Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Quos effectus habeat dicta promissio ingrediendi societatem.

CAPUT XVII. QUOS EFFECTUS HABEAT DICTA PROMISSIO INGREDIENDI SOCIETATEM.

1. Tractata superiori capite promissio veram obligationem causat. — Dubium de matevia talis obligationis. — Responsio ad praesen tem quaestionem ex praecedentis decisione videtur manifesta : explicatum enim a nobis est quid sit ingredi Societatem respectu illius, qui intra illam, et in aliquo gradu ejus, tanquam verus et proprius religiosus jam existit ; omne autem votum ad id obligat. de quo fit; ergo hoc etiam obligabit ad praedictum ingressum, et talis obligatio praedicti voti effeetus est. Declarare vero necesse est ejus materiam, seu quid facere teneatur, qui tale votum emisit, nt illud exequatur, et suae obligationi satisfaciat. Nam qui emisit votum religionis, potissimum solet obligari ad petendum et procurandum illum statum ; et si aliquis religiosus vovit transire ad arctiorem religionem, similiter subit obligationem procurandi habitum ejus. At in praesenti, scholares Societatis, tantum abest ut obligentur ad procurapdum ulteriorem gradum in Societate, ut potius illis vitio detur, vel imperfectioni, si de re quicquam loquantur , vel desiderium ad aliguem ulteriorem gradum ostendant. Nam in Constitutionibus ipsis Socictatis hoc ipsum prohiberi videtur ; in Examine, cap. sexto, SS3et6, et cap. octavo, in principio, et quinta parte, c. 4, $5, ubi sic dicitur : Postquam aliguis in corpus Societatis cooptatus fuerii in aliquo gradu, ad aliun progredi curare non debet, sed in suo perfici, et obsequio Dei et glorie sese impendere, ac Superiori, qui scilicet , Christi Dominà nostri vices gerit, curam atiorum omniwn relinquere. Deinde oportet exponere quando hoc votum obliget, et cur in eo aliqua determinatio temporis addita non sit, ne incerta et lubrica sit ejus obligatio.

2. Dubium de tempore ipsius. — Dicta proinissio non obligat ad procurandam impletionein. — Id consiat ex forma vovendi. — Item ev ratione. — Prior pars declarata est in praedicta Congregatione quinta, decreto 5, et canone secundo, editionis anni 1616, ubi post verba superius citata subjungitur : Quo ( scilicet voto) guis se obligat ad acceptandum gradum professorum, vel condjutorum formuatorum. prout Preeposito ad mejus Dei obseguium fore videbitur. Quae deciaratio sumpta est ex c.7 Examinis, S1, ubi sic dicitur: Sicautem inteliigendus est hujusmodi ingressus, ut professionem, cel cota condjutorum formatorum, si Societas eos admilttere volet, emittant ; et idem fere habetur parte quinta Constitutionum, c. 4, lit. E. Atque ex hac declaratione constat hoc votum non obligare ad procurandum ullo modo hujusmodi ingressum, nec ad diligentiam aliquam in hunc finem adhibendam ; quia in ipsamet forma emittendi tale votum statim additur : Omnia intelligendo jucta ipsius Societatis Constitutiones. Sed in Constitutionibus Societatis nulla alia obligatio declaratur, nisi acceptandi hunc ingressum, quando injunctus fuerit; ergo non amplius votum obligat, quia actus agentium non operatur ultra intentionem eorum, et intentio voventis in praesenti non extenditur ultra Constitutiones. Ratio etiam facile reddi potest, quia, supposito statu et instituto talis religionis, ipsamet vivendi ratio, et quasi jus ipsum postulat ut debito tempore invitentur hi religiosi ad ulteriorem gradum sibi proportionatum, et hoc ipsum ex officio pertinet ad Praelatos, qui curam gerunt communis boni totius religionis, et ideo neque oportuit, nec fuit conveniens per votum obligari ad procurandum, sed solum ad acceptandum.

3. Discrimen hujus promissionis ab alüs. —Et in hoc cernitur clara differentia inter hoc votum, et alia ad religionem pertinentia. Nam qui absolute vovet religionem, virtute vovet petere et procurare illum statum, quia moraliter nullus est alius modus obtinendi illum; esset enim vanum expectare ut a religione ipsa invitetur. Ilemque omnino est in religioso laxioris ordinis, qui vovet transire ad arctiorem; quia sunt corpora omnino distincta, et sub diversis regulis, et capitibus, seu Praelatis , quorum curae et providentiae ille transitus non subest, nec secundum aliquam regulam postulatur, sed solum ex voto privato, quod non est secundum regulam, licet non sit contra illam, sed ultra illam. In praesenti autem una est religio, unum caput, una regula, secundum quam votum fit, et ideo ad illius observationem nihi aliuda vovente postulatur, nisi ut acceptet quod injunctum fuerit; nec major obligatio fuisset conveniens, aut voto accommodata. Quia votum esse debet de meliori bono; in tali autem religione, supposita institutione ac providenitia ejus, melius est hanc curam et sollicitudinem Superioribus relinquere, et paratum esse ad exequendum quod injunxerit, quam de suo gradu et statu sollicitum esse, et illum petere vel procurare. Et hanc ob causam in citatis Constitutionibus hoc consulitur tanquam aptius ad humilitatem, obedientiam, et internam pacem conservandam, quae bona magna ex parte impediri possent, si licentia illa concederetur, et multo magis si titulo obligationis voti vestiretur.

4. Aliquando potest impletio procurari. — Adnotandum tamen est, quamvis nemo teneatur ex voto hunc ingressum ad ulteriorem gradum procurare, non tamen simpliciter prohiberi, quia nec per se malum est, et aliquando potest esse conveniens, si debito modo fiat; quod etiam observatum est in Declarationibus praedictarum Constitutionum. Nam, in cap. 8 Examinis, lit. A, additur: Cum tamen aliquid constanter sese eis offerret, quod ad majorem Dei gloriam fore judicavent , post orationem simpliciter Superiori proponere poterunt , ipsins judicio omnino rem committentes. ltaquc religiose, ac debito modo, quae ad executionem hnjus voti pertinent , proponere, seu in mcmoriam reducere, praesertim ubi ex accidenti vel aliquo casu probabiliter praesumi potest oblivionem, vel iucogitantiam aliquam intercessisse, non vetatur, etiamsi obligatorium non sit. Ut autem hoc optimo modo, et sine ulla suspicione alicujus humani affectus fiat, in co casu non est determinatus gradus postu- landus, sed solum generatim et indefinite, particularem determinationem arbitrio Superioris relinquendo. Unde fit hoc solum habere locum in his, qui nondum in aliquo ex ultimis gradibus est constitutus ; nam in eo tantum habet locum praedictum votum, et solum etiam in eo dicta indifferentia et animi praeparatio postulatur ; nam qui jam est in aliquo termino, nullo modo cogitare debet de transitu ad alium, neque unquam aliquid de ea re proponere, quamvis si Superior interdum id praecipiat, acceptandum sit, ut statim dicam.

5. Quaestiucula prima circa declarationem datam in n. 2.—Non procedit de coudjutoribus temporalibus, sed scholasticis.—bubitari enim potest circa praedictam declarationem, an qui hoc votum emisit, teneatur acceptare determinatum gradum a Superiore praefixum, vel solum quem ipse elegerit, ita ut si ad ipsum non admittatur, alium acceptare non obligetur. Quod dubium non habet locum in coadjutoribus temporalibus, qui etiam hoc votum ingrediendi Societatem emittunt; tamen in eis obligatio determinata est ad gradum coadjutorum tormatorum , quia juxta institutum ad alium non admittuntur, et ideo certum est eos ex hoc voto obligari ad ilium acceptandum, et ita procedit decretum trigesimum nonum Congregationis septimae. At vero in scholasticis est difficultas, quia ipsi solum vovent ingredi Societatem ; possunt autem ingredi vel ad gradus professorum, vel coadjutorum formatorum; ergo non obligantur ad unum illorum graduum determinate; ergo satisfaciunt suae obligationi, admittendo unum gradum, et non alium. Nihilominus dicendum est ex vi hujus voti obligari ad acceptandum gradum a Superiore praescriptum, et ita declaratum est in can. 15 septimae Congregationis generalis, et videri potest deeretum trigesimum secundum ejusdem Congregationis. Ratio a priori sumitur ex ipsa forma vovendi juata Constitutiones. Cum enim in ipsis Constitutionibus statuatur electionem hujus gradus seu status non debere esse ipsius privati religiosi, sed religionis, manifestum est eum, qui vovet ingredi Societatem, obligare se ad acceptandum gradum , non quem ipse clegerit, sed ad quem fuerit assumptus. Confirmatur a simili ; nam qui vovet ingredi religionem absolute et indefinite, si in una non recipiatur, tenetur ingredi aliam, si admittatur; nec satisfacit obligationi talis voti eligendo unam determinatam religionem, et nolendo ingredi aliam, si in illam recipiatur; quia in objecto illius voti indefiniti, plus includitur quam una determinata religio, scilicet plures disjunctive, in quarum nnaquaque potest votum sufticienter impleri : sed ita est in praesenti, nam promissio indefinitc fit ingrediendi Societatem ; ergo ubi ingressus ille indefinitus est, et habet varios modos possibiles secundum regulam, qui in uno non admittitur, tenetur alium acceptare si offeratur.

6. Saecularis vorens iugredi Societatem, tanetur postea acceptare gradum assignatum. — Sed dicere potest quis, licet verba videantur indifferentia, se tamen non intendisse vovere nisi determinatum ingressum ad gradum professorum, et ideo non obligari ad acceptandum alium ; ut in exemplo adducto, licet quis exterius promittat ingredi religionem absolute, si interius solum intendat se obligare tali religioni, non amplius obligatur. Respondetur, moraliter loquendo, falsum essc quod assumitur, et nihil prodesse. Nam qui vovet aliquid secundum regulam, tenetur se conformare regulae, et ad illam suam intentionem referre; ergo diversa intentio, quae postea fingitur, nec praesumitur . nec credenda est ; et quamvis admittatur, non excusat. Nam vel habnit aliquis taiem intentionem, bona fide putans illam esse intentionem regulae, et sic error est privatus, qui non excludit intentionem se obligandi secundum regulam ; vel intentionem illam habuit mala fide, nolens se obligare juxta vim suorum verborum , nec juxta intentionem religionis, sed suo arbitrio; et in hoc facit religioni injuriam, teneturque postea intentionem mutare, et parere religioni. Sic etiam ( ut hoc obiter adnotemus) saecularis, qui vovet ingredi Societatem, tenetur ad hunc ingressum absolute et simpliciter, juxta modum et institutum talis religionis ; nec satisfaceret suo voto, si nollet ingredi nisi sub determinata conditione, quod ad talem gradum, vel ad professionem tali tempore admitteretur ; quia votum illud generalius et indifferentius est, et fieri censetur in eo sensu, in quo moraliter impleri potest, juxta institutum talis religionis. Nihilominus tamen si expressa intentio voventis fuisset non se obligare ad mgressum, nisi sub ea conditione, rev?ra non contraheret majorem obligationem ; siquidem omnino libere, et sine ullo pacto cum religione promisit, et non secundum regulam, sed pront voluit ; in praesenti autem determinatur ad certum modum vovendi et promittendi secundum regulam.

7. Illatio contra prrecedentem vresolutionem. — Dices : ergo scholaris in Societate approbatus, si postea solum admittatur ad gradum coadjutorum temporalium, tenebitur illum acceptare, ut in eo formetur, et ibi semper maneat. Consequens durum videtur, quia nullus, qui in scholarem approbatum admittitur, videtur habere animum se ad hoc obligandi, neque in Constitutionibus invenitur explicata talis obligatio, nec sufficienter indicata. Unde in praedicto decreto secundo quinta Congregationis, solum dicitur teneri scholares ad acceptandum gradum professorum, vel coadjutorum formatorum ; ubi juxta subjectam materiam, solum coadjutores spirituales intelligi videntur. Et idem clarius colligitur ex Examine, c. 7, ubi explicatur, absolntis studiis, professionem, aut vota coadjutorum, prout Societas voluerit, emittendam esse; constat autem absolutis studiis non esse emittenda vota coadjutorum temporalium.

S. Responsio ad illationem ioquendo ex vi regulae. — In hoc loqui possumus vel de absoluta obligatione ex vi voti, vel de majori perfectione ex vi etiam regulae. Loquendo posteriori modo, certum existimo teneri unumquemque adacceptandum hunc gradum.Primo quidem, quia in Examine, c. 1, S 11, dicitur, omnes, qui recipiuntur in fSocietate, debere quantum est em parte sua ingredi indifferentes, ut in quocumque gradu ejus arbitrio Superioris constituantur. Haec autem indifferentia non ficte, seu verbis tantum, sed verc et ex animo postulatur, ut latius in cap. octavo explicatur. Et in cap. quinto, S8, specialiter explicatur, indifferentiam hanc etiam ad praedictam mutationem, ut sic dicam, extendendam esse; ac proinde includi videtur in ipsa assumptione gradus scholaris, vel coadjutoris approbati, respectu cujuscumque ulterioris gradus, cujus fuerit secundum Constitutiones capax ; ergo ex vi regulae et instituti tepetur quis semper esse in ea praeparatione animi. io vel maxime quod illa non est mutatio in ipso statu seu gradu religionis, quantum ad vinculum, sed solum quantum ad ministerium seu occupationem ; nam quoad vincnlum idem omnino est scholaris approbati, et coadjutoris temporalis etiam approbati, et nondum formati; et similiter idem omnino est vinculum coadjutorum, tam spiritualium quam temporalium ; solum ergo in actionibus est discrimen. At vero quantum ad actiones, et regula, et perfectio obedientiae postulat ut acceptet aliquis inferius ministerium, etiam relicto alio altiori, vel honorabiliori ; ergo cum in casu proposito nihil aliud fiat, tenetur quis saltem ex vi regulae perfectionis illum acceptare. "

8. Responsio item loqueudo ex vi coti. —n alio vero puncto de praecisa obligatione voti magis dubia mihi res est, velimque potius declarari ab his qui potestatem habent, quam meum judicium proferre ; magis tamen in cam partem propensus sum, per seloquendo, et excelusis accidentariis excusationibus, votum hoc totam hanc materiam et obligationem comprehendere. Quia rationes numeri praecedentis hoc videntur concludere, cum hoc votum ita fiat, ut secundum Constitutiones intelligendum sit. Et explicatur in hunc modum ; quia si Superior Societatis velit scholarem ab studiis amovere, et temporalibus ministeriis applicare, ut in eo statu perpetuo maneat, in rigore videtur habere potestatem; et causa subesse potest, si judicet ita expedire vel ad spiritualem salutem talis personae , vel ad commune bonum religionis, vel fortasse ctiam aliquando in justam poenam; ergo si id rigorose praecipiat, tenetur subditus obedire; nec potest tuta conscientia retrocedere ob eam causam , aut iia se gerere resistendo, ut tandem dimittatur ; ergo eadem ratione si praecipiatur ingredi Societatem in gradu temporalium coadjutorum, obligabitur. Illationes videntur clarae. Antecedens autem probatur, quia a principio recipiuntur omnes sub illa indifferentia, ut dictum est in numero praecedenti; et postea vovent simpliciter obedientiam secundum Constitutiones; ergo praeceptum illud non excedit materiam talium votorum. Dices : ergo similiter ex vi regule, sive voti, tenebitur admissus in coadjutorem temporalem acceptare gradum scholastici, si ei assignetur; quod est contra superius dicta in numero quinto. Est tamen major ratio, quia admissio temporalium esse solet ad determinatum gradum, non sic scholasticorum.

10. Temperatur responsio. —Quamvis autem hoc in rigore speculativo verum videatur, vix potest moraliter venire in usum, nisi quando fortasse res a principio est dubia, et persona sub illa expressa et specifica conditione recipitur, et sub eadem studiis applicatur, ut experimento constare possit quid expediat ; tunc cnim res est manifesta. Extra hunc vero casum moraliter non potest ea necessitas accidere; et ita non est in usu, quia revera est res numano modo difficilis , et potest semper alio suaviori modo componi; et ideo quidquid sit de absoluta potestate ex vi voti juxta primaevam institutionem Constitutionum, usus et consuetudo moderata esse videtur hanc obligationem, ut solum intelligatur esse intra gradus ejusdem ordinis, quando a principio aliud in particulari non declaratur.

11. Quaestiuncula secunda , circa eamdem declarationem in num. 2. —Hinc vero facilc expeditur illa dubitatio, an haec opligatio extendatur non solum ad transitum a gradu scholarium ad alium ulteriorem, verum etiam ad mutationem inter ipsos ultimos gradus; respondetur enim a gradu professorum non posse fieri mutationem ad gradum coadjutorum, quia hoc non esset ulterius ingredi, sed retrocedere. Et quidem quatuor vota solemnia semel emissa, nec minui possunt, nec fieri simplicia. Manifestum ergo est hanc mutationem non cadere sub tale votum:; at vero c contrario coadjutor spiritualis potest ad professionem solemnem admitti ; quamvis enim raro fiat, fit tamen, et nullo jure Societatis prohibitum est ; imo aliquando posse expedire, insinuatur parte quinta Constitutionum, c. 4, lit. F. Et merito, quia successu temporis potest vel ipse homo magis proficere in litteris et spiritu, vel talentum et capacitas ejus experimento magis cognosci, et judicari utilis Societati in illo ulteriori gradu; ergo convenienter potest id fieri; consequenter igitur probabile censeo habere tunc locum obligationem hujus voti, ita ut teneatur quis acccptare gradum professorum.

12. Objectio. — Diluitur. — Dices : jam ille implevit priorem promissionem ingrediendi Societatem , nempe quando vota coadjutorum emisit ; jam ergo illa obligatio extincta fuit; per vota autem coadjutorum spiritualium non obligatur ad ulteriorem ingressum, nec de hoc fit ul'a promissio aut mentio; ergo nullo titulo durat talis obligatio. hespondetur primam promissionem ita fuisse implctam, ut tamen non videatur extincta, quamvis moraliter quasi extincta habeatur, quia regulariter hic transitus non conceditur, multoque minus rigorose exigitur aut praecipitur ; nihilominus tamen semper videtur manere hoc jus apud Superiorem, quia subditus absolutc promisit ingredi Societatem in quocumque gradu Superior vellet; ergo sicut a principio teneretur emirtere professionem solemnem, si ad illam immediate fuisset admissus, ita etiam postea ; nam alius gradus interpositus non abstulit jus Superioris, neque adaequate ( ut sic dicam ) explevit obligationem , sed solum quamdiu aliquid majus non exigitur; et ideo quando promissio illa ingrcdiendi Societatem exponitur de acceptando gradu, quem Superior designaverit, non ita intelligitur ut, designato uno, non possit Superior ultericrem, si expedierit, designare et exigere; haec enim limitatio nec rationabilis apparet, neque in illa declaratione insinuatur ; quae melius intelligitur absolute de ingressu ad quemcumque gradum. Est ergo haec resolutio probabilis, ac potestati religionis favorabilior, quamvis opposita non diffieile defendi queat, per formaturam in Societate extingui omnem obligationem transeundi ad professionem; aut a professione trium votorum ad professionem quatuor.

13. Quuaestiuncula tertia circa eamdemm«at declarat ionem. — Resolvitur. — Tandem dubiteri potest quid necessarium sit, ut quis teneatur in conscientia acceptare, et quomodo in hoc possit graviter peccare; interrogari enim potest an ad hoc necessarium sit ut Superior id praecipiat in virtute obedientise, et quidem videri posset hoc ita esse, quia regula generalis est, ordinationem Superioris non inducere rigorosam obligationem in conscientia, praesertim gravem, nisi sub illa forma, vel alia equivalente proponatur. Usus etiam videtur hoc confirmare, quia multi, alias timorati, sine scrupulo peccati ( quidquid sit de imperfectione) resistunt hujusmodi ordinationi. Nihilominus censeo imprimis non esse necessarium proprium obedientiae praeceptum. Probatur, quia hoc votum distinctum est a voto obediertiae; ergo potest per se obligare sine interventu obligationis voti obedientiae. Imo ad hoc maxime tieri videtur; nam illo secluso dubium fortasse esse posset, an emittere nova vota sit materia prioris voti obedientiae; ergo, seclusa hac quaestione, et praecepto illius voti, potest exigi alterius promissionis observantia. Ut autem illa promissio obligationem suam inducat, necesse est ut Superior non solum facultatem praebeat, sed etiam exigat a subdito ut suam promissionem impleat.

14. Quando censeatur scholaris teneri aut noi tener ad acceptandum gradum. — InstanLia removetur. — Dupliciter enim potest scholaris invitari ad ulteriorem gradum: uno modo, per modum gratise , ut sic dicam, ex vcIuntate Superioris non absoluta, sed conditionata; quia nimirum hoc ei conceditur tanquam favor religionis, in quo, moraliter loquendo, est subintellecta conditio, si velit illum acceptare, quia gratia non confertur in invitum; et tunc in rigore non obligatur ex voto ad acceptandum. Et ita possunt excusari a culpa gravi, qui recusant aliquem gradum sibi oblatum. Alio vero modo potest alieui injungi, ut gradum aliquem acceptet, exigendo ab illo voti sui obligationem ; quod tune fit, quandocumque Superior , ex definita voluntate et quasi decreto illum injunxerit, ctiamsi obedientiae praeceptum non imponat. Haec enim duo longe diversa sunt. Ut si quis voveat dare alicui eleemosynam, quoties ille voluerit ac petierit, si solum petat ostendendo simplicem quemdam affectum, et quod libenter illam accipiet, nondum obligabit votum, quia nondum est satis impleta conditio. At vero si definite et ex efficaci voluntate petat, volens impleri quod Deo promissum est, jam tunc urgebit obligatio voti, non quia petens imponat praceptum, sed quia implet conditionem , qua positia votum obligat. Ita ergo est in proposito ; nam acceptatio requirit oblationem seu donationem ex parte alterius, et in rigore dicit habitudinem ad obligationem perfectam , quae ex absoluta voluntate procedit. Et ita expresse statutum est in septima Congregatione. decret. 32, cujus haee sunt verba : Censuit Congregatio, omnes, vi quarti coti in Congregatione quiula emplicati, teneri Superiori certum gradum imponenti obedire, ita tamen ut rationes provinciali, ac patri nostro, consueto Societatis more, proponere possint, quas scripto censuit proponendas, verum Supseriori illis emaninatis in sententia persistenti, et cerium gradum absolute statuenti, lcet non addat obedientie preceptum , teneri wnuwnquemque obedire , inperatumque gradum suscipere, ut si non fuerit obsecutus, censendus sit in malo statu esse, atque a sacramentorun usu et administratione eucludendus. lta enim similes promissiones moraliter et juxta communem usum intelliguntur. Dices : qui absolute promittit ingredi, videtur obligari, quoties janua ei aperitur, et ingressus permittitur, etiamsi non cogatur, neque ab alio efficaciter moveatur, nam satis ab ipsa promissione movetur. Respondetur non esse dubium quin promissio ingrediendi possit in hoc sensu fieri, ut patet in voto ingrediendi religionem, vel ingrediendi Ecclesiam ad orandum ; tamen in praesenti hoc votum non est ita absolutum, tum quia fit cum ordine ad voluntatem Superioris, ac proinde recte explicatur de voluntate absoluta et perfecta; tum etiam quia fit secundum Constitutiones, ex quibus solum habemus obligari ad acceptandum, eo modo quo dictum est.

15. Ultimo ex dictis satis responsum est ad alteram partem dubitationis in principio propositam, quando, scilicet, obliget hoc votum, et cur in eo determinatio temporis addita non fuerit. Ideo enim addita non est, quia neque in Bullis Pontificiis, neque in Constitutionibus hujus religionis, certum temporis spatium definitum est ad hujusmcdi ingressum. Cur autem hoc tempus definitum non fuerit, dicemus libro sexto, a principio, agentes de gradibus professorum. Obligat ergo hoc votum, ut dictum est, cum primum conditio in eo inclusa impletur, scilicet. quod Superior, qui potestatem habet, hujusmodi ingressum postulet efticaci voluntate; vel etiam dici potest obligare, quando Societas exigit jus suum; nam, licet haec promissio sit votum Deo factum, tamen per illud aliquod jus acquiritur ipsi Societati, ratione cujus, et ratione etiam jurisdictionis quam habet in subditum, potest non solum obligare, sed etiam cogere ad hoc votum implendum in eo gradu quem Societas designaverit. Haec vero obligatio ita 3ntelligenda est urgere pro tali tempore, seu statim ac voluntas Superioris intimatur, ut tamen moraliter id intelligendum sit ; nam semper datur locus semel ant iterum recurrendi ad eumdem Superiorem, et proponendi, si quid occurrerit ; nam hoc significatur in Constitutionibus citatis, et expresse habetur in septima Congregatione supra citata. Et haec est etiam intentio Praepositi, ut suavis ratio providentiae et consuetudo interpretata fuit. Tutus autem in conscientia non solum ille non est, qui absolute resistit ( ut dicta Congregatio satis expressit), sed etiam ille qui adeo resistit, ut moraliter cogat Superiorem ad voluntatem vel mutandam, vel suspendendam, ne fortasse subditum majori periculo exponat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17