Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum specialis forma profitendi in societate specialem obligationem inducat circa eruditionem puerorum.

CAPUT III UTRUM SPECIALIS FORMA PROFITENDI IN SOCIETATE SPECIALEM OBLIGATIONEM INDUCAT CIRCA ERUDITIONEM PUERORUM.

1. Suppositio prima pro resolutione hujus capitis.—Sequitur agendum de secunda parte hujus libri, quam ipsius initio proposuimus. Ac pro hoc capite suppono imprimis fieri in Societate veram professionem per vota solemnia, quod ex Constitutionibus et Bullis Pontificiis, et ex usu manifestum esi, et ex dicendis constabit. Nec desunt qui existimeni fuisse hoc simpliciter necessarium , ut tota haec congregatio sit absolute, et simpliciter vera religio, ut etiam refert Henriquez, libro duodecimo , cap. quinto, numero quarto, lit. T, in commento. Sed hoc in rigore non est verum, ut jam lib. 3, cap. 3, a numero 6, vidimus, tum quia, sicut potest esse verus, et proprius religiosus simpliciter sine votis solemnibus, ita potest esse corpus mysticum verae religionis, constans ex solis hujusmodi personis religiosis, quia religio, ut dicitur de toto corpore, solum significat corpus constans ex personis vere religiosis ut sic; tum quia satis probabile est, antiquiores fuisse veras religiones, quam vota solemnia, ut tomo praecedenti ostensum est; fuit ergo hoc conve- nientissimum secundum praesentem Ecclesiae institutionem ad majorem perfectionem, decorem, dignitatem hujus corporis.

2. Suppositio secunda. — Secundo suppono ianc professionem Societatis includere omnia, quae sunt de substantia professionis religiose in communi, et regulariter addere aliquid; includit enim traditionem religiosam, quam significant in forma profitenti praescripta quinta parte Constitutionum, cap. 3, verba illa : Ego N. professionem facio ; ei tria substantialia vota paupertatis, castitatis et obedientiae, quae in cadem forma statim expresse promittuntur. Addit vero duo. Primum est specialis quaedam determinatio voti obedientiae circa puerorum eruditionem, de quo in praesenti capite dicendum est. Secundum est speciale votum obedientiae Summo Pontifici circa missiones, de quo in sequenti. Quod vero attinet ad ea, quae communia sunt statui religioso, satis explicatum est in citato tomo, quia substantialis solemnitas illorum trium votcrum eadem est in professis Societatis et aliarum religionum; et ita iu illa generali doctrina explicata est; substantia vero aut obligatio eorumdem votorum, prout specialiter iu Societate fiunt, declarata a nobis est supra, in lib. 4, tractando de votis scholarium; solum ergo superest nobis explicandum id, quod specialiter addit haec professio.

3. Suppositio tertia de duobus modis proftLendi. — Unus modus.— Tertio praemittendum est duos modos solemniter profitendi inveniri in Societate. Unus et ordinarius est emittendo professionem quatuor votorum, ut constat ex prima forma profitendi, quae habetur in dicto cap. 3 Constitutionum; imo haec professio est primario ac per se in Societate intenta, et ab illa quasi per antonomasiam denominatur Societas professa, ut constat ex Examine, cap. 1, 85, et sexta parte, cap. primo, S 1, et ex declaratione instituti, quae habetur in Dullis Pontificiis, 1 Pauli IH, et 1 Julii IIT, et in Constitutionibus Gregorii XIIT. Et simihter nomine professonis absolute dictae, solet haec professio in Societate intelligi, ut sumitur ex quinta parte Constitutionum, cap. 2, simul cum 3, quia haec professio est, quae veluti jure ordinario ad Societatem spectat; et qui sic professi sunt, principalia membra hujus corporis existunt; et ideo Congregatio generalis, quae universam Societatem repraesentat , ex illis per se coalescit, et ad illos regulariter pertinet suffragium activum et passivum in electione Generalis. Regimen etiam Societatis quoad Provincias praecipue et domos professas, in eis solis ordinarie esse potest, ut constat ex Constitutionibus, octava parte, cap. 3, cum declaratione, lit. A, et cap. 6, S 4, cum declaratione, et ex aliis regulis Societatis.

4. Alter modus.— Nihilominus praeter hunc modum est alius solemniter profitendi, emittendo tantum tria vota substantialia religionis solemnia , omisso voto obedientiae ad Summum Pontificem, ut constat ex Constitutionibus, quinta parte, cap. secundo, § 3, et ex Bullis Pontificiis , praesertim ex Constitutione Ascendente Domino. De hcoc ergo posteriori modo professionis, vel de his oneribus aut muneribus quae ad hujusmodi professos pertinent , nihil speciale hic dicendum occurrit. Quia in modo vovendi obedientiam , quoad declarationem muneris docendi Christianam doctrinam, conveniunt cum professis quatuor votorum, et ita de utrisque simul explicabitur ; quoad carentiam vero quarti voti, et rerum omnium quae inde consequuntur , conveniunt cum coadjutoribus spiritualibus formatis; sicut etiam cum illis fere conveniunt in ministeriis ad quae assumuntur, et in donis seu qualitatibus quae in eis requiruntur; et ideo de utrisque simul infra lib. sequenti dicetur. Nam hi professi trium votorum in Societate, coadjutores sunt spirituales, quos tamen speciali quadam praerogativa dignos judicat Societas, ut ibi exponemus ; loquimur autem de hac professione trium votorum, quae conceditur tanquam ultimus terminus, et status aliquarum personarum. Aliquando enim fit per extrinsecam occasionem, quae requirit ut persona sit ligata votis solemnibus, ut in casu primogeniturae, de quo in cap. 1, num. 4 meminimus, et olim tempore Pii V, cum quispiam esset ad sacros ordines promovendus; et de tali professione nulla fit consideratio, quia est veluti per accidens, et non affert majorem obligationem quam sit in gradu scholarium, excepta solemnitate. Neque etiam fit ut in ea sistatur ; nam, comparata doctrina et majori perfectione virtutis, potest transitus fieri ad professionem quatuor votorum. De hac ergo tantum videndum est, an revera addat aliquid tribus substantialibus votis religionis, et quam immutabilis sit.

Utrum conveniens fuerit Socictati professe peculiarem curam et obligationem pueros an doctring Christiana erudiendi suscipere.

5. Eruditio puerorum duplex. — Imprimis igitur circa puerorum eruditionem, ad quam votum obedientiae specialiter in professione determinatur, notandum est duas esse eruditiones puerorum (sub quibus semper quascumque rudes et ignorantes personas comprehendimus ). Unam in litteris, alteram in fide, seu doctrina Christiana ; utramque vero amplectitur religio Societatis; sed prior, quia non est tam propria professorum, et quia ad collegia Socictatis pertinet, superius in lib. 5, cap. quinto et sexto, a nobis declarata est. Hic altera est explicanda ; nam de illa in particulari sermo est in praedicta forma profitendi, unde licet hoc ministerium commune sit omnibus membris Societatis, quia tamen peculiari modo videtur annexum et expressum in ipsa forma professionis Societatis, ideo hic breviter explicandum est.

6. Rationes dubitandi. — Quod ergo ad ipsum ministerium spectat, constat esse Ecclesiae valde necessarium, quia est veluti fundamentum totius christianismi, ut dicitur in Catechismo Pii V. Quia vero tale ministerium facile videtur, et minus grave, ideo minus necessarium videri potest, ut inter praecipua officia hujus religionis, quae aliis gravissimis rebus occupata est, ponerctur, et cum tanta exaggeratione, ut solum illud in obedientiae voto exprimeretur. Etenim christiani parentes filios suos christianam doctrinam docere possunt et debent, quia unum ex praecipuis muneribus parentum est filium in religione instruere. Unde Ignatius Martyr, epist. 9 ad Philadelphienses : Patres ( inquit), educate filios vestros in disciplina, et admonitione Domiati, et docete eos sacras ltteras et artes, ut non dedant se otio et inertie. Honeste (inquit) edacans justus pater liberos, in filio sapiente letaDitur cor ejus ; alludens ad illud Proverbiorum 10 : Filius sapiens letificat patrem. Deinde hoc etiam spectat ad patrinos, qui eos de sacro fonte levarunt, ut in 3 tomo tertiae partis, quaest. 67, art. octavo, cum D. Thoma declaravi. Unde in Concilio Arelatensi IIT, sub Leone, tempore Caroli Magni, can. 19, statuitur, ut parentes filios sucs, el patrint eos, quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant ; illi, quia eos genuerunt, et eis a Domino sunt ; isti, quia pro cis fidejussores existunt ; et in Concilio Moguntiaco, sub ecdem Carolo, c. l1, praecipitur , ut unusquisque compater, vel promimi, spirituales filiolos suos catholice instruant. Deinde spectat etiam haec cura per se cet ex officio ad parochos, ut sumitur ex Concilio Tridentino, sess. 1, c. 2, et sess. 24, c. 4, ubi praecipit parochis , ut singulis dic- bus dominicis oves suas, et in particulari pueros , in rudimentis Christianae doctrinae erudiant. Videbatur ergo quoad hanc partem suflicienter provisum Christianae reipublicae : non ergo oportebat Societatem tam sedulo ministerium hoc profiteri; atque si aliqua erat ejus necessitas, suflicienter poterat opus hoc per scholares Societatis expleri, neque oportebat professos ad illud peculiariter obhigari ; deinde non apparet quae sit haec specialis obligatio ad hoc ministerium, potius quam ad alia. Neque etiam videtur professos Societatis , regulariter loquendo, huic ministerio magis incumbere, quam reliquis. Quid ergo necesse fuit in voto obedientiae illud exprimere?

1. Prima assertio. — Suadetur auctoritate Societatis. — Item Pontificum. — Dicendum vero imprimis est, ministerium hoc merito a Societate susceptum esse, tamquam unum ex praecipuis, et majori cura ac perfectione exercendis. Quod imprimis satis persuaderi potest auctoritate ipsarum Constitutionum , quam nemo potest facile praeterire, tum proter sanctitatem et prudentiam auctoris, tum propter usum et consensum totius religjonis, in qua tot viri religiosi et sapientes et prudentes fuerunt. Tum maxime propter approbationem Pontificiam, non solum in generali, sed etiam in particulari. Nam in prima Bulla Pauli HI sic dicitur : Et nominatim commendatam habeant institutionem puerorum, ac rudium in Chrisliuna doctrina decem praeceptorum, atque aliorum rudimentorum, quecumque secundum circumstantias personarum, locorum ac temporum llis congrua videbuntur. H'st enim maaimc necessarium circa providentiam lngus rei, diligenler Praepositum et Consilium invigilare, cum et in prouimis edifcium fidei sine fundamentis non possit consurgere, et in nuostris periculum sit, ne ut quisque erit doctor, ata provinciaum hanc, tanquam primo aspectu minus speciosam, forsitan dctreclare conetur, cum tamoen revera nulla sit fructuosior, vel prominis ad cdificationem, vel nostris ad charitatis et bumnilitatis simul officia exercenda.

8. Accedunt rationes tres.—In quibus Pontificis verbis omnes ratioues et sanegravissimae attinguntur, quibus asscrtio posita suaderi potest. Primo enim, licet ministerium hoc in se non videatur nimis excclsum, in semine tamen et virtute est maximum, quia ex eo magna ex parte pendet honesta et sancta vita fidelium, tum quia fides est fundamentum omnis justi- tiae ; tum etiam quia non solum docemtur pueri quid credere debeant, sed etiam quid debeant cperari, et in quem finem debeant vitam instituere : quod maxime in principio necessarium est. Nec solum circa haec iliuminantur, sed etiam excitantur, et variis mediis illi aetati accommodatis alliciuntur, et ad opera pietatis incitantur. Deinde occasione puerorum fit, ut etiam homines grandioris aetatis, vel interdum senes, nunquam in rebus fidei antea satis instructi, doceantur ; alii vero, qui eas oblivioni tradiderant, denuo addiscant. Multi etiam, qui gravioribus concionibus interesse non solent, vel eas non satis percipiunt, hoc medio doctrina Christianae solent magis ad poenitentiam agendam et virtutem sectandam commoveri. Unde cum major pars hominum rudis sit et indocta, sperari profecto potest per hoc medium, si convenienter exerccatur, plures proficere posse in fide et virtute, quam per alia excellentiora et altiora ministeria. Et ideo cum tanta asseveratione in illa Bulla dictum est, recera nullam esse fruciuosiorem erga promimos occupaLionem , quia haec prodesse potest omnibus quibus aliae, non vero e converso.

9. Accedit praeterea hoc medium esse efticacissimum ad obviandum erroribus et falsis doctrinis ; et ob hanc causam existimo tam graviter fuisse B. P. N. Ignatio commendatum, quia religionem hanc praecipue contra insurgentes hac tempestate haereses Deus per eumdem Ignatium praeparavit. Tandem possemus hoc confirmare exemplis antiquitalis, et sacrorum canonum ; sed haec sufficienter adducta supcrius sunt, lib. 5, c. 5, tractando generatim de eruditione puerorum; nam multa ex illis loquuntur praecipue de institutione corum in fide, et rudimentis ejus, nt ibi notavimus. Et plane Eusebius, lib. 6 Historiae, cap. duodecimo, cum de Origene et Heracla loquitur, dicit eos assumpsisse munus erudiendi juventutem in rudimentis fidei. Omnes cliam utilitates, quas ibi ostendimus habere hanc puerorum eruditionem, ex hoc potissimum spcerari ac scqui, manifestum est, et ideo in Concilio Moguntiaco, sub Carolo, c. quadragesimo quinto, sic dicitur: Symbolum, quod est signaculum fidei, et Orationem Dominicam dicere, semper admoneant sacerdotes populum Christianum. Cum ergo Societas sit religio sacerdotum, merito assumpsit provinciam non solum admonendi, ut haec discant, sed etiam faciendi, ea nimirum docendo in omnibus locis et occasionibus quibus possunt, scilicet in templis, in puerorum scholis, ac per vias et plateas. Unde in eodem canone subditur: Propterea dignum est ut filios suos donent ad scholam, sive ad monasteria, sive foras presbyteris, ut fidem Catholicam recte discant, et Orationem Dominicam , ut domi alios edocere valeant. Ubi specialiter expendo verbum illud, sive ad monasteria ; WMo enim significatur, etiam retigiosos illius temporis non fuisse dedignatos hoc ministerium instituendi pueros in Christiana doctrina. Expendo etiam illud verbum, ut domi alios edocere valeant ; nam per illud insinuatur alius modus, quo haec puerorum institutio ad alios grandiores derivatur, dum coram his domi repetunt pueri, quae in publico didicerunt.

10. Secunda assertio. — Secundo dicendum est, merito in forma profitendi in Societate explicatum esse hoc ministerium in voto obedientiae, quamquam id factum sit, non tam propter novam obligationem imponendam, quam propter ministerium commendandum. Sumitur haec assertio ex declaratione ejusdem Constitutionis, parte quinta, cap. tertio, lit. D, quae sic habet: Promissio docendorum guerovum ac rudium homimun, juata litteras Apostolicas et Constitutiones, non indacit aliam obligationem, quam reliqua spiritualia exercitia, que ad aucilum provimorum adhibentur, cujusmodi sunt confessiones, predicationes, etc., in quibus quisque se debet occupare juzta vationeu obedientie suorum Superiorum. Quod autem de pueris docendis in voto fit mentio, ea de causa fit, ut sancta laec exercitatio peculiari anodo sit commendata, et ut devotius curetur propter singulare obsequium, quod Deo per cam in animarum auailio eahibetur, et quia facilius oblivioni tradi poterat, et iu dissuetudinem abire, quam alia magis speciosa. Quibus verbis utraque pars assertionis, ejusque ratio explicata est.

11. Notatio ulterior circa primaum partem ejusdem assertionis. — kst autem circa priorem partem de obligatione speciali advertendum, in prima Congregatioue generali ejusdem Societatis, decreto centesimo trigesimo quarto, post electionem, commendari spccialiter hoc miuisterium professis, et subjungi haec verba : Pater quidem noster Tgnatius injunzit singulis professis , ut semel per quadraginta dies id facerent. Significat autem congregatio hoc fuisset injunctum a B. Ignatio, ut perpctuo in Societate observandum. Quia vero id non satis erat ibi explicatum, additum est in secunda Congregatione, decreto quadragesi- mo octavo, post electionem : Quivis professus post editam suam professionem, intra annum, per quadraginta dies continuos, vel interpolatos, doctrinam Christianam pueros et rudes personas docere teneatur.

12. Professos obligari videri ad docendam doetrinam Christianam per quadraginta dies. —Oppositum ostenditur quoad obligationem rigorosam. — Ubi obscurum est quam vim habeat illud verbum, £eneatur. Nam, licet alias verum sit ordinationes et regulas hujus religionis non obligare ad culpam, ibi tamen videtur determinari materia propria voti obedientiae professorum, quantum ad hanc expressam ordinationem, et ideo videtur verbum illud inducere obligationem in conscientia. Nihilominus certum est illam ordinationem esse solum directionem quamdam ad melius exequendum vel inchoandum id, quod in praedicta professione exprimitur, non tamen esse legem sub peccato obligantem, imo ueque esse inter alias regulas in tali religione, et ita sunt similia verba in ejus Constitutionibus explicata ; neque etiam esse determinationem materiae voti, quia in illo decreto, quoad hanc partem, nulla fit mentio voti; unde, licet finis illius decreti fuerit reducere ad praxim aliquo modo votum illud, non tamen mens ejus hanc ponere ut materiam praecepti. Eo vel maxime quia professus non vovet docere doctrinam Christianam, sed obedientiam, et secundum eam peculiarem curam, etc.; et ideo impossibile est in tali voto determinari hanc ut materiam necessariam voti, nisi imponendo praeceptum obligans in virtute obedientiae; at hoc non ponitur ibi; ergo. Quocirca, neque ex consilio tenentur professi absolute ad hoc ministerium exercendum per quadraginta dies, nisi illis per Superiorem injungatur, vel saltem licentia praebeatur, quia non est intentio illius decreti, eximere subditos ab obedientia suorum Superiorum, ut per se constat; sed paratos eos reddere ad hoc ministerium praestandum, vel etiam procurandum a suis Superioribus, et Superiores ipsos monere ut non solum permittant, sed ctiam curent ita observari a professis ; et ideo, si Superiores, vel expresse, vel tacite, excusent ab hoc ministerio cos qui profitentur, eo quod alias legitime impediti sunt, nihil peccant.

13. Notatio altera circa partem secundam.— Circa alteram vero partem de commendatione ministerii, notanda etiam sunt citata decreta, 1 et 2 Congregationis generalis ; nam in priori. hoc tam pium exercitium admodum inculcatur ipsis professis; in posteriori vero ipsi Praeposito Generali valde commendatur nc ullo unguam tempore illius oblivio in nostros animos irrepat, cum illud in volorum nostrorum formula complectamur. E quibus ultimis verbis intelligitur fructus illius explicationis in formula vovendi ; inde enim factum est, ut cura hujus ministerii in professorum animis magis insederit, et in majori etiam aestimatione habeatur. Et ad hunc etiam finem B. Ignatius smilem curam imposuit Rectoribus Collegiorum, quarta parte Constitutionum, c. decimo, S 10: RHector ipse legere aut docere Christianam doctrinum quadraginta dies debet. Ubi in declaratione additur, si impedimentum intercedat, cum Provinciali esse communicandum, ut per alium fieri possit ; idque debere Rectores implere intra primum annum sui muneris, declaratur in secunda Congregatione generali, cap. decimo quinto; ut ergo omnes de Societate ad hoc ministerium magis ac magis afliciantur, tot modis et signis ejus utiIitas, et necessitas commendatur.

14. Ad rationes dubitandi iu num. 4. — Nihil igitur obstant rationes dubitandi in numero quarto positae; nam, licet in externa specie ministerium minus speciosum appareat, revera est Catholicae Ecclesiae valde necessarium, et quo majoris humilitatis officium, eo majori religionis commendatione indiget. Nec refert quod parentes, patrini et parochi ex officio ad hoc ministerium teneantur; quia, ceneratim loquendo, hujus religionis officium est juvare, in omnibus ministeriis ad salutem animarum pertinentibus, eos quibus ex officio incumbunt, vel quia non omnes suis muneribus satisfaciunt ut debent, vel quia, pluribus existentibus ministris et coadjutoribus, melius poterunt animae juvari ei illuminari. Accedit quod hoc ministerium docendi Christianam doctrinam habet latitudinem, tum ex parte personarum, quia non solum pueri, sed etiam multi ex adultis hac eruditione indigent; tum ex parte modi docendi, et explicandi rudimenta fidei, ad quod saepe non mediocris scientia necessaria est, et in dogmatis exponendis, et maxime moralibus rebus, qua certe scientia scholares Societatis nondum satis instructi supponuntur ; ideoque multum potest in hoc ministerio industria, et sollicitudo ac doctrina nostrorum religiosorum, maxime provectiorum, Ecclesiae prodesse, prout hacenus per divinam gratiam experientia demonstravit. Merito ergo in professione Societatis hujus operis specialis et expressa mentio fit, ut non solum scholaribus, sed omnibus operariis ejus sit commendatum, ipsique professi intelligant peculiari ratione ad suum statum et officium pertinere, ut declaravimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3