Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

CAPUT I. UTRUM STATUS ALIQUIS RELIGIOSUS AD LITTERAS PERDISCENDAS IN SOCIETATE MERITO DESTINETUR?

1. Error hereticorum in hac quaestione. — Primum ejus fundamentum ab auctoritate seu exemplis. — Quorumdam error fuit, studium litterarum alienum esse ab statu religioso, ut refert D. Thomas, opusc. 18, c. 26, et opusc. 19, c. 11. Videtur enim hic error circa ejus tempora, seu D. Dominici exortus. Praecesserat enim error Wiclephi, qui generaliter studia Christianorum damnabat, contra quem aliqua infra attingemus, cap. quarto. Hi vero impugnatores religionis licet non negarent studia secularium esse conrenientia , dicebant tamen in statu religioso, vel esse illicita, vel certe non esse proportionata. Utrumque enim illi asseruisse videntur, quantum ex D. Thom. colligitur. Fundari autem potuerunt primo in antiqua consuetudine monachorum, de quibus Cassiodorus, lib. 1 Tripartitae, cap. undecimo, ex Sozomeno, lib. 1, cap. duodecimo, sic ait: Multiplicem scientiarum cogniLionem, et argutam disserendi subtilitatem, veluti rem supervacaneam, et otium, quod in prestantioribus studiis ponendum est, sibi surripientem, et ad citam vecte iustituendam nihil afferentem adjumenti, penitus contemnunt. Et c. 13, idem Sozomenus, referens D. Antonii vitam et virtutes, addit: Litteras neque novit, neque magni cstimavit; sed puram mentem, utpote litteris antiquiorem, et earum incentricem laudavit plurimum. Et Gregorius, 2 Dialog., in Prooemio, de B. Benedicto sic inquit: Roma liberalibus studiis traditus fuerat, sed cum in eis multos ire per abrupta vitiorum cerneret, eum, quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraat pedem, ne si quid de scientia cjus atlingeret, ipse quoque in immane pracipitium totus iret. Despectis itaque litterarum studüs, relicta domo, rebusque patriis, soli Deo p'acere desiderans, sanctee conversationis halitum quaeesivit. Recessit igitur, scienter nesciens, et sapienter ignorans. Et D. Basilius in regula 235, ex brevioribus, fere ad hanc quaestionem respondens, ait, his, qui presunt convenire, ut scientiam habeant, de caeteris vero subjungit : Unusquisque cero (memor verborum illorum Apostoli, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram) que officia sunt studiose discat, el persequatur, neque curiose ulterius quidquam inguirat. Hinc denique videtur dixisse Hieronymus, ad Tit. 1, et refertur in cap. Olim, d. 95: Anutequam instinctu diaboli studia in religione fierent.

2. Una ratio pro eodem errore — Altera. — Tertia. — Rationes ad hunc errorem suadendum esse possunt, primo, quia studia et tenpus occupant, et mentem distrahunt a propriis religiosorum institutis. Secundo, quia perfectio religiosa (ut ait Sozomenus supra) in bonorum numero non ducit ea, quae inter vitium et virtutem media sunt, quia non satis putat non esse malum, nisi hominem reddat bonum et meliorem; at litterarum studia inter media bona computantur; ergo. Tertio, quia religio fugit gloriam illam, quae ab hominibus colligi solet, neque virtutem ostentat, sed exercet; at scientia per se inflat, et ostentationi magis quam virtuti inservit ; ergo. Qua rationes cum generaliter probarc videantur, hoc genus studii non esse admittendum in religioso instituto, multo magis videntur convenire non posse essc finem religiosi status; quia hoc modo magis repuguat debito ordini; ergo non recte est institutus in Societate peculiaris gradus religiosorum ad hunc finem litteras addiscendi. Unde novissime Kemnitius haereticus reprehensionem hanc contra Societatem exaggeravit, ut refcrt Payva, de origine Societatis; et ideo antijesuitam illum vocat Spencaeus, lib. 1 de Continentia , capite quinto.

3. Certum nihilominus imprimis est, studia litterarum saltem sacrarum religioso statui maxime congruere. Hanc veritatem censeo esse dogma fidei, quod D. Thomas confirmat ex illo Psalmi 118: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce mce ; nam inde constat, non solum bonitatem, sed etiam scientiam esse convenientem ad animae perfectionem. Unde Isaiae 5 dicitur : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et Oseae 4: Conticuit populus. eo quod non habuerit scientiam ; quia tu scientiam repulisti, vepellam te. Quanquam enim haec loca et similia exponi possint de scientia practica praeccptorum Dei, tamen ad litteram optime intelliguntur de scientia, quae opponitur ignorantiae divinarum litterarum, quae radix est multorum vitiorum; et ideo Isaiae 3, ob peccata populi comminatur Deus : Auferam de Jerasalem et Judee consiliarium , et sapientem de architectis, et prudentem eloguii mystici. Unde Bernardus, serm. 36 in Cantica : Non ignoro, (inquit) quautum Ecclesiae profuerint et prosint litterati, sive ad refellendos eos, qui ex adverso sunt, sive ad simplices instruendos ; legi : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt mttbtos , quasi stelle in perpetuas eeternitates. Denique legi : Quia tu repulisti scientiam , et ego repellam te, ut non fungaris mihi sacerdotio. Unde ctiam Innocentius IIT, in cap. Nisi cum pridem, de Renuntiatione, haec eadem verba adducit, ut ostendat scientiam esse Episcopo necessariam. Et ad idem propositum afferuntur in septima Synodo, cap. 2, et refertur in cap. Omnes, d. 38; scientia ergo haec per se maxime utilis est religioni et perfectioni ejus. Quod si talis scientia est utilis, non est expectanda a Deo per infusionem, id enim superstitiosum esset; neque etiam solo ingenio proprio et labore quaerenda, id enim et praesumptuosum et periculosum existeret; ergo illius studio et disciplinae vacare opporturo tempore convenientissimum est.

4. Secunda probatio adducta ex Patribus. — Secundo ad hoc confirmandum adducit D. Thomas, opusc. 19, c. 11, sententiam Hieronymi, in ep. 4ad Rusticum: Zabeto cellulam pro paradiso, varia Scripturarum poma dscerpe, his utere deliciis, harum fruere compleau. Et infra: Nunguam de mamu et oculis tuis vecedat liber, discatur Psalterium ad verlwmn; et infra : Ama scientiam mSceripturarum , et carnis vitia non amabis ; et infra : Ne ad scribendum cilo prosilias, et levi ducaris insania; multo tempore disce quod doceas. Deinde affert eumdem Hieronymum, epist. centesima tertia ad Paulinum presbyterum : Sancta rusticitas solum sibi prodest, et quantum edificat ex viig merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si desiruentibus non resistat ; retertur in c. S' ancta, 2, q. T. Afferre etiam possumus eumdem Hierony mum, epist. decima tertia, ad Paulinum Episcopum dicentem : Semper in manu Ltua sacra sit lectio ; et infra : Audi, ini conserve, amice germane, ausculta paulisper, quo n Scripturis sanctis calle gradiaris ; totum, quod legimus in divinis libris, nitet quidem, et fuljget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est ; qui edere vult wucleum, frangat mucem ; et in reliqua parte cpistolae illum excitat ad hoc studium, et concludit : NiAil in te mediocre esse contentus sis ; totum summun, totum nperfectum desidera. His addi possunt, quae de hac scientia Seripturarum, quatenus religiosis et monachis necessaria est, tractat Cassianus, collat. 11, c. 8, usque ad finem. Item quae de antiquis monachis referunt historiae, quod nimirum lectioni Scripturarum assidue vacabant, ut de religiosis in /Egypto, et de Essaeis Christianis refert Eusebius, lib. 2 Historiae, c. decimo sexto, ex Philone, lib.de Vita contemplativa. Et de antiquis monachis S. Benedicti, idem refert Trithemius, lib. de Viris illustribus illius ordinis, cap. sexto.

5. Tertia probatio auctoris. — Tertio possumus etiam ratione hoc convincerc. Nam studium, praesertim sacrarum litterarum, de se bonum est et honestum, et ad perfectionem vita tam activae, quam contemplativa est necessarium; ergo maxime accommodatum est religioso statui. Major patet, quia scientia per se est perfectio maxime consentanea naturae hominis, et ideo etiam propter suam perfectionem appeti honeste potest; quia velle convenientem naturae perfectionem, et quasi ornamentum, per se bonum est ; id est, secluso pravo fine, vel alio accidentario periculo morali, vel impedimento necessarii boni; haec enim estrinseca sunt, et in religionis statu facile vitar possunt. Quod si haec vera sunt de scientia ex genere suo, multo magis de scientia Dei, et earum rerum quae ad ipsum pertinent, cum felicitas hominis in hac cognitione consistat, vel ab illa maxime pendeat, juxta verbum Christi Joannis 17, dicentis : Heec est cita eterna, u cognoscant te solum Deum cerum, etc. Appetere autem propriam beatitudinem, et studere illi acquirendae, pro hujus vitae capacitate optimum est. Et hinc facile probatur minor. Nam imprimis contemplatio in divinae veritatis consideratione consistit, quae sine praevia lectione et studio vel haberi non potest naturaliter, vel non sine periculo erroris; et ideo Patres omnes, de vita contemplativa tractantes, ante omnia docent assiduam lectionem et studium ad illam esse necessaria, et has ponunt inter partes vitae contemplativae, ut supra, in lib. 1, c. 6, numero septimo, hujus partis, vidimus. Unde Hieronymus, ep. 103 : Oro (inquit) te, frater charissime, inter lheec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihilgue aliud quevere. Nonne videtur tibi jam hic in terris regni celestis habitaculum ? ea quo (ait D. Thomas, dict. c. 11) patet, quod celcstis conversatio est in studio sacre Scripture commorari. Nec minus necessaria est ad perfectionem hujus partis vitae activae, quae circa spirituales actiones, et salutem proximorum versatur, ut per se satis patet, magisque constabit ex sequenti assertione.

6. Secunda assertio bipartita.— Prior pars ostenditur.—bico secundo: in statu religioso, cujus finis est non solum contemplari , sed etiam contemplata aliis tradere, necessaria est non vulgaris scientia, sed perfecta rerum omnium, quae ad fidem et mores pertinent, ac proinde necessarium etiam est ut religiosi hujusmodi scientiae perfecte acquirendae in tali statu religioso incumbant. Prior pars adeo est evidens, ut non egeat probatione. Quia nemo potest alios docere, si ipse ignorans sit; quomodo enim poterit mentes illuminare, qui in tenebris versatur, aut haereticis resistere, aut rationem ejus, quae in nobis est, fidei reddere, aut morales difticultates occurrentes dissolvere, et omnibus satisfacerc, nisi in utraque Theologica doctrina, positiva et scholastica , speculativa et morali, satis instructus sit? Confirmat hoc D. Thomas, ex illo 1 ad Timoth. 4: Dum venio, attende lecLioni, eshortationi et doctriue; nam dictio ula, lectioni, passive (ut sic dicam) et non active intelligenda est, id est, ron ad fructum aliorum, hoc enim ad doctrinam pertinet, sed pascendo teipsum, ut recte ibi adjunxit Cajetan., et Theophyl. ibi recte colligit : Si Paalus Tunotheum jubet iucumbere lectioni Scripturarum, quid nos posthac facere decet ? Et addit : Quin etiam ipse Paulus ad finem usque vite sue, legendis sacris incubuit, quia et alios ad illud siudium cohortabatur. Ác denique D. Thomas ex hoc patere concludit, quod exhortari et docere volentibus necessarium est lectionis studium , et affert illud Gregorii in Pastorali , p. 2, c. ult. : Necesse est ut qui ad officium praedicationis excubant , a sacrae lecLionis studio non recedant. Per lectionem auLem in his et similibus locis intelligi debet omne studium doctrina sacrae ad ecclesiasticum seu religiosum munus necessarium, vel accommodatum ad exhortandos vel docendos proximos in rebus omnibus ad fidem et mores eorum pertinentibus. Sic enim et non alias explere poterit minister evangelicus in omni materia praeceptum Apostoli, ad Titum 2: Tu loquere quae decent sanam doctrinam.

7. Pro posteriori ostendenda supponuntur duo. — Et hinc facile probatur altera pars, supponendo duo certa, et moraliter necessaria: unum est, non posse in hujusmodi rcligionc rccipi omnes, viros provectos, et in divinis litteris sufficienter instructos ad exhortandum et docendum alios; quod ipsa experientia satis constat, et in superioribus, lib. 3, c. 4, n. 2, tactum est, et in Constitutionibus Societatis , et Bullis Pontificiis in speciali est adnotatum, ut ibidem diximus. Aliud est, hujusmodi doctrinam seu scientiam non essea Deo miraculose petendam et expectandam; non enim sunt haec signa, aut extraordinaria opera nunc Eecclesiae necessaria, sed labore et industria cum divina gratia comparanda est, juxta illud Hieronymi, epist. 4 ad Rusticum : Zac dico, ut etiamsi clericatus te titillat desiderium, discas quod possis docere, et vationalilem hostiam offeres Christo, ne miles antequam tyro , nec prius magister sis quam discipulus. Et infra : Multo tempore disce quod doceas. Sic etiam dixit Innocentius I, in epistola 12, et habetur d. 61, cap. 4: Miserum est eun magistrum fieri, qui nunquam discipulus fuit. Quod etiam habet Boetius, inlib. de Disciplina scholarium, c. 2, et ad hoc propositum expendit Theophylactus verbum illud Pauli ad Timotheum : Duwm cenio, attende lectioni, dicens : Addit ei animum per hoc, quod dicit : Dum venero, spem faciens ci ventarun praceplorem. Verisimile enim erat eum, qui praeceptore orbatus essct, Paulum requivere. Cujus autem rei gratia dizit Dum venio; par erat, cum ipse juvenis esset, multa ignorare, egereque eum praesentia Pauli, ut haec disceret. Ait itaque - Interea dum venero, lege Scripturas, et inde habebis, ut fieri potest, legislationes et praecepta : postquam autem venero . ego tibi suggeram veliqua. Quam ponderationem videtur Theophylactus sumpsisse ex Chrysostomo, qui hom. 13 brevius eam insinuavit, dicens, circa idem verbum: Dumm venero ; providentissime profecto id posuit, solaturgue discipulum ; fieri enim necessario debuit , ut desertwn se ac parente destitutum putaret , nisi ille suwm polliceretur adventum. Quibus adjungere possumus , quae paulo inferius idem Chrysostomus addit : 7sta profecto Timotheo duin loguitur, omnes salubriter admonet; quod si hic, qui mortuos excitabat , hec monita edidit, quid nos jam miseri dicturi sumus ? Si ergo Timotheus indigebat doctore et disciplina, quid mirum est, quod religiosi, praesertim illi, qui futuri sunt ministri Evangelii, doctore, studio ac disciplina indigeant?

8. Concluditur jam posterior pavs assertionis. — Ex his ergo duobus principiis evidenter concluditur , optimum esse religiosam juventutem studiis litterarum sacrarum incumbere; quia ad omnem finem ipsius religionis necessarium est ; et aliunde nulla ex partc repugnat perfectioni talis status, ut jam tactum est, et respondendo ad ob'ectiones confirma- bitur. Additque D. Thomas hujusmodi juventutem esse aptissimam ad profectum in hujusmodi litteris, eo quod a carnalibus affectibus, et secularibus curis maxime sit separata, juxta illud Isai. 28 : Quem docebit scientian, et quem intelligere faciet auditum ? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Propter quod Bernardus, epist. centesima octava, reprehendit quemdam, qui religionis ingressum differebat ut in seculo studiis vacaret : Falleris (inquit) si te putas invenire inter mundi ma gistros, quam (scilicet scientiam) soli Christi discipuli, id est, mundi contemptores Dei munere assequuntur. Et adducit illud Oseae 10: Seminate volis ad juslitinm, metite spem vite, illuminate cobis lumen scientie. Et subdit : Vides quia non recte proceditur ad lumen scientie, nisi germen justitie praecedat ad animan , ea quo formetur gramwm vitee, et non palea glorie. Quid ergo ? nondum tibi ad justitiam semnasti, nondum spei manipulos metuisti, et veram te praesumis sectari scientium ? niso forie pro vera supponatur illa , quae inflat. Ubi licet de scientia spirituali et practica praecipue loqui videatur, non tamen excludit quamcumque scientiam praesertim rerum divinarum. Locus autem Oseae, quem adducit, in Vulgata nostra non habet illa verba: Zlluminate volis lumen scientie ; sed relata sunt juxta Septuaginta ; in Vulgata vero loco illorum sunt haec : Jnnovate volis novale. Hieronymus autem ibi in ceamdem sententiam a Bernardo intentam utramque lectionem accommodat ; novale enim agrum significat denuo ad culturam accommodatum , ut exposuit Pontifex , in cap. Quid per novale, de Verb. signit. Metaphorice ergo significat animam, a qua spinae et radices peccatorum ac vitiorum eradicatee sunt, quae apta est ad spiritualem culturam , et smiliter ad scientia profectum, ut exposuit etiam idem Bernardus, sermone trigesimo septimo in Cantica, et Origenes, tract. duodecimo in Matth.

9. Tertia assertio. — Probatur em Pontificibus. — Dico tertio, convenientissime in Societate institutum esse primum religiosorum gradum, ut in eo studiis vacetur. Hoc imprimis satis constat ex approbatione Pontificum, et ex tota raticne instituti in primo libro a nobis declarati. Ita enim sunt duo hi gradus scholarium et professorum in hac religione instituti, ut prior ad posteriorem ordinetur; ergo finis proximus et intrinsecus, ut sic dicam, illius prioris status est disponere personas, easque capaces reddere, et aptas ad posteriorem statum. Haec autem dispositio in duobus maxime consistit, in virtute, scilicet, et doctrina, juxta illud Pauli, 1 ad Timoth. 4: Attende tibi, et doctrine. Ex quibus instruclio et exercitium virtutis statim a principio religionis et novitiatus incipit, et ad ilius studium et disciplinam specialiter tempus sccundae probationis ordinatur; nam exercitium et profectus ejus, toto vitae tempore durare debet, et tempore etiam studiorum peculiaris ejus rei cura couservatur, et in ultima probatione renovatur, ut in sequenti libro, cap. primo et secundo, videbimus. Merito ergo litterarum studium positum est tanquam proprium munus, atque adeo tanquam proximus finis hujus prioris gradus; unaquaque enim res esse dicitur propter suam operationem. Quin potius D. Thomas, dict. artic. quinto, quaestione 188, 2. 2, de tota aliqua religione (et videtur tacite de sua loqui) dicit recte institui ad studia litterarum ; multo ergo facilius hic nos dicere possumus de inferiori quodam gradu totius religionis; est tamen proportionalis diversitas ; nam tota religio non ordinatur ad studia litterarum, tanquam ad suam actionem, vel acaquatam, vel pracipuam ; sed tanquam ad actionem secundariam , quae sit medium ad alias praecipue intentas ; quidam autem gradus religiosorum proficientium in eo statu, qui solum constituit quamdam partcm unius religionis, recte ad illam actionem, tanquam sibi adaequatam, vel pracipuam (scilicet post generalem curam propria perfectionis spiritualis) ordinatur. Hoc enim genus actionis, licet ordine intentionis posterius sit respectu totius religionis, ordine executionis necessario debet esse prius; optime ergo primus religionis gradus circa illud occupatur. Quomodo autem nihil alienum a perfectionis instituto hic ordo contineat, ex solutionibus argumentorum constabit.

10. Ad fundamentum haereticorum in munero1. — Ad fundamentum ergo contrarii erroris, primum negatur assumptum universaliter intellectum ; ostendimus enim antiquissimos etiam religiosos studium litterarum plurimum coluisse; fatemur autem hoc studium non esse singulis necessarium ad propriam perfectionem ; sunt enim diversae viae ad perficiendas animas, quibus Spiritus Sanctus utitur; nam ob cam causam inter alias, Ecclesia dicitur circumdata varietate, Ps. 44; et ideo quod Benedictus, vel Antonius, vel alii innumeri sancti monachi studiis uon vacaverint, non ideo est quia religiosis hoc stu- dium noceat (boc enim est ex puris particularibus argumentari), sed quia aliud vitae cenus professi sunt, ad quod tam accuratum studium necessarium non erat, sed illud quod ad rectos mores proprios instituendos et ad divinam contemplationem sine errore exercendam sufficeret, quod illis non defuisse omnino credendum est; oportet ergo quoad hoc multum distinguere inter monachale institutum, et mendicantium (ut generatim loquar), nam in hoc posteriori, studia sunt multo magis necessaria, eo quod ad juvandos proximos ordinetur, ut dictum est. Unde quo mendicans religio perfectius hunc fincm participaverit, eo pluribus ilitteris et studiis indigebit.

11. Ad locum Basilii in eodem num. 1. — Ita ergo facile responsum est ad priora exempla. Testimonium autem Basilii potius nostram intentionem contirmat, tum quia dicit unumquemque religicsum deberi studiose discere quae sui officii sunt; religiosus ergo, qui tendit ad officium ministri Evangelici, debet accurate discere quae ad illud officium spectant, quod sine magno litterarum studio fieri non potest. Tum etiam quia hoc ipsum confirmat Basilius, dicens, cui aliorum vectio commissa sit, eum, que apud omnes scripta sint, scientia comprehensa habere, ac dicere debere ; quod nos plane dicere possumus dc quocumque sacerdote Societatis; nam, licet munus Rectoris non habeat quoad jurisdictiionem, participat illud quoad doctrinam, et instructionem aliorum; propter quam scientia est necessaria, cum doceat (sicut Basilius subjungit) cunctos, multiplicem Dei voluntatem singulis pramonstrando officio suo. Testimonium autem Hieroonymi sinistre refertur ; nam ibi per studia non intelligit Hieronymus studia litterarum, sed afftectiones varias, ut D. Thomas recte exposuit, et ex contextu patet, qui sic habet : Antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis : Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae, etc.; sic Virgilius : Scinditur incertum studia in contraria vulgus.

12. Ad primam rationem in uwm. 2, quoad primum de occupatione temporis. — Quoad secundwn de distractione. — Ad primam rationem duo in ea dicuntur, scilicet, studia occupare tempus, et mentem distrahere. Prius fatemur non de toto, sed de magna parte temporis; cum ea enim moderatione in religione assumitur, ut suum proprium ac sufti- ciens tempus altioribus religionis operibus reservetur; omnia enim tempus suum habent, et religionis status ita omnia disponit et ordinat (ideo enim ordo vocatur), ut tempora non confundantur. Unde in prima regula Societatis ex communibus, quae desumpta est ex parte 4 Constitutionum, c. 3, sic habetur: Singuli prafinitum sibi tempus suee conscientie lis in die evaminandee, orationi, meditationi, lectionique spirituali impendat, et caetera quae sequuntur ; atque hoc modo illa temporis occupatio nihil officit religionis perfectioni. Nec praeterea tempus illud, quod siudiis impenditur, sine spirituali profectu consumitur, cum totum illud studium macnum Dei obsequium sit, tum ratione finis ad quem ordinatur, tum ratione charitatis et obedientiae, a quibus proficiscitur, ut exprease habetur in prima et secunda regul. scholarium Societatis, sumptis ex Constitutionibus, p. 4 cap. 6. Alteram partem de distractione simpliciter negamus, quia animae distractio in deteriorem partem sumitur; studia autem, quantum est ex se (quidquid sit vitio aut fragilitate personae), non distrahunt mentem, quominus de Deo, vel de re aliqua honesta propter Deum cogitet; ergo non distrahunt, sed potius colligunt mentem, et solent esse medium ad pravas cogitationes impediendas, et consequenter impediunt carnis concupiscentias, et alia infima desideria, ut D. Thomas, dict. articulo quinto, declarat.

13. Instantia removetur. —Dices, impedire saltem actualem cogitationem vel contemplationem de Deo. Respondeo, si hoc incommodum afferant pro illo eodem tempore, pro quo Deo vacandum est, non id oriri ex ipsis studiis, sed vel ex nostro inordinato affectu aut negligentia, vel aliquando ex naturali conditione et fragilitate ; non ergo ob eam causam studia relinquenda aut reprehendenda sunt, sed moderanda affectio, et circa spiritualia adhibenda diligentia, et cum divina gratia difficultas illa superanda, quae multo magis oriri solet ex aliis curis, et phantasiis, et cogitationibus aliarum rerum. Si autem dicatur studium hoc impedimentum afferre pro eo tempore quo studendum est, absolute loquendo, nullum id est inconveniens, tum quia non est mortalis conditionis semper actu cogitare de Deo, et post ipsum nihil melius cogitari potest, quam quae ad sacram doctrinam pertinent ; tum etiam quia, ut dicebam, cogitare de rebus aliis propter Deum, virtute est cogitare de ipso; sicut dixit D. Thomas, 1 p., q. 64, art. 1, ad 3, cognitionem rerum in propria natura, quando refertur ad laudem Creatoris, habere aliquid de luce divina, et posse dici cognitionem vespertinam, quam boni Angeli habent. Tum denique quia mens religiosa nunquam ita litterarum studiis absorbetur, etiam illis temporibus in quibus eis vacat, quin ad Deum saepe recurrat, nunc intentionem in illum renovando, nunc auxilium et lumen petendo, nunc vero de veritatis intelligentia gratias agendo.

14. Ad secundam rationem in eodem num. 2. — Ad secundam respondetur, litterarum studia per se spectata, vel per se tantum assumpta, inter mediocria bona computari, et ideo sic sumpta non magni sestimari a religiosis; at vero, sumpta ut instrumenta virtutis, et actionum omnium quae ad salutem animarum ordinantur, non esse inter mediocria, sed inter magna bona computanda ; participant enim bonitatem finis ad quem ordinantur. Accedit, quod studium rerum sacrarum, de quo praecipue agimus, non ita est ex mediocribus bonis, ut aliquid ex objecto indifferens reputandum sit ; nam revera est ex objecto honestum, quia cognitio, quae per illud inquiritur, est perfectio per se maxime consentanea supremae hominis inclinationi, vel etiam naturali inclinationi gratiae ; nam cognitio, de qua agimus, ex principiis supernaturalibus procedit, et ad perfectionem fidei spectat, quae non potest dici ex mediocribus, sed ex maximis bonis.

15. Ad tertiam ibid. —Unde facile respondetur ad tertium : negamus enim scientiam per se repugnare humilitati religiosae. Ut enim dixit D. Thom. 2. 2, q. 161, art.1: 7psa veritatis cognitio, per se loguendo, bona est ; potest autem per accidens esse mala ratione alicujus consequentis, velin quantum aliquis de cognition ceritatis superlbit, vel in quantwn homo utitur cognitione veritatis ad peccandum. Constat autem ex dictis studium non sumiaviris religiosis gratia ostentationis, aut vanae aestimationis , et ideo nihil repugnare modestiae religiosae ; quod si qui motus contrarii insurgant, accidentarii sunt, et divina gratia vinci possunt. Addo non semper esse reprehensibile inreligioso aliquid interdum facere ad eruditionis et profectus in litteris ostentationem , quae tamen non in sola ostensione ad aliorum tantum opinionem aucupandam sistat, haec enim vana ostentatio essct, sed ad eumdem finem salutis animarum referatur; nam, ut Augustinus dixit lib. de Bono viduitatis, cap. vigesimo secundo: Iyobis necessaria vita nostra; aliis fuma nosira. Et serm. quadragesimo nono, ex diversis, qui est primus de communi vita clericorum: Conscienlia tibi, fuma prosmimo tuo. Ad conciliandam ergo auctoritatem necessariam, doclrinam ostentare a religioso statu alienum non est; nam etiam ad Timoth. aiebat Paulus, 1 epist., cap. quarto: ZIeec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Ubi Chrysostomus : JVides (inquit) ut in hoc quogue illum magnum fieri velit, atque mirabilem; ex quo, scilicet, Ecclesiee commoda provenire sciebat ; et ideo vult profectum manifestari omnibus, non anodo in vitee rectitudine ac sanctimonia, verum in sinceritate atque ubertate doctrine. Atque hinc ctiam constat quomodo ad hujusmodi studia gradus aliquis religiosus ordinari convenienter potuerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1