Caput 2
Caput 2
Utrum litterarum humaniorum, linguarum ac liberalium artium studium et peritia religiosis societatis conveniens sit.
CAPUT II UTRUM LITTERARUM HUMANIORUM, LINGUARUM AC LIBERALIUM ARTIUM STUDIUM ET PERITIA RELIGIOSIS SOCIETATIS CONVENIENS SIT.
1. Pars negans suadetur es Paulo. — Secundo arguit Julianus Apostata. — Tertio avguitur ev jure. — Impugnatores religionis tempore D. Thomae multo magis hoc studium inferiorum artium in religiosis damnabant; dicebantque (ut D. Thomas significat) magis perlinere ad praedicatores Antichristi, quam Christi, quos describit Apostolus 2 ad Timoth. 3, de quibus inter alia ait: Semper discentes, et nunguam ad scientiam ceritatis pervenientes. Ubi tacite reprehendit cos, qui profanas artes discunt, per quas nunquam ad veritatem doctrinae sacrae cognoscendam perveniunt. Et ideo subjungit : Tu autem assecutus es meam doctrinam ; et intra: Tu cero permane in his quae didicisti, et credita sunt Libi, sciens a quo didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem. Quasi dicat, haec doctrina tibi sufficit; aliae vero litterae, quae ad salutem hominem non instruunt, superfluae sunt; propter quod idem Paulus, 1 ad Corint. 1, sapienliam hujus mundi vocat stultitiam, et ad Coloss. 2, philosophiam inanem atque fallacem appellat. Unde etiam Julianus Apostata apud Cyrillum, lib.7 contra illum, sic argumentabatur contra Christianos his scientiis vacantes : Quare vos disciplinarum, que apud Graecos sunt, convicee estis , siquidem vobis vestrarum Scripturarum lectio sufficit, cwn melius sit ab illis homines arcere, quam ab idolothgtorum cibis ? Addo etiam in jure Canonico prohiberi clericis discere non solum leges, sed etiam physicas disciplinas, c. 2, Ne clerici vel monachi, in 6, cap. Noz magnogere, extra, eod. tit., et inConcilio Carthaginensi IV, c. 16, prohibentur Episcopi Gentilium libros legerc, et habetur 37 d., c. 1, ubi per multa sequentia capita referuntur testimonia Patrum reprehendentium hujusmodi studia ecclesiasticis viris; praesertim cap. 5, ex Hieronymo supra, ad Eph. 6, arguuntur Episcopi, qui filios suos in saecularibus disciplinis erudiunt. Et in c. Omnem, dicitur haercticos praecipue studere Dialecticae, et subjungitur: Sed non in Dialectica complacuit Deo salvam facere populum suum.
2. Assertio affirativa tripartita. — Prima pars probatur primo ex Patribus. — Dicendum vero est linguarum et liberalium artium eruditionem maxime necessariam esse operariis Evangelii, nec religioso statui repugnare; et ideo merito scholares Societatis dilicenter in his doctrinis oportet erudiri, priusquam doctrinae sacrae iu Theologia scholastica, vel Scripturae divinae interpretationi aut intelligentiae incumbant. Res estsatis clara et certa. Quae probari potest primo, ex antiqua Patrum traditione. Imprimis Clementis I epist. 5, de Communi vita ad discipulos, quae habetur in c. Aelatum, d. 31, ad praesens institutum accommodatissima est; dirigitur enim ad religiosos, quos peculiariter vocat discipulos, seu condiscipulos ; hosque primum ad paupertatem et obedientiam hortatur, deinde ad Seripturarum intelligentiam , quam non proprio sensu, sed secunduin traditionem Patrum et consonantiam locorum ejusdem Sceripiura interpretandam esse dicit. Tandem vero subjungit: Cum enim ex divinis Scriptaris integram quis el firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi, ac liberalibus studüs, que forte in pueritia attigit, ad assertionem veri dogmatis conferat, ita tamen ut ubi vera didicit, falsa et simulata decliugt. Hinc etiam Eugenius Papa, in cap. De quibusdam, d. 31, ordinavit ut in omnibus Episcopatibus constituerentur Magistri et Doctores, qui studia litterarum, liberaliumque artium dogmata assidue doceant. Et subjungit rationem notandam, quia in his magime divina manifestantur, atque declarantur mandata.
3. Atque ita observasse omnes antiquos Ecclesiae Doctores ex historiis, et ex ipsismet facile intelligitur. Nam etiam Paulus non dedignatur aliquid de profanis auctoribus, suis dictis, vel scriptis inserere, ut patet Act. 17, 1 ad Cor. 15, ad Titum 1, quae loca ad hoc propositum observavit Hieronymus, ubi etiam intelligit illud Prov. 1: Aaimadverte paralolum, et interpretationem, verba sapientium, et cnig nata eorum. Et addit Hieronymus, que proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Et inferius ad hanc rem accommodat ritum accipiendi mulierem captivam in uxorem, Deut. 21, radendo caput, supercilia, pilos et ungucs corporis amputando. Et subjungit: Quid ergo mirum, si et ego sapientiam secularem propter eloquit vemtstatem et membrorun pulchritudinem, de ancilla, atque captiva Israelitidem facere cupio? Et infra: Labor meus in familiam Christi proficit. Quod deinde conlfirmat exemplo Origenis, Methodii, Quadrati, Aristidis et aliorum multorum, tam Graecorum, quam Latinorum. Et concludit: Qui omnes in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos vefertiunt libros, ut nescias, quid in illis primum admirari debeas, eruditionem seculi, an scientiam Scriplurarum. D. etiam Augustinus, in libris de Doctrina Christiana, ex professo ostendit, quam sint necessariae hujusmodi artes ad sacram Scripturam intelligendam, praesertim lib. 9. Et in summa tria dicit esse necessaria, signorum intelligentiam, rerum cognitionem, et dubiorum ac diflicultatum expeditionem. Ad primum confert linguarum notitia; ad secundum juvant philosophia et mathematicae ; in tertio, modum et magnum lumen pracbet dialectica ; supposuerat autem lib. 1, cap. 1, duo esse necessaria in omni tractatione, scilicet modum inveniendi quae intelligenda sunt, et modum proferendi quae intellecta sunt, et ideo praeter illa tria, quae ad intelligentiam necessaria sunt, ad proponendi modum in lib. £requirit eloquentiam, non ut simpliciter necessariam, sed ut valde utilem, et ut cum debita moderatione usurpetur; quod de dialectica, et de caeteris artibus intelligendum erit, ut ipse late prosequitur l. 2, c. 35, et sequentibus. Quomodo etiam dixit optime Clemens Alexand., lib. 6 Stromat., numero secundo, versus finem: Vitandus est multus et plane inutilis abusus, qui consumitur in iis, i quibus nom oportet, eo, qui est cognitione preditus, utente disciplinis tanquam praecercitationilus, que adjuvantium causarum instar habeant, et ad accuratam ceritatis traditionem, quatenus id potest assequi, nec ab eo potest di- celli, et ad propulsandas artificiosas rationes, que improbe moliuntur excindere veritatem ; non relinguit ergo ca quae promovent ad eas quae sunt in orbe disciplinas, et Grecam philosophiam, sed non principali ratione, sed ea quee est necessaria et secunda, et derivatur a circunstantiis. Et paulo superius optime concluserat: Per consequentiam ergo his quoque attendit, quee exercent ad cognitionem, sumens ex unaquaque disciplina id quod confert ad veritatem. Et postea late prosequitur per singulas iiberales artes discurrendo, earumque utilitatem attingendo ; adducitque exemplum Abrahae, qui in astrologia et astronomia peritus fuit, eisque ad veritatis cognitionem optime est usus ; sicut etiam de Moyse dicitur Actor. septimo, quod eruditus erat omni sapientia JEgyptiorum, quod non sine peculiari Dei providentia factum est, ut eos confunderet a quibus eruditus est, ut Theophylactus ibi indicavit. Hinc denique Nazianzenus, orat. vigesima, quae est funebris in Basilium: ZHud ( inquit ) inter sane mentis homines constave arlitror, eruditionem inter humana bona principem locum tenere, non de hac nostra solum ac nobiliori loquor, qua contempto omnis sermonis lepore atque ornatu saluti uni, atque earum rerum, qua ratione atque animo inteiliguntur, pulchritudini avclissime heeret ; sed etiam de euxterna, quam plerique Christiani pravo quodam judicio, ut insidiosam et pericuculosam aspernantur. Quod late prosequitur et variis exemplis declarat.
4. Secunda pars ostenditur etiam exemplis. — Ex his ergo sufficienter convincitur, totam banc eruditionem humanam , debita intentione ac moderatione sumptam, doctori Evangelico esse valde utilem, ac moraliter necessariam, quae erat prima pars assertionis. Quod autem religioso statui non repugnet, quae erat secunda, eisdem exemplis et rationibus convinci potest. Hieronymus enim et Augustinus religiosi fuerunt, qui ubique summam eruditionem in his litteris ostendunt. Idem dicere possumus de Athanasio, Basilio, Nazianzeno, et similibus. hatio etiam id convincit, quia finis, propter quem hae scientiae quaeruntur, optimus est, et in perfectissimo statu religioso necessarius, ut saepe est ostensum. Medium etiam hoc et per se bonum est, quia est perfectio intellectus, et veritatum naturalium cognitio; et quatenus medium quoad multa valde utile, quoad aliqua vero etiam necessarium est ad dictum finem. Est enim necessaria saltem Latinae linguae sufficiens cognitio, et dialecticae et philosophiae mediocris erudilio; sine his enim nullus nisi temere et imperite ad Theologiam accedere potest. Ad eam vero exacte comparandam, linguarum cognitio, et peritia omnium artium, praesertim vero dialecticae, philosophiae et metaphysicae exacta comprehensio utilissima est. Hinc Clemens V, in Clemen. 1, de Statu monachorum, S penult., inter alia, qua ad ampliationem cultus divini statuit, unum est: Ut in singulis monasteriis, quibus ad hoc suppetunt facultates, idoneus teneatur magister, qui eos (id est, monachos) in primitivis scientiis instruat diligenter. Per primitivas autem scientias sine dubio intelligit eas, quae ad divinam Theolociam praeambulsae sunt; ideoque rationem adjungit, u£ monachis proficiendi in scientia via opportuna non desit ; cui consonant c. Quia nonnullis, de Magistris, ubi Grammatica etiam doceri praecipitur, ne opportunitas proficiendi subirahatur. Unde etiam Trithemius, dicto lib. de Viris illustribus S. Benedicti, cap. 6, refert antiquissimam consuetudinem illius sacri ordinis fuisse juniores fratres disciplinis scholasticis instituere, ut rhetorica, dialectica, arithmetica, philosophia, et aliis, quibus sufficienter instructi ad sacram Scripturam introducerentur. Quod si in religionibus monasticis haec consuetudo probata fuit, multo magis in illis, quae ad spiritualia ministeria proximorum institutae sunt, ut recte concludit D. Thomas dict. opusc. 19, cap. 11.
5. Tertia pavs assertionis suadetur ex fine Societatis. — Ex quibus nos a fortiori conciudimus tertiam assertionis partem, religioni Societatis necessariam fuisse omnino hanc institulionem ; id vero constat ex dictis lib. 1, cap. 2. de fine hujus religionis; nam inter omnes, quae ordinantur ad salutem prosimorum, sine dubio excellit in modo et praecipua intentione quaerendi salutem animarum, ad quem finem tria principalia munia assumit, scilicet, propagare Ecclesiam inter infideles et quascumque remotissimas nationes; defendere illam ab haereticis et impugnatoribus, pro eorum simul reductione laborando; exhortari et docere ipsos Catholicos, ad eorum sanctificationem et omnem perfectionem, quoad fieri possit, cooperando. Unde fit ut haec religio peritia linguarum et totius philosophiae ac metaphysicae indigeat, non solum propter Theologiae et sacrae Scripturae intelligentiam, sed etiam ut aliis modis ea peritia uiatur in fidei obsequium.
6. Quibus de causis peritia linguarum Socie- tatis necessaria. — Quibus item philosophia.— Nam peritia linguarum hoc tempore maxime necessaria est ad resistendum haereticis, et eorum petulantiam retundendam ; aliquarum etiam linguarum cognitio ad seminandam fidem inter paganos et gentiles maxime necessaria est. Unde, sicut Spiritus sanctus ob hanc praecipuam causam primis Evangelii praedicatoribus tribuit linguarum donum, ita quando illa signa cesserunt, religio, quae illud munus participat, debita diligentia et industria linguae instrumenta praeparare, et quoad fieri possit, universale etlicere debet; quod sine peritia linguarum non fit. Hac ratione utitur Pontifex in Clemen. 1, de Magis, dicens: 7llius, cujus vicem in terris gerimus, imitantes ecemplum, qui ituros per universum mundum ad evangelizandum Apostolos in omni linguarum genere fore voluit eruditos, viris Cathelicis peritiam linguarum habentibus, quibus utuntur infideles, precipue abundare sanctaamn affectamus Ecclesiam, qui iufideles ipsos sciant et caleant sacris anslitutis instruere. De qua re videri potest Ludov. Gomez, super regulas Cancellaria, reg. De idiomate, q. 1, ubi hoc ipsum argumentum recte prosequitur dicens, quam sit necessaria ad fidei propagationem linguarum notitia, illarum praecipue quae apud infidelesfrequentiores sunt. Philosophia etiam necessaria est huic religioni, non solum ad Theologiam sibi acquirendam, sed etiam ut per eam praepararet viam ad tractandam cum Gentilibus fidem, convincendo eorum errores, et naturales veritates de Deo evidenter demonstrando : hunc enim morem antiqui Patres, et Ecclesiae rectores observarunt, ut constat ex Augustino, in libris de Civitate Dei ; Eusebio, in libris de Praparatione et demonstratione Evangelica; Justino, inoratione Paranetica ad Gentes, et utraque Apologia pro Christianis; Cyrillo, libris contra Julianum ; Tertulliano, Arnobio, et aliis. Fieri autem non potest, secluso miraculo, aut extraordinaria providentia Dei, ut aliquis suffticiat vi et efficacia rationum errores naturali lumini contrarios convincere, nisi in philosophicis disciplinis accurate instructus et eruditus sit.
7. Firmatur necessitas utriusque peritie exemplo.— Quod optime confirmat exemplum Danielis, prout illud expendit Glossa ordinaria, circa illud verbum Danielis: Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, etc. Dixerat enim prius jussisse regem praeposito suo, ut introduceret de filiis Israel pueros eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possint stare iu palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldeorum. Et adjungit, constituisse eis annonamn per singulos dies de cibis suis, et de vino, unde bibebat ipse ; postea vero solum dicit proposuisse Danielem, ne pollueretur de mensa, tacite significans a doctrina et peritia linguarum non abstinuisse; qui enim duobus propositis unum excludit, aliud tacite admittit, ut argumentatur Gregorius, homilia decima octava in Evangelia, et pro jure positum est in capit. IVonue, de Praesumptionibus. Quo argumento supposito, recte dicit praedicta Glossa, ex Hieronymo ibi: Qui de mensa regis non vult comedere, ne polluatur, si sapientiam, atque doctrinam 4Egyptiovum sciret esse peccatum munquam didicisset ; didicit autem, uon ut sequatur, sed ut judicet atque concincat. Si enim quis imperitus hujus artis adversus mathematicos scribat, aut expers philosophie contra philosophos agat, irridendus est. Hac ergo intentione (concludit) discunt pueri Chaldaicam doctrinam, qua et Moyses omnem sapientiam gyptiorum didicerat. Et in fine capitis, indicat Daniel Deum specialiter cooperatum fuisse huic intentioni, et studio eorum: Pueris (inquit ) his dedt Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia ; et infra: Et omne verlwn sapientie et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rec, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos, qui erant in universo regno ejus. Quod plane intelligitur de propria doctrina et philosophia ipsorum Chaldaeorum, ut Hieronymus et Theodoretus adnotarunt. His ergo propriis et specialibus rationibus necessaria est Societati harum rerum summa eruditio.
8. Dicta peritia quomodo Societati necessaria.— In quo etiam considero, aliud essc loqui de toto corpore, seu confuse de operariis Societatis, aliud vero de singulis personis ejus. Nam priori modo loquendo, absolute diccre possumus necessariam esse Societati maximam perfectionem omnium dictarum disciplinarum et linguarum; quia, licet difficile, vel moraliter impossibile sit, omnes illas simul cum theologica doctrina in singulis personis perfecte conjungi, tamen in ipso corpore Societatis esse potest, et procuranda est excellentia et eminentia in omnibus [illis. Quod et facile comparari poterit, si in unaquaque disciplina aliquis vel aliqui sint, qui peculiari studio, et diuturniori tempore, ac diligentius illi incumbat, et ad varia Ecclesiae obsequia, quae pro temporum et occasionum diversitate occurrunt, utilissimum est, ut discursus factus ostendit, et ipsa experientia satis hactenus comprobavit. Atque ob eam rem, quamvis haec studia in Societate principalius ad Theologiam referantur, ad quam, et ad sacrae Scripturae intelligentiam ejus religiosi frequentius et principalius tendunt, nihilominus interdum aliqui diutius in his inferioribus artibus occupantur, ut in eis singulariter ad praedictos fines excellant.
9. Ad primum argumentum in num. 1. — Ad objectiones in principio positas respondetur primum, Paulum, ad Timoth., eos reprehendere, qui ita discunt, ut ad veritatis coenitionem pervenire non possint. Hi autem praecipue sunt, qui ea discunt, quae a vera fide ipsos avertunt, et in errorem inducunt; de quibus statim ait: Homànes corrupti mente, reprobi circa fidem : et ad distinctionem illorum subdit : Tu autem assecutus es meum doctrinam, etc. Potest autem illa reprehensio etiam extendi ad eos, qui in externis disciplinis ita versantur et iminorantur, ut per eas non ascendant ad altioris veritatis cognitionem. Quam autem ad Corinth. vocat Paulus sapientiam hujus aundi, non necesse est intelligi esse veram philosophiam, secundum se spectatam, sed velsapientiam hujus mundi vocat mundanam prudentiam, quae crucem Christi stultitiam reputabat; et ideo subdit statim : Praedicamus Christum, et hunc crucifivum, Judeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam ; vel certe per sapientiam lujus mundi intelligit totam philosophiam et eruditionem Gentilium, qua stzlta dicitur, vel auia multis erroribus admista erat, vel quia per illam mundus Deum non cognovwvit, ut ibidem dicitur, sed potius ea abusus est ad veritatem fidei oppugnandam. Atque philosophiam in hoc sensu sumptam vocavitApostolus inanem fallaciam. Nihilominus tamen secundum se sumpta optima est, et ab ipso Deo data, ut ipscmet Paulus significavit, ad Rom. 1, dicens: Quod notum est Dei, inanifestum est in illis ; Deus enim illis manifestavit, etc.; statim vero subdit, ipsosmet philosophos factos esse insipientes, quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium ; ablato ergo errore, et pravo usu, veritas, quae in philosophis invenitur, formidanda non cst, sed potius ab eis, ut ab injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda, ut dixit Augustinus, 2 de Doctrina Christiana, cap. quarto.
10. Ad secundum ibid. — Ad argumentum Juliani respondet Cyrillus, lectionem sapientum Graecorum utilem esse ecclesiasticis tractatoribus, tum ad eruendam veritatem quae in ipsis est, tum ad confundendos eorum errores, et ex utroque veritatemifidei illustrandam. Neque est simile, quod de idolothytis afferebat Julianus , nam haec a Christianis vitantur, non materialiter (ut sic dicam) quatenus caro vel panes sunt ; sed formaliter, quatenus idolis dicata sunt, ne impiis sacrificiis consentire aut participare videantur; in studio autem philosophise, aut lectione librorum Gentilium, nihil est vanum, praeter abusum, excessum, aut pravam intentionem ; quae omnia a nostris religiosis vitantur, ut capite sequenti dicam.
11. Ad tertium ibid. — Ad jura canonica respondetur, in c. Non magnopere, et c. 2, ibi citatis, per physicas disciplinas solum inteliigi medicinam, ut manifeste constat es praecedentibus verbis, quibus reprehenduntur, qui de claustris suis exeunt ad confectiones physicales ponderandas, et occasione scientiae, rursus actionibus mundanis implicantur. Ad Concilium Carthaginense respondetur, merito prohibuisse, non omnibus, sed Episcopo, lectionem librorum Gentilium, tum quia ratione sui muneris, si ei satisfacere velit, vix poterit hujusmodi lectioni sibi non necessariae vacare. Et ideo illi permittitur lectio librorum haereticorum pro necessitate aut tempore, ut ibi dicitur, quia ad munus Episcopi pertinet haereticis resistere ac respondere; cum Gentilibus autem disputare jam non pertinet ad munus ejus; potuit autem magis pertinere in initio Ecclesiae, quando Ecclesia in gentibus fundabatur. Tum etiam quia Eniscopus , ratione sui status, praesumitur in doctrina sacra perfectus, et consequenter non indigere lectione philosophorum ad eam comparandam, et consequenter non esse illi necessariam. Cui expositioni consonat illud Hieronymi ad Damasum , epistol. centesima quadragesima quinta : At munc etiam sacerdotes Dei, omissis Frangeliis et Prophetis , videmus comoedias legere, amatoria bucolicorum versuum verba canere, tenere Virgilium, et id quod in pueris necessitalis est, crimen in se facere voluptatis. Addo insuper prohibitionem illius Concilii videri potius admonitionem quamdam quam praeceptum, et intelligendam esse de lectione nimia , in qua principale studium et hominis applicatio collocatur. Alicujus autem honestae recreationis causa, vel accidentariae cujusdam venustatis, scu ornatus, nunquam fuit prohi- bitum etiam Episcopo legere Gentilium libros. Quomodo dixit Cyrillus, lib. 7 contraJulianum, ubi supra : Sufficit quidem divina Scriptura ad faciendum eos, qui in illa educati sunt, sapientes , et probatissimos , et sufficientissimam habentes intelligentiam, indigemusque ad hoc nihil prorsus eaternis magistris. Quoniam autem dulce est omnia scire , idcirco hac ratione, et calde prudenter etiam Grecorun sententias diligenter discutimus, quas de unaguaque re habuerint , et aute alia de Deo , et inde ridendi occasionem accipimus , quod volunt innwneros Deos et immundorum demoniorum multitudinem honorare. Alia ergo decreta illius distinct. 37 manifeste loquuntur de nimio excessu in studio talium litterarum, et de pravo usu illius, vel in moralibus vitiis, vel in erroribus contra fidem; quo sensu manifeste loquitur Hieronymus in locis ibi citatis.
On this page