Caput 16
Caput 16
An promissio ingrediendi societatem, quam scholastici approbati simul cum tribus votis substantialibus faciunt, sit verum votum eorum statui conveniens.
CAPUT XVI. AN PROMISSIO INGREDIENDI SOCIETATEM, QUAM SCHOLASTICI APPROBATI SIMUL CUM TRIBUS VOTIS SUBSTANTIALIBUS FACIUNT, SIT VERUM VOTUM EORUM STATUI CONVENIENS.
1. Membra duo praesentis capitis. — Supponenda est forma quae in hac scholarium approbatorum incorporatione servatur. Nam postquam religiosus tria vota in Societate emittit, subdit: Ft promitto eundem Sociea- tew me ingressurum, ut vitam in ea perpetuo degam, omnia intelligendo justa ipsius Societatis Constitutiones. Ut ergo totam substantiam et obligationem illius actionis explicemus, neeessarium est in praesenti capitc declarare quaenam sit, quamque necessaria haec promissio, et in sequenti, quem effectum seu obligationem inducat. Ratio ergo dubitandi quoad priorem partem sumi potest ex ipsa serie, ac forma vovendi ac promittendi. Prius enim religiosus dixit : Voveo paupertatem , etc.; et deinde subjungit : Et promitto eamdem fSocietatem ane ingressurum. Ergo ipsa varietas verborum ostendit hanc ultimam promissionem non esse verum votum, sed ad summum, simplicem promissionem, quae religioni fit. Quae differentia in aliis locis Constitutiorum observari potest. Nam in Examine, c. 1, 810, dicitur : Post experimenla et probationes eadem tria vota simplicia, paupertatis, castitatis, obedientie, cum promissione ingrediendi Societatem emittant. Idem fere tenor verborum servatur in cap. 7 ejusdem Examinis, 8 1, et quarta parte, c. 3, S3: Ac cotis cum promissione de Societatis ingressu emissis. Ac denique nullum in Constitutionibus locum invenies, in quo haec promissio votum appelletur. Et confirmatur, nam alioqui status hic religiosus, quatuor votis simphlicibus constitueretur, sicut status professorum constituitur quatuor votis solemnibus, quod novum est, et praeter doctrinam Gregorii XIII, in suis Constitutionibus Quanto fructuosius, ew Ascendente Domino, in quibus saepe repetit, hos scholares tria substantialia religionis vota emittere, et per haec veros religiosos fieri; nullamque unquam alterius quarti voti mentionem facit. Ex quo inferri videtur circa secundam partem quaestionis, tale votum necessarium non esse, imo nec simplicem promissionem , et consequenter neque esse conveniens, quia superfluum est addere vincula, ubi necessaria non sunt. Antecedens patet ex verbis Gregorii in dicta constitutione Ascendente Domino : Quicumque absoluto probationis biennio, predicta tria substantialia vota, etiam simplicia emiserint, si absque empressa licentia Societatis discedant, etc., apostasie et emcommunicationis, em Apostolices Sedis decreto, poenas incurrunt, etc. Ergo ex vi illoum trium votorum est talis religiosus suflicienter obligatus, et traditus Societati; ergo impertinens est alia promissio.
2. Prima assertio bipartita pro priori membro. — Nihilominus dicendum est breviter, promissionem illam esse verum ac proprium votum a tribus primis distinctum. Hoc declaratum fuit in Congregatione quinta generali, canone 2, his verbis: Promissio illa ingrediendi Societatem, que in formula votorum simplicium scholasticorum habetur, votum est peculiare a tribus aliis distinctum. Quam declarationem veram esse ex ipsa formula vovendi, si contextus ipse attente consideretur, facile colligi potest. Sic enim habet: Ego voveo coram sacratissima Virgine Maria, et Curia celesti universa, divine Majestavi paupertatem, castitatem, et obedientiam in Societate Jesu ; et promitto me in eam ingressurum., u vitam in ea perpetuo degaun. In quibus adverto tam verbum coveo, quam verbum promitto, cum illo termino divine Majestati copulari ; in omni enim promissione, quae prudenter et convenienter fit, indicatur persona cui fit, alioqui incerta et vaga, et consequenter ex ea parte nulla esset promissio; ibi autem nulla alia persona explicatur, cui haec promissio fiat, nisi divina Majetas; ergo sine dubio verbum promitto ad eamdem refertur. Quod etiam in omni rigore copulativa illa, voveo divine MaJestati, et promitto, requirit. Hoc ergo supposito, evidenter concluditur, illam promissionem esse verum votum, quia votum nihil aliud est quam promissio Deo facta; sed illa promissio fit divinae Majestati ; ergo est verum votum.
3. Quod autem sit distinctum a tribus primis, ex materia ipsa constat ; res enim diversa est, quae per ipsum promittitur, ut per se satis constat. Intelligiturque melius advertendo ex superius dictis nomen OSocietatis in eadem forma vovendi bis repetitum non omnino idem significare ; nam, licet eadem Societas sit (ut ibidem etiam dicitur) in qua paupertas, castitas et obedientia voventur, et cujus ingressus promittitur, non tamen secundum idem, quia illa vota fiunt in toto corpore Societatis absolute sumpto; promittitur autem ingressus in eamdem, secundum ulteriorem partem seu gradum ejus, ut si quis existens intra domum, in primis receptaculis ejus, promitteret, et ibi manere et interius ingredi ; essent enim illae promissiones diversae. Ita ergo suo modo in praesenti per tria vota quis obligatur ad ea servanda intra Societatem, possetque in ea obligatione persistere ac perseverare sine obligatione ulterius progrediendi; est ergo votum plane distinctum, quo ad ingrediendum Societatem obligatur ; ergo est hoc votum distinctum et separahile ab aliis.
4. Secunda assertio pro secundo membro hujus capitis. — Suadetur auctoritate Pontificum. — Iiem ratione. — Hinc secundo dicitur votum hoc, et per se conveniens esse et utile, atque in hoc sensu necessarium, quod vocatur ad melius esse. Probatur, nam imprimis illud votum probatum est ab Ecclesia cum eseteris per Bullas Pontificias, et specialiter in Bulla secunda Pauli HI. Est igitur tale votum per se honestum ac conveniens; et ratione patet, quia est de meliori bono, quod ostenditur, quia alias verum votum non esset ; tum etiam quia, ut dicitur in declaratione, quint. part., cap. 4, 8 4, lit. ', promissio ingrediendi Socictatem est dc votis professorum solemnibus, aut coadjutorum formatorum. Votum autem simplex de voto solemni faciendo, aut de alio voto quacumque ratione perfectiori aut strictiori, per se conveniens est, et de meliori bon0; ergo.
5. Primun corollarium ea promima asserlione. — Secundum corollarium. — Unde obiter colligo primo, quamvis gradus scholarium in Societate verum religiosum constituat, nihilominus quemcumque ulteriorem gradum esse simpliciter meliorem et perfectiorem, alioqui non recte fieret votum transeundi ab uno ad eaeteros. Et de gradu quidem professorum id per se clarum est; quia et includit plura vota et graviora, inducitque multo plures et graves obligationes. De gradu autem coadjutorum formatorum id etiam patet, quia, excepto voto speciali obedientiae ad Pontificem circa missiones, reliqua omnia vota in illo fiunt, et effectus paupertatis sunt in eo gradu majores, quam in gradu scholarium, licet in aliis duobus votis sit aequalitas. Est etiam in eo s'atu major quaedam unio cum religione, ratione cujus et status, absolute loquendo, est firmior et stabilior, et religiosus ipse quasi ex officio magis obligatur ad onera religionis sustinenda. 'Recte ergo fit illa promissio de illo ingressu, tanquam de meliori bono, et ex hac parte etiam habet veram rationem voti. Unde etiam patet quod, licet illud non sit proprie votum religionis, qnia jam supponit religiosum statum, est tamen quasi votum majoris perfectionis in eodem statu religionis ; sicut auctores communiter dicunt votum a religioso factum transeundi ad arctiorem religionem non esse proprie votum religionis in genere, sed tantum quoad speciem et modum religionis. Sic ergo, proportione servata, hoc votum in praesenti intelligendum est.
6. Declaratur amplius veritas secundae asser- tionis. — Atque ex his facile patet necessitas seu utilitas hujus voti. Est enim considerandum scholares Societatis ita constitui in statu religionis per tria vota substantialia, ut tamen non omnino constituantur extra viam, seu in termino religiosi status, ut sic dicam: et ideo, quamvis ultra ordinem novitiorum sint, non tamen sunt omnino extra probationem et experimentum. Haec enim duo respectu diversorum non sunt repugnantia. Ob hanc ergo causam, quamvis per tria vota substantialia fiant hi scholares vere ac proprie religiosi, et constituapntur in statu; nihilominus necessarium est ut voveant transitum ad ulteriorem gradum, quia ad illum tendunt, et in illo sunt maxime necessarii religioni, eui non satis esset consultum, si illi, permanere volentes in assumpto statu, nollent ulterius progredi, pront in rigore sine peccato facere possent, nisi hoc specialiter promitterent. Et quamvis praeceptum obedientiae potuisset sufficere, si alias declaratum esset hanc esse materiam obedientiae, tamen suaviori et meliori modo haec obligatio inducitur per propriam promissionem Deo factam voluntarie in ipsamet assumptione talis status, prout in Societate nunc fit.
7. Ad primum argumentum , ejusque confirmationem in num. 1. — Ad argumentum contra posterius membrum in eodem nwm.1.— Tandem hinc facile satisfit primae rationi dubitandi in principio; et redditur optima ratic, ob quam Gregorius XIII, in confirmatione allegatus, cum tractat de vero ac proprio statu religioso horum scholarium, solum commemorat tria vota substantialia, quia revera illa tantum sunt quae talem statum constituunt, et de facto constituerent, etiamsi aliud votum scu promissio eis non adjungeretur, quia haec duo, scilicet, esse in tali gradu, et ad ulteriorem tendere, distincta sunt et separabilia, et illud prius est quod constituit proprium statum religiosum; nam hoc posterius potius respicit futurum quam statum praesentem. Est ergo hoc quartum votum annexum et adjunctum illi statui ex peenliari Societatis constitutione, non vero formaliter constitutivum illius status; et ideo non oportuit de illo fieri mentionem, ubi de sola substantia illius status, et de vctis, ac traditione actuali, quibus illa constat, sermo est. Sicut etiam cum de gradu professorum in eisdem constitutionibus Gregorii agitur, solum fit mentio quatuor votorum solemnium, quia per illa in tali statu formaliter constituuntur, quamvis praeter illa emittant vota suase professioni quasi annexa. Fortasse etiam ob hanc causam (ut aliis locis ex Constitutionibus et Examine in eodem primo argumento adductis respondeamus) in formula vovendi, et in Constitutionibus, distincto verbo promittendi hoc votum proponitur et declaratur, ut indicetur non pertinere intrinsece ad praesentem traditionem, et statum qui per illam constituitur, sed esse meram promissionem de futuro, Deo tamen factam, ac proinde non exclusam a ratione eoti, quamvis ea voce non nominetur. Denique ad alteram partem, jam declarata est hujus voti utilitas, cui nihil obstat quod ex vi trium votorum apostata sit, qui talem rehcionem deserit; quia aliud est perseverare in statu assumpto, aliud ad ulteriorem gradum transire: ad illud prius sufficienter obligant tria vota, et illi obligationi contrarium est apostasiae vitium ; ad hoc autem posterius non obligant illa vota per se spectata, neque esset apostata, qui perseverans) in statu? et gradu assumpto, nollet ulteriorem assumere ; merito ergo additur novum vinculum, quu haec inducatur obligatio.
On this page