Caput 5
Caput 5
Utrum professio convenienti modo in societate fiat.
Duo in modo emittendi professionem considerari possunt. Unum est, id quod pertinet ad substantiam ejus ; aliud ad exteriorem solemnitatem et caeremoniam spectans. Utrumque potest in praesenti brevissime explicari, quia substantialia hujus professionis jam fere declarata sunt, accidentalia vero sunt paucissima.
1. Forma professionis substantialis ea parte profitentis. — Ad substantiam ergo hujusmodi professionis ex parte emittentis illam, supposita legitima receptione, et sufficiente probatione, de quibus supra, in lib. 2, cap. primo, et hoc libro sexto, cap. secundo, dictum est, supposita etiam debita intentione profitendi, solum sunt verba illa quae habentur in quinta parte Constitutionum, c. 3, § 3: Ego N. professionem fucio, et promitto ommipotenti Deo, coram ejus virgine Matre, et unicersa celesti curia , ac omnibus circumstantibus , tibi reverendo Patri Generali Socictatis Jesu, locum Dei tenenti , et successoribus tuis perpetuam paupertatem , castitatem et obedientium, et secuudum eam, peculiarem curam circa puerorum eruditionem , justa formam vivendi in litteris Apostolicis Societatis Jesu, et im cjus Constitulionibus contentam ; insuper promitto specialem obedientiam Summo Pontifici, etc. In quibus verbis considerare licet, distinctissime contineri omnia quae sunt de substantia status religiosi, ita ut nulla ratione professio magis expressa fieri posse videatur. Nam in ea imprimis expresse fit traditio per verbum profitendi ; deinde singula vota sigillatim exprimuntur, declarantur, extenduntur et limitantur ; ac denique etiam insinuatur totum hoc fieri in religione, per Sedem Apostolicam approbata, dum litterarum ejus mentio fit.
2. Quae verba sint substantialia, quee minime. — Nihilominus tamen advertere necesse esi, non omnia et singula illa verba esse de sub- stantia et valore hujus professionis; multa enim ponuntur ad ornatum, vel majorem decentiam ac devotionem, ut quod fiat promissio omnipotenti Deo, quod coram virgine ma£rc, etc., quodque fiat Generali et successoribus; in rigore enim satis est profiteri, et quatuor vota expresse emittere; hoc enim videtur esse in hac religione necessarium et substantiale, ex mente Constitutionum ejus. Quapropter adverti etiam potest, omnia haec verba, quantum ad dictam expressionem votorum et prcfessionem, sumi per modum unius continuatae orationis, quae non habet perfectum sensum, donec tota proferatur; ita ut siquis solum diceret : Ego profiteor in Societate Jesu, et promissionem expressam taceret, non fieret professus. Idem censeo de singulis votis substantialibus, quod in tribus primis est manitestum ; quia sunt de substantia cujuscumque professionis, et in hac religione, nisi explicite fiant, non censentur fieri, unde qui unum omitteret, professionem non faceret, et ideo nec reliqua duo valida essent, quia non fiunt nisi ut annexa professioni.
3. An valeat forma, si verba quarti voti omtttantur. — De quarto autem posset esse major dubitatio, si quis post prolatam illam formam, usque ad illa verba, jucta formam in ConstiLtutionibus contentam , nollet ultra progredi, ncc quartum votum emittere, an maneret vere professus trium votorum Societatis. In quo mihi breviter dicendum videtur ex parte sua manere professum, quia supponimus habere intentionem profitendi illo modo, qui per se sumptus sufficit ad quamdam veram professionem faciendam; ex parte vero Societatis dependere hunc valorem ex intentione acceptantis ; nam si ille legitime talem professionem acceptet, valida erit ; alias vero minine, ut in sequenti puncto declarabitur.
4. Esx parte acceptantis reguiritur potestas. —JIn quo sit ordinaria. — Delegata non fit generatim nisi forte pro Indiis. — Ex parte igitur Societatis, de substantia hujus professionis est ut in manibus alicujus fiat, qui illam possit acceptare, et acceptet ; hoc enim est de substantia cujuscumque professionis, quia est veluti contractus reciprocus, ut tomo praecedenti tractatum in communi est. Est autem hoc singulare in Societate, ut jure ordinario potestas admittendi ad professionem in solo Praeposito Generali sit, ita enim statuitur quinta parte Constitutionum, cap. 1, § 2, et c.3 in principio. Quia vero in his locis generaliter est sermo de omni admissione, tam ad professionem quam ad alios quoscumque gradus, etiam novitiorum, et de omnibus dicitur potestatem recipiendi esse apud Generalem, posse tamen per se, vel per alios illam exerccre, ideoaliis in locis declaratum est, hanc commissionem admittendi ad professionem ordinarie non debere generatim fieri Provincialibus a Praeposito Generali, sed in particulari ad has, vel illas personas ad professionem admittendas post diligentem inquisitionem, et bonam ac sufficientem informationem de eorum vita et doctrina, ut patet ex declaratione dict. c. 3, p. 9, in lit. A, et ex c. secundo, quinta parte Constitutionum, in principio, ubi in declaratione additur, in remotissimis Indiarum regionibus posse facilius generalem commissionem fieri, in caeteris vero locis non facile. Ex quibus verbis intelligere licet, posse aliquando fieri hanc commissionem confuse et in communi, pro arbitrio prudenti Generalis, et ideo hoc non pertinetad substantiam, sed solum quod potestas sit Praepositi Generalis, vel a Generali commissa. Est autem notanda differentia inter professionem, quae immediate ab ipso Generali acceptatur, vel per alium ; nam ipse potest libere acceptare, ut voluerit ; alii solum juxta potestatem sibi delegatam ; quia in Generali est haec potestas tota quanta ipsa est, in aliis vero solum quanta datur.
5. Resolutio amplior dubii positi num. 3, quoad acceptationem Generalis.—Unde in casu supra posito, de illo qui ex intentione Generalis accedit ad emittendam professionem quatuor votorum, et postea in ipso actu sistit, et non vult emittere quartum votum, dicendum est, si professio fiat coram ipso Generali, in voluntate ejus esse illam acceptare, necne; et si acceptat, validam esse, quia nihil aliud expectabatur ; si vero nolit acceptare, posse id facere, et professionem manere nullam; quia supponimus Generalem accessisse animo acceptandi professionem quatuor votorum ; non ergo censetur acceptare, donec tota professio finiatur, et ipsa, vel scriptum, in quo continetur, recipiatur, vel saltem taceat et consentiat ; ergo quamdiu quartum votum non emittatur, adhuc manet res suspensa, donec Generalis explicet mentem suam.
6. Deinde quoad acceptationem delegati. — At vero si professio admittenda sit per alium, cui demandata solum est potestas admittendi talem personam ad professionem quatuor votorum, non potest talem professionem acceptare, quia non est illi potestas commissa ac- ceptandi ad alium gradum, nisi ad professionem quatuor votorum; et ideo admittere non potest ad aliquem alium gradum, etiam inferiorem ; quia hi gradus non distinguuntur sicut pars et totum, ut qui possit totum, possit et partem, sed distinguuntur ut quaedam tota, seu membra diversa, inter qua non potest fieri illatio, ut qui possit unum etiam majus generare , possit et aliud etiam inferius. Maxime quia professio trium votorum raro et ex magna causa conceditur in Societate ; et ideo non potest is, qui ad professionem quatuor votorum approbatus est a Generali, ad professionem trium votorum tantum admitti sine nova ejusdem Generalis concessionc. Potest denique ad hoc confirmandum argumentum a simili sumi ex juribus asserentibus, cui mandatur provideri de integra praebenda, etiamsi in Ecclesia sint tam integrae quam dimidiae praebendae, et ipse velit dimidia esse contentus, non posse de illa provideri, et cui mandatur dari praebenda certae quantitatis, non posse dari praebendam minoris valoris, etiam ipso volente, c. Cui de non sacerdotali, de Fraebend., in 6, et subjungitur ratio : IVon enim hujusmodi mandata ( quorum fines diligenter servari oportet ) debent ad casus alios quam caopressos extendi. Haec autem ratio et decisio , cum eadem, vel majori proportione, in praesenti locum habet.
7. Solemnitatum seu dispositionum ante professionem recensio. — Circa modum accidentalem, seu solemnitatem hujus professionis, vel loqui possumus de ea quae antecedit ipsam professionem etiam remote, quae magis proprie dici potest dispositio ; vel de ea quae comitatur ipsum profitendi actum. Et quidem pro antecedente solemnitate, seu dispositione ad professionem hanc, multa praescribuntur de jure ordinario Societatis. Nimirum longa probatio, sacerdotium, aetas vigesimum quintum annum excedens, cruditic, prout in capite primo hujus libri tractatum est ; proxime vero requiritur defensio thesium philosophiae ac theologiae, quatuor arecumentantibus, ut habetur parie quinta Constitutlonum , cap. secundo, S2 , quod retinetur in quarta Congregatione, decreto undecimo ; quantus vero profectus in iis scientiis postuletur, ita tandem in septima Congregatione, decreto 28, n. 3, statutum fuit : IVemo ad quatuor votorum professionem admittatur, nisi qui sub finem anni quarti deprehensus fuc- rit tantum eruditionis habere, quantuv necessum foret ad philosophiam ac theologicm cum satisfactione docendun, nisi forsan ad gubernandum , vel concionandum , illustria talenta Lhaberct, etc.; ubi etiam rigorosa satis forma examinis praecipitur , quae ibi videri potest; requiritur deinde a professuris, ut Societatis institutum, ac Pontificias Bullas attente evolvant, in cap. quarto Examinis, numero quadragesimo primo, et alibi ; item ut triduo ostiatim mendicent; ut denique per dies octo ante ipsam professioncm exercitiis spiritualibus vacent, dc quibus in lib. 9, a cap. quinto, agendum erit.
9. Prima solemnitas comitans, non irritans, si desit. — Jam vero pro solemnitate comitante ipsum professionis actum paucissimae quidem caeremoniae, sed gravissimae, et antiquitati valde consentaneae in citato loco Constitutionum, quinta parte, c. 3, praescribuntur ; idque in Congregatione prima , decreto 36, habetur ratum, atque item in can. 20, ubi primo postulatur , ut haec professio publice fiat coram domesticis et externis, qui Missae sacrificio interfuerint. Quae circumstantia videri potest essentialis, ut professio non sit clandestina , utque de illa in foro Ecclesiae constare possit: sed de hoc in tomo superiori diximus , agentes de professione religiosa in genere, omnino servandam esse hanc circumstantiam propter rationem factam ; hactenus vero nullum inveniri jus irritans professionem aliter factam ; idem ergo in praesenti dicimus, quia nec in Constitutionibus, nec in Bullis Societatis invenitur speciale jus irritans, vel majorem necessitatem imponens; et ideo non magis credimus hanc circumstantiam esse substantialem in praesenti, quam in professionibus aliarum religionum.
9. Secunda solemnitas, etiam non irritans, si desit. — Secundo postulatur, ut ante professionem praecedat Missae sacrificium celebratum publice, ab eo qui professionem admissurus est, finitoque sacrificio habens in manibus sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, ad eum se convertat, qui professionem emissurus est, et ita ejus professionem audiat. Quae ceremonia sine dubio gravissima est, et magnam reverentiam conciliat ; et licet peculiaris nostrae Societatis esse videatur, in aliis enim religionibus non solet fieri professio tempore Missae, nec finito sacrificio, non est tamen nova, nam in primitiva Ecclesia ita fuisse usitatum ex Dionysio intelligimus, c. 6 de Eccles. hierarch., ubi sic inquit: Stat quidem sacerdos ante sacrum altare, monasticam imprecationem psallens, etc., ubi hcet non faciat expressam mentionem sacrificii, quod praecederet, verisimile tamen est ita fuisse usitatum, et hoc significare, cum ait, sacerdotem stantem 'ante altare (utique sacrificio peracto), mysticam invocationem super eum, qui professionem emissurus erat, solitum fuisse inchoare, quod ex aliis, quae ibi subjungit, magis intelligitur, ut statim in numero decimo exponemus. Denique Societas loco illius invocationis, solo sacrificio Missae, et precibus, ac collectis ejus contenta est, et illum etiam morem quoad cantum et psalmodiam non imitatur, quia chorum non profitetur, et in omnibus actionibus suis uniformiter, ac simpliciter procedit, et ad debitam solemnitatem sufticit Missa publice dicta, etiamsi absque cantu proferatur , magnamque reverentiam ac timorem conciliat praesentia Jesu Christi Domini Nostri in manibus sacerdotis existentis , ut in manibus ipsiusmet Christi, potius quam Praelati, professio fieri intelligatur.
10. Tertia solemnitas , etiam non de essentia. — Tertio ille, qui professionem emissurus est, dicta confessione generali, voce alta professionis formam, supra a numero primo explicatam, ex scripto legit, ubi merito vox alta postulatur , ut ab assistentibus audiri possit et intelligi ; scriptum autem requiritur, tum ad majorem solemnitatem et certitudinem, ut infra, in num. undecimo, iterum dicetur; tum etiam ut sic singula verba formae, quae vel substantialia, vel decentissima sunt , fidelius et securius proferantur. Sic etiam D. Benedictus, in sua regula, c. 5, 8, praecipit professionem in scriptis redigi. Additur autem in praedicta Constitutione, oportere ut scripta illa forma vovendi per aliquot dies antea fuerit considerata cum diuturna meditatione, et singulari animi et sensuum omnium collectione, ut in Examine, c. 4, 8 quadragesimo primo, explicatur. Et ob hanc causam non fiunt a sacerdote in hujusmodi actione interrogationes illae et exhortationes de saeculi renuntiatione, de perfectione vitae, ac status talis religionis, et similibus, quae loco supra citato Dionysius commemorat, quia supponuntur haec, et per longa probationum tempora esse satis interrogata et proposita, et per proximos praecedentes dies csse multum praemeditata.
11. Quarta solemnitas. — HFjus ratio ex Dionysio. — Altera vatio eg eodem. — Tertia ex auctore. — Quarto, finita forma professionis, qui eam emisit, sanctissimum Eucharistiae sacramentum sumit de manibus ejus qui professionem admittit. Hoc etiam olim servatum fuisse Dionysius supra testatur, qui, 2 p. illius c. 6, ita concludit : Ubi vero (id est, monachus ) ista omnia intente promiserit, divinorum ministeriorum participem efficit , cua jus rei causam in fine tertiae partis ejusdem capitis sic addit: In fine vero omnium, sacerdos ad divinam ita instructum vocat commaunionem, aperte satis insinuans, eum, qua sic consummatus est , non modo contemplatorem forc sacrarum rerum, sive in morem medii ordinis ad communionem accessurum, sed augustiore scientia fretum alio, quam sanctus populus, modo ad communionis divine participationem admittendum. Ac si diceret per hanc communionem moneri religiosum majori puritate et consideratione , quam communem populum, debere divinissimum hoc sacramentum tractare ; quae ratio maxime locum habet iu professis Societatis, qui et sacerdotes esse debent, et officium assumunt exhortandi et disponendi homines ad ejusdem sacramenti convenientissimum usum. Unde etiam subjungit in clericorum ordinationibus sanctam communionem tradi, non solum quia sacramentum hoc est consummativum, et perfectivum omnium sacrarum rerum , quia est summa mysteriorum omnium ; sed ctiam quia omnes ordines, suo modo, sunt participes singulari ratione hujus sacramenti, ut per illud subleventur et perficiantur ; ob eamdem ergo rationem et significationem in fine nostrae professionis nobis divinum hoc sacramentum traditur. Addimus etiam , per hanc communionem, divino quodam modo formari, et stabiliri pactum inter Deum ac Societatem, et professum initum. Nam sacerdos, dans Eucharistiam, ostendit se acceptare professionem, et in suam communionem spiritualem professum recipere ; Deus autem , et Christus, seipsum principaliter dans, auxilium suum ad fidem ihi datam servandam tacite promittit, et pignus singularis praemii postea tribuendi, si ab ea non defecerit tribuit. Professus autem Christum ipsum suscipiens, eum quasi in fidejussorem adducit et Deo offert de fide ae promissione a se praestita servanda.
19. Quinta solemnitas. — Quinto solet sacerdos scriptam professionem accipere de manibus ejus qui professionem emisit; estque bona consuetudo, in signum acceptatio- nis; quamvis necessaria non sit, nec de ea in Constitutionibus fiat mentio; quia satis censetur acceptari professio, publice et cum illa solemnitate illam audiendo, et consentiendo, et maxime (ut dicebam) sacram communionem statim impertiendo. Post haec etiam sequi solet mutua cum amplexu salutatio, cujus etiam meminit Dionysius his verbis : Cum sanctis aliis qui astant viris, ipsum salutat. Per quam salutationem (ait idem Dionysius, c. 5, p. 3) significatur equalium spirituwm sancta socictas, matuaque et jucunda latitia. Et in 3 p. ejusdem cap. 6, ait: Quod si modo quoque, tam sacerdos, quam circumstantes veliqui viri sancti sic dicatum consalutant, sacram intellige Dei praeferentium speciem societatem , qua sibi invicem cum latitia et charitate gratulantur. Hoc ergo eodem spiritu haec consalutatio in nostra Societate fit; hac observata differentia, quod Dionysius insinuat illam salutationem fuisse fieri solitam ante communionem, in Societate vero fit post finitam communionem, quia illa censetur veluti consummatio professionis. Alia vero, quae de mutatione vestium et tonsione, aliisque caeremoniis ibi Dionysius refert, et in aliis religionibus juxta uniuscujusque modum sancte servantur, in hac professione omittuntur, propter rationem supra in numero octavo insinuatam, et quia Societas, ut lib. primo, cap. quinto, diximus, quoad habitum et externam speciem vitam profitetur communem. Additur vero in citato loco Constitutionum postea describendam esse professionem, cum omnibus circumstantiis particularibus ejus, tam personarum emittentis et admittentis illam, quam loci ac temporis, in libro ad hoc peculiariter deputato, ut de toto semper constare possit ad Dei gloriam; similisque diligentia a sancto DBenedicto in citato loco regulae suae praescribitur, in modo quidem aliquantulum diversa, quoad substantiam vero et spiritum eadem, in eumdemque finem tendens.
On this page