Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum votum obedientiae ad summum pontificem, quod professi societatis emittunt, sit solemne votum, ab aliis tribus distinctum.

CAPUT IV. UTRUM VOTUM OBEDIENTIAE AD SUMMUM PONTIFICEM, QUOD PROFESSI SOCIETATIS EMITTUNT, SIT SOLEMNE VOTUM, AB ALIIS TRIBUS DISTINCTUM.

1. Hujus capitis duples punctum. — Arquitur dilemmate pro puncto priore. — Duo puncta apparent in hoc voto difficilia. Primum est, quomodo ab aliis tribus, et specialiter a generali voto obedientiae distinguatur. Secundum est, quomodo solemne sit. Ratio dubitandi circa priorem partem est, quia vel hoc votum est distinctum, quod inducat novam obligationem circa eamdem materiam; vel quod obliget ad novam materiam. Neutrum dici potest ; ergo nullo modo distinguitur, nec enim fingi potest alius distinctionis modus. Minor quoad priorem partem probatur, quia materia semel consecrata Deo per votum obedientiae non est capax novae obligationis per aliud obedientie votum; licet enim materia, alias debita ex praecepto, sit capax nova obligationis voti, tamen, quae jam per votum promissa est, non est capax novae obligationis; unde si quis iterum atque iterum castitatem voveat, non multiplicat obligationem votorum, sed repetit idem votum, ut in tomo 2 visum est; sed per votum obedientiae religiosee obligatur quis obedire Summo Pontifici, non solum ratione jurisdictionis quam a Christo habet, sed etiam ratione specialis promissionis Deo factae, et Proelatis religionis, quorum supremus est Pontifex, ut in tomo superiori ostensum est; ergo non potest per novum votum nova obligatio obedientiae circa eamdem materiam superaddi. Neque enimad hoc sufficit, quod per unuum votum distinctius et expressius promittatur obedientia circa talem actionem, vel ad talem personam, quia implicitum vel explicitum non variant, neque addunt obligationem voti, ut patet ex his quae in praecedenti cap., numero undecimo, dicta sunt de illa expressione docendi Christianam doctrinam, quod non ideo addit speciale votum vel obligationem. Ttem patet in religionibus, quae solum implicite vovent castitatem, et paupertatem, quia non minori obligatione tenentur. Altera item pars minoris probatur, quia per votum obedientiae omnia sunt promissa; ergo non relinquitur nova materia, quae denuo per hoc speciale votum promittatur. Dices, votum generale obedientiae per se non obligare ad has missiones. Sed contra, quia, esto fortasse hoc verum sit respectu voti obedientiae facti secundum regulas aliarum religionum, non tamen respectu facti secundum regulam Societatis; unde in ca ctiam scholares approbati tenentur in his missionibus obedire, si praecipiautur ; ergo ultra votum obedientiae generale in Societate factum, ad nullam actionem, vel rem novam potest obligare hoc speciale votum factum Summo Pontifici.

2. Arguitur pro puncto posteriore. — Tandem circa secundum punctum propositum, obscurum est cur hoc votum inter solemnia ponatur, aut in quo ejus solemnitas consistat. Et est ratio dubii, quia solemnitas voti addit aliquem effectum, scilicet inbabilitatem vel incapacitatem aliquam, ex vi juris positivi, praeter omnem illum effectum, vel obligationem quam hominis promissio secum affert, ut superiori tomo dictum est ; hoc autem votum non affert secum talem effectum, neque aliquid includit praeter promissionem. Nec satis est dicere esse solemne, quia conjunctim et simul cum professione fit; nam haec est sola concomitantia, non formalitas ; alias etiam vota reliqua, quae professi emittunt, ut a cap. 6 videbimus, erunt solemnia, quia cum professione fiunt. Quod enim non statim, sed paulo post fiant, parum profecto videtur referre, ut hoc solemne, alia simplicia dicantur, cum, moraliter rem considerando, quod parum distat nihil distare videtur. Et praeterea reddenda est ratio cur magis hoc votum statim fiat, ut dicatur solemne, quam reliqua.

3. Propter hanc difficultatem aliqui moderni scriptores dixerunt, licet hoc votum professorum Societatis laudabile sit, quia abundans cautela non nocet, re tamen vera, ex vi iliius voti non amplius obligari ad obediendum Summo Pontifici secundum regulam suam, quam alii religiosi ex vi suae professionis teneantur. Quin potius asscrunt, omnes religiosos inter se esse aequales in hac obligatione obediendi Summo Peontifici in suis observantiis regularibus, quia omnes illum habent tanquam supremum Praelatum uniuscujusque religionis, a quo pendet omnis observantia regularis. Tta scripsit Emmanuel Rodriquez, de Regularibus, tom. 1, quaest. 22, a. 6, potestque haec sententia juvari ex ratione, quam nostrimet patres in Bullis Pontificiis ad hoc votum emittendum his verbis tradunt : Quamvis Evangcelio doceamur, et fide orthodova cognoscamus, ac firmiter proftteamur, omnes Christi fideles Romano Pontifici tanquam capiti ac Christi Vicario subesse, ad majorem tamen nosiree Societatis humilitalem ac perfectam uniuscujusque mortificationem, et coluntatum nostrarum abnegationem, summopere couducere judicavimus , singulos nostros ultra illud commune vinculum speciali coto astringi, etc. Ex his enim verbis colligitur, per hoc votum solum addi vinculum religionis, ultra viuculum subjectionis, quod commune est omnibus fidelibus ; at hoc vinculum religionis omnes religiosi superaddunt ex vi suae professionis ; ergo re ipsa hoc votum nihil addit novum comparatione facta ad alios religiosos. Sed ad summum addi potest huic sententiae, hoc votum addere majorem quamdam certitudinem hujus obligationis obediendi Pontifici. Quod enim omnes religiosi ex vi professionis promittant obedientiam specialem Summo Pontifici, non est ita certum, quin aliqui Theologi hoc negaverint, ut significat Durandus, 2, d. 44, quaest. 5, et quamvis oppositum doceat communis sententia, ut Carthusianus, eadem d. 44, queest. 5, notat, et in superiori tomo visum est, id vero sub opinione versatur ; igitur hoc votum addit saltem certitudinem obligationis, non tamen obligationen juxta hanc opinionem. Nibilominus haec opinio vera non est, nec consentanea Bullis Pontificiis, quibus hoc votum approbatum est ut speciale, et omnino distinctum a reliquis. Ut ergo id ostendamus, comparabimus prius hoc votum ad professionem aliarum religionum, deinde ad alia vota seu vincula cjusdem Societatis, in quo fortasse major difficultas versatur.

Quid addat hoc votum tribus aliarum religionum votis.

4. Prima assertio bipartita. — Exprimitur hujus voti materia in instituto Societatis.—Ad hanc spectat ire ex jussu Pontificis. — Dico ergo primo: professi Societatis emittentes quartum votum obediendi Summo Pontifici, et sancte faciunt, et ad aliquid ex vi illius voti obligantur, ad quod non obligantur reliqui religiosi ex vi professionis suae; ut conclusionem probemus, materia hujus voti prae oculis ponenda est, quae satis expresse proponitur in dictis Bullis Pontificiis, et in Exa- mine, c. 1, 85: Professa Societas (dicitur), praeter tria vota, votum facit espressum Summo Pontifici, ut Vicario qui mimnc est, vel pro tempore fuerit, Christi Domini nostri, nimirum ad proficiscendum, sine evcusatione, non petito viatico, quocumque gentium ejus Sanctitas jusserit, inter fideles, vel infideles, ad res, que ad divinuwn culium , et religionis Christianee boum spectant. In quibus verbis imprimis observo, materiam hujus voti non esse totam illam quae potest esse materia obedientiae religiosae, etiam secundum regulam Societatis, sed solam materiam missionum, ut patet ex illis verbis, nimirum ad proficiscendum, quae sunt declarativa, et limitativa voti, et materiae ejus, et ita in ipsa forma profitendi expresse dicitur : Insuper promitto specialem obedientiam Summo Pontifici circa missiones. Ubi in declaratione dicitur: Tota intentio quarti bujus voti obDediendi Sumnmo Pontificii fuit, et est circa missiones. Et additur, hoc modo esse intelligendas litteras Apostolicas, quae interdum verba generaliora habere videntur, et in sequentibus magis declarabuntur.

5. Spectat item manere ubi jusserit.— Addo praeterea, in materia hujus voti, sub verbo proficiscendi, etiam verbum permanendi in quacumque mundi parte vel provincia, et sub nomine missionis perseverantiam etiam juxta intentionem praecipientis comprehendi. Accommodatum exemplum ad hoc explicandum habemus in c. Si postquam, de Electione, in 6, ubi Bonifacius Pontifex, interpretans Constitutionem Nicolai Papae, quae exigit ut electi ad quaedam beneficia Romam proficiscantur pro confirmatione clectionis, inquit: Non solum ut quis ceniat, sed etiam em sui mente exigit quod usque ad finem negotium prosequatun sic ergo in praesenti dicimus : votum parendi in proficiscendo exigit ex sui mente cbedientiam in permanendo usque ad finem negotii, utique juxta intentionem mittentis, huic rei accommodatam, ut statim explicabimus. Ratio etiam hoc convincit, quia via est propterterminum ; inutilis enim esset missio, nisi in termino sisteretur, quantum ad finem et effectum missionis necessarium est. Unde hic terminus, et quies necessaria in illo, non esl quasi finis extrinsecus, qui solet distingui a materia legis, vel promissionis, sed est intrinsecus terminus, a quo pendet tota ratio et utilitas talis materiae, et ideo intrinsece pertinet ad materiam talis voti. Et ita explicari videtur in citatis verbis Examinis, ibi, ad res qure ad divinum cullum, etc. ; nam una ex his rebus, maxime necessaria, esse potest permanentia in tali loco. Clare etiam supponitur in sexta parte Constitutionum, cap. primo, § 2, ibi, residere, vel mitti.

6. Spectat praeterea obire actiones intentas a Pontifice, non vero solum iter aut permanentia. — Hinc tertio addo, non solum teneri professos ex vi hujus voti missiones peragere, sed etiam actiones illas, vel functiones ad quas seu propter quas mittuntur, fideliter seu strenue, quod in ipsis moraliter est, peragere ; hoc eodem discursu facile persuaderi potest, quia nomine missionum juxta verum sensum, et communem usum loquentium, non intelliguntur solum itinera vel residentiae in aliquibus locis, sed actiones etiam et ministeria, ad quae hujusmodi itinera ordinantur. Obedientia ergo circa missiones, quae per hoc votum promittitur, haec omnia comprehendit. Et hic est sensus illorum verborum in Bullis Pontificum : Speciali ad hoc voto astringi, ut quiduid modernus et alii Romani Pontifices pro tempore existentes jusserint, ad profectum animarun et fidei propagationem , et quascumque provincias nos müttere coluerint , etc. Vovent ergo non solum ire quo missi fuerint, sed etiam ibi exequi quidquid facere jussi fuerint ; utrumque ergo est materia hujus voti, quantum est ex vi obligationis ejus. Quod ideo addo, quia in usu talis erit obligatio, quale fuerit praeceptum quod actu imponetur. Saepe enim potest praecipi alicui ire in Indiam, non tamen praecipi actionem ibi excrcendam, sed relinqui secundum institutum. Et tunc si quis obediat eundo, licet postea sit negligens, vel alias peccet malc utendo suo munere. non peccabit specialiter contra hoc votum, quia praeceptum non fuit circa totam materiam illius impositum.

7. De fine ejusdem voti, seu materia ejus.— Quarto consideranda sunt verba illa, ad prcfectum animawn et fidei propagationem pertinentia, nam substantialiter limitant materiam hujus voti; non enim obligamur peregrinari quocumque ad alios fines, sed solum ad salutem animarum et fidei propagationem. In Examine autem, cap. 1, 35, videtur hoc ampliari, dum dicitur : Ad res que ad divinum cultum et vreligionis Christiane bonum spectant. Hic enim finis generalior esse videtur. Nam ire ad visitanda, verbi gratia, loca sancta Jerusalem, ad divinum cultum pertinet, et non videtur conferre ad fidei propagationem vel profectum animarum. Verumtamen haec verba accommodanda videntur ad ca quae in Bullis Pontificiis continentur, quia sub illis institutum approbatur et confirmatur, praecipue quia, in septima parte Consttutionum, cap. 1, SI; eodem modo declaratur tota intentio hujus voti, scilicet, ut sit ad animarum auailium ; de hoc ergo cultnu Dei et bono religionis Christianae alia verba intelligenda sunt.

8. Extensio dicti finis. — Quamquam omnis alius cultus Dei possit ad hunc finem, saltem indirecte et remote, ordinari, proprie tamen et directe sub illo fine comprehenduntur omnes actiones misericordiae spiritualis circa proximum, ut sunt procurare pacem inter principes dissidentes , subvenire laborantibus in quocumque animae periculo , seminare fidem, et resistere haereticis, Juvare Catholicos quocumque spirituali ministerio doctrinae aut Sacramentorum. Actiones autem misericordiae corporalis, ut sunt redimere captivos, vel similes, licet non videantur directe sub hoc voto comprehenssae, si tamen sint ex his, quae clericos decent, non videntur excludi, quia omnes possunt ad spiritualem profectum ordinari, sicut eas etiam Societatis institutum amplectitur. Actiones vero defendendi Ecclesiam, vel resistendi infidelibus per arma et bella, licet sint opera charitatis, non tamen pertinent ad sacerdotes, et ideo clarum est hic non comprehendi, quamvis ab his missionibus non excludantur illae, quae fiunt, sive in terra, sive in mari adjuvando Christianos milites, et duces pro Ecclesia militantes; nam haec immediate pertinent ad finem spiritualem juvandi animas fidelium, et ultimate ordiuantur ad pacem, et universale spirituale totius Ecclesiaee. Nec obstat quod materialis gladius interveniat, cum ille non per religiosos ipsos, sed per milites tractandus sit.

9. Collectio dictorum de materia et fine hujus voti. — Atque hinc in summa concludo, sub materia hujus voti comprehendi oninia spiritualia ministeria, quae Socictas circa proximos exercet ; nam ad omnia illa potest nos Pontifex mittere quocumque velit. Et quia sub müissione (ut n. 4 diximus) comprehenditur existentia seu residentia in aliquo loco, etiamsi Pontifex eo non me miserit, potest mihi praecipere ut ibi concioner, doceam, vel aliud simile ministerium peragam , quia si eo in loco non essem, posset me illo mittere in hunc finem; ergo licet adsim, potest praecipere ut permaneam , et tale ministerium exerceam: et ita in rigore, et sine alia res- trictione, verum est quod in Bullis dicitur, hoc voto nos astringi, uz quidquid Romani Pontifices, pro tempore eaistentes, jusserint, ad profectum animarum et fidei propagationem pertinens, exequi teneamur. Quod si dubium inciderit, an tale ministerium hoc loco et tempore pertineat ad profectum animarum, vel si solum ad temporalem vel civilem utilitatem proximorum, ut docere hic grammaticam vel philosophiam, ejus rei judicium penes Summum Pontificem sine dubio futurum est ; id enim ratio, quod in dubiis pro Superiore standum sit, postulat; et verba ipsa, quibus materia hujus voti explicatur, idem satis indicant.

10. Prima circumstantia eaplicate materie, non requirere viaticun. — Tandem ad materiam hujus voti spectant aliquae circumstantiae gravissimae, et non parum difficiles. Prima est, ut, cum mittuntur professi, nullo expectato aut petito viatico, ire teneantur. Haec conditio inter eas quae ad votum paupertatis spectant, ponitur, sexta parte Constitutionum, c. 2, 8 13: Quando Summus Pontifex ( dicitur ibi) vel Superior professos vel coadjulores ad laborandum in vinea Domini mittet, nullum viaticum petere possint, sed liberaliter repreesentent ut mittantur, prout illis (id est, mittentibus) ad majorem Dei gloriam fore videbitur. Et additur in declaratione: Id est pedites , vel equites ; cum pecuniis , cel sine illis, etc. Unde videtur haec obligatio, ex ea parte qua respicit paupertatem, ad votum illius pertinere. Nihilominus tamen , ut pertinet ad circumstantias et modum missionis, cadit etiam sub votum missionum; nec enim est inconveniens ut eadem res sub diversis rationibus cadat sub diversa vota, sicut etiam sub diversa praecepta. Et ita in cap. 1 Examinis, § 5, de Societate professa dicitur : Facit votum eapressum , eic., ad proficiscendum, elc., non petito viatico; et septima parte Constitutionum, c. 1, ubi votum hoc copiose traditur, in 8 3, haec conditio tanquam illius propria declaratur. Quocirca qui occasione viatici, vel ex timore indigentise, missionem detrectaret, contra hoc votum directe delinqueret, quia vovet obedientiam circa missiones, juxta Constitutiones et Bullas, quae ita materiam hujus voti declarant. Unde etiam fit ut non solum ire, sed etiam residere ubique locorum debcant professi, non expectato viatico, nec subsidio a Pontifice, sed a Deo, et piorum eleemosvnis, quibus sustentari debent, juxta paupertatem quam profitentur.

11. Secunda circumstantia, ire sine eucusatione. — Secunda circumstantia ponitur his verbis in Pontificis Bullis: Sneulla tergiversatione aut excusatione, illico quantum in noLis fuerit. In Examine dicitur, sine excusatione, et aperte declaratur hane ipsam circumstantiam sub voto cadere. Agens enim B. P. Ignatius de hoc voto ait: Quo se obedientiee sumni Christi Vicarii, sine ulla excusatione, Societas obtrinzit. Obedientia ergo sine excusatione sub hoc votum cadit. Haec autem conditio intelligenda est et juxta alia loca earumdem Constitutionum, et secundum rationem rectam. In aliis enim Constitutionum locis, et in epistola de obedientia, saepe monemur perfectionem obedientiae non excliudere quin, si aliqua justa excusatio occurrerit, Superiori debito modo et reverentia proponi possit ; similis ergo propositio, et justa excusatio per hauc conditionem non excluditur in praesenti, quia secundum se justa est, et rectae rationi consentanea ; neque in aliis obedientiae operibus est licita, quia est perregulam permissa; sed ideo potius permissa est, quia recta ratio illam postulat. Imo aliquando illam tacere esset valde contrarium intentioni Pontificis praecipientis, et fini ejus. Igitur, ut uno verbo dicam, exc!uditur per hoc votum excusatio voluntatis, non rationis; vel certe excluditur excusatio, quae includat absolutum decretum non eundi, non vero illa quae in sola expositione rationabilis impedimenti consistit. Nam etiam cum excusatio videtur rationabilis, non licet absolute nolle parere, et hoc modo se excusare; quia si, non obstante difficultate proposita, Pontificis praeceptum urgeat, illi omnino parendum est ex vi talis voti , nisi evidenter praeceptum esset nullum, quod non potest praesumi aut timeri. Et e converso, quamvis homo ex fragilitate sine dolo et fraude tergiversaretur, insinuans difficultatem suam, et rogans excusari per ablationem praecepti, cum praeparatione autem parendi, si Superior non condescendat, tunc non est peccatum grave, licet esset imperfectio magna, et forte ctiam peccatum veniale.

12. Tertia circumstantia, ire quovis mittantur.—Tertia circumstantia hujus materiae est, ut sit universalis, et inditferens ad omnia loca, et ad omnes gentes, cujuscumque religionis seu opinionis, sivce ad Turcas (dicitur in Bulla), sive ad quoscumque alios infideles, etiam in partibus quas Indias vocant, sicc ad quoscumque haereticos, schismaticos, seu etiam ad quoscis fideles. Nec intellexit Societas (additur in Constitutione) particularem aliquem locum, sed ut per orbem in diversas regiones et loca spargerentur. Ubi etiam scribitur, et in declaratione magis exponitur, ob hanc potissime causam Societatem totam decrevisse per hoc votum, in potestate Pontificis specialiter se constituere ; quoniam cum majus Dei et totius Ecclesiae obsequium in proximorum auxilio optaret, et ignoraret ubinam cum majori fructu versari posset, negotium hoc Christi Vicario committendum judicavit, tum quia illi, ut totius Ecclesiae capiti, major cognitio rerum ac necessitatum totius Ecclesiae futura erat ; tum etiam quia sperandum merito putavit, distributionem ministrorum Societatis per Pontificem futuram esse optimam, et majori auxilio Spiritus Sancti factam.

13. Extenditur dicta circumstantia. — Unde etiam fit, ut ex vi hujus voti teneantur professi Societatis, si Pontifici visum fuerit, nullum habere certum domicilium, sed huc illucque discurrere, ac, si oportuerit, extra Societatis domos diuturno tempore habitare, eo quod ad bonum animarum expediat. Ita ut hic vivendi modus non sit omnino accidentarius , seu extra latitudinem instituti, sicut esset in aliis religionibus, sed sit per se comprehensus et electus ad finem Societatis; propter quod de professis dicitur in quarta parte Constitutionum, c. 2, 8 4, lit. B, non habere stabilem habitationem ; et in Esamine, c. 4, debere esse paratos ad discurrendum per quascumque mundi partes, prout a Pontifice vel Superiore fuerit injunctum.

14. An recessus a5 aliquo loco spectet ad materiam hujus voti.—OQuaeri vero tandem potest, an sub hac materia missionum comprehendantur non solum actus eundi, sed etiam redeundi, seu recedendi ab aliquo loco, vel etiam negatio non eundi in aliquam regionem, ita ut ex vi hujus voti possit hoc Ponü- fex praecipere , secluso alio titu!o jurisdictionis. Hic enim videtur non comprehendi, quia in rigore hae sunt res distinctae, ita ut negatio seu recessus non comprehendatur proprie sub nomine missionis ; materia autem voti ad proprietatem verborum limitanda est. Aliunde autem, moraliter haec considerando, videntur plane vel esse ejusdem rationis, vel ita connexa , ut non possit alterum sine alio promitti. Respondeo dupliciter posse praecipi recessum ab aliquo loco: primo, propter privationem termini a quo, primario, ac per se. Secundo, propter terminum ad quem, id est, propter accessum ad aliquem locum. Hoc posteriori modo, non est dubium quin recessus sub his missionibus comprehendatur, quia non potest praecipi accessus ad aliquem locum, quin praecipiatur recessus a quocumque loco alio.

15. De priori autem modo videtur res dubia, quia id non pertinet ad missiones. Nihilominus existimo, si sub eadem ratione recessus spectetur, scilicet, auxilii animarum, etiam comprehendi sub illa materia, ut si Pontifex revocet aliquem a loco ubi non est utilis, et fortasse impedit alios, vel etiam nocet proximis, credo teneri ad obediendum ex vi hujus voti, etiamsi alio determinate non mittatur. Ratio est, quia sub nomine missionum etiam termini earum comprehenduntur, et permanentia in illis, ut diximus numero quinto; ad hanc autem permanentiam spectat temporis limitatio, et consequenter non tantum accessus, sed etiam recessus; alias potestas esset diminuta, et valde imperfecta, atque exposita multis incommodis. Item quia hoc necessarium admodum est ad salutem animarum, et in rigore comprehenditur sub materia missionum. Item quia intentio Constitutionum est, ut haec distributio professorum Societatis per orbem Pontifici Summo omnino subjecta sit, ut patet septima parte, cap. primo, S 1, in fine, et saeepe alias; hoc autem ita non esset, nisi tam in revocandis, quam in mittendis personis, haberct Pontifex plenam potestatem. Denique, cum professi ex vi sui instituti alicubi esse debeant ad fructificandum, eo ipso quod ab aliquo uno loco revocantur, ad alium virtute mittuntur, sive hoc sit primario, sive secundario intentum; et sive ille locus determinatus sit a Pontifice, sive per Superiores Societatis veniat determinandus, et sive in eo magis attendatur bonum ipsius religiosi, sive proximorum ; haec cnim omnia accidentaria sunt; nam ad materiam hujus voti satis est quod ibi non desit aliqua ratio missionis, ex qua possit majus aliquod auxilium proximorum, et bonum Ecclesia redundare.

16. Quid de non eundo ad cerlum locum. — Atque eodem modo dicendum videtur de non eundo in aliquem locum velregionem. Nam haec etiam negatio dupliciter potest praecipi: primo, propter permanentiam in termino a quo, et sic clarum est posse praecipi, sicut de ipsa permanentia dictum est. Secundo, potest per se praecipi ad impediendum accessum ad talem terminum, et sic videtur res magis aliena ab hoc voto: sed eodem modo credo ad illud revocari, si ratio prohibitionis sit utilitas animarum, quia semper hoc pertinet ad distributionem personarum , semperquce reducitur talis negatio ad positivum oppositum, scilicet, ut Societas in aliis locis occupetur, sive hoc per se primo, sive secundario sit intentum ; satis enim est quod materia de se talis sit, quodque per se sit annexa cum materia voti; sicuti ex vi praecepti affirmativi prohibentur ea, quae sunt intrinsece conjuncta; et qui potest actum praecipere, potest etiam praecipere necessaria, ac per se conjuneta actui, sive ipse principalius intendat negationem, sive minus principaliter. Tta ergo in praesenti dicendum censeo. Et haec de materia hujus voti.

11. Ex quibus infero, et probo imprimis, hoc votum pium et sanctum esse, quae erat prior pars assertionis positae numero quarto, quia fit de re optima, et propter optimum finem. Nam per illud nihil aliud intenditur, nisi commune bonum Excclesia, salus proximorum, et fidei defensio ac propagatio, ut in locis citatis Constitutionum et Bullarum seepius declaratur; illi autem optimi fines sunt. Onod vero quidam calumniantur, per hoc votum Societatem favorem specialem ab Apostolica Sede ambire, cum re ipsa nihil novi voveat, solumque adulationis causa, et propter humanvm respectum, hunc singularem profitendi modum invenisse; haec (inquam) calumnia non potuit esse prudentum hominum, sed eorum qui temere, et juxta affectum, et animi dispositionem suam, de aliis judicant. Cum enim nec ex materia, nec ex fine ipsius voti secundum se, talis intentio vel suspicio ejus appareat, cumque saepius in Constitutionibus recta illa intentio declaretur, et Summo Pontifici in Bullis proponatur, quis potest nisi temerc aliam sinistram intentionem suspicari? Praeterquam quod illa ambitiosa intentio in singulis personis non potest moraliter habere locum, ut per se constat, quia per tale votum nec magis fiunt note Pontifici, nec aliquid temporale ab illo sperant; intendere autem, ut tota religio sit specialiter sub Summi Pontificis protectione, ut ad suum specialem finem ab ipso defendatur et juvetur, hoc non esset ambitiosum, sed valde consentaneum rationi et charitati. Sic enim divus Franciscus pro se et religione sua peculiariter promisit obedientiam Honorio lI, Summo Pontifici, et successoribus ejus, ut statim in numero vigesimo septimo dicetur. Et Bonaventura, in Apolog. paupertatis, respons. 4, part. 2, articulo primo, ait ratione singularis paupertatis, religionem Minorum peculiari modo esse commissam curae Pontificis tanquam filiumfamilias parenti, quae non est ambitio, sed sancta intentio; licet ergo Societas suo modo hoc intenderet, optime faceret ; quamvis revera non sit haec hujus voti intentio, sed potest esse fructus vel effectus qui ex illo consequatur.

18. Secunda probatio, ea bonitate materia. — Item ex bonitate modi eam exercendi. — Materiam autem esse inse optimam, et dicto fini accommodatam, per se notum est; quia ministeria Societatis sunt per se et natura sua ordinata ad salutem, et sanctificationem animarum, scilicet, praedicatio verbi Dei, et alia quae illam comitantur ; haec autem non fiunt legitime nisi ab his qui mittuntur, juxta illud Roman. 10: Quomodo predicabunt, nisi sttantur? A nullo autem potiori jure et majori Spiritus Sancti directione mitti possunt, quam a Summo Pastore ovium Christi, ad quem ex officio spectat ovium saluti spirituali intendere. Modus etiam optimus quo mitti possunt, est ex obedientia, quae est holocaustum Deo gratissimum, et maxime quando voto consecrata est ; ergo ex omni capite est haec materia optima, et optimo fini accommodata.

19. Objectio de hujus voti inutilitate diluitur. — Dices aliunde videri talem promissionem inutilem, quia Pontifex non potest singulos professos Societatis cognoscere, ut eos mittat; nec potest his missionibus intendere, aliis gravissimis rebus occupatus. Respondeo primo experientiam docuisse contrarium, nam frequenter hae missiones fiunt a Summo Pontifice, vel in generali petendo personas, earumque determinationem Generali committendo ; vel interdum etiam particulares personas, et aliquando ctiam ipsum Generalem mittendo, non sine magno fructu, quem hic referre necesse non est. Deinde, licet singulares personae non sint cognita Peontifici, multum refert ipsum scire totam hanc religionem esse huic muneri speciali voto consecratam, et suo nutui obedientem fore in omnibus, qua ad bonum animarum jusserit. Cum enim ipse sit generalissimus dux totius ecclesiastici exercitus, utile illi esse potest habere ad manus auxiliares copias militum, quos libere possit distribuere, prout expedire censuerit. Et ob hanc causam pater noster D. Ignatius, in septima partc Constitutionum, c. 1, S ult., sapientissime providit ad finem hujus professionis melius consequendum, ut Preepositus Generalis, cum novus Christi Vicarius in Apostolica Sede fuerit constitutus, per se, cel per alium, intra annum ab ejus creatione et coronatione, tencatur ejus Sanctitati declarare professionem ac Dromissionem eapressam obedientie, quam ipsi Societas peculiari voto circa missiones ad Dei gloriam se astrincit. Denique, licet Papa non possit omnes professos Societatis cognoscere, aliquos autem praecipuos, et quibus commodius ut instrumentis uti potest, facile potest cognoscere, vel ex fama, vel ex facie, quia Romam saepe divertunt, vel multi etiam degunt, et ab his potest de aliis, prout voluerit, notitiam sufficientem sumere; haec ergo satis superque sunt, ut hoc votum ex eaparte non inutile, sed potius valde utile reputetur.

20. Ex vi dicti voti tenetur Generalis exequi dis positionem Papae circa missiones.—Non tamen omittam advertere, quia Praepositus Generalis est principalis minister, quo Summus Pontifex necessario ordinarie usurus est ad has missiones faciendas, teneri ipsum ex vi sui muneris, et (ut ego opinor) ex vi cjusdem voli quod ipse emisit, fideliter exequi et ordinare quidquid sua Sanctitas in hoc genere jusserit, et juxta intentionem suam. Hoc ctiam significatur in septima parte Constituuonum, c. 4, S 4 ibi : Superior. juxta ejus (id est, Pontificis) praeceptum, eos, qui magis convcnire, et aptiores ad id fore cidebuntur, designalit. Et S 6, ibi: Qui (scilicet, Superior) sanctam intentionem Pontificis in Christi Domini nostri obseguiwm considerabit.

21. Probatur distingui Societatem a monachalibus puris per hoc votum. — Secundo, principaliter infertur et probatur ex dictis, votum hoc specialem inducere obligationem, quam generale votum obedientiae aliarum religionum non includit, quae crat secunda pars assertionis in numero quarto. Probatur facile ex dictis facta inductione ; ctenim religiosus monachalis non tenetur ex vi sui voli obedientiae, esse paratus ire in Indiam, vel ad Turcos, quoties jussus a Pontifice fuerit ; nam quoad hoc non magis tenetur illi obedire, quam secularis quispiam, quia illud non pertinet ad professionem suam. Suppono autem ex superiori tomo de volis rceligiosorum, votum obedientiae non obligare religiosum ad obediendum in omnibus simpliciter, ctiamsi optima et perfectissima sint, sed tantum in his, qua ad professionem suae regulae spectant directe vel reductivc; illa autem non pertinent ad monachalem professionem, ut per se constat. Suppono etiam ex omnium sententia, votum obedientiae, in quacumque retigione, quantum ad materiam suam, non aliter obligare respectu Pontificis, quam respectu Praelatorum religionis, quia idem est obedientiae votum, et secundum camdem regulam fit, ad summumque gradatione quadamextenditur, et ascendit usque ad Summum Pontificem tanquam supremum Praelatum uniuscujusque religionis, ut in fine materiae de voto in communi dictum est. Constat autem Praelatum Carthusiae, ctc., non posse obligarc subditum suum ex vi volti obedientiae, ac per se loquendo, ut eat in Indiam, etc. ; ergo neque potest Pontifex hoc titulo id praeciperc. Dico Aoc titulo, quia non agimus de jurisdictione Pontificis, ut Pontifex est, ratione cujus poterit in aliquo casu id praecipere, sicut etiampotest praecipere clerico seculari; sed ille casus et rarior est, ei non est ex voto obedientiae, quod nunc consideramus.

22. Videri minus distingui ab aliis mendicantibus. — De religionibus mendicantibus magis potest quis dubitare, quia ex institutione sua aliquo modo ordinantur ad actionem circa proximos ; et ideo de illis verisimile est possc mitti ad Indos ex praecepto obedientiae, ut videtur supponere Soto, lib. 7 de Justit., q. 2, articulo quarto, in fine corporis. Nihilominus tamen absolute et simpliciter est magnum discrimen. Primo, quia religiosus alterius ordinis, etiam mendicantis, solum potest obligari ad migrandum in regiones longinguas, quatenus potest a suo Generali transferri ab una provincia in aliam propter majus bonum suum, vcl religionis, ut late tractat Navarr., Comment. 3 de Regular., n. vigesimo secundo, quia cum tota religio sit unum corpus, distantia loceorum non obstat quominus per supremum gubernatorem possit fieri translatio ab uno in alium, quando toti corpori expedit. Professus autem Societatis, ex vi hujus voti, mitti potest a Summo Pontifice, praecisc ratione muneris praedicandi, vcl alio modo ministrandi proximis in spiritualibus, ctiamsi necesse sit eo tendcre ubi nulla sit Societotis domus, neque provincia, neque moralis spes illius.

23. Unde etiam fit ut ex vi voti mitti pos- sit, ubi perpetuo extra domos et collegia Societatis habitet, per alienas domos et hospilalia peregrinando ; ad quod (ut opinor) alii religiosi ex vi voti cogi non possunt. Et forte in hoc sensu dixerunt aliqui moderni non posse religiosum, etiam mendicantem, praecepto obedientiae obligari ut eat ad Indos; nam id propter solam distantiam absolute verum non est, quoad hunc autem vivendi et peregrinandi modum est probabile. Maxime vero excusari poterunt, si versari dcbeant inter ipsos infideles, cum sit probabilc periculum mortis seu martyrii in tali munere obeundo. Et ideo S. Franciscus in regula solum dixit : Qui coluerit ire inter Sarracenos, petat licentiam, ctc., indicans aliter mitti non posse, ut notavit Cordub. supra, quaest. 2, in expositione Regulae S. Francisci, cap. decimo ; et Joannes de Capistrano in suis Constitutionibus, cap. duodecimo. Professus autem Societatis, ratione sui voti, non potest hoc titulo tergiversari, et ita in pluribus casibus obligatur ratione hujus voti, in quibus alii religiosi ex voto obedientiae non obligantur. Accedit etiam obligatio in modo euudi, quia viri Societatis tenentur ire (ut sic dicam) expensis suis, id est, sine viatico, et mendicando, si oportuerit; alii autem, cum hoc non profiteantur, non poterunt obligari cum tanto rigore. Denique professus Societatis quasi ex officio tenetur esse expositus ad hoc munus, ita ut sine speciali uccessitate mitti possit, quia hunc modum vivendi professus est; alii non item, sed ex accidenti, vel communi lege charitatis, justitiae, aut obedicntiae christianae, vel ob aliquem peculiarem respectum, serviendi suae religioni, ut de transitu ab uno loco in alium paulo ante dicebamus ex Navarro.

24. Objectio triceps contra hoc quartum cotum.—Ad primum cap.—Ad secundum cap. — Hinc vero sumunt aliqui occasionem objiciendi contra hoc votum novitatem et sincularitatem, imo et temeritatem ; nam vidctur quaedam praesumptio tot diflicultatibus ct periculis se objicere. Verum haec objectio saepe cst in superioribus expedita, ut in lib. 2,c.4, an.2. Si enim religio Socictatis secundum suum proprium institutum et vivendi modum nova est, quid mirum quod aliquid novi etiam profiteatur ? Quando enim religio S. Francisci paupertatem in communi profiteri coepit, novum fortasse fuit; profiteri eiam militiam, aut redemptionem captivorum, novum aliquando fuit in taiibus religionibus. Non ergo omne novum reprehensibile est, sed quod est antiquitati contrarium, non vero quod pro temporum opportunitate in morem introducitur ad perficienda ea, quae antiqua sunt. Eademque proportione, de singularitate dicendum est, sicut Societas est peculiaris religio a caeteris distincta, ita etiam habere aliquod proprium et peculiare insigne, quo ab aliis discernitur; jam enim in superioribus lib. 1, c. 2, ostendimus, unamquamque religionem haberc aliquem scopum quo peculiariter collimat. In Societate ergo ministerium hoc circa animarum salutem, sub speciali obedientia Summi Pontiftcis, est specialis scopus ejus, ad quem a Deo vocata est et ordinata. Quapropter sinugularitas ha:c, non humana tantum ratione, sed speciali (ut credimus) Spiritus Sancti gratia inventa est, ad disseminandam fidem in tot remotissimis regionibus, et ad Ecclesiam a tot haereticorum incursibus defendendam.

25. Ad tertium caput responsio triplem. — Quamvis autem hoc votum sit de re valde ardua et difficili, et, si ad fragilitatem hominum comparetur, periculis expositum (id enim non negamus), non tamen propterea imprudens est aut temerarium. Primoquidem, quia non humanis viribus, sed Spiritus Sancti gratia implendum creditur; qui enim coepit et inspiravit illud, ipse perficit, si per nosnon steierit, nam (ut in superioribus, lib. 1, cap. sexto, numero nono etcap. septimo, numero decimo, diximus) haec est specialis gratia hujus vocationis, quae potentior est omnibus periculis et difficultatibus. Deinde per hoc votum non promittimus nos periculis exponere, nec has vel illas regiones adire, aut has vcel illas actiones exercere, sed obedire Christi Vicario, quo medio nullum potest esse certius ad non errandum in via Dei. Accedit tandem religionis providentia, tum in disponendis et probandis personis, tum etiam in eis eligendis. Et praeterea in Constitutionibus et Bullis saepe monemur, ut patet in septima parte Constitutionum, c. 1, 82, et in Bulla 1 Pauli HI et Julii IIT, ne ullus in hanc velillam partem mitti procuret, sed se moveri sinat, quamvis se paratum ostendere malum non sit. Ita expendit Gregorius, lib. 6, epist. 5, c. 169, illud Isai. 6, ubi cum Deus diceret: Quem mittam ? aut quis ibit nobis? ipsc sc obtulit dicens : cce ego, mitte me. Et illum confert cum Jeremia, qui c. 1 se excusabat, dicens : A, a, a, Domine Deus, nescio logui, atque utrumque spiritum laudat, quia ex bo- no affectu proficisci potest, et quia nec Jeremias restitit, nec Isaias ire contendit prius, quam se per altaris calculum purgatum vidit : IVe aut non purgatus (iuquit Gregorius) adire quisquam sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia eligit, sub humiltatis specie superbe contradicat. Et hactenus de prima comparatione, quam in fine numeri tertii proposuimus.

Quid addat hoc votum, wltra genera'c votum obedientiae Societatis.

26. Arguitur nihil addere. — Arguitur addere novum aliquid. — Superest ut de altera comparatione dicamus ad finem numeri tertii posita, in qua est major difticultas, ut in tine muneri tertii dicebamus, quia votum obedientiae in Societate factum obligat secundum regulas et Constitutiones ejus, et ideo ad multa obligat, ad quae alii religiosi ex vi suae obedientiae non obligantur, ut in superioribus, a n. 4, visum est. Videtur ergo obligare per sese ad has missiones acceptandas, atque adeo per professionem quatuor votorum, nihil addi in reipsa ultra obligationem trium votorum substantialium hujus religionis. Assumptum patet ex septima parte, cap. 2, et expressius nona parte Constitutionum, cap. 3, 89, ubi dicitur, prapositum Generalem habere potestatem mittendi omnes sibi subditos, etiam non professos, ad quaslibet mundi partes, et pro quocumque tempore ac ministerio pro animarum auxilio. Et in sexta parte, c. 2, S 1, 3, aeque de coadjutoribus ac de professis dicitur : Cum ad laboranduin in vinea Domini mittuntur, nulluv ciaticum petere possunt, sed se liberaliter ( dicitur ibi) repreesentent, ut mittautur prout Pontifivi aut Superiori ad majorem Dei glorium fore videbitur. Ubi plane supponitur esse aeque obligatos, cum tamen coadjutores hoc votum non emittant. In contrarium autem est, quia hoc votum fit distinctum a rcliquis; propterea enim in Constitutionibus et Bullis quartum votum appellatur, et professio haec quatuor votorum dicitur; ergo oportet ut distiuctam obligationem inducat, alias quomodo distinctum est?

27. Ad hoc imprimis dicitur, sive hoc votum in voto obedientia Societatis implieite contineatur, sive non, sancte et utiliter fieri. Hoc imprimis ostendo exemplo relgionis sancti Francisci, qui in principio suae regulae speciale votum obedientiae facit Papae Honorio, et legitimis successoribus ejus. Quod ex- ponens Bonaventura, in expositione regulae, c. 1, in fine, ait: Esi totus clerus, et religiosorum universitas teneatur firinitcr Apostolico Domino obedire, taineun Sanctus huic debito votun objecit speciale sciens coto fortificari sacri ordinis vinculum, et mcritum geminari. Quod votum (dicunt communiter expositores ejusdem regulae) factum esse a sancto Francisco, non pro se tantum, sed etiam pro omnibus suis fratribus, id est, ut ab omnibus ctiam fieri intelligatur, nec enim potest votum per alium fieri, cum sit actio personalis, ut libro quarto, de voto tractavimus, capite nono, sed quia vovent obedientiam secundum regulam, et in ea continetur illud votum expresse, ideo censentur omnes speciali quodam modo illud votum facere. At illud votum sancti Francisci expresse factum Honorio non ad plura obligavit illum, quam votum obedientiae generalis suae religionis, et nihilominus illud fieri specialiter et expresse valde laudabile fuit et nunc est in tota illa religione, etiamsi non adeo expresse tale votum a singulis fiat; ergo ctiam in glorioso patre Ignatio, et sociis ejus, et in omnibus, qui illos imitantur, tale votum dignum laude est, sive ad novos actus obliget, sive non oblget. Deinde sunt optima ad hoc declarandum verba Concilii Toletani XI, c. 10, quae referuntur in caput Quamquam, d. 23, ubi dicitur expedire, ut qui sacris initiantur, promittant et vovcant obedientiam, etiamsi ex vi status sui canonicis regulis teneantur obstricti ; et ratio subjungitur : Solet enim plus timeri quod singulariter pollicetur, quam quod generali sponsione concluditur. Deinde, esto hoc votum non addat specialem obligalionem, nihilominus est specialis rcverentiae et humilitatis actus; ergo vel ex hoc capite laudabile est. Atque haec ratio tangitur in praedictis Bullis, dum dicitur: Ad majorem nostra Societatis humilitatem, ac perfectam unuscujusque mortificationem, et voluntatum nostrarum abnegationem, etc. Denique addit novam et expressam voluntatem illius obligationis, qui est novus actus meritorius.

28. Hinc praeterea probabile est votum hoc circa eosdem actus addere majorem obligationem, quasi intensivam, ctiamsi non addat extensivam. Potest autcm dici additio extensiva duplici modo, vel quia extenditur ad novos actus, vel quia cidem actui addit obligationem diversae rationis ac virtutis; si ergo supponamus ad has missiones, cum omnibus circumstantiis ejus a numero decimo adduc- tis, oriri obligationem ex vi voti obedientiae Societatis, clarum est per hoc votum esxpressum non extendi obligationem priori modo, quia non ad novos actus; nec posteriori modo, quia non cst in alia specie virtutis, nisi religionis, nequc in ca est alterius rationis quam voli, quia, ut supra, numero 1, argumentabamur, generale vel speciale non mutant specificam rationem obligationis, licet intra camdem speciem possint aliquam diversitatem habere.

29. Jam ergo probatur assertio de majori obligatione intensiva, quia specialis promissio videtur intra suum genus majorem inducere obligationem, ut in citato Concilio Toletano significatur, et glossa sentit in dicto cap. Quamquam. Idem ctiam significavit Bonaventura, in verbis nuper citatis, dicens de illo voto sancti Francisci, quod addidit et firmitatem et meritum, cum tamen non difterret a voto obedientiae suae religionis, nisi sicut explicitum ab implicito, seu speciale a generali. Imo, licet a reliquis fratribus illius ordinis tale votum non fiat ita explicitum, solum quia in regula ita continetur, ait Corduba, d. q. 3, gravius peccare fratres Minores mandatis Pontificiis inobedientes, quam caeteros religiosos. Ita ergo professus Societatis Jesu gravius peccabit recusando missionem a Pontifice injunctam, quam coadjutor, aut scholaris approbatus, licet hi etiam peccent contra obedientiam, illam detrectando. Aliqui etiam addunt solam multiplicationem voti circa eamdem materiam augerc obligationem, et consequenter culpam , si trangressio fiat. Unde Angles, quaestione de voto, articulo primo , difficultate nona, ait, qui in duabus religionibus professus est solemniter castitatem, gravius peccare si incontinenter vivat, quam qui in una tantum; quod licet, per se loquendo, non ita esse videatur quando vota sunt omnino similia et ejusdem rationis, at in nostro casu est satis verisimile.

20. Nam, adjunctis circumstantiis diversis quae in hoc voto Societatis inveniuntur, valdc verisimilis probatio ex illis desumitur ; sunt autem hae circumstantie duae polissimum. Una est specifica promissio talis materiae, per quam persona ex officio dicatur ad illud munus, propria ac peculiari voluntate; indc enim talis obligatio magis voluntaria , et expressiori pacto confirmata cst, et ideo auget obligationem intra camdem speciem ; cum enim de ratione obligationis sit essc voluntariam, quo magis voluntaria fuerit, eo ert major, caeteris paribus. Item prohibitio, quo fuerit expressior et specialior, eo magis obligat. Unde etiam probabile est, sacerdotem, qui proprio speciali voto confirmat expresse obligationem servandi castitatem, magis peccare illam violando, quia contra expressiorem promissionem magisque voluntariam. Sic etiam dixit D. Thomas, 4, d. 38, quaest. prima, articulo sccundo, quaest. secunda, ad 9, votum improprium , quod fit in Baptismo, augere obligationem intra camdem specicm, propter majorem cognitionem et voluntatem. Secunda circumstantia, quae in hoc voto considerari potest, est persona cui obedientia per tale votum promittitur, quae est digna majori reverentia et fidelitate : constat enim promissionem, coaeteris paribus, eo inducere majorem obligationem , quo persona, cut promissio fit, dignior est; ob quam rationem promissio facta Deo altiori modo oblgat , quam facta hominui. Et suo modo etiam (licet non aequali proportione) promissio facta regi magis obligat, quam facta privatae personae. Igitur in praesenti, ex co quod tale votum est expresse et directe de obedientia praestanda Summo Pontifici, erit majoris obligationis. 31. Nec refert quod tale votum directe fit Deo, nam etiam includit promissionem factam Pontifici, quae est materia illius voti, et per se magis obligat in suo generc, et facit ut votum sit gravius, et consequenter magis obligans. Nec ctiam obstat quod etiam votum obedientiae in generali includat Summum Ponuficem, quia solum includit sub communi ratione Praelati hujus religionis, ut numero vigesimo primo dicebamus; hoc autem votum directe fit Pontifici secundum se, etiamsi verum esscet alias non esse Praelatum alicujus religionis. Quare in hoc voto considerari potest specialis proprietas, quod cum Praepositus Generalis aliquem professum mittit in virtute hujus voti, proprie gerit vices Pontificis, et per specialem potestatem ab ipso datam exigit promissionem Pontifici factam. At vero quando ipse mittit, vel praecipit aliquid ratione generalis voti obedientiae, tunc utitur proprio jure, et quasi dominio sibi acquisito. Et hinc etiam fit ut prius praeceptum gravius sit, et magis obliget ; sicut eadem lex humana posita a Papa, vel ab Episcopo, licet intra camdem speciem obligcet, gravius obligat a majori Praelato posita ; juris ctiam naturae, ct humanxae leges circa camdem materiam, possunt augere obligationem intra camdem speciem, propter respectum ad plures Superiores et digniores; ita ergo suo modo in praesenti.

32. Ultimo addo, probabiliter defendi posse, addere hoc votum obligationem aliquam etiam ex parte materiae, ita ut ad aliquid, vel in aliquibus casibus possit hoc votum obligare professos, in quibus alii, ex vi generalis voti obedientiae, in rigore non obligabuntur. Hoc ita declaro, quia imprimis non invenio in Constitutionibus expressum scholares approbatos teneri ad proticiscendum in hujusmodi missionibus sine viatico, vel illo non petito, aut procurato ; nec videntur obligandi per se et absolute, quia illi non sunt hoc genus paupertatis professi, sed ad summum in casu necessitatis, quando aliter non potest fieri, et alioqui profectio scu missio necessaria est. Coadjutores autem obligantur ratione voli paupertatis, quod illos magis obligat. Professi tandem non solum ratione paupertatis, sed etiam ratione obedientiae, et ita comparatione facta ad scholares, cst in professis major haec obligatio ex parte materiae; comparatione autem coadjutorum est major in eadem materia, sed vinculo novi voti, seu promissionis obedientia.

33. Deinde nec de scholaribus, nec de coadjutoribus invenio expressum in speciali, quod in his missionibus sine cxcusatione obedire tencantur, et ideo videntur posse in ahquibus casibus excusari sine culpa gravi, in quibus professi non poterunt ; ut si negotium esset nimis arduum, vel cum gravi periculo mortis, et adesset professus, qui aeque bene et sufficienter mitti posset, certe deberct Superior potius mittere professum quam alium, quia ille quasi ex officio tenetur essc expositus illi muneri in speciali; ergo in eo casu excusatio religiosi non professi, ob magnam rci difficultatem, cui ejus persona hic et nunc non est necessaria, non videtur contraria voto, saltem in rigore praecepti ; excusatio autem professi esset contraria, quia expresse vovet ire sine cxcusationc, et tunc cjus excusatio, nec rationabilis, nec colorata esscet. Hoc autem ea mentce dixerim, ut professi suam magnam obligationem agnoscant, non ut alii suam extenuent, et occasionem exscusaticnum assumant; nam, praeterquam quod illa nunquam crit sine magna impetfectione, vix potest in particulari excusari, si instet rigor praeccpti, quia npn potest moraliter constare privato religioso de omnibus rationibus, quae Pontificem vel Gcneralem movent ad ipsum mittendum, potius quam alium, vel de impedimentis quae circa alios occurrunt, etc. Eo vel maxime quod in propria causa saepe quis fallitur, vel timendo ubi non est timor, vel judicando sibi injuriam fieri, se potius quam alium mittendo. Nihilominus tamen verum censeo, in rigore praecepti , majori obligatione, etiam extensiva, tencri professum ad abstinendum ab excusationibus, et ostendendum se paratum ad has missiones , quamvis difticiles, quia hoc totum expresse et in specie vovet.

34. Concluditur quaesitum in num. 26, unde satisfit primo argumento ibi posito. — Accedit praeterea quod professus, ex vi professionis, pluribus negotiis et missionibus exponitur, quam alii, quia cum professio dari non debeat nisi hominibus prudentia, litteris et rcligione conspicuis, eo ipso quod ad professionem admittuntur, quasi judicantur idonei ad omnia ministeria, ad quae dotes illae sunt necessariae. Et similiter, cum ipsi professionem acceptant, omnibus illis ministeriis se offerunt, prout Superior judicaverit; quare vix jam in eis locum habet legitima excusatio. Alii autem , dum in inferioribus gradibus existunt , merito possunt se ab illis gravioribus missionibus, saltem ex parte rerum vel negotiorum ad quae destinantur, excusare. Ita ergo intelligi potest omnibus modis major obligatio hujus voti, etiam respectu aliorum membrorum Societatis. Et consequenter satis constat non solum conveniens, sed ctiam utilissimum, et juxta suum institutum necessarium fuisse tale votum nostrae Societati. Et ita satisfactum est primae rationi dubitandi in principio positae.

35. Cur quartum votum fiat Pape nominaLim. — Ex quibus etiam obiter explicatum est cur hoc votum fiat Summo Pontifici in particulari, et non simpliciter Praelatis religionis, sicut solet tieri generalis obedientiae votum. Ratio enim esse potuit juxta dicta in numcro trigesimo, ut hoc votum ex omni parte gravius sit, majoremque reverentiam conciliet. Item est alia ratio, quia cum finis hujus voti sit universalis Ecclesiae obsequium vel auxilium , distributio ministeriorum soli Pontifici universali ejus pastori debuit principaliter committi. Praeterea factum videtur, ut ipse summus Peontifex intelligeret se acquirere proprium et speciale jus in totam hanc Societatem, sibi peculiari modo subjectam; nam, licet sola Societas professa hanc propriam habeat obligationem, cum omnes alii gradus Societatis ad illum supremum ordinentur, vel cooperando illi, vel ad illum homines dispo- nendo, dum talis gradus specialiter devincitur Summo Pontifici, tota religio illi subjecta specialiter evadit. Tandem speciali Dei providentia hoc consilium inventum et initum credimus, ut quo tempore haeretici Apostolicam Sedem speciali odio prosequuntur, una aliqua religiosa familia cam speciali reverentia prosequatur, et ideo se totam ejus obsequio devoveat, ejusque supremam polestatem specialiter recognoscat.

36. Dubium bipartitum. — Sed quaeret hic aliquis, quando teneantur professi, qui mittuntur a Summo Pontifice, vel a Praeposito Generali, nomine illius, ex vi hujus voti obedire sub culpa gravi, et an debeant hanc obligationem expectare ut obediant. Respondeo ad priorem partem, ex parte materiae fere semper cesse hanc obligationem gravem, quia materia gravis momenti est; unde quantum ad animi praeparationem, semper tenentur esse parati, quia ex parte Pontificis semper est potestas praecipiendi. Quoad actualem vero obligationem, ex parte modi praecipiendi, seu mittendi, raro imponitur proprium praeceptum. Existimo enim, quod de generali vcto obedientiae cautum est, sexta parte Constitutionum, c. ult., non imponi praceptum ejus, sed simplicem obedientiam, nisi Superior in nomine Domininostri J esu Christi, vel in virtute obedientiee jubeat, id etiam in hoc voto intelligendum esse. Quod quidem quoad missiones, quae a Generali jubentur, certissimum est, et usu receptum; quia Constitutio illa universalis est pro omnibus materiis. De missionibus autem ab ipso Pontifice immediate injunctis, potest quis dubitare, quia ipse non comprehenditur Constitutionibus. Nihilominus tamen idem sentiendum est,quia dum his religiosis praecipit, intelligitur juxta modum suarum Constitutionum illis praecipere, quamdiu aliud non declarat. Item quia nunquam praesumitur imponi proprium praeceptum, donec sufflicientibus verbis exprimatur.

37. Ad alteram vero partem, quamvis Soto, lib. 7 deJustit., q. 2, articulo quarto, indicet in hujusmodi rebus arduis et missionibus consilium essc expectare proprium Superioris praeceptum, et fortassce in casu dubio (in quo ipse maxime loqui videtur) ita esset consulendum; simpliciter tamen ac regulariterloquendo, id consulendum non est,sed potius ut ad nutum Superioris obediatur.Quia, licet ratio praecepti videatur aliquod meritum addere, tamen illud compensatur, excediturque promptitudine voluntatis, et prius meritum non amittitur. quia voluntas parata est ad muito magis obediendum praecepto, si interponcretur; et per solam simplicem injunctionem satis constat subdito de divina voluntate, ut omnem fructum obedientia, ut omnem divinam protectionem et auxilium eam ob causam sperare possit.

Utrum hoc votum sit solemne, et in quo ejus solemnitas consistat.

38. Ultimo loco explicandum superest , utrum hoc votum sit solemne, et in quo ejus solemnitas consistere possit, quod erat secundum punctum in numero secundo propositum, cujus dubitandi rationem ibidem adduxi. Nihilominus negare non possumus hoc votum esse solemne; nam in Constitutione Ascendente Domino, Gregorii XIIi, primum hi appellantur professi quatuor votorum, quia omnia illa solemnia sunt, alias plurium votorum , appellari deberent, ut infra, a c. 6, videbimus. Postea vero expressius de eisdem dicitur, tribus illis substantiatibus votis solemnibus, quartum similiter solemne addunt speciale Summo Pontifici obedientie circa missiones praestandee ob certiorem S piritus Sancti in missionibus ipsis directionem, eic. Et ex Constitutionibus in forma ipsa profitendi satis colligitur, quia eodem tenore in eadem solemni professione hoc votum cum aliis fit.

39. Ejus autem solemnitas eodem modo videtur declaranda, qui in generali voto obedientiae, proportione servata ; nam in hoc voto probabile est, totam ejus solemnitatem consistere in traditione omnino irrevocabili ex utraque parte, promissioni adjuncia, quam de seipso facit persona profitens, se vere tradens in dominium religionis; sic enim professus Societatis specialiter se tradit in dominium et potestatem Pontificis , quoad hunc effectum missionum, ita ut quoad illum non maneat sui juris, nec propriae religionis, sed tanquam servus Pontificis , quam servitutem tota ipsa religio participat per hanc professionem , quam fideliter per hoc votum servare promittit. Praeterea, sicut in solemni voto obedientiae ita subditur voluntas religiosi voluntati Praelati, ut desinat esse sui juris, atque ob eam rem omnes contractus facti a tali religioso vel nulli sint, vel rescindi a Superiorc possint, ita, cum proportionc, de hoc voto dicendum est, nam in ordine ad missiones, atque adeo in ordine ad habitandum in hoc vel illo loco, ita est professus Societatis alieni juris, ut quidquid efficere vel contrahere ve- lit illi obligationi repugnans, validum csse non possit. Habet ergo hoc votum camdem solemnitatem , quam generale votum obedientiae, servata proportione, et ideo de illa nihil amplius dicendum superest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4