Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum conveniens fuerit religiosos societatis publica studia et universitates habere, et in eis docere.

CAPUT IV. UTRUM CONVENIENS FUERIT RELIGIOSOS SOCIETATIS PUBLICA STUDIA ET UNIVERSITATES HABERE, ET IN EIS DOCERE.

Postquam dictum est de proprio munere, ad quod proxime ordinantur scholares Societatis, consequens est ut dicamus de ministerio docendi. Quamvis enim munus docendi professis etiam commune esse possit, tamen, quia cum litterarum studiis conjunctum est (disciplina enim et doctrina quodammodo correlativa sunt) , et quia munus hoc majori ex parte in scholis, praesertim inferioribus, per scholares approbatos exercetur, ideo ejus consideratio in hunc locum optime cadit. Circa quam in praesenti capite rationem reddemus, cur Societas hanc curam assumpserit. Deinde quo consilio, modo, et ratione illam administret, declarabimus in duobus sequentibus.

1. Publica studia quomodo evadant universitates. — Error dumnans hec studia. — Juliant persecutio tollentis studia major quam Lyrannorum mactantium Christianos. — gitur publica studia vocamus ea, quae non solum sunt ad proprios religiosos instruendos, sed pro omnibus, sive laicis et secularibus, sive religiosis cujuscumque ordinis exponunítur, quae tunc universiiates appellantur, quando privilegiis Pontificiis ac regiis muniuntur, ut in eis usque ad litterarios gradus progressus fieri possit. Possemus autem hoc loco contra illos hareticos disputare, qui haec studia et universitates improbare ausi sunt, quorum princeps referri potest Licinius imperator, qui adeo litteris infestus fuit, ut virus ac pestem publicam eas nominaret, ut in ejus vita scribit Joannes Baptista Ignatius, refertque etiam Prateotus, lib. 10, haeres. 3, et melius ex Victore, in vita Constantini, Baronius tom. 3, ann. 316 Christi Domini, 8 Porro animo. Postea vero Julianus Apostata Christianis specialiter prohibuit litterarum studia, quamquam ille non in eo erravit, quod sentiret litterarum studia mala esse aut inutilia ad fidei defensionem et propagationem, sed potius, quia eorum utilitatem et efficaciam agnoscebat, ut Christianam religionem, a qua turpiter ad paganismum defecerat, et cujus erat acerrimus hostis, funditus everteret, illa diabolica malitia usus est; et ideo sancti Patres acerbiorem censent fuisse illam Juliani persecutionem, quam tyrannorum, qui per vim et tormenta, ad negandam fidem cogebant, ut constat ex Augustino, lib. 18 deCivitate, cap. trigesimo secundo ; et Nazianzeno, oratione prima contra Julianum; Theodoreto, cap. 7, ubi sunt illa verba notanda, pro his quae in cap. 1 hujus lib., initio, diximus: PFetuit ne Galilai (sic enim fidei Servatoris nostri consecratos vocabat) poeticam, vhetoricam aut philosophiam discerent ; nam nostris ipsorum ( inquit ) pennis (ut est in proverbio percellimur, siquidem nostrorum scriptorum subsidiis muniti, coutra nos bellum suscipiunt. Similem persecutionem de Habdalo Mahometano, et Syriae tyranno, refert Paulus Diaconus, lib. 22, nam etiam ille litterarum studium prohibuit omnibus Christianis sub potestate sua degentibus. Et ad hos videtur allusisse Glossa ordinaria, ex Rabano, 1 Reg. 13, ad hoc propositum accommodans verba illa : Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philistiim, ne forte Hebraei facerent gladium aut lanceam : Diabolus (inquit) per paganos, per heereticos, et per falsos Christiaos, studet prohibere ne sint doctores in Ecclesia, quà spiritualia arma faciant, et nobis ad pugnandum tribuant. Hoc igitur codem spiritu motus Wicleph dixit, universitates, studia; collegia, graduationes, et magisteria a Papa, et Episcopis esse vana gentilitate introducta, et non plus Ecclesiae prodesse, quam diabolum, utrefertur in Concilio Constantieusi, sess. 8 et 29.Ouem errorem Lutherus postea secutus est, adeo impudenter, ut dixerit (referente Adriano Papa, in Bulla contra ipsum circa medium, quae habetur in tom. 5 Conciliorum), scholas Christianas esse Sodomas et Gomorrhas, et malorum omnium sentinas. Quod refert etiam Clicthovaeus, lib. 9 de Missee sacrificio, cap. 29.

2. Praedictus error confutatur em supra dictis. — Item exemplis variis. — mStudie Homne, Parisiis. — In Anglia. — In Lusitaia. — Verumtamen hic error non solum est contra fidem, et universalem consensum et traditionem Ecclesiae, ut late ostendit Waldensis, lib. 1 Doctrinalis fidei, cap. sexagesimo octavo et sexagesimo nono; verum etiam est contra omnem rationem naturalem, ct contra evidentem expcerientiam !, ideoque iu eo confutando non immorabimur; sufflicere enim nobis possunt, quae de necessitate doctrina, tam sacra, quam liberalium artium, quatenus illi deserviunt, supra cap. 1, a nobis dicta sunt ; nam hic etiam de studiis sub hac potissimum ratione consideramus. Generalius autem loquendo, studia et universitates honestarum artium, non solum propter ecclesiasticam , sed etiam propter civilem communitatem et utilitatem, necessaria sunt, et ita in omnibus regnis et provinciis recte institutis, hujusmodi generalia studia florucrunt. Unde in lib. 11 Codicis extat titulus, de Studiis liberalibus urbis Rome, quos tempore Agapiti Papae coepisse significat Cassiodorus, in lib. Divinarum institutionum in Prologo. Parisiis etiam Carolus Magnus celeberrimam universitatem fundavit, ut Anton. refert, 2 part. Historiali, tit. 14, cap. 4, 812, et sumitur ex Concilio Parisiensi, sub Ludovico I, lib. 1, cap. 12, cujus verba pro hac materia notanda sunt: Obnixe ac suppliciter vestree celsitudini suggerimus, ut morem paternum: sequentes (fuit autem Ludovicus filius Caroli Magni ), saltem in tribus congruentissimis imperii vestri locis scholee publice em vestra auctoritate fiant, ut labor patris vestri, et vester, per injurium (quod absit) labefuctando. non depereat ; quoniam em hoc facto et magna utlitas, et honor sanctee Dei Ecclesie, et vobis magnum mercedis emolumentum, et memoria sempiterna accrescet. In Anglia, Oxoniense studium antiquissimum fuit et celeberrimum ; in Bispania, Salmantinum, de quo mentionem fecit Clemens V, in Clement. 1 de Magistris ; in Lusitania, Conimbricense hoc ter maximi Joannis HI regali plane muniticentia fundatum; quamvis enim tempore superioribus recentius sit, non tamen doctrina, et universalis Ecclesiae utilitate, ac fructu, praesertim circa tidei propagationem, inferius existit. De studiorum ergo universalium utilitate nulla nobis quaestio est ; nam etiam Aristoteles, lib. 7 Politic., cap. ult., et l. 8, cap. 1, illud dicit a legislatore maxime observandum esse, quod ad disciplinam juventutis pertinet: Nam id (inquit) neglectum in civitatibus affert ReignDlice detrimentum , et infra subdit hanc disciplinam debere esse publicam et communem, Lacedemonios laudans, quod suam rempublicam ita instituerint; de quo plura in sequentibus afferemus. ( Vide Cassanaeum, in Catal. gloria mundi, p. 10, consid. 32.)

3. Misso errore arguitur pro parte negante ütuli em auctoritate. — Arguitur etiam ev raLione. — Quod ergo in prasenti inquiri potest, solum est an expediat religiosos viros in his publicis studiis docere, vel (quod difhcilius est, et ad rem nostram propius accedit) harum universitatum curam accipere. Ratio dubitandi esse potest, quia religiosi oficium non est docere alios. Sic enim dixit Hieronymus ad Riparium, et habetur c. 6, q. 1, c. 4: Monaclnis non docentis, sed plangentis habet officium. Et in c. Hoc nequaquam, S Precipit, 1, q. 1, ex quinta Synodo similia verba referuntur : Monachorum vita subjectionis habDet verbum , et discipulatus , uon docendi , vel praesidendi, vel pascendi alios. Est ergo valde alienum a religioso instituto, munus docendi extra suos saltem religiosos assumere. Unde, sicut in Concilio Nicano statutum fuit, ut monachus nulli tribuat poenitentiam nisi monachis, nec sepeliat nisi monachos, c. 1, 16, q. 1, ita dicere possumus, religiosum non debere nisi religicsos suos docere. Et ex eodem principio, quod officium monachi non est docere, sed lugere, colligit Bernardus, serm. sexagesimo quarto in Cantica, ccrtum esse, quod publice praedicare monacho non convenit ; multo ergo minus convenit in publicis scholis docere, et adhuc minus generales universitates gubernare. Ratio denique adjungi potest, quia quidquid repugnat perfectionis profectui, est etiam alienum a religioso instituto; sed hoc munus publice legen- di, praesertim externis et secularibus hominibus, necessario impedit profectum religionis, regulariter loquendo, propter nimiam distractionem , et temporis occupationem , et occasiones contendendi, ac multum loquendi, quod visx fieri sine peccato potest; ergo, etc.

4. Prima assertio, et qua possit auctoritate probari. — Suppositio pro eadem suadenda ex traditione et ratione. — Nihilominus certum est totum hoc munus esse posse valde accommodatum statui religioso; et in praesenti tempore, legitime et in magnam Ecclesiae utilitatem fuisse a Societate assumptum. Ad hoc confirmandum sufticere nobis possent, quae circa approbationem collegiorum et universitatum Societatis varii Pontifices tradiderunt, praesertim Paulus IH, Julius IIT, Pius V, et Gregorius XIII; ut autem et ecclesiastica traditione, et ratione hoc declaremus, supponamus sermonem essce de studiis illarum disciplinarum, quae religiosos viros decere possunt, a quo numero, jure communi Pontificio, tantum juris civilis prudentia, et scientia medicina exclusae sunt in cap. Super specula, Ne clerici vel monachi, quod idem statutum est in quarta parte Constitutionum, cap. duodecimo, S 4, his verbis : Medicine et legum studium, ut a nostro instituto magis remotum, in universitatibus Societalis vel non tractabitur, vel saltem ipsa Societas per se id oneris non suscipiet. Jus autem canonicum docere non est religiosis jure communi prohibitum, sicut neque illi studere, aut ejus gradum suscipere, ut communiter tradunt Doctores, in d. c. Super specula, et in cap. primo, Ne clerici vel monachi, in 6, et ob hac causam in praedicta Constitutione Societatis non ponitur cum absoluta prohibitione. In 8 autem primo ejusdem cap. comprehendi videtur sub Theologica doctrina positiva, quam Societatis professores pertractare possunt, quantum ad finem praefisum salutis animarum juvat, et ideo haec verba ibi interponuntur, aon attingendo tamen eam pariem canonum queaee foro contentioso inservit. Quamvis enim haec pars illius doctrinae aliis clericis secularibus non prohibeatur, quia revera non est profana, sed ecclesiastica, et ad gubernationem ecclesiasticam necessaria, nihilominus aliena est a statu religioso, qui ab omnibus forensibus causis, etiam ecclesiasticis, debet essc alicnus. Ut enim in simili dixit Pelagius Papa: Amarissimum est de isto proposito ad illud officium homines deduci, in quo uullo modo, que a mouachis Deo promissa sunt, caleant adimplere ; omnimoda enim est illius officii, et istius habitus diversitas - illic enim quies, oraLio, labor manuum ; at hic causarum cognitio, concentiones, actus, publica litigia, e quecumque vel ecclesiastica instituta , vel supplicanLium necessitas poscit, cap. De praesentium, 16, q. 1. His ergo remotis disciplinis, caeterae, quae vel sacra sunt, vel ex se ita communes, ut ad sacras possint esse utiles, et negotiis secularibus non implicentur, minime sunt extra religiosum institutum , etiamsi omnibus docendae sint. Quia vero certius hoc est de tota Theologica doctrina, quatenus et scholasticum , et positivam, et Scriptura interpretationem complectitur , ideo in hanc potissimum Societatis universitates incumbunt , quia ad salutem animarum medium magis proprium est, ut in citato S1 dicitur. Et ob eamdem causam de hac potissimum conclusionem positam confirmabimus; nam de caeteris in sequentibus specialiter dicemus.

5. Probatur jam assertio traditione. — Si ergo antiquos Ecclesiae mores consulamus, inveniemus doctrinam hanc frequentius per viros religiosos publice fuisse traditam. Refert enim Eusebius, libro quinto Historiae, c. 4, et 10, et ex illo Hieronymus, de Scriptoribus ecclesiasticis, Pantaenum, virum religiosum , publice in Ecclesia Alexandrina sacrae doctrina professorem fuisse. Et quamvis non asserant illum fuisse monachum , aut proprie religiosum, insinuat tamen Eusebius fuisse ex sectatoribus Apostolorum, qui eorum vitam et oflficium, atque adeo statum imitati sunt : Erant (inquit) ad id temporis plures verbi predicatores , qui divino Apostolorum imitandorum studio iuflammati, magna adjumnenta cum ad verbum Dei in animis hominum excdificandum , tun ad id augendum afferebant, quorum e mumnero erat Pantenus ille, etc. De quo etiam addit (ut in hoc etiam exemplum nobis esse possit) ad Indorum usque regiones se contulisse, ut gentibus, quae Orientem incolcbant , praeco esset Evangelii. Et concludit : 7ste Pantenus, propter multa recte facia, et virtules cvimias, tandem scholee illi Alexandrine preficitur, qui tum sermone coram, tum scriptis, divinorum institutorum et religionis tanquam thesauros hominibus proposuit. De cujus eruditione multa scripsit discipulus ejus, Clemens Alexandrinus, libro primo Stromatum. Advertit autem Hieronymus scholam illam Alexandrinam a Marco Evangelista incepisse, et in ea successione continua semper ecclesiasticos fuisse docto- res , qui illi praefuerunt , quos verisimile est fuisse semper viros Apostolicos et religiosos, quales in Alexandria sub Marco praecipue fuisse in tomo superiori ostensum est, quamquam eos, qui scholam illam regebant, ex clericis ac presbyteris fuisse certum sit ; nam de Pantano ibidem dicitur fuisse ordinatum, et ei successit Clemens presbyter Alexandrinus, et huic Origenes, etc. Jam vero in eodem tomo ostendimus clericos eo tempore fuisse religiosos a monachis distinctos; nam monachi tunc nondum doctrina , aut Ecclesiae ministeriis vacabant.

6. Suffragatur inductio.—Praeterea eadem ratio est de doctrina, velscriptis, vel voce tradenda ; constat autem praecipua Theologorum scripta, tam a sanctis Patribus, quam ab scholasticis Doctoribus edita, status religiosi fructus et labores extitisse. Nam Athanasius, Nazianzenus, Dasilius, et multi alii Graeci, religiosi et monachi fuerunt ; et ex Latinis, À ugustinus, Hieronymus, et alii; ex scholasticis vero Thomas, Bonaventura, et caeteri fere omnes , quos ctiam constat publicos professores tuisse; et Hieronymus , epist. 4 ad Rust., et 16, q. 1, agnoscit Nazianzenum praceptorum suum ; similem inductionem fecit D. Thomas, dict. opusc. 19, c. 2, ubi adducit etiam Damascenum , Chrysostomum , cum aliis, quos dicit fuisse religiosos, et praecipuos Ecclesiae Doctores. Affert etiam verba illa, quae libro primo, capite quinto, numero octavo , ex Hieronymo adduximus : Sic vive in monasterio, ut clericus esse merearis. Et infra: Mnlto tempore disce quod doceas. Plures etiam universitates studio et eruditione vivorum religiosorum fundatae sunt; sufficitque nobis exemplum Parisiensis Academiae, quae per monachos fundata est. Sic enim ait Anton., secunda parte historiali, tit. 14, c. 4, 812: Fuerunt Parisiis fundatores hujus studii quatuor monachi, Dedee discipuli, scilicet Rabanus et Alcuinus, Claudius et Joannes Scotus ( Benedictinus scilicet, nonMinorita, ut Genebrardus, in sua Chronologia, lib. 3, paulo ante finem, notavit, et erat per se notissimum). Refert praeterea ibidem Antoninus, ex Chronicis metropolis Arelatensis, historiam nostro instituto valde accommodatam, quam ideo breviter perstringendam duxi : Cum in occiduis (inquit) partibus solus (scilicet Carolus Magnus) regnare cepisset, et studia litteravwm jam essent ubique in oblivione , ideogue ( causalem nota) vere divinitatis cultura teperet, conLigit duos S'cotos, monachos de Hibernia, cum mercatoribus Britannie applicare, viros et in secularibus litteris, et in sacris Scripturis incomparabiliter eruditos , qui ad convenientes turbas clamabant : Si quis sapientie cupidus est, veniat ad nos, et accipiet eam, nam apud nos venalis est ; quod cum ad aures Caroli percenisset, eos vocatos interrogat, si veram sagientiam cenalem haberent. Cui illi: Sapientiam, inquiunt, et habemus, et in nomine Domini eam quaerentibus dare parati sumus. Queerenti autem regi quid pro ea peterent, vesponderunt loca tantum opportuna, et animas ingeniosas, et, sine quilus peregrinatio ista transiri non potest, alimenta. Quibus auditis, ingenti gaudio repletus Carolus , alterum in Gallia Parisiis residere fecit, et pueros nobilissimos ei commendavit , et victuaria dari pracepit ; alterum vero in Italiam direxit , cui monasterium S. Augustini , jucta Ticinensem urbem (vulgo Paviu), delegavit, ut illic, qui coluissent , ad discendwn congregari possent. Postea vero (ut ibidem refertur) adveniens Alcuinus, et imperatorem ipsum, et totam Galliam doctrina illustravit. Fuit ergo semper ministerium hoc religiosorum virorum valde proprium, eorumque statui maxime accommodatum.

7. Secunda assertio.— Probatur ex traditis a D. Thoma. — Confirmatur. — Ex quo ulterius recte concludimus, posse optime institui religionem, quae ad hunc finem docendi publice in Ecclesia quascumque doctrinas religioso statui accommodatas, inter alias actiones suas, ordinetur. Hoc intendit D. Thomas 2. 2, q. 188, art. 4 et 5; nam, licet in priori solum agat de ministerio praedicandi, et audiendi confessiones, et in posteriori generatim de ministerio studendi, tamen ex discursu utriusque simul evidenter concluditur idem esse de ministerio docendi, ut constat etiam ex eodem opusculo 19, cap. vigesimo tertio, et quarto, et duodecimo. Quidquid enim in hoc ministerio invenitur, per se loquendo sanctum est, et aptum ad propriam et proximorum charitatem nutriendam. Nam imprimis ante actum docendi, requirit ex parte ipsius doctoris sacram lectionem, et assiduam meditationem rerum divinarum, vel aliarum rerum, quae ad divinarum intelligentiam conducat; qui actus non solum honesti sunt, sed etiam ad vitam contemplativam per se spectant, ut in superioribus, lib. 1, c. 6, probatum est, et ideo maxime sunt proportionati statui religioso, ad quem illud vitae genus principalius pertinet. Deinde actus ipse docendi, praecipue religiosa intentione factus, plures habet honestates et utilitates ; est enim imprimis utilis proximo, qui docetur et illuminatur, principaliter quidem in ordine ad bonos mores, et vitam aeternam, consequenter vero in ordine ad omnia alia commoda, quae ex eruditione proveniunt ; est ergo ex suo genere actus misericordiae spiritualis; et consequenter etiam charitatis proximi, cui beneficium fit; et Dei, propter quem fieri debet; erit etiam actus religionis saltem imperatus, quia propter Dei obsequium, et propter zelum animarum fieri debet, quo sacrificio nullum est Deo gratius, ut ex Gregorio, hom. 12 in Ezech., affert D. Thomas, dict. quaest. 188, articulo quarto; ergo hoc etiam genus actionis de se maxime consentaneum est statui religioso, praesertim quia ipsemet actus docendi, quamvis ad activam vitam pertinere videatur, intrinsece includit contemplationem, non solum quia illam supponit, ut diximus, sed etiam quia magnam requirit internam considerationem, et facile potest in Deum referri, et ut sic ad illam vitam pertinet, juxta doctrinam D, Thomae 9. 2, q. 119, art. 2, ad 3, et q. 180, art. 5. Accedit praeterea, quod status religiosus aptissimus est ad illud munus, ut D. Thomas late in dict. opusc. declarat, tum quia religiosi sunt vacui curis et sollicitudinibus seculi, et ideo sunt melius dispositi ad lectionem et studium, et consequenter ad doctrinam ; tum etiam quia tunc doctrina est fructuosior discipulis, quando bonis moribus conjuncta est; religiosus autem, ex visui status, profitetur non tantum bonos, sed etiam perfectos mores, observando non tantum praecepta, sed etiam consilia. Et plures alias rationes ibi accumulat, quae legi possunt; est enim res per se satis clara.

8. Tertia assertio. — Probatur primo. — Probatur secundo a simili ev D. Thom. — SoIum superest ut addamus etiam posse convenienter institui in religione aliqua, verbi gratia, in Societate, ut habeat proprias universitates sub sua propria cura, et regimine, ac doctrina, quod ex eisdem principiis facile ostenditur, supponendo hoc debere fieri debito ordine ac modo, et non propria auctoritate, sed Pontificia. Sic enim totum illud officium est pietatis et beneficentiae publicae, et nihil habet in se indecens, aut alienum a statu religioso; nam incommoda , quae objici possunt, sunt accidentaria, et ad hoc maxime inservit religiosus status, ut vitentur; quod si aliquid per fragilitatem humanam irrepserit, abundantia fructus compensatur, et ideo Ecclesiastici 294 dicitur : Qui elucidant me (id est, veram sapientiam ) eitam cternam habelunt ; et Daniel 12 absolute promittitur : Qui docti fuerint , fulgelunt quasi splendor firmamenti ; et qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stelle in perpetuas eternitates. Quibus verbis quanti sit meriti et aestimationis apud Deum, docere alios in ordine ad. salutem, declaratur , ut ibidem explicat Hieronymus, et in epistol. 103 ad Paulinum. Possumus autem specialiter applicare illa verba ad fructum harum universitatum ; nam in illis proprie erudiuntur multi, vel potius omnes, quantum est ex institutione earum. Ac deinde quo magis fuerint conjunctae religioni bene institutae, eo illarum eruditio magis erit ad saluterm. Est ergo institutio illa Deo gratissima, et magnam habens remunerationem, si recte fiat. Deinde utor argumento quo D. Thomas. Ad defendendam Ecclesiam per corporalem militiam institui potest religio; ergo multo magis ad defendendam illam per propria arma ejus, quae magis spiritualia sunt, quam corporalia, 2 Corinth. 10, et magna ex parte in doctrina consistit. Cui argumento nos addimus ad religionem militarem non tantum pertinere, quod sui religiosi privatim militent, sed etiam quod exercitum ducant, congregent, ac dirigant in eo genere militiae. Sic ergo cum proportione hoc spectat ad religionem spiritualiter militarem (ut sic dicam); ad hunc autem finem instituuntur hujusmodi adudmiversitates, in quibus et per ipsam generalem doctrinam publicum fit bellum contra daemonem, et plures etiam instituuntur milites et duces, qui aliis locis et variis modis contra ipsum militare possint. Simile argumentum est, quod rcligio institui potest ad curandos infirmos, non tantum per privatam actionem singulorum, ut sic dicam, sed erigendo etiam publicum xenodochium, et totam curam ac sollicitudinem illius assumendo. Idemque cum proportione dici potest de aliis operibus misericordiae ; cur ergo non multo magis hoc idem dicendum est de hoc genere misericordiae spiritualis?

9. Societas etiam in alienis universitatibus docere potest sine stipendio, oppositione, precedentia in sedendo.— Est autem hoc loco advertendum, quamvis Societas proprias possit habere universitates et collegia, in quibus doctrinam hanc, tam suos, quam externos discipulos publice doceat, non tamen prohi- beri ex vi sui instituti, quominus in generalibus universitatibus idem ministerium possit admittere, si, servata paupertate quam profitetur, et ablatis occasionibus ambitionis et secularis negotiationis, ei offeratur. Quod his verbis declaratum est in congregatione prima generali, can. 15: Cathedre gublice in universitatibus, aut alibi, cun ea disceptatione suffrugiorum, et oppositicne que solet fieri, on sunt admitlendee ; si iamen sponte offerantur ab universitatibus, aut Rectoribus earum, et gratis praelegantur, nec quisquam se opponat cum quo sit disceplandum , admitti possent, consulto Generali. Et eadem ratione, consentaneum est instituto Societatis, ut ad gradus Doctoratus vel Magisteri interdum alii promoveantur; imo id expresse disponitur in quarta parte Constitutionum, c. 6, S 17, servatis tamen circumstantiis , quibus semper cavetur ne paupertas vel humilitas laedantur. Una est, ut nostri doctores in sedendo non servent certum antiquitatis ordinem, et simul omnes extra numerum se constituant, et pro ratione additur, ut ab omni ambitionis specie, atque ab aliis affectibus parum temperatis recedant ; quae conditio servari facile potest in propriis universitatibus ipsius Societatis, in quibus sunt alii doctores externi, qui juxta suam antiquitatem vel prarogativam certa loca accipiunt.

10. Limitatur proxime dictum de non precedentia in sedendo. —Possunt tamen interdum in aliis universitatibus nostri professores gradum accipere, quia neque hoc est alienum a statu religioso, ut late docet D. Thomas, Opuscul. 19, contra impugnantes religionem, cap. 2 et 3, quem imitatur D. Antonin., tertia parte, titulo quinto, c. 2, 8 8; et Alvarus Pelagius, lib. 2 de Planctu Ecclesise, c. vigesimo quarto, circa finem; neque etiam est alienum a Societate, cum interdum ad miuisterium suum cum utilitate exercendum necessarium sit. In illis ergo universitatibus necessarium est quoad hanc locorum dispositionem, earum ordinem et consuetudinem, vel institutionem sequi, tum quia non erit in potestate nostra illum immutare, cum nostrae jurisdictioni non subsint ; tum etiam quia in re alioquin indifferente, et quae sine incommodo religionis fieri potest, decet membrum consuetudini totius corporis conformari; tunc autem doctor Societatis fit membrum talis universitatis; sequatur ergo consuetudinem ejus servata sui instituti humilitate, ut nullius loci dignitatem ambiat. sed aliis facile cedat, et illo contentus sit, qui sibi fuerit designatus.

11. Observationes alie circa gradus litterarios. — Altera conditio est, ne sumptus, qui pauperes non deceant, in gradibus hujusmodi faciant, ad quos (dicitur citato loco) sine hunilitatis detrimento, non ob aliud, quam ut possint provimis ad Dei gloriam esse utiliores, promoceri debent. Et in hac conditione includitur, vcl certe ex proprio modo nostra paupertatis supponitur, non debere doctorem Societatis ex suo gradu temporale emolumentum aut stipendium, quod ex aliorum actibus aut gradibus aliis provenire solet, sperare aut accipere. Supponitur etiam in ultimis verbis, non posse religiosum Societatis hujusimodi gradum procurare aut ambire, id enim sine magno detrimento humilitatis non permitteretur. Addo etiam merito in Societate observari, propter eamdem humilitatem conservandam , ut hi gradus non conferantur propter honorem, seu quasi in praemium personarum, sed tantum pro ministeriorum necessitate, neque amplius multiplicentur, quam ad munera, seu onera Societatis sustinenda necessarium sit. Quamvis enim Cajetanus 2. 2. quaest. 186, articulo septimo, reprehendat Praelatos religionis institutae ad praedicandum, qui subditos prohibent ab hujusmodi gradibus remuneratoriis, quando alias personae dignae sunt, nihilominus si hac intentione fiat, ut ambitioni locus non detur, dummodo religioni sufficienter provideatur et inserviainr, laudabile et optimum consilium est.

12. Ad locum Hieronymi in num. 3. — Ad verba ergo Hieronymi respondet D. Thomas supra, Hieronymum ibi explicasse id, quod per se, et quasi ex officio et statu convenit monacho, ut monachus est; nam ejus non cst perficere, sed perfici, nec docere, sed ponitentiam agere; non tamen negat Hieronymus quin persona monachi, si alioqui habeat necessaria ad docendum, possit munus illud suscipere, si ab eo, qui potestatem habeat, imponatur; et eumdem sensum habent verba quintae Synodi superius citata. Est autem advertendum nomen monachi, proprie sumptum, significare eum, qui vitam solitariam vel pure contemplativam profitetur, ut aperte explicat Dionysius, c. 6, de Eccles. Hierarch.; et Piamont. Abbas apud Cassianum, collat. 18, c. 5; et propterca, juxta antiquum morem Excclesiae, ad monachos ordinarie et ex vi sui instituti non pertinebant ministeria ecclesiastica ad doctrinam vel sacramenta pertinentia; et ideo graviter repre- henduntur, quando praesumentes de proprio statu, propria auctoritate illa usurpabant ; et ita intelliguntur multa decreta, 16, q. 1, per viginti priora capita; in multis autem eorum expresse declaratur, etiam eo tempore non fuisse prohibitum monachis, auctoritate Episcopi, et ecclesiastico ordine servato, talia munera exercere. Et hac ratione intelligitur optime quod ex Concilio Nicano objiciebatur; nam monachi, etiam secundum suam primam institutionem , poterant haec officia inter se exercere ex vi suae institutionis, et quasi intrinsecae potestatis , quia hoc ad conservationem et perfectionem sui status per se erat necessarium; at vero circa fidelem populum nihil poterant nisi extrinsecus ab Episcopis vocati; et eodem modo loquitur Bernardus de monacho, quatenus monachus est.

13. Mendicantes ordines etiam instituti ad docendum. — Imo olim id datum monachis a Pontificibus. — At vero post illa tempora, praesertim a temporibus Dominici et Francisci, institutae sunt religiones, quae cum vita contemplativa activam circa proximos conjungunt sub habitu etiam monachali, a quo monachorum nomen participant; quamvis secundum etymologiam vocis et primaevam institutionem monachi non sint. Sic enim etiam nunc monachales ordines a mendicantibus distinguimus. His ergo monachis, ex vi suae institutionis, et status sic approbati per Sedem Apostolicam, non tantum lugendi, sed ctiam legendi, seu docendi officium competit ; non quidem potestate ordinaria, sed delegata. Quia vero haec delegatio non est personalis, ut sic dicam, sed totius religionis, nec est tantum a privato Episcopo, sed ab universali Pontifice, et est quasi a jure per approbationem, et privilegia talium religionum, ideo dicimus jam illis convenire ex vi talis status et instituti, Antea enim aliquae concessiones similes factae fuerunt monachis per Innocentium, Gregorium, Bonifacium, et alios Pontifices. ut patet ex cap. Si monachus, cap. Moderamine, cap. Sunt nonnulli, et cap. Si quem, 16, quaestione prima ; illae vero semper magis respiciebant clericatum quam monachatum, et particularem personam quam religionem. Jam vero nunc post instituta mendicantium plures etiam monachales religiones hanc potestatem seu delegationem participant.

14. Status religiosus nunquam impedivit clericos docere sicut olim monachos. — Conchusio totius capitis.— Addendum etiam est, quod et D. Thomas, citato loco, adnotavit, haec, quae de monachis olim dicebantur, non habuisse locum in religiosis clericis, qui semper in Ecclesia fuerunt, nec de illis intelligi debere; quia nec ita nominabantur, neque in omnibus cum illis aequiparandi sunt, sed in his tantum quae ad statum religiosum, ut sic, pertinent, juxta cap. Quod Dei timor, de Statu monachorum, et c. Ez parte, de Postulando. Unde concludit D. Thomas, quod sicut clerici regulares non tenentur abstintre a lineis indumentis, quamvis monachi teneanUr, ita vwulto fortius licet illis religiosis docere, quorum veligio est ad hoc statuta, etiamsi anonachis non liceret. Constat autem ex superius dictis in lib. 1, c. 5, Societatem pertinere ad hunc ordinem religiosorum clericorum, et ex propria institutione esse ordinatam ad juvandos proximos, praesertim in doctrina et moribus, et ad hunc finem esse ab Ecclesia approbatam, et a Sede Apostolica accepisse omnem potestatem ad hoc munus necessariam ; ergo omnibus titulis et licet, et proportionatum est hoc munus tali religioni. Neque est verum, ministerium hoc per se impedire perfectionis profectum, ut ex dictis de illius honestate constare potest, et a foriiori patebit ex sequenti capite.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4