Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SEXTUS DE PROFESSIONE QUA IN SOCIETATE FIT, AC DE IIS QUIE ILLAM ANTECEDUNT ET CONSEQUUNTUR.

Diximus hactenus de gradu scholarium Societatis ; reliquum est ut ad gradum professorum transitum faciamus. Prius autem quam de professione ipsa, per quam gradus ille constituitur, consideremus, primo loco per duo sequentia capita nonnulla praemittenda sunt, de tempore et probatione praeviis ad illam juxta peculiarem Societatis institutio- nem; quae in hoc ab aliis differt , quod religiosos suos ad professionem solemnem, non nisi post diuturnum tempus , admittit; et in hoc etiam quod, non contenta priori biennio probationis, tertium annum ab scholaribus suis post finita studia exigit; et quia utrumque singulare videtur, utrumque in ea reprehensum est; et ideo utriusque rationem red- dere est necessarium. Secundo loco dicendum erit , in cap. 3, 4 et 5, de ipsa solemni professione. Tertio tandem, a cap. 6 usque ad finem libri, de quibusdam votis simplicibus, quae consequenter ad illam emittuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum