Caput 6
Caput 6
Utrum ad externorum scholarium institutionem convenientibus mediis societas utatur.
1. Duplex finis a Societate in scholis intentus. — Duo in hac institutione intenduntur, profectus videlicet in doctrina, et in moribus, quae ita comparantur, ut, licet doctrina sit quasi materia propria hujus ministerii, et effectus proximus collegiorum , finis tamen praecipuus sit honestas morum. Quae duo observare licet in Concilio Tridentino, sess. 23, cap. 18, quod est de seminariis puerorum et institutione, ubi media ad utrumque effectum consequenda praescribit ; merito ergo in Constitutionibus Societatis idem circa has scholas secularium provisum est, et integro libro auctoritate ejusdem Societatis postea edito, et inscripto : Aatio institutioque studiorum , disertissime inculcatum.
2. Primum medium, confessio menstrua. — Primo ergo dicendum est, sufficienter ac convenienter in his collegiis esse provisum de mediis quibus juventus in virtute conservetur ac promoveatur. Hoc facile patebit breviter haec media enumerando. Primum , quoniam conscientia pura sedes cest sapientiae, statuiiur ut frequens confessio peccatorum fiat, saltem singulis mensibus, quarta parte Constitutionum, c. 7, 82: Curetur (dicitur ibi) quoad ejus fieri poterit, ut singulis mensibus ad sacramentum Confessionis accedant. Et cap. 16: Diligenter curetur, ut qui litteras discendi graLtia ad universitates Societatis se conferunt, simul cum illis bonos ac Christianis dignos mores addiscant, ad quod multum jucerit, si omues singulis saltem mensibus semel ad Confessionis sacramentum accedant '. Hoc medium probavit Concilium Tridentinum, d. c. 18, ubi de his qui educantur in seminariis, dixit: Saltem singulis mensibus confiteautur peccata. Et in utroque loco ponderanda est particula saltem, per illam enim insinuatur, melius esse frequentius confiteri, et ita esse consulendum, quamvis non exigendum, aut pro regula statuendum, praesertim pro junioribus secularibus. Et ob eamdem fortasse causam, nihil de usu Eucharistiae pro his scholaribus externis, sicut pro nostris scholaribus statuitur ; tacite vero intelligitur id quod Concilium expressius declaravit, dicens: Et juxta confessoris judicium sumant corpus Domini nostri Jesu Christi ; quod facilius in seminariis servari potest, eo quod in eis sub severiori disciplina ecclesiastica juvenes contineantur.
3. Secundum medium, divinus cultus, praesertim in Missa quotidie audienda. — Secundo, post usum sacramentorum praecipitur quotidianus Dei cultus ; et quia hic maximus est in sacrificio Missae, ideo in eisdem locis Constitutionum dicitur, ut Scholastici quotidie Missam audiant ; quod etiam de seminariis expressit Concilium Tridentinum , citato loco. In Concilio autem Lateranensi , sub Leone X, sess. 9, sub titulo de Reformatione Curias, non solum dicitur ut ad Missas, sed etiam ut ad Vesperas divinaque ofticia audienda impellantur. Sed id intelligendum est cum distributione accommoda ; non enim inducendi sunt ut quotidie his officiis assistant; id enim, quamvis alias sanctum et bonum, illi aetati esset nimis onerosum, et studiorum opus impediret ; et ideo Concilium Tridentinum de his qui educantur in semina- riis, solum dixit in diebus festis debere in Ecclesia cathedrali pro opportunitate loci inservire ; ita ergo intelligendum est Concilium Lateranense de diebus festivis ; nam de illis specialiter loquitur, si contextus attente inspiciatur. In illis autem ad Missas audiendas omnino cogendi sunt, si oportuerit; ad alia vero divina oflicia tantum invitandi, et suaviter inducendi ; praesertim vero ad praedicationes et sermones audiendos, ut dicitur in praedicto Concilio Lateranensi. Inde in dicto cap. decimo sexto quarta partis Constitutionum, dicitur : Concionem singulis dielus fesLis, cum ea fiet, audiant, et praeceptoribus injungitur, ut unusquisque a suis discipulis hoc servari procuret.
4. Tertium medium, institutio doctrinae Christiane ac exhortationes private , etc. — Tertio, quia generales conciones, quae pro toto populo fiunt, minus accommodatae puerorum captui, atque adeo minus utiles esse possunt, ideo praeceptoribus Societatis cura instruendi , et exhortandi ad virtutem suos discipulos variis modis commendatur. Quod est sacris canonibus valde consentaneum. Nam in dicto Concilio Lateranensi inter alia sic dicitur : Magistri scholarium et preceptores pueros suos, sive adolescentes, non solum n grammatica et rhetorica, ac ceteris hujusmodi insiituere debeant, verum ctiam docere teneantur ea qua ad religionem pertinent ; ut sunt praecepta divina , articuli fidei, sacri hymni et Psalmi, et Sanctorum vitae, etc. Sic ergo in praedict. cap. septimo quartae partis Constitutionum, S 2, generatim dicitur, curandum esse ut scholastici in his, qua ad doctrinam christianam pertinent, bene instituantur ; et in c. 16, S 2, in particulari ordinatur, ut semel in hebdomada praelegatur pueris Christiana docirina, et ut ipsi eam addiscant ac recitent; et in 8 3 additur ut singulis etiam hebdomadis aliqua declamatio fiat, per quam omnes ad augmentum virtutis excitentur. Et S 4 commendatur praeceptoribus ut inter legendum, cum se occasio obtulerit, ad obsequium et amorem Dei ac virtutum discipulos moveant ; quod etiam in privatis colloquiis opportune facere debent.
5. Quartum medium, oratio in scholae initio. Quarto, optima est consuetudo in initio scholarum seu lectionum publice orationem praemittere ; sicut de Thoma Aquinate legimus, nunquam se lectioni vel scriptioni dedisse, nisi praemissa oratione. Hanc ergo consuetudinem in nostris scholis, quantum fieri possit, servandum esse in dicto § 4 praecipitur. Docendi autem sunt pueri, ut in ea brevi oratione duo efticiant: unum est, ut omnia sua studia, et in particulari tempus illud et actionem in Deum referant. Quod documentum insinuavit Basilius, quantum ad rectitudinem intentionis, in reg. 2992, ex brevioribus; et Boetius, lib. de Disciplina scholarium, c. 6; latius Dionysius Carthus., lib. de Doctrina scholarium, articulo vigesimo. Aliud est, ut assuescant a Deo postulare gratiam ad proficiendum in studiis. Quod ad omnes alias vitae actiones illis valde utile esse poterit.
6. Quintum medium, ne pralegantur libri bonis moribus nocii, quod suadetur auctoritate Conciliorum. — Quinto specialiter cavetur in Constitutionibus, quarta parte, c. 14, 82, ut praeceptores abstineant ab eis libris juventuti praelegendis, in quibus sit aliquid quod bonis moribus nocere queat. Quod fere eisdem verbis dixit Concilium Lateranense supra : Iibit (ait) contra bonos mores, aut quod ad impietaLem inducat, eos docere possint. Alia etiam Concilia, quae de hac puerorum eruditione aliquid statuerunt, ab his libris, qui obscoenas fabulas et comaedias continent, abstinere jubent, ut videre licet in Concilio Coloniensi, sub Adolpho, 1 p., c. 3: Znterest (inquit inter alia) ut tantum casti, pii, et religioni orthodoxe consentientes auctores prelegantur. Quod judicium non vult essc penes omnes, et ideo statuit ut nullus liber pralegatur juventuti, nisi ad hoc examinatus sit, et admissus a Decano artium Catholicae universitatis. Idem praecepit Concilium Mediolanense T, sub Carolo Borromo, p. 1, c. de Ludi magistris : Non solum (inquit) libros indice S. D. N. Pa IV auctoritate edito nominatim vetitos pueris non interpretentur, aut ab illis legi patiantur ; sed neque etiam alios, quibus obscena et turpia continentur : quod etiam in regula 7 Catalogi Hom. cautum est; similia videri possunt in Syaodo Augustensi, cap. vigesimo sexto, et in Synodo Moguntina, sub Sebastiano, c. 36; refertur etiam Synodus Valentina sub Martino Ayala, sess. 1, quae non habetur in tomis Conciliorum.
7. Item ratione em Patribus. — Fenenum in auro, turpitudo in eloquentia. — Ratio clara est, quia sub specie eloquentias, et dulcedine latina linguae, et per oblectamenta fabularum pravas cogitationes immittunt , et mores inhonestos docent ; imo mentem excitant ad incentiva libidinum, ut Isidorus dixit, lib. 3 de Summo bono, c. 13, et refertur in c. Ideo prohibetur, 31 d. Unde recte Origines, hom. 2 in Jerem., hujusmodi libros comparat calici aureo, in quo venenum propinatur: Unusquisque (inquit) poetarum, qui putantur apud vos (scilicet ethnicos) disertissimi, calicem aurewn temperavit (scilicet per eloquentiae ornatum, et styli eloquentiam), et in calicen aureum, venenum injecit idololatrim, et cenemun turpiloquii , venenum eorum quae aniinam interimunt dogmatum, venenum falsi nominis scientim. Et in eadem sententia multa scribit Augustinus, lib. 1 Confessionum, cap. decimo tertio et sequentibus; el specialiter cap. decimo sexto, de Terentio loquens, ait: Non omnino per hanc turpitudinem verba ista comodius discuntur, sed per laec verba, turpitudo ista confideutius perpetratur. Non accuso verba, quasi vasa electa atque pretiosa, sed vinum erroris, quod in eis propinabatur ab ebriis doctoribus. Item Hieronymus, iu Jonam, c. 3, circa finem, ad hoc ipsum accommodat dicta verba Jerem. 51: Caliz aureus Babylon, inebrians omnem terram, dicens : Quem non inebriavit sapientia secularis, cujus non animos compositione verborum, et disertitudinis sue fulgore perstringet ? Denique ex Basilio ad nepotes suos refert Castro , libr. tertio de Justa haeretic. punit., cap. nono (in quo simul cum praecedenti de hoc argumento, et de delestu in lectione librorum pie et erudite disserit), refert (inquam) Gentilium libros ea discretione legendos esse, qua apes naturaliter utuntur : Apes enim (inquit) non omnibus floribus insident, neque ea iis, ad quos accedunt, omnia auferre conantur, sed quantum ipsis opportunum fuerit, reliquum dimittunt ; sic nos, ut sobrii sapientesque simus, quantum nobis congruwmn ac veritati propinguum ea ipsis fuerit persequemur , veliqua pratereamus. Ft sicut in legendis rosis sentes vitamus, sic in talibus sermonibus, quidquid est utile capientes, nomium vitemus ; similia sumi possunt ex Damasceno, lib. 4 de Fide, c. 18. Hunc autem delectum non possunt habere pueri; et ideo tales libri vel illis omnino legendi non sunt, vel non nisi prius a rebus et cerbis inhonestis purgati sint, ut in praedicta Constitutione dixit B. Ignatius; quod si purgari non potuerint, abjiciantur, ae rerum qualitas animorum puritatem offendat, ut ibidem in Declarat. dicitur. Sunt etiam optima ad hanc veritatem confirmandam verba Basilii, regul. decima quinta ex fusioribus; quamvis enim ille de pueris, qui in religione educantur ad profitendum in illa, loquitur, tamen ad rem, de qua agimus, optime accommodantur : Ilud quoque (inquit) considerandum est, ut litterarun commentatio instituto nostro convenieus sit , ut et mapgistri scilicet vocabulis in sacris litteris usitatis apud ipsos utantur ; et loco fabularum hbistorias rerum miraliiter a Deo gestarum ipsis denarrent, itemque sumptis ev Proverbiis sententiis ad virtutem erudiant.
8. Item ex humanis legibus. — Nec solum sanctis Patribus ac decretis, sed etiam humanis legislatoribus haec cura fuit, servata proportione. Nam Ulpianus, in leg. Catere, 4, t. Familiae erciscundae, quoad hoc comparat mala medicamenta, venena , et libros quos vocat improbe lectionis ; quae omnia protinus dicit esse corrumpenda officio boni et innocentis judicis. Plato etiam, lib. 7 de Legibus, poetarum libros, qui de Diis suis irreligiose loqui videbantur, exterminandos a Republica censuit. Unde recte dixit Simancas, de Catholicis instit., tit. 38, non solum verae religionis cultores, sed etiam eos, qui perversam atque impiam religionem suscipiunt, libros noxios damnare solere; quod multiplici eruditione late confirmat, et latius lib. 3 de Republica, cap. vigesimo sexto.
9. Posterior pars unde possit constare. — Secundo dicendum est, non minori prudentia definita esse ac statuta in Societate necessaria media, quae ad scholasticorum et puerorum eruditionem opportuna esse possunt, et in praxi servantur. Hoc posterius experientia constare potest ; cum enim ad factum pertineat, aliam probationem certam non admittit, nisi fides scribenti adhibeatur. Possumus vero addere moralem persuasionem ; nam haec media, quae respectu scholarium solum respiciunt doctrinae fructum, respectu praeceptorum pertinent ad bonos et religiosos mores eorum. Nam statuta illa , in quibus haec media continentur, pars quaedam sunt illius regulae, quae a talibus personis ad perfectionem acquirendam observanda est; et ideo tam accurate servantur quam quaecumque alia perfectionis regula, quia divinum beneplacitum et consilium aeque per illa proponitur. Prior autem pars ex eisdem Constitutionibus accipienda est.
10. Prior tribus mediis ostenditur. — Primum medium, sufficientia et diligentia magistrorum. — Primum igitur ac praecipuum medium hujus negotii est ipsorum magistrorum suflicientia ac diligentia, ut iu cap. superiori, n. 3, tactum est, et per se est satis notum, et observatum ab omnibus Concilis, ibidem, in n. quinto et decimo citatis, quae de hoc ministerio tractarunt. In quarta ergo parte Constitutionum, cap. 6, S 6, sic dicitur : Professores sive de Societate illi sint, sice externi, optandwm est, ut docti, diligentes et assidui, et profectus studentium, tam in lectionibus quam vn alüs litterarum enercitationibus studiosi sint. In quibus verbis omnia, quae ex parte praeceptoris desiderari possunt, attinguntur. In declaratione vero, ut major cautio in hoc habeatur, additur ut sine approbatione et facultate Provincialis, nullus publice legat, nisi vel ad tempus, necessitatis gratia, et in classibus inferioribus. Rursus in cap. duodecimo, S1, de Theologia dicitur : /n hanc potissimum Societatis universitates incumbent, ac diligenter per idoneos admodum praeceptores. De inferioribus vero doctrinis additur : Harum etiam idonei professores , et quidem justo wumero constituantur. De mediis vero scientiis seu artibus dicitur S 3: Qua diligentia par est, et per eruditos praeceptores tradantur. Denique cap. duodecimo, S 3: Magistri (dicitur) diversi pro captu et uwnero audientium constituantur, qui quidem profectum uniuscujusque ex suis scholasticis speciatim procurent. Et ibi, in Declaratione, de praeceptorum numero ac divisione classium diligenter statuitur , et consonant ea, quae in re simili statuuntur in Concilio Tridentino, sess. vigesima tertia, c. decimo octavo, de Reformat.. ibi, hos pueros Eyiscopus in tot classes, quot ei videbitur, divisos , juzta eorum mumnerwun, etc.; atque ita in hac parte nulli labori vel oneri parcit Societas.
11. Secundum medium, methodus et ordo in docendo. — Secundum medium maxime necessarium ad erudiendum cum fructu discipulos, est ordo ac methodus, tum in doctrina tradenda , tum etiam in disputationibus et omnibus litterariis exercitiis, et praelectionum recognitione circa ca quae a praeceptoribus tradita sunt, et in adhibenda diligentia, ut scholastici privatim studeant, vel aliquid componendo, vel repetendo, aut conferendo ea quae audierunt, quae omnia in praedicto cap. decimo tertio, quod est de modo et crdine praedictas facultates tractandi, accura- tissime disponuntur, et ad illud lectorem remitto, ne oporteat integrum hic transcribere. In cap. autem decimo quarto, de libris qui praelegendi sunt, statuitur, ut non solum vitentur illi, qui aliquid periculi ad fidem vel mores afferre possunt, sed etiam illi eligantur, qui ad studentium utilitatem magis fuerint accommodati ; nam hinc etiam eorum fructus magna ex parte pendet. ( Vide librum de rat. studiorum, auctoritate Societatis editum ). ;
129. Tertium medium, punire, ac premio donare merentes. — De pena. — Tertium medium est illud generale, et in omni Republica ad mores et artes promovendas et vitia compescenda maxime necessarium , praemium, scilicet, et poena, quae in unaquaque actione vel personarum genere debet esse illis proportionata. Utrumque ergo magna dexteritate, prudentia et religione in scholis Societatis observatur. Et quidem quoad poenam statutum est, ut correctio sufficiens non desit pro qualitate et capacitate scholarium; si tamen corporaliter adhibenda sit, propter religiosam decentiam ac modestiam, non per ipsos praeceptores, sed per ministrum aliquem, seu correctorem ad id muneris deputatum executioni mandanda est; ita habetur parte quarta Constitutionum , c. 7, 8 2,et c. decimo sexto, S 5, ubi etiam additur, si haec correctio non sufficiat, et periculum sit ut scholaris aliis noceat, cum ipse parum proficiat, expellendum esse ab studio eum qui incorrigibilis est. Et in Declaratione additur, si ad exemplum et timorem aliorum, propter scandalum praestitum, major aliqua pona necessaria fuerit, Rectoris prudentia procurandam esse, quamvis ( dicitur ibi) quoad ejus fieri potuerit, in spiritu lemitatis, pace et charitate cum omnibus conservata, sit agendum. Atque hoc genus institutionis videtur insinuasse Basilius, in reg. 292, ex brevioribus, supra jam citata, dum ait, pueros ea conditione esse admittendos, ut a religiosis instituanitur, ut qui eos adducunt, intelligant eos esse erudiendos in disciplina et correctione Domini. Ex quo sumpsisse videtur Carthus., opusc. citato, de Eruditione puerorum, articulo vigesimo quinto, ad finem, in scholis edictum proponendum esse, ut nullus ad eas frequentandas admittatur, nisi prius consentiat magistrorum disciplinae ac correctioni acquiescere ; imo et in praecipuis scholis, statutum est ut non, nisi data prius fide de obediendo Rectori, in Scholasticorum album quispiam describatur.
13. De premio. — Conclusio capitis. — De praemio nihil invenio expresse in Constitutionibus decretum ; quod ideo fortasse accidit, quia de correctione oportuit expresse prohibere , ne executio per nostros fieret , et consequenter peculiare officium pro nostris universitatibus instituere ad eum finem. At vero de praemio nihil hujusmodi statuere necessarium erat : nam, ut dixit Philo Judaeus, lib. de Abraham: 5Sic viro principi agendum est, ut si quis eget coactione, hunc aliis puniendum tradat. Caeterwm cum praemia reddenda sunt, id per seipsum faciat . Igitur de praemiis nihil statuere necessarium fuit, sed ex generali ratione providentiae illa supponere, modum autem et usum eorum prudentiae gubernatorum relinquere. Nihilominus in prima Congregatione generali, can. 119, hoc amplius declaratum est his verbis: Proponi et dari possunt munuscula quedam, quae praemia vocantur, scholasticis externis, ut ea ratione inflammentur ad studia litterarum. Et additur , ut in eis servetur modus honestus et religiosus ; quod denique medium in libro de Ratione studiorum saepius commendatur. Quin etiam Basilius, de re simili agens, reg. 15, ex fusioribus : Profuerit, inquit, illis, si proponantur premia memorie , cum rerum , tun etiam verborum ; siquidem fiet hac ratione, ul que volumus, ea facilius et jucundius sint percepturi. Atque in hunc finem scholasticis, qui in hoc nostro Conimbricensi et insigni collegio erudiuntur, tum etiam universis seorsum, qui de latina lingua, graeca, hebraeaque soluta ac ligata oratione decertare volent, in singulos annos centum aureorum libri apprime concinnati, superioris Academiae expensis, in praemia proponuntur. Quia vero honos alit artes , maximeque solet studentes movere , et quia alia praemia temporalia non semper possunt ad manum haberi, ideo hoc genere praemii, pro captu actionum et personarum, uti solent praeceptores nostri , consignatis aliquibus locis, aut signis honoris, quibus pueri ad quamdam aemulationem et majorem diligentiam excitentur. Et ob eamdem causam pro majoribus viris, et gravioribus studiis , non desunt in nostris universitatibus honorifici gradus litterarii, juxta cap. deci-
On this page