Caput 5
Caput 5
Utrum societas convenienter suscepebrit puerorum institutionem.
1. De qua eruditione hic tractetur. — Non agimus de eruditione puerorum, quae solum pertinet ad eorum instructionem in bonis moribus, vel rudimentis in doctrina Christiana; nam hoc ministerium non est proprium collegiorum aut universitatum, sed toti Societati commune est (imo professorum est magis proprium, ut infra, lib. 6, c. 3, videbimus), quia non ad scientiam, de qua nunc agimus, sed ad justitiam et salutem ordinatur; agimus ergo de tota eruditione puerorum, quae ad intellectum illustrandum pertinet. In tres autem ordines possumus distinguere totam doctrinam harum universitatum, infimum, medium et supremum. In hoc ultimo ponimus sacram doctrinam, et quae ad illam intrinsece pertinent, ut sunt casus conscientiae, de quo maxime procedunt dicta in capite praecedenti, neque in praesenti titulo comprehenditur, quia haec doctrina puerorum non est, sed viros jam bene adultos requirit, ut etiam Aristoteles, lib. 4 Ethicorum, c. 3, de civili scientia sensit. In medio ordine ponimus artium curriculum, quod et mathematicas, et aliqua ex parte ethicam doctrinam complectitur ; licet vero in minori aetate addisci possit, non tamen est proprie puerorum eruditio; nam revera postulat facultatem ingenii satis expeditam, atque adeo rationis usum omni ex parte perfectum. Habet etiam haec doctrina magnam affinitatem cum Theologia, et ideo propter illam non oporteret peculiarem movere quaestionem ; nam quae diximus capite superiori, magna ex parte possunt ad illam applicari, cum ostenderimus ibi in numero septimo considerationem veritatis philosophiae, in Deum relatam, quamdam esse religiosam contemplationem. Accedit, quod ea, quae de infimo ordine dicenda sunt, a fortiori de his mediis facultatibus procedent. Igitur puerorum eruditio comprehendit totam linguarum peritiam incipiendo a primis grammaticae fnndamentis usque ad perfectam eloquentiam, cum aliarum linguarum, praesertim graecae, praesidiis et ornamentis, una excepta hebraea, qua magis adultos decet.
2. Assertio prima preambula, eruditionem per se bonam esse. — Probatur auctoritate. — Deinde notandum est, ministerium hoc considerari posse, vel absolute, et secundum se, vel comparatione facta ad religiosos a quibus usurpatur; nam de illo secundum se nemo, nisi sit insanus, dubitare potest, quin sit optimum, et ipsi juventuti utilissimum, imo et Reipublica maxime necessarium. Quod non solum in Ecclesia verum est, ut statim ostendemus, sed idem etiam agnoverunt philosophi, et legum latores, pro externa politia, seu civili Republica, ut videre licet apud Aristotelem, 7 Politicorum, c. ultimo, et lib. 8, c. 1. Quamvis enim in generali loquatur de institutione puerorum quoad mores, tamen ipse maxime intelligit de his actionibus, quae ad bonum regimen et conservationem heipublicae necessariae sunt; inter quas constat merito numerari hujusmodi eruditionem *. Sic etiam dixit Cicero, oratione secunda in Verrem : Nullum munus Reipublice afferre majus meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus juventutem ; et Diogenes Laertius dixit, adolescentium educationem totius Reipublicae esse fundamentum. Nihilominus tamen, comparatione facta ad religiosos, du- bitari potest an expediat hoc munus per illos ministrari et exerceri.
3. Probatur quoad profectum in ipsa doctrina. — In quo rursus subdistinguo illud ipsum verbum enmpediat ; potest enim inquiri an expediat ipsis pueris, qui docendi sunt, vel an expediat ipsis religiosis, qui docturi sunt. Et in primo quidem sensu res etiam certissima est, illud esse valde expediens, secundum se et ex suo generc spectatum. Ad quod demonstrandum animadvertendum est, duo posse in hac disciplina, et puerorum educatione considerari : unum est profectus in ipsa doctrina; aliud est vita, seu boni mores, qui simul cum ipsa doctrina addiscuntur. Et utrumque multum pendet ex magistri qualitatibus seu dotibus. Sed primum magis pendet ex doctrina et eruditione magistri; ex quo capite parum refert illum esse religiosum aut secularem, justum vel iniquum; quia potest secularis et iniquus excedere in eruditione et doctrina, ut per se patet. Nihilominus tamen, quia profectus discipuli non pendet tantum ex scientia magistri secundum se, sed ut applicata ad docendum ipsum, id est ex cura et sollicitudine integre et perfecte implendi munus suum, non ad quaestum vel ostentationem, sed ad utilitatem discipuli, ideo ex hac parte multum refert vita et bona conscientia praeceptoris etiam ad profectum litterarium discipuli; ergo ob eamdem causam religiosus status praeceptoris ex se potest multum conferre ad meliorem instructionem puerorum, etiam quoad utilitatem et profectum litterarum; nam ratione status diligenliores et fideliores esse debent in suo munere praestando, ac etiam magis integri et independentes, si ab ipsis, quos erudiunt, stipendium non accipiant; undc tandem , quia ex charitate illud faciunt, et omnibus, et singulis, pro captu uniuscujusque , prodesse curabunt. Praeterquam quod propter vitam aliis curis et sollicitudinibus liberam, magis in eo munere laborare possunt; addo etiam ratione ejusdem status facilius posse melioribus consiliis uti, etiam in ipsamet ratione docendi, cum majori fructu discipulorum; ad quod etiam facilius possunt et sibi et discipulis divinum auxilium impetrare.
4. Deinde quoad profectum in moribus. — Majoris autem momenti est profectus in moribus, qui facillime in ea aetate imprimuntur. Et ad hunc profectum quamplurimum refert vita et religiosum institutum praeceptoris, ut late tractat Ribaden., lib. 3, de B. Ignatio, cap. ultimo. Primo, ratione exempli, quod maxime movere solet; et ideo qualis magister est, tales educantur discipuli, praesertim in ea aetate quae vix potest inter bonum et malum discernere ; et ideo actio magistri, si mala sit, est discipulo quaedam licentia tacita, vel potius excitatio ad eum imitandum. Propter quod dixit Boetius, in tractatu scholarium: Julla ves est magis perniciosa discipulo, quam vita magistri contumeliosa. Secundo, ratione intentionis, et industria quae ex ea nascitur ; nam religiosus praeceptor magis intendit bonam educationem pueri in moribus, quam in doctrina, et ideo quidquid potest pravos mores docere, vel in ipsismet libris legendis, vel in quacumque prava societate, aut aliis hujusmodi rebus diligenter avertit ; quidquid vero ad eorum bonam instructionem commode juvare potest, non praetermittit. Hinc Chrysostomus, homil. 60 in Matth., parentes docet, ut si ad colendum flliorum ingenium paedagogus recipiendus sit, non quemcumque sibi oblatum statim admittant, sed considerent wllam artem hoc artificio suDlimiorem non inveniri. Quid enim (inquit) majus quam animis moderari, quam adolescentulorum fingere mores? omai certe pictore, omni certe statuario, ceterisque hujusmodi omnibus excellentiorem hunc duco, qui juvcenum animos fingere non ignoret.
5. Accedit auctoritas utriusque juris. — Hinc etiam sacri canones, qui frequenter praecipiunt ut sit in unaquaque Ecclesia praeceptor, qui pueros in his inferioribus disciplinis, etiam in grammatica, instruat, simul admonent ut magna cura is eligatur, qui vita et moribus cis prodesse possit, ut videre licet in Concilio ILateranensi, sub Alexandro III, p. 1, c. decimo octavo, ubi specialiter admonetur ut talis praeceptor et gratis doceat, et docendi licentiam gratis accipiat, ac beneficium competens quo ali possit. Quod ex parte statutum fuerat in quadam antiqua Synodo sub Eugenio II, et habetur in cap. De quibusdam, distinct. 37; in Concilio autem Lateranensi, sub Innocentio HT, c. undecimo, distincte ex - plicatur, ut gratis in grammaticae facultate ac aliis instruat, et quod magister idoneus constituatur, a Praelato cum Capitulo seu majori ac saniori parte Capituli cligendus. Et in Concilio Tridentino, sess. 5, c. 1, de hReformatione, idem statuitur, et eligendus magister dicitur ab Episcopo cum consensu Capituli, et omnibus modis curandum esse, ae pia heec, utilis, atque fructuosa provisio quovis quesito colore negligatur. Et sess. 23, c. 18, de Reformatione, gravissime statuit, ut erigantur seminaria, in quibus pueri a teneris annis ad pietatem et religionem simul cum litteris instituantur. Et in Concilio Moguntino, sub Sebastiano, cap. sexagesimo quinto, gravissime idem statuitur tanquam res maxime necessaria ad fidem et religionem, vel instaurandam, vel conservandam. Et peculiariter animadvertitur, ut praeceptores idonei sint, et catholicae veritatis amantes, ac de heeresi non suspecti. In Concilio autem Mediolanensi I, sub Carolo Borromaeo, part. 1, dicitur magistros esse eligendos aon minus fidei et vitae, quam doctrine et scientie laude commendatos ; quibus etiam praecipit ut bonis moripus, et salutaribus praeceptis eos erudiant . Nec solum canones, sed etiam lcges civiles hanc curam habuerunt. Nam in leg. Magistros, c. de Professoribus, lib. 10: Magistros (inquit) studiorum doctoresque excellere oportet mnoribus primum, deinde facundia. Et deinde subjungitur, ut magno judicio, et optimorum conspirante consensu, cligantur; et lib. 2, statuitur, ut si semel electus postea inveniatur insufficiens, reprobetur. Et similiter in leg. unica, C. de Professoribus qui in urbe, lib. 12, dicitur : Si laudabilem in se bonis anori^us vitam esse probaverint. Et postea additur: Si docendi pueritiam, etc. Ex hoc ergo capite etiam est manifestum Ecclesia et Reipublicae multum expedire, ut haec puerorum eruditio per religiosos fiat. Quia, per se loquendo, et ex vi sul status, perfectiores in bonis moribus esse debent, et diligentiores in discipulis instituendis in bonis moribus simul cum doctrina.
6. Arguitur primo ex Gregorio.— Eaxemnplo tandem arguitur. — Reliquum est ut videamus, an ipsis quoque religiosis hoc expediat; non enim defuerunt, qui in hoc ctiam nostram Societatem reprehenderint, quod ad hujusmodi ministerium se dimittat. Primum, quod vile ac infimum, religiososque viros munus dedecens videatur. Nam cum D. Gregorio relatum esset, Desiderium grammaticam quibusdam exponere, ad cum ita scribit, l. 9, epist. A8 : Quam rem moleste ita cepimus, ac sumsws vehementius aspernati, ut ca (scilicet bona quaedam) quae prius dicta fuerant, in gemitum cet tristitiam verteremus. Refertur in c. Cum multa, d. S6. Secundo, quia non solum indecens, sed etiam noxium potest hoc ministerium esse religiosis viris, tum propter nimiam distractionem et inquietudinem, quam puerorum multitudo necessario allatura est; tum propter nimium laborem et occupationem, quae non solum proprium spiritualem profectum, sed etiam ministeria majoris momenti, et quae majores Ecclesiae fructus parere possent, impediunt; tum denique propter multa pericula, quae cum hoc ministerio adjuncta esse possunt. Tertio ex aliarum religionum exemplo ; nullae enim sunt quae in hoc ministerio circa seculares occupentur, a quarum vestigiis discedere, et novum aliquid in re tam gravi introducere, laudabile non est.
1. Suadetur primum assertionis membrum. — Nihilominus censemus et hoc non esse novum, neque alienum a religioso statu; et pro tempore et opportunitate Societatis fini et institutioni fuisse maxime consentaneum. Probo singula, et imprimis ex antiquis historiis et ex Patribus constat puerorum eruditionem a viris religiosis tanquam piam, et Ecclesiae valde utilem fuisse susceptam. Nam quod Eusebius, lib. 5 Histcriae, c. 41 et 12, et lib. 6, c. 12, refert de schola Ecclesiae Alexandrina, non solum videtur intelligendum de ipsa doctrina sacra, seu Theologia, sed etiam de aliis disciplinis, et de eloquentia, et aliis fundamentis eo tempore ad sacram doctrinam necessariis. Et ideo de Pantaeno ait, fuisse omni humaniori litteratura praestantissimum, et de Origene partitum fuisse curam docendi cum Heracla, viro sacrarum litterarum studioso, et in aliis disciplinis disertissimo, ac philosophiae non ignaro, eique illos erudiendos commisisse, qui ipsis fidei elementis essent imbuendi. Et Theodoretus, lib. 4 Historiae, c. 16, refert Protogenem, in Thebaidam a Valente relegatum, statim ac locum reperit idoneum, ludum aperuisse, et pueris docendis operam dedisse , quos non modo exercuit ad celeri manu scribendum, verum etiam sacra Dei eloquia docuit: Nam hymnos (inquit) Davidis tauquam dictata illis proposuit, et cas Apostolice doctrinee sententias, quas corum ingeniis accommodatas putabat, ediscendas tradidit. In quo exemplo (ut ex illo caetera, quae afferemus, intelligantur), animadverto non oportere ut de eadem eruditione in grammatica, vellatina lingua, haec antiqua testimonia loquantur, sed cum proportione accipienda esse de eruditione puerorum in quibuscumque inferioribus disciplinis, quae sint quasi principia, vel fundamenta perfectioris doctrinae ; sic enim nunc etiam grammatica ad haec fundamenta pertinet, ut notavit Isidorus, lib. 1 Etymologiarum, c. 4. Qui propterea dixit, lib. 3 de Summo bono, c. 13, grammaticorum doctrinam etiam posse proficere ad vitam, dum fuerit in meliores usus assumpta, quod ex Hieronymo refertur in cap. $2 quis autem, d. 37. Imo etiam artem scribendi inter haec fundamenta reputavit praedictus Protogenes, qui fuit vir sanctus, et miraculis clarus, ut ibi Theodoretus refert. Et de S. Cassiano Martyre, qui munus habuit docendi pueros parvulos, a quibus postea martyrium passus est, ut ex Prudentio et Beda refert Surius, tom. 4, die 13 Augusti; de hoc (inquam) ferunt, ut videre est apud Baronium in Martyrologio, die 13 Augusti, fuisse prius Episcopum in Germania, et a sua sede dejectum venisse in Italiam, et Immolae consedisse, ibique ludum Iitterarum aperuisse. Item de S. Patroclo refert Gregorius Turonensis, in vita ejus, et ex eo Surius, tom. 6, die 19 Novembris, fuisse prius clericum, seu Canonicum regularem, et relicta urbe, ad vicum quemdam discessisse, ibique, edificato oratorio D. Martini religuiis consecrato, pueros erudire copisse in studiis Htterarum.
8. Refert etiam Chrysostomus, lib. 3 adversus vituperatores vitae monasticae, post medium, quemdam venerabilem monachum, qui solitariam vitam profitebatur, ad Constantinopolitanam civitatem descendisse, ut cujusdam adolescentis curam haberet, ipsiusque formaret animum, dum ipse iatinae et eraecae Iinguae studeret , ut tandem sui instituli et propositi socium illum haberet, cujus et institutum et opus mirum in modum laudat Chrysostomus. Zta enim (inquit ) puerum illum brevi egregius ille pedagogus exercuit, tautamgue in eo flanmam desiderii colestis accendit, ut cuncta simul repeute abjiceret, atque ad solitudinem convolaret , aliogue rursus indigeret freno , quod illum ab intempestiva illa, ac vehementi exercitatione ad moderatiorem posset commodioremque convertere. Et infra : Condiscipulorum plurimi tantum ex illius contubernio familiari profecerunt, ut illius instituli fierent emuli ; habebat quippe ille domi, qui se perpetuo moderavretur , ac veluti statua jugiter sub artificis manu constituta ornatior in dies eradebat , ingentemque animo decorem assidue adjiciebat. Et inferius concludit Chry- sostomus : Itaque , si quis mihi uunc quoque ejusmodi animum ac puedagogum daret, aliaque similiter polliceretur curaturum , incredilile est quam id fieri optarem ; sic enim profecto copiosiori eu fructu magis gauderemus. Nec mirandum est religiosum illum virum unius pueri curam et magisterium tanta cura suscepisse, cum sanctus Hieronymus, scribens ad Laetam de institutione Paulae filia, circa illius educationem late illam instruat; et cum inter alia postularet, ut eam Bethleem mitteret , ut cum virgine Eustochio religiose educaretur, his verbis epistolam concludit : Ipse, si Paulam miseris , et magistrun. me et nutricium spondeo ; gestabo humeris, balbutienLia senex verba formabo, multo gloriosior mundi philosopho , qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam, et sponsam Christi erudiam, regnis coelestibus off erendam.
9. Accedunt Concilia et Patres. — Praeterea inter decreta, quae sextae Synodo Constantinopolitanae tribuuntur, et referuntur in tom.3 Conciliorum, post Concilium Toletanum IIT, in c. 3, statuitur ut presbyteri per vicos et villas scholas habeant : Zt si quis fidelium (inquit) suos parvulos ad discendas litteras eis commendare vult, cum summa charitate eos doceant, neque aliquid pretii ab eis accipiant. Et in c. 4 supponitur etiam religiosos ceenobitas hoc tunc exercuisse; sic enim ait : S quis presbyteris voluerit nepotem suum, aut aliquei consanguineum ad scholas mittere in Hcclesiis sanctorum, aut in cenobiis, quee nobDis ad regendum comanissa sunt, licentiam ad id faciendum concedimus. In Concilio etiam Aquisgranensi, sub Ludovico F, cap. centesimo trigesimo quinto, habetur , Canonicos etiam regulares assumpsisse curam instruendi et docendi pueros et adolescentes, saltem eos, qui ad Ecclesiae ministeria educabantur. Idem gravissime commendatur in Concilio Parisiensi sub eodem Ludovico, lib. 4, cap. 30. Quod ctiam tempore D. Basilii hoc observatum fuerit, colligi potest ex codem in regulis brevioribus, 2, q. 2, ubi sub his terminis quaestio movetur : IVvunquid conveniat ut inter fratres magister sit puerorum secularium ? Est autem responsio notanda : Cum Apostolus dicerit : Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina, et correctione Domini; si qui eos adducunt, hac mente adducunt , et qui suscipiunt, tales sunt, qui plauissime coufidant posse se, qui sibi adducantvr, in disciplina et correctione Domini educare , servetur quod praceptum est a Domino , qui dixit : Sinite parvulos cenire ad me, talium est enim regnum celorum ; remoto autem Inijusmodi proposito ac spe, hoc neque Deo gratum, neque ex decoro aut ex utilitate nostra esse ezxistimo. Hinc etiam D. Benedictus nobilium Romanorum atque aliorum Italiae magnatum filios, in suo monasterio erudiendos accipiebat, ut ex Gregorio intelligitur, 2 Dialogorum, cap. 3, in fine, dicente : Cepere etiam tunc ad eum Romane urbis nobiles et religiosi concurrere , suosque ei filios omnipotenti Deo nutriendos dare, quanquam in his verbis loqui videtur de donatione filii ad statum religiosum, quae tunc erat in usu, et de qua loquitur Benedictus, in sua regula, c. 39. In historia etiam religionis Praedicatorum refertur !, in quodam suo Capitulo generali statutum esse, ut in singulis monasteriis aliqui fratres deputarentur, qui circa doctrinam et mores puerorum , qui in scholis versantur, curam haberent. Non est ergo hoc novum, licet fortasse, quia majori ex parte antiquatum erat, per Societatem fuerit instauratum, et fortasse etiam auctum, et ad meliorem formam redactum.
10. Probatio ab exemplo. — Et ex eadem traditione et exemplis constat ministerium hoc non esse indecorum, sed maxime decens religiosos viros. Quod enim a gravissimis et sanctissimis viris susceptum et approbatum est, cur indecens reputabitur? an quia humilc potius quam honorificum ministerium esse videtur ? At profecto hoc genus operum maxime decet religiosum statum; alioqui non deberent religiosi curare infirmos, pedes hospitum lavare, ac denique per charitatem invicem servire, ut Paulus monet. Quod si ad alia opera charitatis, etiam abjecta et laboviosa , merito ordinatur religio, cur non etiam ad hoc opus docendi pueros, quod, licet valde laboriosum et minus honorificum sit, tamen sine dubio est utilissimum Ecclesiae, ut ostensum est in c. 2. Si ergo servetur conditio a Basilio posita, nihil est incecentiae in hoc munere ; potestque ex verbis illius argumentum a contrario sumi; tunc enim hoc ministerium non erit ez decoro ( ut ipse loquitur ), quando per illud temporale commodum quaeritur, aut spiritualis fructus proximorum non speratur ; ergo a contrario, cum a religiosis viris nihil praeter communem Ecclesiae utilitatem per hoc ministerium quaera- tur, cumque haec utilitas, propter rationes omnes adductas , et manifestum experimentum, magna sperari possit, dubium non est quin hujusmodi opus dignissimum sit, ut a religiosis viris assumatur.
11. Satisfit primo argumento in mun. 6. — Neque contra hoc quidem facit reprehensio Gregorii, in d. epist., seu in d. c. Cum multa. Primo quidem, quia aliud est loqui de Episcopo, aliud de religioso ; multa enim religiosum decent, quae Episcopum dedecent, in quibus numerare possumus grammaticam docere, sicut etiam Gregorius Nazianzenus, epist. 97, in Gregorio Nysseno reprehendit, quod, praetermissa lectione Scripturarum, nimium rhetoricae libris vacaret, eumque exhortatur ut, illis libris omissis, propria Episcopi munera, qua solebat diligentia, resumeret. Deinde et glossa ibi, et Gratianus, inS Cur ergo, post c. Turbat, d. 31, et alii exponunt, Episcopum illum reprehendi a Gregorio, eo quod in concionibus ad populum loco sacrae lectionis et eruditionis, gentilium fabulas et poetarum carmina exponebat. Quem sensum indicat Gregorius, cum ait, nefandum esse Episcopis canere, quod nec laico religioso conveniebat ; loqui enim necesse est de cantu profano, non de ecclesiastico; legimus quippe de eodem Gregorio apud Joannem Diaconum, lib. 2 vitie ejus, cap. 6, interdum cum ecclesiasticis pueris fuisse modulatum, habentem in manu flagellum, quo pueris minabatur, si in ecclesiastico cantu errarent. Qui ergo Summus Pontifex dedignatus non est, propter cleri reformationcm, in cantu ecclesiastico pueros instruere, vcl sua auctoritate ad majorem diligentiam adhibendam eos compellere , multo magis judicaret opportunum ac decens, religiosos aliquos occupari circa puerorum eruditionem in inferioribus litteris, quatenus ad majores necessariae sunt.
12. Satisfit secundo ibid., quond omnia ejus capita. — Praeterea quod ministerium hoc non sit omittendum propter impedimenta vel pericula quae secum affert, declaratur breviter. Quia imprimis hoc ministerium per sese est adeo utile ac necessarium Ecclesia, ut praetermittendum non sit, etiamsi majora aliqua ex parte impedire videatur. Nam, licet formaliter ( ut sic dicam) minimum appareat, virtute tamen magnum est, cum ex illo et Ecclesiae mores et altiores disciplinae magna ex parte pendeant, ita ut ad illud meriio accommodari possit parabola de grano sinapis, quod minimum est quantitate, virtute antem magnum. Accedit quod altiores scientiae plures habent magistros , tam religiosos , quam saeculares; ad hanc autem puerorum eruditionem pauci, quales num. tertio et quarto proponebamus , inveniuntur aut inclinantur, et ex hac parte majori Ecclesiae necessitati in eo subvenitur, et ideo licet apud homines videatur minoris dignitatis, apud Deum fortassc est majoris meriti. Praeterea, quamvis opus hoc ad eas personas comparatum ab altioribus ministeriis eas impediat, tamen non ibi sistendum est, sed cum toto religionis corpore est conferendum ; nam ut de Ecclesia dixit Paulus, 1 Corinth. 12: Corpus non cst unuwn membrum, sed multa, et quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, et ex illorum ministerio non impeditur corpus, quominus perfectiores actiones per altiores facultates possit efficere. Ita ergo contingit in corpore religionis : nam si haec inferiora ministeria cum debita mensura et moderatione sumantur, non impediunt altiora ; sed potius ad illa juvant, tum praparando materiam, ut sic dicam, ex parte audientium, ut idonei sint ad perfectiores disciplinas capessendas , tum ex parte ministrorum, ut paulatim ab inferioribus ad perfectiora progrediantnr, et ita in omnibus magis proficiant ; nam omnia tempus habent, et quaedam ministeria quamdam aetatem et conditiones requirunt, quaedam vero alias; et tota haec varietas in corpore religionis inveniri potest, si cum dexteritate et providentia gubernetur ; quod quidem non necamus esse diflicile ac laboriosum, inde lamen speramus meritum augeri. Unde, per se loquendo , hic labor et sollicitudo non potest impedire substantialis perfectionis augmentum ; tum quia est opus insienis charitatis , et ex obedientia susceptum ipsam charitatem multum auget ac perficit ; tum etiam quia sperandum est, ratione talis status, et totius religionis ad hoc munus inter alia institutee, non sine speciali Dei providentia et approbatione ; sperandum , inquam, est non defuturum peculiare auxilium Dei ad illud munus, cum aliorum fructu, et sine proprio nocumento , imo cum magno etiam profectu efficiendum. Quapropter si quid est periculi, eadem divina gratia et Superiorum vigilantia, et aliis operibus religionis, et iis praesertim quae ad vitam contemplativam pertinent, superari non difficile poterit , generatim loquendo. Praesertim cum tale periculum non sit per se conjunctum huic ministerio, sed sit valde accidentarium et extrinsccum; vixque possint cogitari actiones humanse, in quibus similia vel majora pericula inveniri non possint.
13. Fructus eruditionis puerorum inter CaLholicos. — Ttem inter hereticos. — Tandem, quod hoc tempore, et in hac religione medium hoc (quidquid sit de religionibus aliis et temporibus) fuerit valde opportunum Ecclesiae, et non sine peculiari Dei providentia inventum, intelliget facile, qui animadvertat quae libro primo diximus de institutione Societatis; namque rationes omnes et circumstantiae, quas ibi observavimus circa institutionem Societatis ad ministeria proximorum, ad hoc peculiare ministerium applicari possunt, et experientia, quam diximus institutum ipsum comprobasse, non minus approbat et confirmat hoc ministerium. Re enim vera incredibilis est fructus, qui ex illo redundavit; in provinciis siquidem Catholicorum, ubi fides illasa conservatur, non solum puerorum, sed etiam omnium statuum mores per hoc medium reformati sunt, nam ex his pueris, et plures religiosi, et boni clerici, et justi gubernatores Reipublicae prodierunt. Cum enim a tenera aetate Dei timorem concipiant, et divinis rebus ac sermonibus assuefiant, semper odorem illum retinent, generatim loquendo, juxta sententiam Sapientis, Proverb. 22: Adolescens juxta viam suam etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Iu regionibus autem haeresis labe infectis, per hanc puerorum educationem non solum filii, sed etiam parentes sape ab haeresi praeservati sunt, et ab illa interdum ad fidem revocati. Sicut enim legimus principes, et alios haeresum patronos ad eas disseminandas et propagandas, procurasse ut pueri statim ab initio cum ipsis litterarum principiis errores biberent, ut de Maxentio rcfert Eusebius, lib. 9 Historms, c. 5, et Thcodorus presbyter, in Isagoge, seu expositione unionis duarum naturarum in Christo *, statim initio, de sectatoribus Eutychis et Dioscori refert tanta pertinacia Ecclesiam oppugnasse. ut quos haberent puerulos necdum compotes plani eloquii exacuerent, atque persuaderent inducendo quo possint et audire et discere quae pro suo dogmate tuendo afferebant, quos nostra etiam aetate Lutheranos imitari audivimus; scribunt enim carmina, et clcgantes orationes contra Pontificem et Ecclesiam Catholicam, ut pueri eas legentes co- rum spiritum hauriant, et summam diligentiam adhibent ut magistri puerorum suis erroribus infecti, et ad eos affecti sint. Et in concilio Coloniensi, sub Adolpho, p. 1, c. 1, refertur sectarios magisteriis inhiare scholarum, et operam suam instituendae juventuü passim venditare , ut venena sua tenerae juventuti instillent ; de Divo etiam Petro martyre, ex S. Dominici familia, scribitur patrem patruumque haereticos contendisse (sed tamen frustra) ut ab schola removeretur, ubi cum caeteris pueris fidei nostra rudimenta didicerat; esset ergo absurdum et insolens (ut ait Theodorus supra), si haeretici, pro tuendo mendacio , puerorum animos praeoccupare studerent, et Ecclesia pro veritate et animarum salute defendenda in eo negotio negligens inveniretur; propter hanc ergo praecipue causam existimo tali tempore Deum excitasse Ignatium, eique hanc mentem et consilium absque aliarum religionum urgente exemplo dedisse, illudque sui Vicarii auctoritate, et multis effectibus ac suae gratiae ostensionibus comprobasse. Quibus tandem accedit gravissimum Cardinalium testimonium ; nam in Congregatione, in qua ad dubia circa Concilium Tridentinum respondet, in quadam responsione 231, circa decretum Concilii Tridentini, sess. 23, c. 18, de Reformatione, addiderunt quaerendos esse magistros grammaticae et musicae eruditos, qui in seminariis pueros instituant, quorum (ait Congregatio) si reperiantur Jesuite , cateris anteponendi sunt. Atque ita satisfactum est tribus rationibus dubitandi in numero sexto positis.
14. Quid Societas habeat de eruditione elementaria puerorum. — Addam in fine hujus capilis, usque adeo cordi fuisse D. P. N. Ignatio hanc educationem puerorum, ut non putaverit indignum vel alienum a nostro instituto, etiam illorum curam suscipere, qui sub aliquo magistro legere addiscunt aut scribere, cum debito tamen moderamine. Undein quarta parte Constitutionum, c. 12, in fine ultimae declarationis, sic dicitur: 7n legendo et scribendo alios instituere, opus etiam charitatis esset, si is personarum mumerus sSocietati suppeteret, ut omnilus vacare posset ; propter earum tamen penuriam, hoc ordinarie docere non consuevimus. Itaque opus quidem ipsum ex se charitatis est, et susceptum propter praedictum finem, scilicet, ut pueri cum ipsis primis litteris, nihil aliud quam honestatem et religionem addiscant, esset revera magnum et religiosum obsequium Dei, non tamen nisi raro suscipitur, et propter gravem aliquam causam, et communem necessitatem, ne tot muneribus nimium religio oneretur. Potestque moralis ratio adjungi; nam utilitas, quae ex illo magisterio resultat, magis remota est a litterariis disciplinis, minusque ab illa pendent altiores scientia, quam a grammatica, vel aliis artibus liberalibus, et ex hac parte minus conjuncta est cum collegiorum instituto , facileque inter seculares inveniuntur, qui exacte artem illam doceant , quae magis etiam ad mechanicas accedit, quam ad liberales, et ideo frequentius per laicos quam per clericos tradi solet, et alioquin aetas puerorum pro illo statu, regulariter loquendo, nimis tenera et imbecilla esse solet ad morum instructionem accipiendam, et ideo minus necessarium illis est nostrum ministerium; nam quod in hoc ministerio iis puerulis fuerit opportunum , suppleri potest externas eorum scholas interdum adeundo, et in doctrina christiana, et bonis moribus pro illorum capacitate pueros instruendo, quam curam tanquam sibi propriam, ubi commode fieri potest, Societas non praetermittit.
On this page