Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum ratio froficiendi in litteris convententi modo, et per apta media, in societate instituta sit.

CAPUT III. UTRUM RATIO FROFICIENDI IN LITTERIS CONVENTENTI MODO, ET PER APTA MEDIA, IN SOCIETATE INSTITUTA SIT.

Lib. de Ratione studiorum. — Supposita probitate et honestate doctrinae, duo sunt, quae ad illius profectum maxime juvant: unum est conveniens modus et ordo vacandi studio litterarum; alterum, vacare per media apta et utilia. Hic autem profectus in statu religioso non est nude (ut ita dicam) spectandus, id est, solius scientiae argumento considerato, sed adjuncta semper ratione religiosa scientiae ; et ideo hoc totum in ipsa ratione et institutione Societatis studiorum consideratum est.

1. Tria ex Bernardo pro modo discendi ezplicantur. — Primum est ordo in discendo. — Objectio diluitur. — Dico igitur primo rationem hanc proficiendi in studiis, quatenus ad ipsosmet religiosos Societatis spectat, convenientissime in Constitutionibus ejusdemSocietatis esse statutam. Assertio haec constare debet ipsasmet Constitutiones legendo et considerando ; libet autem eam explicare praemissa sententia Bernardi, qui, sermone trigesimo sexto in Cant., tractans illud 1 ad Corinth. 8 : Qui se putat aliquid scire, nondum scit quomodo oporteat eum scire, sic inquit : Utilitas et fructus scientie in modo sciendi positus est. Modus autem sciendi est, ut scias quo ordine , quo studio, quo fine queque nosse oporteat. Haec ergo tria diligentissime observavit D. Ignatius ; nam quoad ordinem, primo ac praecipue servari jubet inter studium virtutis et doctrinae, et ideo statim in prooemio quarta partis Constitutionum inquit : Postqguam in iis qui admissi sunt ad probationem, jactum esse videbitur abnegationis proprie, et profectus in virtutibus necessariis conveniens fundamentum, de litterarum cediftcio agendum erit. Et cap. quarto, S2, statim admonet cavendum esse, ne fervore studiorum intepescat solidarum virtutum et veligiose vitee amor. Deinde in cap. 5 praecipit servari ordinem disciplinarum, seu artium inter se ; quod clarius his verbis explicat cap. sexto, S 4: In discipulis, ait, ordo servandus cst, ut prius in Latina lingua solidum jaciant fundamentum, quam artium liberalun, et in his antequam T'heologice scholastice, et quidem in hac, antequam positivee studiis se dedant. Sacre Scripturae , vel eodem tempore, vel postea disci poterunt. Dices, Bernardum longe alium ordinem docuisse, dicentem : Quo ordine ? ut id prius quod maturius ad salutem. Respondeo, vel non loqui de ordine harum scientiarum inter se, sed de priori comparatione ad scientiam virtutis ; vel certe loqui simpliciter de ordine, ut includit ordinem intentionis ; sic cnim inchoandum est ab ea scientia, quae maturior et propinquior est ad salutem, atque ita sacra doctrina prima in ordine tali futura esse debet. At vero ordine executionis necesse est a rudimentis incipere, et ab imperfectioribus ad perfectiora progredi. Et hunc ordincm nobis proposuit B. Ignatius.

2. Quo sensu S. Ignatius Theologiam positicam ab Scriptura distinaerit. — Vide formaulam de promovendis ad gradum, cap. 2, mim. 4. — Ante Theologiam sermonibus ad populum non insudandum. — In cujus verbis illud solum explicandum occurrit, quod Theologiam positivam a sacrae Scripturae intelligentia distinguit, cum tamen, ordinario et communi loquendi modo, doctrinam, quae intelligentiam Scripturae tradit, nomine 7eologie positivee significare soleamus. Videtur ergo per positivam Theologiam intellexisse Ignatius lectionem sanctorum Patrum, et Conciliorum, ac decretorum ecclesiasticorum, ut significatur in declaratione, cap. 5, lit. B. et in cap. 12, 8 1, et cap. decimo quarto, S1, lit. C, quibus etiam addere possumus eam historiae ecclesiasticae eruditionem, quae ad traditiones ecclesiasticas eruendas et fundandas confert. His enim omnibus perfectus Theologus summa diligentia incumbere de- bet, post jacta tamen Theologiae scholasticae non exigua fundamenta. Potest etiam sub positiva doctrina tota illa cruditio comprehendi, quae pro concionibus ad populum necessaria est. Errant enim valde, qui ante magnum profectum in Theologia scholastica , ad illud cenus studii distrahuntur, quia omnia confundunt, et nihil cum fundamento solido, plura autem non sine periculo errandi addiscunt. Hoc ergo totum in praedicta Constitutione et distinctione verborum significari videtur. Nam illud Scripturae studium, quod praecise ordinatur ad litteralem ejus intelligentiam, necessarium est ad ipsammet scholasticam disciplinam. Et ideo oportet aliqua illius principia, seu inchcationem aliquam cum ipsamet Theologia scholastica accipere. Et fortasse ob eam rem sub disjunctione dixit B. Ignatius, vel eodem tempore, vel postea, addisci posse, quia revera necessarium est aliquem profectum in scholastica Theologia prius facere; postea vero in discursu ejusdem disciplinae , aliquid de Scripturae intelligentia adjungere.

3. Secundum requisitum est, ut studiosius discantur que Deo magis accedunt. — De secundo puncto necessario ad profectum scientia dixit Bernardus : Quo studio? ut id ardentius, quod cehementius ad amorem. Quod egregie quidem dictum est lcquendo de scientia mystica, quae magna ex parte practica est, et ad amorem ordinatur ; suo tamen modo etiam applicari potest ad artes, et ad scientias speculativas, de quibus loquimur. Nam ex parte discentis, ad istum finem divini amoris ordinandae sunt; et ideo, quae propinquius ad illum accedunt, et magis ad illum movent, majori affectu et studio suscipiendae sunt. Item quia (ut Philosophns ait) propter quod unumquodque tale, et illud magis; at inferiores artes addiscendae sunt propter sacram doctrinam, quae proxime et vehementius in Deum ducit; ergo huic impensius studendum est. Verumtamen, quamvis ex partc affectus, sive quoad intensionem, sive quoad appretiationem, hoc hoc verum sit, nihilominus quoad effectum, et applicationem laboris, quaelibet doctrina masimo studio suscipienda est, quantum ejus difficultas et arduitas postulaverit : mensura enim proxima hujus studii non est amor, sed operis arduitas et necessitas. Et ideo D. P. Ignatius generaliter de omnibus his studiis dixit, quarta parte Constitutionum, cap. 6, § 2: Serio, et constanter animum studio appli- care deliberent, sibique persuadeant, nihil gratius se Deo facluros in collegiis, quam si ea intentione, de qua diclum est, studiis se diligenter impendant. EVS 8: Seholastici in audiendis lectionibus sint assidui, et in eis praevidendis diligentes, et postqguam eas audierint, vepetendis; iis, que non intellemerint, interrogaadis ; aliis vero, quae oportuerit, adnotandis. Et in toto discursu illius capitis multa prudenlissime ordinat, quae magnam profecto animi et laboris applicationem ad studia requirant. Propter quod in cap. 4, S2, tanquam fundamentum statuerat, hanc litterariam operam totum hominem requirere. Ne autem nimia aut minus utilis religiosis viris apparcat, subjungit eodem loco, si cum debita intentione suscipiatur, non minus, imo magis gratam esse Deo quacumque alia, pro studiorum tempore. Et in c. 6addit, illum studendi laborem, ea obedientia et chavitate susceptum, esse opus magni meriti, et ideo non amitti fructum ejus, etiamsi ad effectum per illud intentum ( praemature intercedente morte) non perveniatur.

4. Tertium requisitum est finis generalis profectus proprii et proaimorum. — Ea quinque finibus duo postremi a Bernardo probantur. — Jam vero de ultimo membro interrogat Bernardus: Quo fine? et respondet: Ut non ad inanem gloriam, aut curiositatem, aut aliquid simile, sed tantum ad wdificationem suam, cel proavimi. Sunt namque (ait) qui scire colunt, eo fine lantum ut sciant, et turpis curiositas est ; el sunt qui scire volunt ut sciantur ipsi, et turpis canitas est, qui profecto non ecadent subsannantem satgricum, et ei qui hujusmodi est decantantem : Scire tuum nilil est, nisi te scire hoc, sciat alter . Et sunt item, qui scire volunt ut scientiam suam vendant, verbi gratia, pro pecunia, pro honoribus, et turpis queestus est. Sed sunt etiam qui scire volunt ut cdificent, et charitas est. Et item, qui scire volunt ut edificentur, et prudentia est. Horum omniunm soli ultimi duo non invenuntur in abusione scientie, quippe qui ad hoc volunt intelligere, ut bene faciant. Quae verba omnia ad ad rem, de qua agimus, accommodatissima sunt; nam ut ab ultimo verbo incipiamus, Societas ad hoc praecipue doctrinam quaerit, ut bene faciat, primum sibi, deinde prosimis. Nam et propriam perfectionem primario, et deinde perfectionem proximorum procurat. Quamquam enim in hoc scientiae la- bore, majori ex parte dicere possumus principalem illius finem esse beneficium proximorum, nam ad propriam perfectionem minor cruditio, minorque linguarum et scientiarum congregatio sufliceret , nibilominus finis perfectionis propriae nunquam excludendus est ctiam ab ipso studiorum labore, non solum quia, cum ille meritorius sit, magis ac magis semper animam sanctificat, sed etiam quia hoc studium, quantum est in se,magis ac magis hominem illuminat circa Dei cognitionem, et morum perfectionem, qua principaliter semper intendenda est. Atque ita hunc finem proposuit nobis D. P. Ignatius, initio quartae partis Constitutionum, et c. 5, in principio: Cum doctrine (inquit), que in hac Societate addiscitur, hic scopus sit, suis, et promimorum animis, Dei fuvore aspirante, prodesse. Et ex hoc fine colligit cap. duodecimo, in principio, potissimum incumbendum esse Theclogicae doctrinae, quia illa est medium magis proprium ad dictum finem, ut circa verba Bernardi adnotavimus.

5. Fines alii peculiares pro studiis nostris assignantur. — Quamvis autem hic sit generalis finis in his studiis habendus, nihilominus in unaquaque facultate, scu disciplina, proximus et peculiaris finis adhibendus est, ut juxta illum mensura et modus ejus adhibeatur. Optimum exemplum est positum a B. Ignatio, quarta parte Constitutionum, c. 6, S 5, ubi sic inquit : Si linguarum studio nostri cacant, inter cetera ad quee discentium intentio feratur , illud sit, ut versionem ab Fcelesia probatam defendant. Potest etiam infidelium conversio essc proximus finis addiscendi linguas, juxta superius dicta. Propter quod, secunda parte Constitutionum, cap. duodecimo, S2, prius dicitur, propter Theologiam et ejus usum addiscendas esse, latinam, graecam et hebraicam linguas, postea vero subditur : Aliarum praterea linguarum, qualis est chaldaica, arabica , et indica, ubi necessarie vdl utiles ad dictum finem viderentur , habita regiouum diversarum et causarum, quee ed eas docendum morvent, ratione, possent preceptores constitui. Ubi in declaratione lit. B dicitur: Cum in aliquo collegio eo spectaretur, ut homines ad Saracenos, cel Turcos jucandos prepararentur, arabica lingua, vel chaldaica convcnirel ; cum ad Indos, indica, et sic de aliis dicenduin, etc. Cujus Constitutionis et declarationis vestigiis egregie insistit 5 Congregatio, canon. quinquagesimo quarto. Eodem modo de philosophia et artibus liberalibus judican- dum est; nam, ut superius diximus, hae et Theologiae inserviunt, et per se etiam juvare possunt ad finem circa proximos intentum. Quod his etiam verbis significatum est quarta parte Constitutionum, cap. duodecimo, S3: Artes et scientie naturales ingenia disponunt ad Theologiam , et ad perfectam cognitionem et usumn inserviunt, et per seipsas ad eundem finem juvant. Oportet ergo ut qui in Societate illiis incumbit, finem proximum intueatur, propter quem illud studium assumunt; nam longe aliter philosophiae studerc debet, qui illa usurus est lanquam proximo instrumento ad infideles convincendos, quam is qui solum illam assumit, ut dispositionem ad Theologiam; et sic de aliis. Et ideo in declaratione ejusdem capitis, lit. C, generatim dicitur: Tractabitur logica, physica, metaphysica, moralis scientia et mathematice , quatenus ad finem nobis propositum conveniunt.

6. In volutandis his cel illis libris fimis eliam prozimus attendendus. — Atque eadem ratio finis propinqui circa lectionem librorum maxime necessaria est; ut, scilicet, illi ab unoquoque legantur, qui proprio muneri, seu fini sibi peculiariter praefixo, utiles et accommodati sint, alioquin lectio ad curiositatem potius erit, quam ad religionem pertinebit. Et ideo quibusdam Gentilium seu infidelium librorum lectio necessaria est, ut possint eorum errores confutare, et argumenta dissolvere; alns vero inutilis, vel nociva erit talis lectio. Similiter in aliquo religiosum erit astrologiae, verbi gratia, opcram dare, si fini sibi praestituto inserviat; in alio erit inutile et otiosum. Sicut Quodlib. 4, art. 16, dixit D. Thomas, studere magicae arti ad reprobandam et confntandam illam bonum cst; tamen si sit talis persona, ad quam non pertinet hoc scire, inordinatum esse appetitum.

7. Quomodo improbandus primus finis ec lribus dumnatis a Bernardo. — Atque hiuc colligo ex illis tribus finibus quaerendi scicntiam, quos D. Bernardus non probavit, primum non esse quidem per se malum , respectu tamen religiosi esse inordinatum ratione status et conditionis talis personae, ut a simili colligo ex D. Thoma, in dict. Quodlib. Cum enim scientia naturaliter appetatur ex suprema hominis inclinatione, per se bona est et honesta, quia si per se spectat ad animi ornamentum et perfectionem, illam propter se appetere uon est per se malum, ctiamsi per cam nihil aliud intendatur, nisi cognitio naturalis veritatis. At in viro religioso duplici ratione id est rcprehensibile. Primo, quia raüone sui status tenetur in his praecipue versari, quae ad perftectionem conferant; scientia autem per se spectata nihil confert. Secundo, quia qui hac solum intentione in studiis versatur, regulariter non quaerit ea quae utiliora sunt, sed quae delectabiliora. Merito ergo tale studium in viro religioso dici potest turpis curiositas ; licet enim in particulari fortasse non semper sit propria culpa ac peccatum, semper tamen est valde imperfectum , et expositum multis periculis saepius in co peccandi, propter rationes dictas.

8. Quomodo improbandus secundus. — Quee novitas in Theologia reprehendenda, quae laudanda. — Secundus autem finis per se et intrinsece malus est; et quamvis ex objecto non habeat malitiam mortalem, potest tamen facile esse occasio multorum gravium peccatorum, sicut de ambitione et de inani gloria docuit D. Thom. 2. 2, quaest. 131, articulo primo, et quaest. centesima trigesima secunda, art. tertio et quarto. Maxime autem solet ex hoc fine oriri appetitus ostentandi singularem scientiam, et consequenter dicendi nova, quod maxime in Theologica doctrina cavendum est, praesertim quando novitas est antiquitali contraria ; nam si sit ad illius confirmationem, majorem illustrationem et amplificationem, non semper est reprehendenda. Hoc enim est quod dixit Vincentius Lirinensis, libro adversus profanas novitates, cap. 26 el 27, tractans illud Pauli, 1 ad Timot. 6:0 T'imothee , depositum custodi, devitans profaaas vocum unovitates. O Timothee (inquit), o sacerdos, o lractator , o Doctor, si te divinum anunus idonewmn fecerit, ingenio, exercitatione, doctrina, esto spiritualis tabernaculi Beselesl; pretiosas divi dogmatis gemmas emsculpe, fideliter coapta, adorna sapienter, adjice splendorem, gratiam, venustatem ; intelligatur te exponente illustrius, quod antea obscurius credebatur; per te posteritas intellectum gratuletur, quod anten vetustas non intellectum cenerabaLur ; eadem tamen quaee didicisti, ita doce, ut cum dicas noce, nom dicas noca. Quod latius deinde prosequitur. Sic etiam dixit Bernardus, epistol. decima septima ad Canonicos Lugdunenses : Novitas contra Ecclesie ritum praesumpta, mater est temeritatis, soror superstitionis, et filia levitatis. ktque codem modo omnia jura reprobant novitates antiquis consuetudinibus contrarias, quae plerumque discordiam pariunt, ut ait Honorius HI, in cap. Cum consuetudines , de Consuetudine; et Benedict. XI, Extravag. /nter cunctas, de Privileg., de qua re plura legi possunt d. 11 et 12. Quod non solum verum cst de novitate morum, sed etiam de novitate doctrina, quando talis est, ut antiquae repugnet ; turbat enim pacem,, et occasio est erroris; ut enim dixit Baldus, consil. centesimo decimo secundo, lib. 2, Raro bene loguitur, qui contra omnes loqguitur !. Et propter hanc causam saepe in nostris Constitutionibus admonemur novas opiniones vitare, tertia parte Constitutionum, cap. 1, lit. O, et p. 8, cap. 1, lit. K, additur communiorem doctrinam esse sequendam, et parte quarta, cap. 5, S ult., magis approbatam et securam, et similia multa, quae praedictae novitati contraria sunt. Ad hoc ergo incommodum vitandum maxime necessarium est turpem illam vanitatem a principio vitare, ne quis scientiam addiscat, ut sciatur, id est, non eo statim procedat hsec vanitas, ut non solum sciens, sed etiam auctor et inventor suae scientiae, quis videri velit.

9. Quomodo tertius reprobandus. — Tertius finis a Bernardo improbatus maxime alienus esse debet ab scbholaribus Societatis. Nam, licet quaerere scientiam ob quaestum vel pecuniae vel honoris, ex se non sit intrinsece malum, si in illo fine non sistatur, sed ad alium honestum referatur, nihilominus in Societatc inordinatum est, utpote contrarium regulae et instituto ejus. Primo enim (ut supra lib. 4, cap. 7, a numero decimo octavo ostendimus) nullum stipendium, aut temporale commodum pro suis ministeriis accipere potest; ergo repugnat huic instituto scientiae incumbere propter quaestum pecuniae; nam qui hanc intentionem habet, virtute habet propositum recipiendi postea pecuniam propter usum suae scientiae; quod vix potest excusari a peccato gravi. Posset autem aliquis intendere hujusmodi quaestum, vel commodum temporale, non per modum stipendii, sed solum per modum emolumenti, quod consequi sperat, si Goctus evadat, eo modo quo licite potest et solet consequi; juxta quem modum excusabitur a peccato gravi, non tamen a magna imperfectionc, et vix ab aliqua culpa, quia finis ille imperfectüssimus est, et per se spectatus, voluptuosus potius quam honestus. Idem fere dicendum est de quaestu honoris ; quantum enim humano mo- do fieri potest, per institutum Societatis praeclusa est via obtinendi honores vel dignitates per litterarum excellentiam, nam ob hanc causam, part. decima, S 6, professi vovent non ambituros dignitatem vel praelaturam, et ideo etiam locorum ordo inter nostros non babetur, etiam in scholis, part. 4, capit. 6, S decimo septimo, et cap. decimo quinto, S 4.

10. Instantia diluitur.— Dices: cisdem locis permittitur gradus litterarios accipere, quibus notae et signa honoris conjuncta sunt. hespondetur hos gradus tantum admitti, quatenus propter alios necessarii sunt ad majorem Dei gloriam, et fructum animarum; est enim circa hanc partem, et circa dicta in num. 8, de secundo fine pravo, advertendum, testimonium scientiae apud alios, et honorem, qui ex illo sequitur, interdum esse necessarium, ut scientia ipsa aliis utilis esse possit; quia, ut dicitur Ecclesiast. 20 et 41: SapienLia abscondita, et thesaurus invisus (id est, occultus), quae utilitas in utrisque? Et ideo, licet quispiam non debeat discere ut sapiens habeatur, nihilominus per se non est malum comparatam doctrinam aliis manifestare, et bonam apud illos opinionem de doctrina habere velle, non in fama vel honore sistendo, hoc enim vanum esset, sed ut aliis utilis esse possit. Quomodo dixit Rabanus, circa parabolam de talentis, Matth. 21, reprehensione dignos esse, qui ex quadam immoderata humilitate doctrinam abscondunt, neque illa in utilitatem proximorum utuntur. In hunc ergo tinem perfectionem doctrinae publicis actionibus ostendere, et ejus insignia vel honores admittere, malum non est, nec praedicto ordini seu intentioni contrarium. Unde D. Thom. 2. 2. quaest. 132, art. 1, ad 1, ait, laudabiliter posse hominem ad aliorum utilitatem gloriam suam appetere, juxta illud Matth. 5: Sic luceat luc vestra coram hominibus , ut videant opera vestra bona. Et dicto opusc. 19, cap. 3, ex professo probat religiosos licite admittere hos gradus, etiam in Universitate seculari. Et in cap. 2 ejusdem opusc., esplicat late illa verba Matth. 23: JVos autem nolite vocari Itabbi, ne huic veritati contraria videantur, et ex professo probat ibi non dari a Christo praeceptum vel consilium non exercendi munus doctoris vel magistri, cum hoc repugnet officio quod Christus ipsc et Apostoli exercuerunt, cumque huic officio specialis corona in coelo promittatur, et ideo Christus Dominus dixerit : Qui fecerit et docuerit, hic magnus cocabitur in regno celorum. Deinde probat ibi non vetari nomen aut alia insignia magistri vel doctoris; quia si officium malum non est, nec nomen erit malum, ncque cea insignia, quae non ad clationem, sed ad auctoritatem officii ordinantur. Unde Paulus, 1 ad Timoth. 2, et 2 ad Timoth. 1, se et doctorem, et magistrum appellat ; concludit ergo ibi prohiberi a Christo ambitionem et clationem, quae est in desiderio hujus gradus vel nominis solum propter proprium honorem et aestimationem. Quem sensum praecedentia Christi verba satis iudicant : Amant primos recubitus in caenis, ct primas cathedras in synagogis, et salutationes i foro, et cocari ab hominibus Rabbi. Ubi Gloss. interlinealis : Magistros (inquit) primos sedere non vetat ; sed eos arguit, qui heec habita, vel non habita indebite appetunt ; quae verba fere habentur in homil. 43 Imperfecti.

Quibus mediis vem litterariam Societas in suis scholasticis promoveat.

11. Varia media proficiendi in doctrina indicantur. — De mediis corporalibus positivis. — De privativis. — Ultimo, non erit ex his difficile ostendere media etiam proficiendi in doctrina apte et convenienter esse in Societate instituta. Varia enim media ad hunc finem assequendum necessaria sunt ; quaedam corporalia, alia spiritualia, et inter haec quaedam pertinentia ad voluntatem, alia ad intellectum , quaedam divina, alia humana, quaedam denique positiva, quaedam vero privativa, removentia, scilicet, ea, quae hujusmodi profectum impedire possunt. De his ergo omnibus ita provisum est scholaribus Societatis, ut nihil amplius desiderari posse videatur. Inter corporalia enim media illa dici possunt esse positiva, quae ad scholarium sustentationem necessaria sunt, et ideo in jure canonico, qui student ut Ecclesiae inserviant, mulltis gaudent privilegiis, ut constat ex cap. Super specula , de Magistris, et cap. Aelatum, de Clerico non resid., et cap. 2 de Privileg., in 6, et ex Concilio Tridentino, sess. 5, cap. 1 de Reformatione , et aliis, de quibus videri potest Panormitanus super dicta jura, et Rebuffus, tract. dc Privilegiis scholasticorum, privil. vigesimo nono et sequentibus. Ob hanc crgo causam provisum est in Societate, ut scholares in suis collegiis habcant undc convenienter sustentari possint, tum quoad victum et vestitum, tum etiam quoad ipsum studium necessaria, ita ut omni harum reium cura et sollicitudine liberi sint, religiosa moderatione contenti. De quo breviter statuitur quarta parte Constitutionum, cap. 4, in principio ; latius parte tertia, cap. 2, ubi lit. C specialiter advertitur, in his, quae ad vestitum attinent, majorem quamdam rationem habendam esse cum scholasticis exterioris decentiae et commoditatis propter studiorum laborem. Et quoad instrumenta pro studiis necessaria, statuitur in quarta parte, cap. 6, S T, ut in collegiis sit bibliotheca communis, et praeterea, ut quisque libros, qui necessarii fuerint, habcat. De aliis vero rebus minutioribus, cujusmodi sunt mensa, lucerna, papyrus, atramentum, calami, et similia, res erat per se clara, de qua non oportuit aliquid speciahter statui, quia sub generali regula paupertatis, et communis usus rerum necessariarum continetur, tertia parte, cap. primo, S7 et 8, et sexta parte, cap. 1lI. Iu hoc autem eodem genere media privativa dici possuut, quae corporalia impedimenta studiorum auferunt seu praeveniunt. Hujusmodi est illud, quod habetur quarta parte Constitutionum , c. 4, S1: Peculiari cura animadvertendum erit ut temporibus valetudini corporis incommodis scholastici non studeant, ut somno quantum temporis satis sit, tribuant , et in laboribus mentis modum sercent ; sic enim fiet ut diutius in illis perseverare, tun in litteris addiscendis, quam in eisdem exercendis ad Dei gloriam possint. Huc etiam spectat quod in capite tertio ejusdem partis, S 3, providetur, ut scholasticis tollantur impedimenta exteriorum occupationum et laborum, tam in domesticis ofticiis, quam in aliis ministeriis, ut diuturnius studiis vacare liccat. Et ad hunc finem constituuntur in collegiis coadjutores temporales, ut scholastici ab his muneribus subleventur, ut ibidem in declaratione dicitur lit. D et C.

12. De mediis spiritualibus generalibus. — Inter media spiritualia, alia praecipua et magis divina sunt, quae animi puritatem et pacem conservant, et auxilium ac lumen a Deo impetrant ; nam scientia, quae per haec studia praecipue intenditur, supernaturalis est, et ex divina gratia maxime pendet. Ob hanc ergo causam haec media saepe in nostris Constitulionibus proponuntur. Nam cap. sexto quartae partis, sic dicitur : Ut scholastici phurimum in his facultatibus proficiant, imprimis anime puritatem custodire, ac rectam studiorum intentionem habere conentur , nihil aliud in litleris , quam divinam glorium et animarum fructum quarentes, et in suis orationibus graliam, ut in doctrina proficiant, ad hunc finem crebro petant. Sic Athanasius, lib. de Incarna- tione Verbi, circa finem: Ad Scripturarum (inquit) indaginem verumque intellectum opus est vita proba, animo puro , et virtute quae sccundum Christum est, ut mens per ejus tramitem decurrens ea, quae eapedit, adipisci possit, quatenus fas est humanam naturam divina intelligere. Nam sine gura mente , et Sanctorum imitatione nemo comprehenderit Sanctorum verba. Et D. Augustinus, lib. vigesimo secundo contra Faustum, c. 53 : 7n his( inquit), qui flagrant ingenti amore persyicuee veritatis , non est amprobandum studium , sed ad ordinem revocandum , ut a fide incipiat , et bonis moribus nitatur pervenire, quo tendit. Affert illud Eccles. 1: Filii , concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus prebelit illam tibi. Et hoc significatum esse ait in Jacob, cui prius data est Lia quam Rachel : Nam prior ( inquit ) est in recta hominis eruditione labor operandi que justa sunt, quam voluptas intelligendi quee vera sunt. De eadem re videri potest idem Augustinus, lib. 2 de Doctrina Christiana, cap. quadragesimo primo, lib. de Spiritu et littera, cap. 12, et lib. de Agone Christiano, cap. decimo tertio: Fides (inquit) est, que subjugat primum animam Deo; dcinde praecepta vivendi, quibus custoditis spes nostra firimatur, et nutritur charitas, el lucere incipit, quod antea tantummodo credebatur ; errat autem quisquis guat veritatem se posse cognoscere, cum adhuc uequiter vivat. Et Bernardus, sermon. 1 in Cantica: Ante carnem disciplinee studiis edomitam, emancipatam spiritui, ante spretum et abjectam seculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta preswnitur ; et similia multa passim in Sanctis Patribus invenientur. Quia vero in hoc etiam pietatis exercitio potest aliquando esse excessus, qui profectum litterarum impediat, ideo etiam, quoad hanc partem, B. N. Ignatius suflicientia remedia providit, tum singulis moderaiionem debitam consulendo, tum etiam Superioribus magnam circa hoc curam et vigilantiam injungendo. Atque ita, in cap. 4, seepe citato, S 2: Cmmn studiis (inquit) vacant, ut est cavendum ne fervore studiorum intepescat solidarum cirtutum ac religiosee cite amor, ita mortificationibus, orationibus, ac meditationilus proliais eco tempore non adeo multum loci tribuetur. Quod statim in declaratione À discretioni Rectoris committitur; et cap. 6, 8 3: Impedimenta (inquit) studiis removeantur, guae a studiis anmum avocant, tam devotionum ac mortiftcationum , quae vel nimie, vel sinc debito ordine suscipuuntur , quam curarum, etc. Ubi statim eadem declaratio adhibetur.

13. De mediis propriis seu litterariis. — Ez parte discentiun. — Ez parte docentium. — Jam vero, his suppositis mediis, quae licet altiora, tamen remotiora sunt, ipsa propria et litteraria media (ut sic dicam) copiose et valde ordinate traduntur in eadem quarta parte Constitutionum, toto cap. 6, ubi praecipue ea docentur, quae ex parte ipsorum studentium adhibenda sunt. Quale est illud in S2: Serio et constanter animum sludiis applicare deliberent ; et illud, S 8 : Scholastici in audiendis lectionibus sint assidui, etc., et quod de continuis disputationibus statuitur, S 10 et sequentibus ; et de privato studio, S decimo quarto, et de repetitione, seu lectione auctorum post absoluta studia, S decimo sexto. Adduntur vero alia, quae ex parte praeceptorum necessaria sunt, nimirum ut sint idonei et eruditi, et in eo numero, qui doctrinae tradendae, et auditoribus accommodatus et sufficiens sit, quique diligenter munus suum exequantur, et scholasticorum profectum speciatim procurent , ut in eadem quarta parte Constitutionum, cap. 12 et 13, usque ad decimum quintum, ubi etiam de ordine et modo servando in doctrina tradenda, et de auctoribus in qualibet facultate perlegendis, et de tempore in unaquaque consumendo, omnia, quae necessaria sunt, satis accurate traduntur. Ac denique Superioribus et Rectoribus praecipue committitur et commendatur delectus personarum, qui ad doctrinas addiscendas maxime necessarius est, ut unusquisque ad illam applicetur, qui naturam et ingenium ad illam satis accommodatum habere prudenter existimetur, ut videre est in eadem quarta parte, cap. 5, $2, et cap. 13, S 4, cum declarat.,lit. E, et quia interdum aliquibus durum, et difficile videri posset ad hanc vel illam scientiam contra propriam fortasse inclinationem, aut voluntatem accommodare , ideo, qui in Societate scholares approbati futuri sunt, statim in ipso examine , quod ante ingressum fit, cap. 7, 83, interrogantur an velint se sinere duci circa ea quibus studere debent, ac studiorum modum et tempus, juxta quod Superioribus videbitur.

14. Ex parte Superiorum gubernantium utrosque. — Denique ipsismet Superioribus injungitur sollicitudo, vigilantia, ac cura, ut tam praeceptores quam scholastici omni diligentia sua munera exequantur , nihilque eis desit, quod ad hunc finem necessarium sit. Quamobrem sperari non immerito potest scholares Societatis evasuros in litteris conspicuos, si iis mediis utantur, quae ratione sui instituti eis licent, ac Deo sine dubio gratissima sunt; propter quod etiam addo, non parva obligatione teneri eos ad strenue laborandum in hujusmodi studiis, tum quia eam ob causam de Ecclesiasticis bonis aluntur, tum etiam quia pro eo tempore illud est speciale munus, et proprium obsequium divinum, ad quod ab ipso Deo per suos pastores deputati sunt. Tum denique quia, sicut Aristoteles dixit, l. 1, de Collo, cap. 5: Parcus error in principio , macimus est in fine ; et ita qui in studiis negligens est, postea inutile instrumentum erit circa conversionem vel curationem animarum ; et, quod gravius est, periculo saepius fortasse errandi se exponit. Propter quod merito, in quarta parte Constitutionum, cap. sexto, S decimo quinto, prius Rector Collegii animadvertitur, ut moneat, incitet, et animet ad studia eos quibus id necessarium fucrit. Deinde vero additur, quod si animadverteret aliquem in studiis tempus inutiliter terere, quod nolit , aut certe non possit progressum in litteris facere , expedit illum ab eis removere, ut alius loco illius substituatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3