Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum professio in societate convenienter per multum tempus differatur.

CAPUT I. UTRUM PROFESSIO IN SOCIETATE CONVENIENTER PER MULTUM TEMPUS DIFFERATUR.

1. Prima reprehensio in Societatem alibi jam expedita. — Pro altera arguitur primo auctoritate.—Duo in hac parte ab aliquibus reprehensa, ab aliis in dubium revocata sunt. Primum est nimia dilatio admittendi ad professionem, eo quod singularis et nova videatur, et, quod gravius est, nonnullam injustitiam contineat. Sed de hoc puncto satis dictum est lib. 3, a principio, ostendendo cur post biennium, ad vota simplicia, et non solemnia scholares admittantur, non solum absque injustitia, verum etiam sine ullo vero incommodo illorum, et cum magna ratione, et spe boni communis. Secundum est, quod hoc tempus non solum sit diuturnum, sed etiam indeterminatum, quod est longe diversum, et potest habere majora incommoda, et minorem causam vel necessitatem. Quod primum declaratur ex usu Ecclesiae circa promissionem clericorum usque ad sacerdotium, quem ecclesiasticum usum antiquiorem diximus ibidem, c. 1, n. 3, mitari Societatem in hoc genere probationis. Quamvis enim olim diuturna prcobatio clericorum fieret, semper tamen habuit per canones definitum tempus. Id constat ex epist. Zosimi 1, ad Hesychium. Nam in primo capite generatim ait, neminem admittendum esse ad sacerdotium nisi post longam probationem ; postea vero, cap. tertio, designat temporis dilationem, scilicet, quinquennium ad minimum in gradu lectoris, et quatuor deinde annos in gradu subdiaconatus ; quinque etiam alios in diaconatu, et ita tandem admitti poterat ad presbyterium. Quae paucis mutatis praescripserat Siricius Papa, epist. 1 ad Himerium, c. 8 et9, ubi etiam a presbyterio ad Episcopatum tempus decennii designat ; quod Zozimus postea omisit, et ad illum ascensum nullum definitum tempus requisivit. Hormisda autem Papa, in epist. ad Episcopos Hispanise, c. 1, quamvis indefinite requirat longam probationem, addit tamen, eam esse deberc juxta praescripta ac definita per sacros canones, alludens ad citata decre- ta, et ita in idem redit. Et idem fere habet Leo Papa, epist. 85, alias 87, ad Episcopos Africae, et eumdem sensum habet canon. decimus tertius Concilii Sardicensis, quae omnia cum aliis refert Gratianus, d. 61, 76 et 78; Ivo Carnoten., in suo decreto, p. 6, cap. 29, et sequeniibus.

2. Arguitur secundo ratione quasi ostensiva. — Praeterea, esto expediat diuturna probatio, non caret incommodis illa temporis indeterminatio; nam inde sequitur ut hominis arbitrio facienda sit, quia non potest aliud medium inveniri. Contra hoc autem militat imprimis, quod in omni humana communitate convenientius est ut ea, quae sunt graviora, et quasi fundamenta talis status, sint certa lege definita, et non sint arbitraria ; haec enim est potissima causa ob quam necessariae sunt leges humanae; sed professio solemnis est uuum ex potissimis fundamentis religionis ; ergo tempus ejus non debuit arbitrio hominis relinqui, sed per legem statui.

3. Item ab incommodis. — Deinde ex hoc arbitrio sequi facile possunt acceptiones personarum, ex parte Superiorum, nimirum, vel propter humanum affectum, admittendo minus dignos, et digniores interdum praetermittendo aut nimium differendo ; vel ex ignorantia facti, quae saepe intervenire potest, praesertim in tanta multitudine personarum, et in tanta locorum distantia ; ubi necesse est per aliorum relationem, seu informationem, notitiom comparare eorum, qui professione digni sunt, et ita facile est vel ignorantiam, seu etiam inadvertentiam vel errorem admisceri. Tandem hinc sequi possunt querelae, et perturbationes eorum , quibus professio magis differtur quam aliis, vel quam ipsi cupiant. Est enim humanum quid, hunc gradum appetere, vel quia omnis, qui est in via, naturaliter expetit terminum; vel quia religiosus non videtur irreligiose facere appetendo maximum vinculum, et obligationem magis indissolubilem cum Deo; vel certe quia illud est quoddam testimonium publicum probitatis et suflicientiae ad omnia munera, seu ministeria suae religionis. Aliunde vero difficillimum est ut non contristet nimia dilatio desiderii non completi , praesertim si sub specie justi et honesti desiderii concipiatur, et maxime quando aliis nec antiquioribus, nec doctioribus gradus ille confertur. Haec autem omnia incommoda cessarent, si tempus esset certa lege definitum; tunc enim nemo, quantumvis doctus vel religiosus, conqueri pos- set, si toto tempore lege praescripto differretur ejus professio. Et aliunde posset tempus praescribi sufficiens ad diuturnam probationem intentam ; quae enim experientia vel probatio fieri non potest sufficiens per decem vel duodecim annos, vel aliud simile tempus, quod prudenti arbitrio regulariter judicetur sufficiens ? hoc enim satis est ad humanam legem, etiamsi interdum possit in particulari superfluum vel diminutum inveniri.

4. Resolutio capitis. — Prima conditio ad professionem, unde ejus dilatio ostendetur.— Ratio hujus primae conditionis. —Nihilominus dicendum est justissimis de causis tempus solemnis professionis non esse certa lege in Societatis instituto definitum; quamvis enim ut definiretur, tum in quarta Congregatione, can. 7, tum in quinta, can. 29, propositum fuerit , definiendum tamen non esse, in decreto decimo tertio ipsius quartae Congregationis, et can. 11 quintae, statutum est. Ut hoc probemus, proponenda primum sunt verba Constitutionum, qua de hoc loquuntur, et quae certas conditiones ad professionem emittendam requirunt. Primum ergo jure ordinario non admittuntur in Societate ad professionem emittendam, nisi Sacerdotes, ut habetur in Examine, c. 1, S8 8, ubi sermo est de professis quatuor votorum, in quibus circa hoc nulla fit dispensatio : quia si interdum ex causa urgente necesse sit aliquem ad professionem admittere ante sacerdotium, illi satis erit solemnis professio trium votorum, quia ad nullum finem potest esse alia necessaria, et hanc etiam admittit, licet raro, Societatis Constitutio, parte quinta, cap. secundo, S 3. Quanquam regulariter etiam illa non sit concedenda, nisi Sacerdotibus, ut ex praedicto S 2, et declaratione ejus non obscure colligitur, et consuetudo satis interpretatur; et ideo dixi jure ordinario, ut utramque professionem comprehenderem, et indicarem exceptionem quae in professione trium votorum fieri solet, praecipue ob causam primogeniturae, seu majoratus, juxta can. 4 quintae Congregationis generalis, qui ita habet: Nemo deinceps jure majoratus gaudens in Hispania, nisi habita facultate R. P. Preepositi Generalis, in Societatem recipiatur, et is sit sis donis ornatus, ut magnam praebeat spem, se post biegnnum probationis fore talem, qualem nostrue Constitutiones requirunt, ut ad professionem trium votorum admittatur ; ad professionem qutem intelligatur admittendus, nisi qualitas majoratus ejusmodi fuerit, ut promotio ad sacrum ordinem firmitati illius abdicationis satis sit ; tunc enim non professio, sed ordinatio procuranda erit. Ratio vero hujus conditionis presbyterii est, quia Societas est religio presbyterorum, ut supra lib. 1, c. 5, ostensum est, et quia gradus professorum est supremus in Societate, ad eosque pertinet principale regimen ejus, et graviora ministeria, quae sacerdotium requiruni.

5. Secunda conditio.— Hinc consequenter postulatur ad professionem emittendam aetas ad minimum viginti quinque annorum, parte prima Constitutionum, c. 2, $ 12, ubi vigisimus quintus annus expletus designatur, dicitur enim debere excedere vigesimum auintum annum. Unde qucad hoc major aetas ad professionem, quam ad sacerdotium requiritur, cum ad sacerdotium vigesimus quintus inchoatus jure ordinario suffticiat ; et ita posset regulariter intelligi, quod in eadem prima parte Constitutionum, in Declarat., c. 3, lit. K, dicitur, posse Generalem dispensare, ut cum minore aetate professio fiat ; maxime enim videtur habere locum haec dispensatio quoad complementum viginti quinque annorum ; nam si major futura esset diminutio, oporteret vel simul dispensare in priori conditione, scilicet, ut sine sacerdotio fieret professio, vel uti privilegio recipiendi ordines ante legitimam aetatem.

6. Tertia conditio. — Rursus postulatur eruditio non mediocris in litteris, ut infra, in c. 5, num. T, attingemus ; et in vita et moribus conspicuis magna probatio, ut in eisdem locis citatis declaratur, et p. 10, S 7, ac seepe alias, et in Bullis Pontificiis hoc saepe repetitur ; praesertim in his in quibus declaratur et confirmatur institutum, ut sunt praecipue prima Bulla Pauli III et Julii IIT, et duaeConstitutiones Gregorii XIIT, in quibus consequenter asseritur, regulariter loquendo, necessarium esse diuturnum tempus, quia sufficiens in litteris eruditio non brevi tempore comparatur ; et raro comparata supponitur in his qui ad religionem veniunt. Solida autem virtus, ejusque probatio religiosam disciplinam plurium annorum in omnibus, moraliter loquendo, requirit. Est ergo simpliciter diuturnum tempus necessarium.

7. Duplex praedictae dilationis determinatio. — Hoc autem tempus dicitur, ad minimum debere esse ultra biennium, in Examine, cap. primo, § 12, et cap. quarto, § 16, ubi additur posse hoc tempus prorogari ; circa quod tempus advertendum est, dupliciter posse ali- quem in Societate admitti ad solemnem professionem: primo, mediante gradu scholarium ; secundo immediate post novitiatum; quamvis enim hoc rarius fiat, quia raro inveniuntur personae quae immediate sint capaces illius gradus, vel causae quae ad illum immediate concedendum obligent, attamen per se non repugnat, nec est alienum ab hoc instituto. Illius ergo temporis determinatio non erat necessaria quoad priorem modum, nec quoad illum posita est; quia ad ipsum gradum scholarium necessarium est illud biennii tempus ; ergo multo magis ad professionem quae post illum danda est. Imo tunc non potest biennium suflicere ad professionem . tum quia tempus aliquod, neque illud quidem exiguum, in litteris, et gradu scholarium consumendum est ; tum etiam quia ibidem additur, in scholaribus necessarium esse tertium probationis annum, priusquam ad professionem admittantur. Posita ergo est illa determinatio pro his qui immediate ad professionem solemnem sunt admittendi, estque determinatio (ut sic dicam) quoad minimum, non quoad maximum, quia scilicet infra biennium danda non est professio; non tamen necesse est ut completo biennio statim detur, sed tempus illud prorogari potest, ut in eodem p. 12 dicitur; et quoad hoc exiremum nulla est determinatio in tali tempore.

8. Dubium tripartitum- contra nunc dicta. — Utrumque vero habet nonnullam difficultatem in Constitutionibus ipsis. Nam imprimis parte quinta, cap. 2, S 3, ad professionem solemnem trium votorum requiruntur ad minimum septem anni religionis Societalis, in quibus persona nota fiat, et non mediocrem sui talenti uc virtutum satisfactionem in ea praLeat ; ergo multo magis requiritur idem septennium ad professionem quatuor votorum ; ergo non recte assignatur biennium pro minimo tempore. Aliunde autem videtur nec biennium esse minimum; nam illud diminui potest, ut dicitur in declaratione cap. 1 quinta partis Constitutionum, lit. C. Denique ex alio capite videtur in eo casu, in quo hic terminus pro minimo assignatur, debere esse maximum ; quia quando persona talis est, ut immediate post novitiatum possit esse digna professionis quatuo1 votorum, jam non est capax status scholarium ; supponitur enim in litteris satis instructa, nec debet ultra biennium in novitiatu detineri ; ergo debet statim post biennium ad professionem admitti.

9. Expeditur prima pars dubii. — Prima pars dubitationis expedienda est ex distinctione data in numero septimo de transitu a novitiatu ad professionem, mediato, vel immediato. Videtur enim mihi in illo loco quintae partis Constitutionum supponi, neminem, secundum ordinariam legem, admittendum esse ad professionem trium votorum immediate post novitiatum, sed post diuturnam probationem in gradu scholarium ; et ita facile conciliatur ille locus cum alio, qui ad minimum requirit tantum biennium ; nam in uno est sermo de transitu mediato, in alio vero de immediato, et consequenter in uno est sermo expressus de professione trium votorum, mmn alio vero, licet non exprimatur, tamen unum locum per alium declarando, sermo est de professione quatuor votorum.

10. Cur professio quatuor votorum fieri liceat post biennium, non vero trium. — Et ratio differentiae reddi potest sufficiens : nam quando aliquis, ob personae conditionem et peculiaria dona, admittendus est post novitiatum immediate ad professionem, talis esse debet, ut ad professionem quatuor votorum digne possit admitti ; et ideo, licet professio quatuor votorum dignior sit, nihilominus facilius fit transitus ad illam immediate post novitiatum, quam ad professionem trium votorum. Hac ergo ratione designatur septennium, ut minimum tempus necessarium ad professionem trium votorum, quia supponitur nunquam fieri immediate post novitiatum. Dixi autem secundum ordinariam legem , quia ob accidentariam causam extrinsecam, qualis est (ut supra , num. 4, dicebam) successio in majoratu, contingit interdum aliquem immediate post novitiatum admitti ad professionem trium votorum, et tunc clarum est non esse expectandum septennium, quia hoc repugnaret urgenti necessitati, propter quam maturatur illa professio.

11. Expeditur secunda pars. — Ratio canonis decimi in quinta Congregatione editi. — Ad secundam partem dubitationis respondetur facile, biennium assignari ut minimum tempus necessarium ad professionem ex vi regulae, cui non repugnat quod per dispensationem Praepositi Generalis possit tempus illud coarctari ; et hoc est quod in praedicta declaratione dicitur. Est autem animadversione dignum, quod lib. 2, c. 4, numero none attigimus, in Congregatione quinta generali, canon. 10, statutum esse, ut nullo casu exercere liccat facultatem dispensandi in contra- hendo biennii spatio quoad effectum admittendi aliquem ad statum religiosum per vota simplicia scholarium ; unde videbatur consequenter prohibita dispensatio circa idem tempus in ordine ad professionem solemnem. Quod tamen non ita est ; nam potius in eodem can. 10 advertitur, per illum non derogari superiori declarationi Constitutionum, quia satis est ut illa facultas dispensandi in biennio in ordine ad professionem exerceri possit. Itaque judicavit Congregatio posse minus expedire contrahi biennii tempus ad vota scholarium, quam ad professionem solemnem ; quod sane dilflicile apparet, cum professio sit vinculum indissolubilius, et proxime ordinatum ad altiorem finem, et ideo ex se majorem probationem requirat. Nihilominus non sine rationabili causa id judicatum et sancitum est, quia regulariter ac fere semper fiunt vota scholarium immediate post novitiatum ; et illud biennium per se ac primario postulatum est propter scholares, id est propter juvenilem aetatem in qua recipiuntur, et propter munus ad quod proxime admittuntur, et ideo fuit expediens in hujusmodi personis omnino claudi januam dispensationis incorpcrandi illos, co modo quo incorporari possunt, ante biennium probationis expletum, tum nesumeretur occasio saepius dispensandi in re qua ordinarie fieri debet, tum quia respectu talium personarum, talisque status, vix potest cogitari causa quae ad hoc cogat. At vero admissio ad professionem immediate post biennium rarissime fit ac fieri potest; et tunc necesse est ut vel causa extrinseca cogat, propter absolutam vinculi indissolubilitatem (quae causa vix potest unquam ad biennium minuendum Obligare); vel ut persona adeo sit matura et digna, ut ad omnem satisfactionem brevius tempus sufficere possit, et ideo pro hoc raro casu non oportuit dispensationem prohiberi, ne fortasse etiam hac occasione ingressus in Societatem hujusmodi personis gravioribus difficilior reddi videretur.

12. Annus nocitiatus etiam in Societate servandus.— Quamvis autem biennii tempus per hanc facultatem minui possit, non tamen integer probationis annus, qui non ex speciali jure religionis, sed communi Concilii Tridentini, necessarius est etiam in Societate ad valorem professionis; et ideo non potest in eo religio ipsa dispensare, ut supra lib. 2, c. 4, num. 7, tetigi, tractando de novitiatu. Ubi etiam a n. 9 tetiei quaestionem. an professio facta in Societate post annum probationis, et ante expletum biennium, sine legitima dispensatione, valida sit, esto male fiat. In qua censeo validam esse, quia Constitutiones Societatis, quae ad hanc professionem requirunt tempus ultra biennium, nunquam declarant hane esse substantialem conditionem necessariam ad valorem actus, ut ibi latius expendi.

13. Expeditur tertia pars. — Ad tertium membrum respondeo, hoc biennii tempus non esse praefixum ex parte termini magnitudinis, seu ita ut jure ordinario habendum sit tanquam sufficiens, etsi aliqui immediate admittantur ad professionem, quia licet possint multae personae recipi ad novitiatum, quae non indigeant disciplina scholarium quoad doctrinam, frequenter nihilominus contingere potest ut eeedem personae indigeant majori tempore ad disciplinam religiosam, et ad majorem magisque exactam probationem morum et talenti in ministeriis exercendis circa proximos. Item indigere possunt majori instructione in ipso usu exercitiorum et actionum Societatis. Ac denique in hujusmodi viris jam consummatis in aetate quoad doctrinam, imo etiam quoad mores, major probatio saepe desiderari potest (habet enim in eis specialem difficultatem), ut sese accommodent modo procedendi religionis, praesertim in humili obedientia, et subjectione, et in reponendo proprio judicio, illud Superiorum et religionis dictamini conformando. Propter has ergo, et similes causas, saepe necessarium est ut in his etiam personis biennii tempus differatur, et ideo licet tempus illud praefixum sit ut minimum, non est positum ut maximum. Tunc autem (ut difficultati satisfaciamus ) admitti possunt tales personae post biennium ad gradum scholarium ; quia hic gradus, licet praecipue videatur institutus propter litteras addiscendas, et ideo inde nomen acceperit, non tamen propter solas illas, sed etiam propter alios fines proxime insinuatos, sciliccet propter majorem disciplinam religiosam, magisque probatam, multisque experimentis radicatam et cognitam, et propter aliquem etiam usum ministeriorum, et probationem talenti respectu illorum, ut intelligi potest ex quarta parte Constitutionum, cap. octavo.

14. Ostenditur jam ex instituto Societatis resolutio data in num. 4.— Igitur de hoc tempore praeter biennium, ut minimum necessarium, nihil in regula Societatis definitum est, sed tantum indefinite declaratum, oportere admittendos ad professionem esse in cita moribus diu probatos, in Exam., c. 1,S8, et parte quinta, cap. 2, S 3, ac sape alias. Quae institutio ita approbatur in Bulla prima Julii HI, ubi ex parte S. Ignatii et sociorum haec verba proponuntur: Opportunum judicavimus, etiaan statuere, ne quis ad professionem in hac Societate emittendam, nisi diuturnis, et diligentissimis probationibus, prout in Constitutionibus declarabitur, ejus vita et doctrina explorata fuerit, recipiatur, quia revera hoc institutum omnino lwumniles et prudentes in Christo, et in Christianee vite puritate, ac litteris conspicuos exigit. Quae institutio statim a Pontifice confirmatur. Similiter in Bulla prima Pauli IlI, de scholaribus solum dicitur : Pos? cognitum in spiritu et litteris eorum profectum, et post sufficientem probationem , in Societatem nostram admitti possint; et eodem modo approbarunt hanc institutionem reliqui Pontifices, nullo certo assignato termino, quo finito necessario fieri debeat. Imo etiam Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 16, de Regulariribus, hoc ipsum confirmavit illis verbis, quae seepe citavimus: Per heec tamen sancta Synodus nihil intendit innovare aut prohibere, quia religio cleficorum Societatis Jesu juzcta pium eorum institutum a sancta Sede Apostolica approbatum, Domino, et ejus Ecclesie inservire possint. Haec enim verba specialiter dicta sunt a Concilio propter professionis dilationem, ut ex contextu constat. Nam proxime ante praeceperat, ut in alus religionibus, peracto probationis tempore, personae ad professionem admittantur ; et ab hac regula excipit Societatem, cujus institutum nullum alium terminum ponit, nisi cum Societati, vel ejus praeposito Generali plene sit in Domino satisfactum, quinta parte Constitutionum, c. 3. Hunc ergo ierminum tam Pontifices quam Concilium approbarunt.

15. Accedit prima ratio seu dilemma. — Rationes etiam ad idem confirmandum multae afferri possunt. Prima est, quia, considerato instituto Societatis, et varietate personarum quae in ea recipi possunt, nullus talis terminus commode assignari poterat. Aut enim talis terminus fuisset brevis, verbi gratia , septem aut novem annorum ; aut prolixior, viginti annorum, verbi gratia, aut amplius. Primum non fuisset regulariter expediens, quia ostensum est institutum hoc postulare diuturnas ac multiplices probationes; unde ad minimum ordinarie requirit post biennium novitiatus totum studiorum tempus, quod solet esse novem, aut decem, vel plurium annorum. Post novitiatum enim duo, vel tres anni in litteris humanioribus et perfectione linguarum consumi solent, quibus adduntur tres vel quatuor (juxta regionum consuetudinem) pro philosophiae cursu. Sequuntur deinde quatuor anni scholasticae Theologiae, et interdum solet provectioribus unus vel duo anni concedi, ad recognoscenda quae audierunt, et ad aliquam lectionem Patrum comparandam, et simul in publicis actibus et disputationibus specimen aliquod comparatae doctrina tribuendum. Contingit item frequenter ut hic studiorum cursus docendis externis inferiores disciplinas interrumpatur, id enim ad sustinenda onera religionis, et publicis muneribus satisfaciendum, saepe necessarium est. Atque ita fit non raro, ut in hujusmodi studiis, quindecim vel plures anni consumantur; post quos sequi debet tertius probationis annus, de quo statim diccmus in capite sequenti. Cum ergo leges morales ferri debeant juxta ea quae frequentius accidant, et respicere debeant totum corpus Societatis, et non unius vel alterius provincia commodum vel consuetudinem, non poterat terminus professionis, si designandus fuisset, longe ante vigesimum annum praescribi. Tam prolixum autem terminum praefigere his temporibus, et in hac religione, non erat expediens. Quamvis enim nonnulli ex antiquis monachis, etiam usque ad trigesimum annum renuntiantes probare solerent, ut legimus apud Joannem Climacum, in quarto gradu de obedientia, parum a principio, id tamen praesentis temporis mores non ferunt; praesertim si pro termino praefixo ac necessario, tantum tempus assignetur. Item quia in tanta varietate personarum quae in Socictate recipiuntur, diversarum aetatum ac conditionum, tanta dilatio sape esset incongrua, et ipsis personis onerosa, sine legitima causa, et religioni inutilis, vel etiam nociva. Non ergo potuit talis terminus convenienter limitari, sed prudenti arbitrio debuit relinqui.

16. Unde addi potest secunda ratio, quae magis explicat praecedentem ; nam vel hic terminus futurus erat ita certus, ut nec contrahi posset, nec prorogari, nec etiam regulariter dispensari, nisi ex gravissima et extraordinaria causa; et hoc modo propositus, fuisset sine dubio incommodissimus, ut ratio facta declaat ; vel ita esset designandus, ut tamen facile posset Societas, vel ejus Praepositus Generalis, in eo dispensare, coarctando illum, vel etiam prorogare. Hoc autem modo non vitarentur incommoda quae in principio num. 3 proponebantur, sed potius augerentur ; quia, eo ipso quod tempus illud pro quibusdam ex dispensatione minueretur , aliorum querelae timeri possent, de acceptione personarum Superiorem ipsum arguendo, et sic de aliis. In prorogatione autem, si aliquando esset necessaria, fuisset major nota seu infamia; ergo, pensatis omnibus, convenientius fuit n hac parte nullam statuere legem praeter prudens ac justum judicium Praelati.

17. Tertia ratio. — Tertia et fundamentalis ratio est, quia causae omnes, quae moverunt Societatem ad expectandam diuturnam probationem , consequenter impulerunt ad expectandum satisfactionem ipsius Societatis ex tali probatione resultantem, nam ad hunc finem ordinatur probatio, quae inutilis esset, si, illo fine nondum consecuto. professio nihilominus danda esset. Haec autem satisfactio non potest esse certa in quolibet certo ac determinato tempore, quia non consistit in sola temporis perseverantia, sed in vita, et moribus, et affectuum moderatione, quae ab aliquibus brevi tempore, ab aliis vero (quod frequentius accidit) per diuturnum etiam tempus non comparatur; ergo, spectato fine probationis diuturnae, non fuit expediens alter illi terminum professionis assignari.

18. Accedunt commoda sine incommodis.— Accedunt praeterea alia commoda ex hujusmodi incertitudine seu indeterminatione provenientia ; si enim tempus ad professionem esset certum, ac determinatum per legem, posset humana fragilitas inde occasionem sumere ad remissius vel negligentius agendum, tam in viptutis quam in litterarum profectu, et in applicatione etiam ad ministeria Societatis, et sustinendos labores professorum proprios ; quae occasio tollitur ex temporis incertitudine : imo, cum omnes intelligant professionis meritum non esse positum in temporis antiquitate, sed in illis donis et conditionibus quae ad eum gradum in Societate postulantur, de quibus illi prius satisfacere necesse est, inde fit, moraliter ac regulariter loquendo, ut excitentur ad majorem curam, tam in observatione instituti, quam in studiis et aliis Societatis exercitiis ac ministeriis. Denique cum hae utilitates ex hac institutione sperari possint, nullumque verum incommodum ex illa possit timeri, et aliae rationes et causae pro materia morali sint etiam urgentes, nulla relinquitur in hoc negotio dubitandi ratio. Solum superest ut probemus hinc non sequi incommodum ; hoc autem partim probatum est in superioribus, lib. 3, cap. 2, cum ostendimus scholaribus Societatis nec injuriam, nec, per se loquendo, aliquod incomodum fieri, eo quod non statim ad solemnem professionem admittantur. Quae similiter probant idem de quocumque tempore, in quo ex rationabili causa in eo statu detinentur; magis vero constabit ex responsionibus ad argumenta.

19. Ad primum argumentum in numn. 1.— Dilatio professionis falso dicitur nove inventa. — Ad primam ergo dubitandi rationem, parum profecto referret rem hanc esse novam, si ad convenientem gubernationem novae religionis, proprio et peculiari modo ad specialem finem instituta, sit conveniens, et Aposiolica approbatione digna. Addo vero non esse novam, praesertim quoad spiritum, et finem per eam intentum; videlicet, ut gravissima ministeria ecclesiastica et animarum sollicitudo non commiittatur, nisi personis valde dignis, de quibus sperari possit, quod cum earum securitate, et aliarum fructu, et religionis integritate ac decentia illa valeant exercere. Et imprimis jam supra, n. 15, ex Climaco ostendimus, quam diuturna fuerit olim probatio aliquorum monachorum, quae si definite erat triginta annorum, ut ibidem dicitur, profecto durior erat illa temporis determinatio, quam haec nostra indefinita probatio. Si vero numerus ille per exaggerationem positus est, positus profecto est pro diuturna probatione. Et ita Cassianus, lib. 4 de Institutis renunc., c. 3, 1 et 8, indicatprobationem juniorum ad monachatum per multa experimenta solitam fieri fuisse, nulla temporis determinatione adhibita. Praeterea, cum olim monachi generatim non essent clerici, et ad eum statum assumi possent, nullum ad hoc tempus determinabatur, sed mcrita attendebantur. Et ideo dixit Hieronymus, in epist. 4 ad Rusticum: Sic vive in monasterio, ui clericus esse merearis. Et Gelasius Papa, in cap. Si quis monachus, 16, quaest. 1, duas conditiones ad illum ascensum requirit: unam, quod monachus venerabilis vitee merito sacerdotio dignus videatur ; alteram, ut Abbas, sub cujus imperio Regi Christo militat, illum fieri presbyterum petierit. Cum ergo Societas sit religio sacerdotum, et non quorumcumque, sed quibus animarum ministeria committuntur, quid mirum est quod regula professionis ejus non sit certum tempus, sed cer- tum meritum; unde tam ad sacerdotium, quam ad professionem, tempus est in Societate indefinitum, et judicio Superioris determinandum (licet enim ad sacerdotium solum quartus annus Theologiae nunc expectetur ordinarie , attamen is ipse incertus est, ob interruptum saepius studiorum cursum, ut n. 15 dicebamus); et nihilominus longius tempus ad professionem requiritur, quam ad simplex sacerdotium ; nam professio sacerdotium supponit, ut dictum est numero quarto, et addit majorem obligationem, et requirit majorem capacitatem ad omnia munia Societatis, et principale regimen ejus, quod juxta Constitutiones, parte quarta, cap. decimo, et parte decima, S 4, et alibi, professis committi debet.

20. Decreta in eodem primo argumento citata expenduntur pro nolis, primo.—Unde etiam ad hoc expendo, in ipsismet decretis in argumento citatis, licet designentur certa tempora ad ordines singulos suscipiendos, ad Episcopatum certe non definiri tempus ; nam Siricius nihil de hoc dixit, sed solum, si eum cleri ac plebis vocaverit electio ; Losimus vero dixit: Si eum exactior ad bonos mores vita perduxerit. Sacerdotium enim non tam necessarium habet annexum munus pastoris, sicut Episcopatus, et ideo, licet vitam innocentem requirat, multo magis perfecta virtus in Episcopo postulatur, qui propterea in statu perfectiorum esse dicitur. Et ideo ejus assumptio non tempore, sed merito mensuranda venit. Professi autem Societatis, licet non attingant illum gradum, tamen eum participant quantum ad praedicationem Evangelii et salutem animarum procurandam ; et ideo mirum non est quod in eis etiam doctrina potius et vita, quam certa temporis provectio requiratur.

21. Expenduntur secundo, et retorquentur.-— Ultimo est valde considerandum, in illis decretis non assignari illa tempora pro terminis magnitudinis, sed parvitatis; statuunt enim ut nemo assumatur ad clerum, aut hunc vel ilium ordinem, nisi post tantum vel tantum tempus; non tamen statuunt ut, transacto illo tempore, istatim assumantur; sed hoc semper relinquitur arbitrio Episcoporum, sub ea conditione quam non omittunt dicti Pontifices, Si per luec tempora dignus judicatus fuerit. Unde Leo Papa, epist. 85, alias 87, cap. 14, et habetur cap. Miramur, 61 d., tractans verba Pauli: Manus cito nemini imposueris , interrogat : Quid est cito manus imponere, nisi ante maturitatem ctatis, antetem- pus examinis, ante meritum laboris, ante ezperientiam discipline, sacerdotalem henorem tribuere non probatis? Et Gregorius, lib. 4, epist. quadragesima quarta, agens de monacho assumendo ad quodlibet ecclesiasticum officium, praeter tempora a sacris canonibus praefixa, requirit, ut àn monachali habitu secundum Patrum regulas, irreprehensibiliter conversatus fuerit. Neque in hoc aliam temporis limitationem praefigit ; ergo sic ponderata illa decreta potius possent retorqueri contra B. Ignatium, eo quod brevissimum biennii tempus pro termino parvitatis ad professionem posuerit; sed hujus rei ratio facile ex dictis in n. 7 intelligitur; nam illud biennium ad minimum postulatur, ultra maturam aetatem et ultra sacerdotium, et ultra sufficientem eruditionem, et alia dona; ita ut quando biennium solum fuerit, magis sit ad personam, et omnia dona ejus religioni accommodanda, quam haec de novo acquirenda.

22. Ad secundum argumentum in num. ?2. — Ad rationes respondetur. Ad primam dicimus verum esse assumptum, nimirum per leges determinari oportere ea, quae sunt in unaquaque communitate graviora ; id est, ut leges praescribant modum, et formam in hujusmodi rebus servandam. Et ita in praesenti sufticienter factum est in Societate. Non enim oportet ut determinatio legis semper sit quoad omnes circumstantias loci et temporis, sed pro qualitate negotiorum ac rerum; nam qu:e talia sunt, ut vel frequentem mutationem patiantur, vel ex variis circumstantiis pendeant, non possunt semper, quoad has circumstantias, per legem determinari; sed committenda necessario sunt animatae legi, qualis est supremus gubernator. Tta ergo in praesenti factum est, nam modus professionis, et conditiones ad illam requisitae, et aliquod tempus, quod regulariter potest quoad minimum esse necessarium, per leges Societatis determinata sunt; at vero circumstantia temporis quoad maximum terminum omnino praefisum, quia pendet ex variis circumstantiis, nec debuit, nec commodc potuit determinari.

23. Ad tertium ductum em incommodis in num. 3. — Ad aliud vero ex incommodis desumptum, imprimis jam ostensum est, ea, si quae sunt, non evitari posita lege determinante tempus maximum, nisi talis esset lex, quae multa majora haberet incommoda, et nullam haberet dispensationem. Neque in rebus hu- manis petendum est ut nulla habeant incommoda, sed ut vel haec minora sint, vel ut propter majora et certiora commoda tolerentur. Deinde dicitur, si homines sint veri ac solidi religiosi, non multum esse quod ila incommoda timeantur; quia non appetent professionem tanquam honoris titulum, vel habilitatem ad altiora munera intra vel extra suam religionem; id enim ambitiosum esset ; propter majusautem cum Deo vinculum, non est quod sint solliciti, cum jam sint veri religiosi, ejusque cultui omnino traditi, ut lib. 3, cap. 3, tractatum est; et alias ex parte sua parati sunt ad illud vinculum magis constringendum, quoties jussi fuerint, ut etiam lib. quarto, c. decimo septimo vidimus. Quod autem spectat ad differentiam personarum, unusquisque ex parte sua, si vere religiosus sit, debet se ad illum gradum caeteris indigniorem reputare ; Societas vero ex sua parte curare debet, ut omnis aequitas ac debtta distributio in hoc negotio servetur ; quod sane ita fieri credendum est, tum quia per eos fit, quibus totius religionis gubernatio committitur ; tum etiam quia non fit sine diligenti examine, et multorum consilio, qui et viri prudentes sunt, et religiosi, et timorati, ut in instructione promovendorum ad gradum late praescribitur. Quod si interdum, vel per errorem, vel per humanum affectum, inaequalitas aliqua fieri contngat, illud privatum est incommodum, quod vix unquam acciderit, atque non tanti momenti est ut propter illud publica utilitas, quae ex praedicta institutione provenit, praetermittenda sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1