Praeambulum
Praeambulum
Libri argumentum. — Hactenus solum explicummus statum hunc religiosum, quantum ad substantiam ejus, et quoad vincula votorum, quibus constituitur et obligatur. Nunc, priusquam ad alios gradus transeamus, dicere oportet de muneribus et exercitiis hujus status, quae et litteraria esse possunt et spiritualia. Priora sunt propria, et idco de illis praecipue dicemus; posteriora magis communia sunt toti religioni, et de illis aliquid tactum est in primo libro,cap. praesertim terlio; addemus vero hic aliqua, qua videbun- tur magis propria, et necessaria ad religiosam professionem hujus status explicandam. Litteraria autem exercitia et passive et active considerari possunt, id est, vel ut ordinantur ad discendum, vel ad docendum. Priori modo pertinent proprie et per sc ad seholares Societatis ; posteriori autem modo etiam assumuntur a Societate, tum ob suorum profectum, tum etiam ob externos et quoscumque fideles, qui sacra doctrina indigent; et quia haec duo omnino conjuncta sunt, de illis suo crdine dicemus.
On this page