Caput 2
Caput 2
Qua ratione ab scholasticis societatis tertius probationis annus ante professionem exigatur.
CAPUT II QUA RATIONE AB SCHOLASTICIS SOCIETATIS TERTIUS PROBATIONIS ANNUS ANTE PROFESSIONEM EXIGATUR.
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quoniam, qui semel sufficienter probatus est et approbatus, non debet iterum in examen vocari , capit. Zicet, de Offic. legati; sed scholares Societatis jam per biennium integrum fuerunt probati, et tandem approbali; ergo non debent iterum cogi ad integrum probationis annum transigendum. Quod si dicas respectu altioris gradus posse novam exigi probationem, contra hoc est, quia etiam hoc dato videtur sufficiens probatio, quae fit per discursum plurium annorum, vivendo in Societate post vota scholarium emissa; finis enim probationis solum est, ut et religiosus sufticienter cognoscatur a religione, et ipsan: experiatur; in tot autem annorum discursu, cum tanta vitae familiaritate et communitate, satis profecto potest talis persona cognosci a religione, tam in moribus quam in omnibus naturae dotibus aut defectibus ; et ipse similiter poterit sufficienter experiri religionem; ergo cessat adaequata causa probationis ; ergo non est imponendum tantum onus sine causa. Eo vel maxime quod ex parte religiosi non habet locum talis probatio; jam enim se privavit libertate relinquendi hanc religionem, et ad ingressum ejus per professionem, si praecipiatur, se obligavit, et ideo quantumcumque asperitatem vel rigorem postea experiatur, non potest voluntate sua retrocedere, qui solet esse proprius finis probationis ex parte religiosi ; ergo religiosus scholaris Societatis jam est incapax probationis ex parte sua; ergo nec religio probare illum debet, alioquin non est aqualitas, et est nimia severitas, praesertim post tam longam experientiam. Tandem si talis probatio adhibetur, concedatur saltem professio proxime post illam; nam qui sentit onus probationis, debet etiam sentire commodum approbationis, si iu probatione recte se gessit; at hoc non fit in Societate, sed dicta probatio juxta Constitutiones statim post studia fit, professio vero postea per plures annos differtur ; ergo superflua est talis probatio: aut alia profecto adhibenda esset, quae proxime professionem antecederet : nam tunc debet ultimum judicium de persona fieri; quod si tunc necessaria non est, profecto neque antea fuerat.
2. Quid habeat institutum Societatis circa lunc tertium annum.—Proponamus imprimis, quid circa hoc habeat institutum Societatis, ejusque in hac parte confirmationem, et inde facile constabit vera ratio hujus institutionis, et difficultates solventur. Igitur in Examine, cap. 1, § 12, solum dicitur : Ut admittantur scholastici ad gradum professorum, vel coadjutorum formatorum, unum adhuc annum post absoluta sua studia expectabunt. In cap. autem 4, S 16, declaratur illum annum exigi, ut in variis probationibus ad majorem Dei gloriam exerceantur. In tertia vero parte Constitutionum, cap. primo, vocatur simpliciter hic aznus probationis, et postulatur integer, ut adhuc perspectus sit, antequam quis professionem emittat, et in omnibus his locis dicitur, posse hoc tempus prorogari, si Superiori visum fuerit. De potestate autem coarctandi hoc tempus, vel omittendi hanc tertiam probationem, nihil dicitur, quamvis neque negetur. Atque hanc institutionem specialiter approbavit Gregorius XIIT, in Bulla Ascendente Domino , in qua sic dicitur : Scholares studiis in Societate absolutis , antequam gn ofessi vel coadjutores spirituales formati fiant , non solum tertium adhuc probationis ulterioris annum in devolionis et humilitatis ewercitiis impendunt, ut si qua fortasse in re harum virtutum fercor per litterarum occupationem intepuerit , per earumdem virtutum frequentiorem exercitationem, ardentioremque divini aucilii vocaLionem, recalescant, scd etian, etc. Et postea subjungitur, totius instituti, et specialiter eorum quae narrata fuerant, confirmatio.
3. Corollaria tria, ea dictis. — Es quibus intelligere licet, hunc annum tertium probationis non postulari tanquam de substantia, vel tanquam omnino necessarium ad valorem professionis , tum quia nec in Constitutionibus, nec in praedicta Bulla ponitur aliquod verbum, quod tantam necessitatem indicet; tum etiam quia, capite praecedenti, numer. duodecimo, ctum est, neque integrum biennium esse de substantia professionis, sed solum integrum annum ex vi Concilii rridentini requisitum. Reliqua ergo, quae ex peculiari instituto Societatis adduntur, ad necessitatem regulae pertinent, et ut res debito modo fiat, non tamen ut facta teneat. Unde certum est posse Praepositum Generalem in hoc anno dispensare, et justis de causis aliquaudo id facere, quamvis Constitutiones sua taciturnitate circa talem dispensationem satis indiceant non debere facile concedi. Unde etiam intelligi potest, quod, licet hic annus in rigore juris debeat esse continuus, juxta superius dicta , lib. 2, cap. quarto, num. 11, de communi anno novitiatus, et ideo frequenter, ac regulariter ita servar debeat, nihilominus in hoc facilior possit esse dispensatio, eo quod haec probatio substantialis non est, et utilitas ejus potest utroque modo comparari. Denique ex verbis praesertim dictae Constitutionis intelligi potest tertiam hanc probationem praecipue consistere in vacatione ab studiis et actionibus erga proximos, ut Deo ac propriae perfectioni intentius eo tempore vacetur. Duo enim in praedicta Constitutione Gregorii XIII dicuntur. Unum est, ut tertium probationis annum in exercitiis devolionis et humilitatis consumant, qui ad professionem sunt admittendi. Aliud est, ut iu Societatis ministeriis tamdiu probentur, quamdiu Praeposito Generali ad suam et Societatis integram satisfactionem videbitur. Supponitur ergo in tertio probationis anno, per se loquendo, ab his ministeriis vacandum esse, non propter inutile otium, sed propter otium sanctum, quod diligit charitas veritatis, et propter propriam mortificationem et sanctificationem.
4. Quomodo hic tertius aunus sit transigendus.— Hinc vero ratio transigendi dictum annum, in variis instructionibus a Praeposito Generali emanatis, ad illos Deo vacandi, et spirituali profectui incumbendi fines accurate descripta est, tam pro iis qui ob exiguum numerum in domo eadem novitiorum probabuntur, quam pro iis qui annum peragent in domo separata, amicorum et consanguineorum consuetudine semota, sive coram, sive etiam per litteras. In quam certe domum decem, ut minimum, convenient sub instructore uno, qui et auctoritate per se valeat, et alias etiam gubernarit ; is vero illos omnes in spiritu formandos curabit, universamque instituti Societatis rationem explanabit per statos aliquot cujusque hebdomadae dies, ac modos exponet juvandi proximos salutariter. Injungere praeterea poterit poenitentias ac mortificationes, inter ipsos tamen privatim, quas ad eorum profectum conducere judicabit, atque a rcservatis (si opus erit) absolvet. Quidquid tamen ad externam disciplinam spectat, non nisi consulto Rectore aut ministro collegii imponet, si forte separata ipsorum habitatio, pars aliqua collegii fuerit. Quod si eorum quisquam minus in probando satisfecerit, educendus erit, atque in tempus aliud difterendus. Anno autem peracto, tam instructor, quam Provincialis de singulis Generalem, rectenc an secus illum obiverint, plane informabunt. Haec est summa earum obligationum, quae pro tertio probationis anno professionem in Societate nuncupaturis injunguntur; et inultima instructione, deta anno 1601, latius habentur. Vide ctiam ordinationes conlractas auctoritate septimae Congregationis, toto cap. 3.
5. Ratio ita transigendi, in actibus, scilicet, vite contemplative, respectu temporis praeteriti. —OQuibus omnibus, tam in praecedenti quam in tertio numero, attente consideratis, mihi colligo, propriam rationem hujus institutionis non tam consistere in formali ratione (ut sic dicam) probationis, quam in spirituali exercitatione, et veluti dispositione ad professionem nccessaria. Quam rationem et primariam esse existimo, et per se sufficientem, etiamsi nulla alia interveniret, quamvis altera ratio de experimento, et probatione omittenda non sit. Declaratur haec ratio, supponendo, quod sape diximus, praesertim libro primo, cap. sexto, Societatem esse religionem perfecte mistam, quae ita intendit actioni circa proximos, ut etiam principaliter vacet contemplationi, quantum necesse est, ut nihil de propria perfectione remittatur, et ministeria erga proximos cum majori fructu fiant; ob quam rationem, quamvis ordinarie haec vita Societatis mista sit, nihilominus aliqua tempora specialiterdeputata sunt ad exercendam puram vitam contemplativam ; hoc enim convenientissimum esse in hujusmodi mista religione D. Thomas aperte docuit 2. 2, quaest. 188, articulc octavo, cum dixit solitudinem non congruere religionibus, quae sunt ordinatae ad opera vitae activee, nisi ad tempus, exemplo Christi, qui, ut dicitur Luc. 5, evit in montem solus orave, et erat pernoctans in oratione Dei. Inter alia vero, duo praecipue tempora ad hoc genus vitae exercendum determinata sunt in Societate : unum est biennium novitiatus, de quo in superioribus, libro secundo, cap. 4, diximus. Aliud est hic tertius annus probationis, qui et opportunissimo tempore collocatus est, et nec debuit, nec potuit amplius coarctari, ut effectus, qui inillo desideratur, ordinarie possit comparari. Primum enim tempus novitiatus majus esse oportet, quia in illo spiritus fundamenta jaciuntur, et incipiunt in rebus divinis se exercere, qui nullum usum et fere nullamillarum notitiam prius comparaverant; postea vero promoventur viri jam instracti, et exercitati in rebus spiritualibus ; quarum etiam ampliorem cognitionem et faciliorem usum per doctrinam et scientiam Scripturarum habere possunt, et ideo unius anni tempus pro illis sufficiens fuit; illud autem necessarium fuit, quia in novitiatu, regulariter loquendo, nunquam potest haec mystica et spiritualis scientia perfecte addisci, neque gradus interioris meditationis, orationis et contemplationis attingi, quantum viris perfectis, vel multum proficientibus necessarium est. Ouod autem tunc defuit, raro potest studiorum tempore comparari ; imo timendum potius est, ne alqua ex parte diminuatur quod acquisitum fuerat, vel saltem intepescat, ut in praedicta Constitutione dicitur; quo etiam fine noxiae remissioni seu tepiditati obsistendi, sexta generalis Congregatio, canon. undecimo, pa- rentis Ignatii vestigiis inhaerens, juniorum fratrum seorsim a reliquis habitandi et conversandi morem, jam tunc alicubi introductum, probavit, et in universum deinceps suscipiendum indixit, ut spiritus fervorem in novitiatu conceptum sub peculiari spiritualis Praefecti cura fratres hi conservarent, atque in dies augerent, atque etiam Generali Praeposito instructionem dicto fini convenientem, ut ederet, commendavit. Itaque opportunissime cadit hic, de quo loquimur, tertius probationis annus post studia , ut non solum reparetur, si quid fuerat diminutum, sed etiam ut altiori et perfectiori modo actus vitae contemplativae exerceantur, ut qui antea sapicbat, cogitabat, orabat, et loquebatur ut parvulus, postquam factus est vir, suo modo evacuet quae erant parvuli, et incipiat novo modo adhaerere Deo, mundum despicere, et seipsum ac omnia temporalia contemnere. Unde etiam fiet ut, si scientia, prout solet, aliquid elationis vel ambitionis induxit, altiori cognitione et consideratione divinarum rerum expellamus.
6. Deinde respectu temporis futuri. — Actioe, an contemplatio prior in via mista.— Vt haec quidem est talis anni ratio seu necessitas comparatione facta ad tempus praeteritum; non invenietur autem minor, si oculos ad tempus futurae vitae convertamus. Inquiri enim solet, an in hac vita mista, actio debeat praecedere contemplationem, vel contemplatio acuonem. Sancti enim Patres interdum docere videntur actionem praemittendam esse. Sic Gregorius, 6 Moral., cap. vigesimo septimo et vigesimo octavo, alias 17 et 18: Qui contemplationis (ait) arcem tenere desiderant prius se in campo operis per ecercitium probent; et infra: Ut videlicet mens prius desudet in opere , et postmodum vefici debeat ger contemplationem. Et ad hoc accommodat figuram Rachel et Lia , quarum prior vitam contemplativam, posterior activam figuravit. Et ideo Lia prius nupta est, sicut prius etiam nata fuerat; et sic mystice interpretatur verba illa Genes. 29: Non est consuetudinis in terra nostra, ut minores prius ad nuptias trademus, quun majores. Eamdem doctrinam habet D. Augustinus, 22 contra Faustum, cap. 82 et sequentibus ; sed oportet advertere ex superius tractatis, libro primo, c. sexto, de hac duplici vita, interdum Patres sub actione comprehendere omnem esteriorem operationem, sive ordinetur ad propriorum affectuum mortificationem, sive ad pro- ximorum beneficentiam corporalem aut spiritualem; aliquando vero vitam activam in majori proprietate sumptam significare institutum vitae ad actiones erga proximum ordinatum. Et simili modo contemplatio interdum sumitur late pro quocumque interno exercitio orationis , meditationis, aut cujuscumque veritatis divinae considerationis ; interdum vero magis proprie, pro perfecta elevatione mentis in Deum, per unionem charitatis et sapientiae, et internam quamdam quietem in Deo.
7. Ejus decisio bimembris sumpta actione et contemplatione late.—Si ergo tam actio quam contemplatio in latiori significatione sumantur, vix possumus inter illas ordinem assignare, sed requirunt inter se individuam societatem et vicissitudinem, ut ab actione ad contemplationem , et e converso, frequens transitus fiat; quia neque in hac vita mortali possumus semper Deo et contemplationi ejus jugiter inhaerere ; neque sine propria mortificatione poterit esse mens disposita, ut elevetur in Deum, sicut egregie tractat Moyses Abbas, apud Cassianum, Collat. 1, a cap. octavo, usque ad decimum tertium ; statim ergo a principio necesse est utriusque vitae jacere fundamenta. Quod si velimus usque ad prima initia descendere, plane videntur sumenda a vita contemplativa , quia omnis sancta cogitatio ad illam spectat; totius autem salutis initium a sancta cogitatione sumitur, utest communis Augustini doctrina, lib. 9 Contra duas epistolas Pelagian., cap. 8, et de Bono perseverantia, cap. 8, de Gratia et libero arbitric, cap. septimo, lib. secundo de Peccat. merit. et remission., cap. decimo septimo, et nos late discussimus, lib. 1 de Gralia, per varia capita. Sic ergo initium vel fundamentum cujuscumque honestae vitae, vel reformationis ejus, ab interna cogitatione ect consideratione sumenda est. Hac ergo ratione dicimus, vitam etiam hanc mistam per actus vitae contemplativae esse inchoandam, ita tamen ut illis statim adjungantur actiones illae praecipuae, quae ad affectuum moderationem, et purgationem cordis ordinantur, per quas homo redditur habilior ad actus perfectionis contemplativae vitae, per quos rursus vires assumit ad actiones virtutum perfectius exercendas, et ita paulatim proficit in utroque genere vitae. In hoc autem progessu indifferenter admiscentur actiones erga proximum, praesertim illae, quae propriam mortificationem et humilitatem habent adjunctam, et maguam perfectionem contemplationis non requirunt.
8. Altera decisio etiam bimembris, sumpta contemplatione perfecta. — At vero si loquamur de contemplatione perfecta, et illam comparemus ad actionem quae ad moderationem propriorum affectuum ordinatur, sic debet actio sine dubio praecedere contemplationem, quia comparantur, sicut motus et terminus seu quies, vel tanquam dispositio et forma. Nam in hac etiam vita vera est illa Christi sententia : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, utique per contemplationem, quam nisi cor mundum obtinere non potest, ut Augustinus exposuit. Ergo actio necessaria ad mundandum cor omnino antccedere debet; et hoc sensu locuti sunt Augustinus et Gregorius locis citatis, quamvis Augustinus aliquid amplius addat, ut statim dicam. Si vero comparemus hanc eamdem perfectam contemplationem ad perfectam actionem, ad illam, scilicet, quae spiritualis est, et circa illuminationem et sanctificationem animarum versatur, sic profecio contemplatio hujus vitae antecedere debet actionem. Quod plane sentit D. Thomas 2. 2, quaest. 188. articulo sexto, cum de hoc genere activae vitae dicit : Unwm opus vite active est, quod ea plenitudine contemplationis derivatur, sicut doctrina et praedicatio. Unde et Gregoraus dicit in quina homilia super Fizechielem, quod. de perfectis viris post contemplationem suam vedeuntibus dicitur Psalm. 144: Memoriam suavitatis tue eructabunt. Et in hoc ponit D. Thomas perfectionem talis actionis, quia per eam contemplata aliis traduntur. Et fortasse in hoc sensu dixit Augustinus supra, cum ad hunc statum perventum est, non solum habere in hoc saeculo speciosam intelligentiam, sed etiam laboriosam justitiam. Quam laboriosam justitiam inferius explicat, dicens: Labor enim justorum mavimwn fructum habet in eis, quos regno Dei generat , inter anultas tentationes et tribulationes, praedicando Evangelium, etc. Atque hunc ordinem exemplo vitae suae nos docuit Christus, non solum quia ab initio suae Conceptionis summam contemplationem per unionem Dei habuit, sed etiam quia ante praedicationem suam per quadraginta dies in desertum secessit, ut soli Deo vacaret. Et eumdem ordinem voluit ab Apostolis servari, non solum quia, priusquam eos ad praedicandum vivens mitteret, orare docuit, et cum eis saepius ad orandum recessit, ut ex Matth. 5 et 6, et ex aliis Evangeliorum locis colligere licet ; sed ctiam quia discessu- rus ex hac vita, jussit eos sedere in civitate, quoadusque induerentur virtute ex alto, Lucae 24. Quod ipsi ita intellexerunt, ut ingressi in ceenaculum essent perseverantes unanimiter in oratione, Actor. 1. Nec brevitas temporis spectanda est, sed exemplum. Joannes enim Baptista triginta annis prius in contemplatione se exercuit, et postea ad praedicandum exivit ; sunt enim varia Spiritus Sancti dona, quae singulis distribuit prout vult.
9. Ratio etiam hoc convincit, tum quia necesse est ut prius aliquis in se ardeat, quam aliis luceat, ut alias in Baptista ponderavit Bernardus, in sermone festivitatis ejus, quia de illo dixit Christus : Frat lucerna ardens et lucens ; ardet autem quis per contemplationem, lucet autem per doctrinam; tum etiam quia valde inordinatum est, ut aliquis doceat prius quam discat, ut saepe jura canonica loquuntur, quae praecedente capite retuli. Et egregie ac modestissime Nazianzenus, orat. 1: Zec (iuquit) cum nobiscum ipsi non possimus , fortasse consiliariis , benevolis quidem certe, collocutis, prestabilius esse duvimus, cum quae dicenda et facienda essent nesciremus, ea addiscere, quaan nescientes docere. Proclare eiim cum eo agitur, cui vel in profundam senectutem canus sermo veniat, eamgue vim haDens, ut recenti adhuc in pietate auimee ad) umento esse possit. lVam certe alios docere aggredi, priusquam ipsi edocti simus, valde stulLorum ac temerariorum hominun esse videtur. Unde inferius concludit : Zcquis cum Domnini voluptatem nondum , ut videre dignum est, viderit, etc. Ecquis cum uondum et opere, et contemplatione , per omnes Christi appellationes, cet virtutes pervenerit, etc. Ecquis cum nondum vacaverit ad Dei sapientiam in monasterio absconditam , nec loqui didicerit , sed parvulus sit, et adhuc lacte alatur, adhuc ec 2is sit, qui inler Israelitas non numerantur, nec in Dei castris recensentur, nondum denigue tanguam vir Christi crucem ferre queat , leeto tamen alacrique animo se Christiano cotui caput constitui patietur ? Quamvis enim Nazianzeuus haec de munere Episcopali scripserit, tamen per proportionem recte accommodatur muneri et actioni professorum Societatis , quatenus quaedam participatio illius est, et in illuminando et docendo alios consistit, et ideo ad illum assumi non debet, nisi qui didiccrit per contemplationem, quae postea docet per aclionem. Denique si contemplatio non antecedat , vix aut nullo modo poterit postea tempore ipsius actionis comparari; et ita multo minus poterit ipsam comitari, ac perpetua vicissitudine cum ea misceri , sed relinquet solam Martham miuistrare; quod sine magno illius incommodo non erit, quia subtrahetur ei suavitas, et opprimet eam actionis necessitas, ut alias Augustinus dixit, sermone vigesimo sexto de Verbis Domini.
10. Concluditur ratio a uum. 5 hucusque relicta pro tertio probationis anno. — Ex hoc ergo discursu concluditur ratio, et ostenditur mirabilis S. Tgnatii sapientia in instituendis et instruendis alumnis suis. Prius enim voluit utriusque vitae actibus in primo novitiatu sufficienter exerceri, tali ordine, ut a fundamentis vitae contemplativae per exercitia spiritualia initium sumerent, et ex vita activa illam partem tunc maxime exercerent, quae ad propriam mortificationem, et virtutum acquisitionem confert; et ideo diximus in superioribus, numero quinto, tempus illud, vel omnino, vel fere tantum esse vitae contemplativae. Quod genus vitee per totum tempus studiorum perseverat, nam (ut etiam declaravimus ) totum negotium disciplinae, et doctrinae acquirendae, ad otium contemplationis magis spectat. Quia vero ille contemplationis modus non spectat ad perfectum et summum gradum ejus, quamvis ad illum possit disponere, ideo constituit ut, priusquam hujusmodi scholares ad operandum in vinea Domini exirent, ad scholam vita contemplativae redirent. ut in ea, et consequenter in virtutibus, sine quibus illa esse non potest , quoad fieri posset, perficerentur. Ad hunc ergo finem tertium probationis annum designavit, qui licet pro tanti operis dignitate brevissimum tempus videatur, pro fragilitate tamen hominum et brevitate vitae judicandum est sufficiens. Non enim hoc tempus eo fine designatur, ut in eo tota hujus exercitii perfectio comparanda sit, sed ut majora quaedarn et suflicientia fundamenta jaciantur , et ut in amorem et studium ejus animus incalescat, ut dixit Gregorius XIIT; haec enim destinatio et haec intentio maxime necessaria est perfectioni hujus vitae. Denique ut si qua sunt orta impedimenta, quae ab hoc studio animum avertere possint, eo tempore tollantur. Haec ergo videtur esse propria ratio, et finis per se ac primario intentus in designando hoc tertio probationis anno.
11. Altera ratio respiciens etiam tempus faturum. — Hinc vero consequenter fii ( quae est altera principalis ratio hujus institutionis ) ut hic annus multum deserviat, et mo- raliter sit necessarius ad perfectam probationem, et experimentum eorum , quibus professorum munus, quasi ex offlicio et speciali obligatione, in Societate committendum est. Ad hunc enim finem ordinatur ( ut cap. praeced. diximus ) totum illud tempus in quo differtur professio; ergo etiam hic tertius probationis annus ad eumdem finem ordinatur, et specialiori quadam ratione, tum propter nonnullam majorcm diflicultatem, tum etiam propter majorem viriutis ostensionem, quae illo temporc desideratur, praesertim humilitatis ac devotionis, ut in dicta constitutione Gregorii XIII dicitur.
12. Ad rationem dubitandi in numero primo. — Neque contra hoc obstat ratio dubitandi in principio posita. Respondetur enim approbatum ad unum munus, scu rem unius ordinis, probari iterum possc ad negotium vel munus altioris ordinis ; quia non sufficiunt vel requiruntur ad omnia munera eaedem qualitates, ut notavit Panormitanus , in c. Accepimus, de aetate et qualitate , num. 6. Quamvis ergo novitius, dum admittitur ad priora vota, approbetur in scholarem , probari iterum atque iterum potest in ordinc ad statum et munus professorum, quod longe gravius est. Deinde etiam in ordine ad cumdem terminum potest quis iterum examinari et probari, quando multum temporis intercessit ; et praesertim si occasio aliqua notabilis mutationis ac diminutionis timeri probabiliter possit, et de re agitur in qua nondum est jus acquisitum, ut sentit Panormitanus supra ; quae omnia in praesenti concurrunt. Nam, praeterquam quod per priora vota scholarium non approbatur quis simpliciter ad professionem, postea intercedit multum temporis, in quo potest timeri fervoris et devotionis diminutio, et ideo sic superest ratio sufficiens probationis in ordine ad professionem, cum in illam vel ad illam nunquam sit proprium jus acquisitum, nisi ad summum sub tali conditione in Constitutionibus expressa.
13. Ad primam replicam in eodem um. 1. — Ad replicam autem, quod in toto tempore studiorum fit haec probatio, respondetur verum quidem id esse, non tamen suflicere tempus illud, tum quia duplex studium ad professionem Societatis supponi dcebet, litterarum, scilicet, et spiritus. Hoc autem sccundum nec temporc novitiatus potuit esse perfectum, nec inter studendum littcris potuit consummari ; et ideo necessarium fuit pro- prium adjungere tempus, in quo consummaretur. Tum etiam quia ipsummet studiorum tempus vel occasionem praebet novae reformationis, propter distractionem et remissionem animi circa spiritualia exercitia, quam nimia sollicitudo litterarum afferre solet, praesertim incipientium; vel occasionem praebet novae probationis, quia per discursum illius temporis solct magis uniuscujusque natura et capacitas, vcl inordinata aliqua inclinatio cognosci, quam magis probarce vel moderari necesse cst.
14. Ad secundam replicam ibidem.— Tertius anus fit ut religio probet, non vero ut probeiur. — Ad alteram vero replicam , quae postulat qua ex parte fiat haec probatio, respondetur concedendo co tempore, si proprie loquamur, probari religiosum a religione, non religionem a religioso, ut ratio ibi facta ostendit, quae non solum de hoc tertio anno probationis, sed etiam de toto tempore studiorum vcrum habet. Ad objectionem autem de inaequalitate seu injustitia, responsum in superioribus est, libro tertio, cap. secundo, a numero tertio, ubi ostendimus non esse injustum contractum, in quo scholaris approbatus obligatur absolute, et ex parte sua perpetuo Societati, et Societas non ita se illi obligat ; nam in hoc ipso contractu intrinsece includitnr, ut Societas possit amplius probare rcligiosum, etiam ad dimittendum illum, si sibi non satisfecerit, quia nondum illum simpliciter et ad omnia approbavit; et e contrario ibi etiam continetur, ut religiosus jam non possitiamplius religionem probare, quia quando priora vota emisit, illam simpliciter approbavit, ut vitam in ea perpetuo degeret ; et ideo scholaris, qui hac mente in Societate viveret, vel tertium annum probationis ageret, ut religioncm amplius experiretur, ct, si duriorem inveniret, relinqueret, non esset tuta conscientia, quia jam non habet jus probandi, sed obligationem obcdiendi, et se dlsponenudi, ut quantum in ipso est, in Societate retineatur, vel etiam intimius admittatur.
15. Ad tertiam replicam ibidem. — Denique ad ultimam tacite respondetur, in dicta Constitutione Gregorii XII, dum dicitur scholares, finitis studiis in Socictate, non solum in tertio probationis anno, sed etiam in verbi Dci, sacrarum et scholasticarum lectionum , Panitentieque et Eucharistie Sacramentorum ministeriis Societati tamdiu probantur, quamdiu Preposito Generali videtur. Vaque finitis studiis non praescribitur tertius annus proba- tionis, eo quod ille sufficiens reputandus sit ex vi regulae, ut statim ilio finito professio concedatur. Nam qua ratione capite praecedenti ostensum est, non esse tempus definitum ad professionem faciendam , eadem non est in hoc sensu ille annus praescriptus, sed vel potius est tantum pro termino parvitalis, ita ut ad minimum hic annus requiratur, quia per se ac moraliter necessarius, non tantum ad experimentum personae, sed magis ad praeparationem seu dispositionem convenientem tali statui; vel certe per determinationem hujus anni indicatum est, ex toto illo tempore, quod inter finem studiorum et professionem intercedere potest, unum saltem annum concedendum esse, ut in eo propriae perfectioni et vitae (ut dicebam ) fere omnino contemplativae vacetur sub speciali cura, et spirituali disciplina religionis, ut n. 4 retulimus, et hic vocatur quasi per antonomasiam tertius annus probationis, quamvis suo modo, totum reliquum tempus usque ad professionem probationis etiam sit.
On this page