabtia, nec certo, nec probabiliter, quamvis nec de honestate constet, obediendum est, etiam omittendo quod alias constat bonum esse, quando non constat omissionem ipsam malam esse.
21. Explicatur eadem resolutio, quando dubium est positivum. — Juxta hanc partem dubii positivi satisfit eisdem Patribus ia n. 18. — Quando vero dubium est positivum, necessarium est expedire rationes vel auctoritates quae dubitare cegunt, an id, quod Superior praecipit, honestum sit, sive tale dubium oriatur circa factum, ut, verbi gratia. an revelatio talis peccati sit formalis detractio et infamatio proximi , necne; vel an tale factum fuerit homicidium, necne, et consequenter an ex illo contracta fuerit excommunicatio ; sive oriatur dubium ex jure, ut an liceat nunc ccmedere, quando praeceptum jejunii obligare videtur ; vel hoc facere, quando alias obligat praeceptum audiendi sacrum, etc. Hoc enim convincit objectio facta. Quando autem rationes aut motiva talia sunt, ut rem faciant dubiam, et non certam, necesse est ut sint tantum probabilia, et non evidentia. Considerare ergo oportebit an, seclusc praecepto, res sit utraque ex parte probabilis; et tunc generaliter verum erit adjuncto praecepto obediendum esse, quia cum uitraque pars supponatur esse probabilis, adjuncta ratione obedientise, pars illa eligibilior fiet. Nec distinguendum existimo de majori vel minori probabilitate ; quia juxta communem doctrinam per se licet practice sequi opinionem probabilem cirea honestatem actus, relicta probabiliori. Ergo multo magis hoc licebit adjuncta obedientiae ratione ; nam, moraliter loquendo, non potest ille excessus probabilitatis tantus esse , quin merito praetermittatur propter virtutem obedientiae, praesertim quia ipsa auctoritas Superioris probabilitatem alterius partis multum auget. Si autem contingat, secluso praecepto, ita esse probabile actum, de quo agitur, esse malum, ut oppositum nec probabile sit , tunc non potest res vocari dubia , esto non sit omnino evidens, sed humano modo certa ; quia vix possunt homines consequi certiorem rerum cognitionem, praesertim in rebus praciicis et moralibus. Et ita existimo Patres superius citatos hujusmodi cognitionem comprehendere , quoties dicunt obediendum esse in omnibus quae non constat, aut certum non est displicere Deo; nam in eo casu satis constat, satisque certum est; et ideo, licet verum sit, stante illo judicio , non debere subditum obedire , nihilominus regula illa recte intellecta zeneraliter et sine exceptione vera est.
22. Explicatur amplius quod nunc dictum cest de dubio positivo. — Addo vero, etiam in co casu considerandum esse, an materia illius obedientiae judicetur illo modo intrinsece mala, vel solum ex jure aliquo positivo. Nam in priori casu generaliter verum est obedicendum non esse, in posteriori autem ulterius considerandum est an Superior praecipiens poessit in tali jure dispensare; nam si hanc potestatem habeat, et non ex ignorantia praecepti ecclesiastici, verbi gratia, contrarium praecipiat, praesumendus est dispensare ; nec facile judicandum est sine causa et invalide id facere, nisi evidenter id constet ; quod frequenter, ac moraliter loquendo, vix potest accidere. Adverto etiam, aliquando talem posse esse actum, ut, seclusa obedientia injungente alium actum, sit necessarius ad honestatem morum, non solum ex positivo jure, sed etiam ex naturali, et nihilominus quod ejus necessitas cesset interveniente obedientia et praecepto hominis; ut ex charitate, vel ex voto posset religiosus non impeditus obligari ministrare infirmo indigenti, et nihilominus Superiore aliud praecipiente, licite illud omittere, et ita videtur non obstare judicium de malitia illius omissionis , quominus obedientia servetur; sed hoc ideo est, quia mutantur circumstantie, ex quibus illa obligatio seu necessitas oriebatur ; nam qui non est dominus suarum actionum, potest ad aliquam obligari, quando non exigitur a Superiore, seu domino, non vero si ab illo praeoccupetur. Et ideo cum dicimus judicium moraliter certum de intrinseca malitia actus vel omissionis secundum se impedire, ne quis obedire teneatur, intelligendum est de judicio omnino absoluto, quod non pendet ex his circumstantiis, quodque moraliter non mutetur ex parte objecti , seu materiae, propter superveniens praeceptum Superioris exigentis jus suum.
23. Qualitates Pralati aliguando tollunt. — Praeterea considerandum est, aliquando talem posse esse personam Superioris, ut ejus auctoritas possit probabilem efficere partem illam, quae antea talis non apparebat, nec judicabatur, ut si non solum religiosus et pius, sed etiam doctus satis et prudens habeatur; tunc enim ponderari poterit auctoritas ejus, et ratione illius obedire, non obstante priori judiic. Si quis autem recte consideret, in eo casu non obeditur contra judicium moraliter certum, neque consideratur Praelatus formaliter tantum ut Praelatus est, quod ad obedientiam spectat, sed consideratur ut homo doctus et prudens est ; et ut sic, prius praebet auctoritatem rei praeceptae, tollitque consequenter moralem certitudinem prioris judicii, et tunc locum habet obedientiae efficacitas. Quocirca, cum Patres docent perfectum obedientem non debere considerare personam Superioris ut doctam vel sanctam, sed ut ministrum Dei, intelligendum id esse per se, et quoad rationem obediendi ; ex accidenti vero aliquando potest id esse necessarium ex parte materiae obedientiae ad justificandam illam, et regulariter etiam est utile ad facilius conformandum proprium judicium cum judicio Superioris.
24. Etiam cessante obligatione ob dubium positivum , perfectius obediretur si non cesset contrarie. — Ultimo animadverto, aliud esse tractare an subditus possit licite obedire in omnibus, ubi peccatum non cernitur maniteste modo explicato ; aliud vero an teneatur; hactenus enim solum diximus illud prius, quia non agimus hic de obedientia simpliciter necessaria, sed de meliori et perfecta ; reliquum vero, quod ad necessitatem spectat, generale est de observantia omnium praeceptorum, et tomo praecedenti , tractando de obedientia religiosa in genere, sufficienter tactum est. Solum ergo (quod ad praesens statutum spectat) generaliter assero, quotiescumque in praedictis casibus licitum est obedire, melius ac perfectius esse obedire, etiamsi praecepti obligatio aliquo titulo excusari possit. Quod maxime verum habet, quando obligatio non deest ex defectu potestatis, sed ex defectu voluntatis, scilicet , quia Superior non intendit obligare, licet possit. Tunc enim locum habet quod ait Bonaventura, tom. 1 Opuscul., tractat de Gradibus virtutum : Alius gradus obedieatiee est inplere verbum Pralati propter Deum, altior implere wutum, altissimus implere voluntatem. Quod etiam significat D. Thom. 2. 2, quaest. centesima quarta, articulo secundo, ad 2. Ratio autem est, quia ubi materia praecepti talis est ut, omnibus ejus circumstantiis, et speculativis dubiis consideratis , posset Superior eam praecipere, si vellet, quacumque ratione eam injungat, vel suam voluntatem circa illam ostendat, erit non solum licitum, sed etiam perfectius illi obedire, est enim eadem proportio. Et confirmatur , nam illa materia, simpliciter loquendo , est licita in ordine ad obedientiam ; ergo pertinet ad obedientiam perfectam. Distinguit enim D. Thomas, d. q. 104, art. 5, ad 3, triplicem obedientiam: Una (inquit) est sufficiens ad salutem, que, scilicel, obedit in ls, ad que obligatur ; alia perfecta, quae obedit in omnibus licitis ; alia indiscreta , qug etium in illicitis obedit.
25. Quorumdam limitatio circa idem asserLum. — Dicta limitatio regulariter non procedit. — Posset autem haec regula limitari ex Soto, dict. memb. 3, q. 2, et Corduba, d. lib. 3, q. 6, nisi id, quod praecipitur, vergere possit in notabile praejudicium proprium, vel tertiae personae. Sed, moraliter loquendo, haec Ilimitatio locum non habet in casu de quo agimus, quia si materia talis esse supponitur, ut certum sit posse a Superiore praecipi hic et nunc, pensatis omnibus circumstantiis, jam non poterit esse talis, ut ex illa possit moraliter timeri tale nocumentum, alioqui ratione hujus periculi , dubitari posset an Superior in rigore valeat circa illam obligationem praecepti imponere. In hoc autem casu loquuntur dicti auctores. Dicunt enim, quando subditus dubitat an Superior possit pracipere, necne, tunc si timeat grave nocumentum proprium , aut praejudicium tertii , non obligari ad obediendum , etiamsi alias sit certus id , quod praecipitur, licitum esse. Sed hoc, ut ipsimet indicant, solum habet locum, quando dubitatur de jurisdictione, aut de potestate Superioris circa talem materiam, propter diflicultatem ejus ; ut si religiosus dubitet an ire ad Indos sit materia sui voti obedientiae; tunc enim volunt isti auctores non teneri ad obediendum stante aequali dubio, quia non tenetur cum tam gravi incommodo tueri jus dubium Praelati. Esto autem hoc verum sit de rigorosa obligatione, regulariter existimo esse perfectius obedire, si aliogui certum semper est rem esse licitam ; quia virtus obedientiae excellentissima est, et in eo casu non tam jus hominis quam jus Dei, licet dubium, proprio commodo praefertur. Dico autem regulariter, quia in his rebus moralibus , quae ex circumstantiis plurimum variantur , non potest tam infallibilis regula assignari, quin possit excogitari casus, in quo periculum nocumenti, aut propriae vitae tanti momenti sit, ut majus Dei obsequium judicetur illud vitare, quam in eo dubio obedire. Disi etiam , si semper sit certum vem esse licitum , nam seepe contingit ut ex periculo nocumenti , praesertim alieni, oriatur dubium non solum de obligatione praecepti, sed etiam de honestate rei praeceptae, et consequenter an liceat obedire; tunc autem servandae erunt regulae superius traditac.
26. Caca obedientia non privat subditum omni judicio. — Neque id S. Iguatio imponi Dotest. — Ex his omnibus facile potest ultcrius intelligi, quo sensu a sanctis Patribus dictum fuerit, a religiosis perfectis exhibendam esse suis Praelatis caecam obedientiam. Cum enim caecitas in privatione visus consistat, et per metaphoram ad spiritualia translata sit, certum est non in eo sensu transferri , ut significet privationem omnis cognitionis et judicii ; quod est adeo per se notum, ut non indiguerit explicatione. Quis enim dubitare potest , quin homo non ut brutum vel stolidus obedire debeat, sed ut homo, qui recta rationc utatur ? Quod etiam convincit prima objectio generalis in numero secundo facta. Nam iidem Patres a perfecto obediente requirunt lynceos oculos, quibus Deum in Superiore cernat ; non ergo absolutam privationem cognitionis et judicii perfecti in caeca obedientia requirunt. Neque hoc magis potest imponi B. P. N. Ignatio, quam caeteris Sanctis, cum ab eisdem, et sententiam , et verba usurpaverit , et juxta subjectam materiam , in sensu omnibus noto, metaphora illa usus sit. Imo, si recte expendantur verba ejus, particulam aliquam semper addidit, qua omnem invidiam tolleret, et proprium sensum metaphorae explicaret. Nam in Examine, cap. quarto, S vigesimo nono, addit illam particulam, sane intelligendo. In tertia parte, cap. primo, S tertio, dixit: Ubi peccatuam non cerneretur. Supponit ergo obedientem oculos habere debere, quibus hoc discernat. Et sexta parte, cap. I, S 1, omaem (inquit) sententiam , ac judicium nostrum contrarium caca quadam obedientia abnegando. Ubi illa particula guedam restrictiva est, quia nimirum non simpliciter, sed secundum quamdam rationem obedientia debet esse caeca. Hoc autem ibidem explicatur per oppositioncm ad sententiam et proprium judicium contrarium; et in aliis locis additur, caecitatem hanc debere excludere humanas rationes, quibus moveamur potius ad parendum Superiori , quia doctus cst aut prudens, vel quia placentia jubct, quam propter solam Dei voluntatem. Item additur excludere humanos discursus, quibus subditus examinare velit, cur Praelatus hoc praecipiat, vel cur potius sibi quam alteri, et similia.
21. Excludit tamen prudentiam carnis. — Itaque, ut uno verbo dicamus, caecitas haec excludit prudentiam carnis, non vero prudentiam spiritualem et supernaturalem. Cum enim obedientia sit perfectissima virtus, non minus requirit ad suum perfectum actum du. cem prudentiam, quam aliae virtutes morales; sed hoc est ei proprium , quod judicium prudentiale dirigens illam fundatur magis in extrinseco principio, et judicio Superioris, quam in proprio, et ideo quatenus excludit proprium, dicitur obedientia caeca ; excludit autem proprium , quatenus vitiosum aut imperfectum est , non quatenus dicit omnem usum proprii intellectus . Sicut dixit etiam Bernardus : Tolle propriam voluntatem , et infernus 0 erit, non ut excluderet omnem usum propriae voluntatis et libertatis, nam si hoc tollatur, etiam praemium coeleste non erit ; sed ut excluderet vitiosam voluntatem, quae per accommodationem et communem usum virorum spiritualium propria solet appellari. Ita ergo in praesenti materia ex simili usu et accommodatione, illa obedientia, quae non nititur propria prudentiae, nec curiose inquirit rationes et causas praecepti,"caeca appellata est a sanctis viris, quibus tanquam in propria arte loquentibus licuit propriis nominibus uti ad hanc perfectionem obedientiae significandam, et ad exaggerandum quantum oporteat judicio Superioris, magis quam proprio gubernari. Sicut enim caecus ab alio ducitur et quasi alienis oculis videt , ita suo modo subditus ad Superiorem comparari debet.
28. Cur dicatur etiam obedientia indiscreta et insipiens.— Eodem sensu vocatur haec obedientia aliquando a Patribus indiscreta aut insipiens . Ita loquitur Bernardus, scribens ad fratres de Monte Dei, et ex illo Bonaventura, in Speculo disciplinae, p. 2, c. 3; et Humbertus, de Eruditione religiosorum, lib. secundo, p-2, c. decimo sexto, cum tamen D. Thom. 2. 2, q. 104, articulo quinto, ad tertium, indiscretam obedientiam damnet. Est tamen diversitas in usu vocis, non in re. Nam D. Thomas indiscretam appellat, quae non discernit an sit lieitum vel illicitum, quod imperatur. Bernardus autem indiscretam vocat, quae non fundatur in propria discretione et judicio. Onomodo etiam dixit Gregorius verum obedientem non discutere nec discernere obedientiam; et iterum : Nescit judicare, qui perfecte didicerit obedire. Et alia multa similia supra, a numero quarto, relata sunt. Eodemque sensu vocatur haec obedientia simplex sine diseussione, ut ex Augustino refert Bonaventura in libro octavo collationum, capite tertio.
29. Assertio bipartita pro obedientia coca. —Sic ergo explicata vocis significatione, per se satis evidens est hujusmodi obedientiam sanctam et perfectam esse. Primum patet, quia in modo illo obediendi nihil est mali aut periculi, ut satis declaratum est, quia semper supponitur materia honesta cum sufficienti certitudine, quae omne periculum mali moralis excludit, sive illa certitudo ex re ipsa oriatur, sive ex adjuncto praecepto practice resultet ; ergo, cum aliunde ibi interveniat motivum, et ratio obedientiae, illa sufficit ut hujusmodi obedientia sancta sit. Secundum autem, scilicet, esse perfectam, optimis rationibus a B. Ignatio in dicta epistola demonstratur. Summa est, quia imprimis est necessaria ad convenientem gubernationem, ut videre licet in obedientia politica, ooeconomica, militari, et quacumque alia. Nam si servus aut miles semper deberet intelligere et percipere rationes et causas, quae movent ducem ant dominum ad imperandum, difficile ac moraliter impossibile redderetur omne regimen. Accedit, quod Praefectus sepe movetur ad praecipiendum rationibus altioribus et universalioribus, quas subditus vel perciperec non posset. vel non expedit ipsum eas scire. Sicut etiam in aedifiviis, vel artefactis construendis, inferiores ministri ab architecto moventur et diriguntur, eisque obedire necesse est, quamvis causam, et rationem qua movetur, non intelligant ; alioqui vix posset humano modo procedere opus. Deinde, quia per se notum est concordiam, quoad fieri possit, inter inferio - rem et Praelatum in judiciis et voluntatibus meliorem esse; quia et per se amabilis est, et ad omne opus utilis ; ergo procuranda est per conformitatem subditi ad Superiorem, potius quam e converso; haec enim subordinatio est per se magis consentanea rationi, tum ratione potestatis, et juris quod habet Praelatus in subditum, ratione cujus ei debetur obedientia, ubi suam potestatem excedere non constiterit, praecipiendo quod malum est; tum etiam ratione majoris auctoritatis quan habet, eo quod ita comparetur Superior ad subditum, sicut magister ad discipulum, et sicut capnt ad membrum. Denique est etiam haec obedientiae ratio melior et perfectior, quia et necessaria est ad omnes alias perfectiones obe- dientia, quales sunt promptitudo, alacriias, perseverantia, et similes, quae cum dissensione judicii vix haberi possunt, et exercitium plurium aliarum virtutum in se complectitur, scilicet, humilitatis, se totum etiam quoad mentem altiori submittendo, reverentiae, et fiduciae in Deum, propter quem ejus ministro, de sua providentia confidendo, ita obeditur. Unde etiam fit ut per hunc modum caecitatis tollantur cogitationes, vel discursus qui possent perfectionem obedientiae impedire. Merito ergo hic modus obedientia consulitur tanquam perfectus.
30. Satisfit auctoritatibus contra hanc secundam perfectionem positis in numero primo. — Atque ex his tandem satisfactum cst objectionibus, quae ultimo loco contra hanc partem fiebant. Jam enim dictum est non tolli per hanc obedientiae simplicitatem, sufficientem discursum, ac discretionem ad non parendum in rebus illicitis ; tamen, quia illa sollicitudo moraliter vix est necessaria , nam zegulariter non imponuntur illa praecepta, et si id contingat, facile et perse statim patere solet, ideo absolute solent dicere Sancti, simpliciter et sine discussione obediendum esse. De qua re est optima doctrina Bernardi, in Epistol. 7, ubi graviter reprehendit quemdam monachum, qui ( ut ex superioribus epistolis constat ) rem per se illicitam, et eontrariam voto, cum scandalo fratrum commiserat, se autem excusabat , eo quod in ea cuidam Abbati obedierat ; et ea occasione distinguit Bernardus, quaedam esse pure bona, quae constat esse facienda, maxime si praecipiantur ; quaedam pure mala, quae facienda non sunt, a quocumque praecipiantur ; quaedam media, quae pro modo, loco, tempore et persona, et mala possunt esse et bona; et in his ( inquit) lex posita est obedientiee, de quibus postea concludit nihil esse inter ea dijudicandum, sed eam tantum prudentiarm adhibendam, quae ad pure mala secernenda sufficiat, ad quam exhibendam, ut diximus, parva discussio necessaria est; nam quae sunt pure mala, per se statim patent.
31. Ad exemplum fidei ibidem adductum. — Unde etiam constat quo sensu accipiendum sit exemplum fidei, quo circa hanc obedientiam iidem Patres utuntur, scilicet, sicut captivatur intellectus in obsequium fidei, ita esse quasi excaecandum in gratiam obedientiae. Est enim hoc per quamdam imitationem et similitudinem intelligendum, non secundum eequalitatem ; quia haec subjectio mentis, quae fit per obedientiam, non fundatur in infallibili auctoritate, vel veritate rei, sicut captivitas fidei 5 sed solum in potestate praecipiendi, et certitudine practica , quae ex illa oriri potest, supposita non repugnantia ex parte materiae. Et juxta hanc etiam doctrinam exponendus est Bernardus in lib. de Praecepto et dispensat., cum ait, in rebus dubiis debere subditum Superiorem consulere, et rationes dubitandi illi aperire, et judicium ejus sequi, quia ex Scripturis (inquit) habemus, quod labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ea ore ejus requirunt , quia Angelus Domini emercituum est. Quae doctrina ad omnes pastores Ecclesiae accommodari potest, non tamen de omnibus eodem modo intelligenda est. Nam respectu Summi Pontificis decisio dubii, si authentice fiat, in re ipsa infallibilis erit, respectu vero aliorum inferiorum non ita, sed poterit efficere practicam certitudinem juxta regulas superius dictas; et tunclicet contingat judicium Superioris re ipsa falsum esse, subditus per ignorantiam invincibilem excusabitur, et per virtutein obedientiae merebitur.
32. Objectio contra exempla S. 1gnati pro obedientia caeca. — Exempla alia ev Surio. — Item alia em Benedicto, Cassiano, eic. — Una vero objectio adhuc superest dissolvenda, quia B. Tgnatius in dicta epistola imitatus Bonaventuram, in Stimulo divini amoris, p. 2, cap. undecimo. in tom. secundo opuscul., et alios Sanctos, exempla quaedam nobis proponit hujus obedientiae, quae nos imitari vult, cum tamen res seu opera in eis praecepta, si per se et ex objecto spectentur, mala sint, et contra rationem. Hujusmodi est super aquas ingredi, ut de Mauro refert Gregorius, lib. secundo Dialogorum, cap. septimo, leaenam capere et ad Superiorem deferre, ex vitis Patrum. Haec enim, et similia, si ex objecto spectentur, mala sunt, et contra quintum praeceptum Decalogi, quia in eis vita manifesto periculo exponitur; quod si spe miraculi fiant, praesumptio quaedam erit, sive Dei tentatio, cujusmodi etiam fuisse videtur factum illud, quoc de S. Theodora refert Simeon Metaphrastes apud Surium, 11 die Septembris, tomo 5. Illa enim, cum sub viri specie inter monachos vitam ageret, a Praelato missa est ad deferendam aquam ex lacu cum evidenti vitae periculo propter crocodilum in eo lacu degentem, et omnes eo accedentes dilaniantem. Nec est admodum dissimile, quod de monacho Elstano idem Surius narrat, 1 die Augusti, tom. 4. Ille enim, jussus ab Abbate, manum misit in bullientem aquam, ut ex imo cacabi aliquid extraheret. In quibus omnibus exemplis constat, actiones illas per se spectatas temerarias esse, atque adeo per se illiciias, ac pure malas, ut Bernardus loquitur. Si ergo haec nobis proponuntur tanquam exempla imitanda, obediendum nobis erit, etiam in rebus aperte illicitis. Nec minus difficile est, quod S. Benedictus, supra citatus, ait, obediendum esse, etiam quando constat rem praeceptam esse impossibilem , quia tentare rem impossibilem, vel temerarium est, vel certe vanum et inutile, ac proinde illicitum. Qua ratione etiam inutilis apparet obedientia illa irrigandi per multum tempus lignum aridum, quam de Joanne monacho supra retulimus ex Cassiano, lib. 4, cap. vigesimo quarto. Cujus etiam Sancti meminit Augustinus, lib. de Cura pro mortuis agenda, cap. decimo septimo. Et aliud simile exemplum refert Severus Sulpitius, in Dialogo de Orientalibus monachis. Denique ejusdem difticultatis est, quod in vita S. Joannis Damasceni refert Joannes, Patriarcha Hierosolymitanus, apud Surium, 6 die Maii, tom. 3, illum, videlicet, missum fuisse a suo magistro, ad vendendas sportas duplo majozi pretio quam par erat : Cui imperio (dicitur ibi! miuime adversatus est, uec imperantis sermonen sibi discutiendum et euplorandum patacil ille ad imortem usque obediens. At constat praeceptum illud fuisse de re clare injusta. 33. Satisfit supra positis exemplis. — hespondemus, in his et similibus exemplis, duo esse distinguenda : unum est finis ab Spiritu Sancto intentus ; aliud est actio ipsa, seu materia , quae praecipitur. Quandu ergo haec exempla nobis proponuntur. solum est ut per ea intelligamus, quantum Deo placeat obedientiae virius et simplicitas. Hic enim fuit fiuis ab Spiritu Sancto intentus, et ob eam causam fere in omnibus adductis exemplis, id miraculo confirmavit. Nihilominus tamen non hac nobis proponuntur ut imitanda quoad omnes particulares circumstantias corum , sed solum quoad perfectionem et simplicitatem , juxta communes et ordinarias leges obedientiae debitas. Constat enim aliquando Spiritum Sanctum movere bomines justos, ut supra communem ect ordinarium cursum virtutum, mirabilius operentur. Qui modus operandi in exemplum etiam nobis proponitur, non ut illum eumdem modum operandi imitemur, sed ut, illius admiratione moti, saltem perfectionem virtutis assequi contendamus. Sic Samson, verbi gratia, aut Apollonia proponitur ut exemplum fortitudinis, qui ex peculiari instinctu Spiritus Sancti sibi mortem intulerunt, non ut hoc totum imitemur, sed ut nis exemplis mortem contemnere discamus. lta ergo in praedictis obedientiee exemplis quaedam sunt, quae ex peculiari instinctu Spiritus Sancti facta esse credendum est, tam ex parte Praelatorum jubentium , quam subditorum obedientium, quae sub ea ratione non imitanda proponuntur, sed admiranda; imitanda vero quoad perfectionem virtutis, quam talia facta indicant, aut supponunt. Hujusmodi autem sunt omnia illa, in quibus evidens vitae periculum aut aliud grave nocumentum imminere videbatur. Unde quod Benedictus ait, obediendum esse etiam in re impossibili , intelligendum est (loquendo de ordinario modo studiose obediendi) quantum ad aggrediendam et inchoandam actionem, in quo fuerit ipsa possibilis, neque antea desistendum, quam re ipsa probetur non esse possibile ultra progredi, sine gravi nocumento aut sine temeritate. Maxime autem hoc habet locum, quando ipsa actio, quae praecipitur, possibilis est, et non mala, finis autem vel utilitas ejus est impossibilis; tunc enim sine culpa, imo cum magna perfectione obediri potest, quia tunc illa actio non est otiosa, quia deservit ad exercitium humilitatis et obedientiae, etiamsi ad proprium finem veluti materialem, ut sic dicam, inutilis sit, et hujusmodi esse posset irrigatio ligni aridi, etiam sine miraculi interventu. Denique fere eodem modo intelligi potest factum illud Joapnis Damasceni, et magistri ejus; clarum est enim non fuisse ibi intentam iniquam venditionem, sed insignem Damasceni abjectionem et mortificationem, quae moraliter constabat fore sine alia injuria, quia res erat adeo manifesta, ut nullus ex deceptione aut ignorantia rem esset tanto pretio empturus ; vel si quispiam illud offerret, spontanea voluntate et in gratiam tanti viri illud fuisse oblatum, prout revera accidit. Et hactenus de voto obedientiae.
On this page