Caput 6
Caput 6
De votis simplicibus ultra professionem emissis, ac primum de voto non assentiendi relaxationi paupertatis.
CAPUT VI. DE VOTIS SIMPLICIBUS ULTRA PROFESSIONEM EMISSIS, AC PRIMUM DE VOTO NON ASSENTIENDI RELAXATIONI PAUPERTATIS.
1. De priori parte tituli. — Objectiunculee contra convenientiam horwmn votorum.— Explicatis iis quae professionem Societatis antece- dunt et comitantur, restat dicendum de illis quae consequuntur. Supponendum igitur est, in Societate observari ut, peracta professioue, et emissis quatuor votis solemnibus, separatim, et non ita publice, neque in ecclesia, sed in sacristia, vel alio simili loco coram eodem Superiore, vel alio sacerdote, qui professionem acceptaverat, et aliquibus domesticis, imo et externis nonnullis aliquando, alia simplicia vota emittantur, quae in Constitutionibus praescripta sunt. Quorum mentio ctiam fit in constitutione Gregorii, Ascendente Domino, ut hic mos, inter alia instituta Societatis, expresse et in particulari confirmaretur, ut revera confirmatus fuit. Illorum ergo vim et rationem in hoc et sequentibus capitibus explicare necesse est. Posset autem prius in communi quaeri, an oportuerit nova vincula addere ultra illa quae sunt essentialia professioni. Nam hic etiam locum habet frequens objectio de rei novitate, cum aliae religiones simile quid non observent. Item quia videtur alienum a spiritu Societatis vincula multiplicare; ideo enim in eisdem Constitutionibus, sexta parte, c. 5, declaratur, exceptis quatuor votis, nullas Constitutiones aut ordinationes obligare ad culpam, ut vitentur laquei incurrendi divinam offensionem ; ergo cadem ratione, videri potest non debuisse multiplicari haec vota; vel certe cum ibi non excipiantur, videri possunt non inducere gravem obligationem, quia exceptio firmat regulam in contrarium.
2. Earum dilutio.— Nihilominus non oportet de hac re quaestionem movere, quia certum est et indubitatum, haec vota inducere gravem obligationem, quia habent materiam satis gravem, ut videbimus, et sunt vera ac propriissima vota, ut ex facto ipso et locis citatis evidens est; obligatio autem gravis, per se loquendo, ac seclusa contraria declaratione, quae nulla in praesenti intervenit, inseparabilis est ab hujusmodi voto. Quapropter in dict. c. 5, sexta parte, non omnis alia obligatio votorum excluditur, sed Constitutionum, declarationum et ordinationum; et ideo necesse non fuit illa vota expresse excipere. Quod vero de aliis quatuor facta sit mentio, et non de his, facile respondetur, quia haec in illis virtute comprehensa sunt, tanquam annexum principali. Unde uno quasi actu moraliter loquendo emitti solent, hoc est, non multo post ipsa solemnia. Parum autem refert quod hic ritus vovendi novus sit, si bonus est, et ad finem hujus religionis necessarius. aut valde conveniens. Quae autem fuerit ratio hujus necessitatis et convenientiae, melius in particulari in singulis progressu explicabitur. In genere vero dicere possumus, per haec vota non multiplicari onera, sed caveri quaedam mala, vel incommoda, quae jure timeri possent, si hisce votis non pracluderentur; et ideo sine periculo fieri et observari posse; atque ita nihil repugnare cum spiritu ac intentione Societatis in altera Constitutione, sexta parte, c. 5, insinuata.
3. Dubitandi ratio in hac posteriori parte.— Quod vero attinet ad votum non admittendi relaxationem paupertatis, ratio dubitandi esse potest, quia materia hujus voti, ita indeterminate sumpta, cst incerta et indifferens; ergo non est conveniens materia voti. Antecedens patet, quia in illo voto relaxatio intelligitur, guoad redditus, vel possessionem ullam in propriuin usum, vel ad sacristiam, vel ud fabricam, vel ad aliguem alium fiuem, preter id, quod ad collegia, et domos probationss attinet, admittendum , ut in sexta Constitutionum, cap. secundo, 8 1, lit. A, declaratur. De hac autem relaxatione magna controversia est, an expediat; nam multi putant melius esse ad perfectionem cujuscumque religionis, habere convenientes ac moderatos redditus in communi ; et, quod magis est, Concilium Tridenünum hoc videtur regulariter judicasse, cum facultatem concessit omnibus religionibus (Minoribus et Capuccinis exceptis) admittendi hujusmodi redditus. Et quamvis nunc genevaliter hoc non concedatur, tamen non videtur dubium, quin discursu temporis possit res ad eum statum devenire, in quo ad majus communce bonum vel religionis, vel Ecclesiae expediat hunc modum vivendi in domibus professis Societatis mutare, masime in aliquibus locis, in quibus religio aut fides plurimum labefactata sit; non ergo fuit conveniens Societatem professam novo obligari voto ad hnjnsmodi mutationem non admittendam.
4. Primum punctum circa hoc votu quoad finem ejus. — Fundamentum unum pro tali fine. — Tria breviter circa votum hoc sunt explicanda, seilieet finis, materia, et obligatio hujus voti, ex quibus facile patebit responsio ad rationem dubitandi positam. Ad finem hujus voti explicandum, duo proponit fundamenta B. P. N. Ignatius, in dicto cap.2 sextae partis Constitutionum. Primum est, paupertatem esse murum firmum religionis, et ideo in sua puritate esse conservandam, quantum divina gratia inspirante fieri potuc- rit. In decima autem parte, 8 5, propugnaculumn religionum cam appellat, quas in statu suo et disciplina conservat, et a compluribus hostibus defendit. Quae doctrina consentanea est illi quam tradit D. Thomas 2. 2, q. 186, art. 3, paupertatem esse primum fundamentum perfectionis acquirendae. Quod etiam asseruit S. Bonaventura, in Breviloquio, p. 5, c. 6, dicens, ad integritatem perfectionis primo requiri recessum a malo superbiae, quod fit per paupertatem spiritus; et idem significat opusculo de reformatione mentis, p. 2, c. 16, 17 et 18, et late in Apologia pro Evangelica paupertate ; cujus reirationes et causas late in tomo superiore tractavimus, disputando de variis votis paupertatis.
5. Fundamentum alierum. — Secundum fundamentum est, humanae naturae hostem, ad hoc propugnaculum ac retugium deblilitandum maxime eniti solere, atque ea, quaea primis fundatoribus bene ordinata fuerant, immutare. Quod et experientia ipsa satis notum est, et ex priori fundamento sequitur; nam, cum daemon nitatur totam destruere religionem, maxime procurat ejus fundamentum convellere, et murum ac propugnaculum ejus evertere , quia illo sablato facile poterit tota religio expugnari. Unde prudenter adnotavit Navarrus , licet votum paupertatis inter tria substantialia religionis infimum sit, ut docet D. Thomas 2. 2, q. 188, art. 8, etex objecto ejus facile constat ; et quamvis etiam sit observatu facilius, quia facilius est nostra, quam nos ipsos quoad corpus vel animam relinquere, ut dixit Gregorius, hom. 33 in Evangelia ; nihilominus violationem paupertatis majora nocumenta religionibus attulisse, vel quia frequentor est propter majorem ex parte daemonis impugnationem, eo quod ejus malitia aut minor apparet , aut magis latet, faciliusque proinde dissimulatur ac permittitur ex parte Praelatorum (cum tamen pro castitate maxime pugnet probrum, ac pudor; pro obedientia, Superior, cujus interest, ut pareatur) ; vel etiam quia est maxime accommodata commoditatibus corporis, nam pecunia generale instrumentum est ad omnes illas ; vel denique quia rerum proprietas maxime contraria est ordini religioso, qui hinc leditur penitus, et mutatur, ut dixit Alexander HIT, in Concilio Lateranensi, p. 49, c. 15.
6. Concluditur primum gunctum seu finis dicti voti. — Ex his ergo duobus fundamentis concludit S. Ignatius finem hujus voti esse, ut quod in nobis situm fuerit, hac in parte Societati prospiciamus ; quod aliis verbis dictum est a Gregorio XIII, in Constitutione Ascendente Domino : Ad paupertatis, quee regularis instituti murus est, et propugnaculum, perfectiongm tuendam. Ut enim sustentetur aedificium, et urbs defendi possit, nihil magis curandum est , quam ut fundamentum firmum maneat, et murus integer ac illaesus. Et ideo Alexander IlI, in dict. cap. decimo quinto, Cistercienses religiosos vehementer exhortatur, ut domus ille (ait) que a prima sui origine in ordine vestro sunt fundate , constitutis et ordinatis terminis sint contente ; loquitur autem de terminis paupertatis. Et eamdem sollicitudinem adhibuerunt reliqui Pontifices, gravissimas poenas imponentes violatoribus paupertatis religiose , ut in superiori tomo vidimus. Et gloriosi Patres Dominicus et Franciscus specialem maledictionem suis religiosis transgredientibus paupertatem a se institutam reliquerunt, ut Bonaventura, in Opuscul. de Christi paupertate , de S. Dominico refert, et de S. Francisco legitur in Speculo Minorum.
7. Secundum punctum, id est materia ejusdem voli. — Quad alii fundatores pro paupertate providerint. — Quid B. Ignatius. — Ut autem ad secundam partem (id est, materiam hujus voti) explicandam accedamus, distinguenda est duplex mutatio paupertatis religiosae, una, quoad factum tantum, alia etiam quoad jus. Prior habet de se intrinsecam malitiam; nam consistit in transgressione substantialis voti paupertatis religiosae ; posterior vero, per se spectata, non est intrinsece mala aut prohibita, quia non fit per violationem juris, sed per mutationem illius, factam ab eo qui potestatem habet, ut supponimus. Ali ergo fundatores vel protectores religionum , adjunctis poenis aut maledictionibus praecaverant , ne fieret mutatio a religiosis circa paupertatem, quoad factum, id est, quoad custodiam , vel transgressionem paupertatis promissae ; non vero remedium aliquod providerunt, ne institutio ipsa talis vel talis paupertatis mutaretur; et ita videmus plures religiones, forte sine culpa, quamvis non sine aliqua primi fervoris remissione , rigorem primae institutionis suae, quoad observantiam paupertatis , per Indulta Apostolica temperasse; cui certe Indulto, etiam sponte oblato, virginem Claram renuntiasse legitur. Beatus autem Ignatius ad observationem paupertatis promissae, durante ejus obligatione, nullam poenam vel maledictionem adjungendam cen- suit, praeter eas quae in jure communi continentur, et alia media, quae ad generalem regularum et Constitutionum observationem providit, ut lib. 4, a c. 7, vidimus; praecavere autem studuit ne in jure ipso paupertatis, quod pro Societate statuebat, relaxatio fieret , quod facere non potuit per comminationem aut maledictionem, quia talis mutatio (ut dixi) non erat per se mala, et ideo id fecit adjungendo novam obligationem per hoc votum, cujus materia est, aec procurare, nec consentire , ut relavatio paupertatis in Societate fiat, etiam eo modo quo alias sine culpa fieri posset.
S. Explicatur haec Ignatii providentia ememplo. — Cur professi hoc votum nuncupent. — Est simile de voto quod interdum fieri solet, de non petenda dispensatione circa observationem promissae castitatis; nam mutatio in voto jam facto, media dispensatione, non est per se mala ; tamen, per seloquendo, melius est in voto facto perseverare, et non facile dispensationem petere; et ideo votum illud non petendi dispensationem, et per se bonum est , et distinctam habet materiam ab ipso voto castitatis. Aliud est enim non ducere uxorem, aliud non petere dispensationem ad ducendam illam. Et fieri potest ut aliquis violet hoc posterius votum petendo dispensationem, et non violet votum castitatis, maxime si illa non utatur. Imo fieri etiam potest, ut neque utendo illa agat contra votum castitatis, quia licet dispensatio male fuerit petita, concessa tamen valida fuit, et ita abstulit votum castitatis. Et e contrario, posset quis violare votum castitatis, et non aliud votum non petendi dispensationem, ut si absque dispensatione duceret uxorem. Ita ergo in praesenti votum hoc et bonum est, et distinctum a voto paupertatis, quia distinctam habet materiam. Aliud est enim non habere proprium, nec redditus, vel capellanias, et caetera, quae sunt materia voti paupertatis in Societate; aliud vero non admittere relaxationem in hoc instituto paupertatis, quod est optima materia hujus voti, tum quia perseverantia in primo spiritu religionis per se melior est; tum etiam quia relaxatio paupertatis solet esse occasio cadendi simul a tota observantia rigorosa religionis, ut docuit S. Bonaventura, tomo 1 Opusc., in epist. de Reformandis fratribus ; et Dionysius Carthus., in Opusc. de Reformatione claustr., articulo decimo septimo. Distinctio autem inter hiec vota et eorum materias ecodem signo percipi potest, nam si professus Societatis habeat proprium, etc., peccavit contra votum solemne paupertatis, non tamen propterea violabit hoc votum quamdiu non assenserit, ut simile quid per modum juris seu dispensationis in Societatem introducatur; et e converso, si praebeat hunc assensum, violabit hoc votum, quamvis nihil contra paupertatem peccet. Unde etiam obiter intelligitur ratio, ob quam soli professi hoc votum emittant; quia nimirum ad illos pertinet praecipue Societatis gubernatio, et illi soli habent suffragium in Congregatione generali, in quo solo posset hujusmodi alteratio fieri; et ideo professos obligando, satis fuit in hac parte Societati provisum.
9. Tertium punctum, id est obligatio hujus voli, exponitur. — Est obligatio pure negativa nihil faciendi contra paupertatem. — Objectio diluitur. — Atque ex his facile erit tertium, quod proposuimus, explicare, qualis, scilicet, obligatio ex hoc voto nascatur ; omne enim votum obligat ad executionem suae materiae; materia autem hujus voti est non admittere relaxationem circa paupertatem in Societate institutam ; ergo ad hanc observationem obligat. Ut autem haec obligatio exactius declaretur, et dubitationes, quae insurgere possunt, expediantur, ponderanda sunt verba, quibus materia hujus voti in Constitutionibus proponitur. Nam in sexta parte, cap. secundo, $ 1, sic dicitur : Promittant se ad innovationem Constitutionun , in his, que ad paupertatem pertinent, nilil facturos, nisi anagis restringendam judicarent. Ubi primum expendo hoc votum pure negativum esse, quia non obligat ad aliquid agendum, sed tantum ad non agendum, ut plane constat ex illis verbis: Nihil facturos. Non ergo peccabit contra hoc votum professus , qui viderit alios procurare hujusmodi relaxationem, et non restiterit aut dissuaserit, quamvis possit; quamvis enim in illa omissione possit peccare contra charitatem suae religioni debitam, quomodo etiam posset in simili casu peccare non professus, qui hoc votum non emiserit, non tamen transgredietur hoc votum, quia per illud non obligatur ad impcdiendum, vel resistendum, sed tantum ad non agendum. Quod si quis objiciat, quia non resistens cooperari censetur in moralibus, argumento cap. Quante, de Sentent. excommun., ibi : Eos delinguentibus favere interpretamur, qui cum possint, manifesto facinori desinunt obviare , respondetur imprimis, id procedere in casibus in jurc expressis, et ita declaratis, qualis est in illo textu. Deinde quoad culpam apud Deum solum habere hoc locum juxta mensuram obligationis, quam aliquis habet ad impediendum, vel resistendum. In praesenti autem haec promissio vel obligatio ejus non extenditur ad hujusmodi actionem, et ideo, qui illam omittit, non censetur moraliter cooperari.
10. Actiones due per unam negationem cetantur. — Quid autem sub illa negatione nihil facturos, comprehendatur, in declaratione sic exponitur: Quod nunguam assentientur ad immutandum, quod ad paupertatem in Constitutionibus pertinet, nec in conventu totius Societatis congregataee, nec per seipsum ulla ratione id curando. Ex quibus verbis colligo duas actiones in genere prohiberi ex vi hujus voti; prima ac praecipua est, si coniingat in Congregatione generali de hoc puncto tractari, nunquam ferre suffragium ut paupertas relaxetur, quod suflragium decisivum est, et ideo circa illud maxime urget obligatio; nam si ibi observetur, quidquid antea praecesserit non multum nocebit Societati, quia nulla poterit fieri mutatio, regulariter loquendo. Propter periculum autem quod imminere posset, additur, seu prohibetur secunda actio, quae est, quacumque ratione procurare, ut talisrelaxatio fiat, vel a Societate admittatur : et in Bulla Ascendente Domino, additur, se nunquam quacumque ratione acturos, vel consensuros ; quod tamen intelligo de consensu cooperativo, et dante auctoritatem vel efficaciam aliquam hujusmodi mutationi; nam verba illa ex Constitutionibus sumpta sunt, et justa illas sunt interpretanda; itaque per illam negationem prohibetur omne consilium , seu suffragium, etiam consultivum, de tali relaxatione facienda, et a fortiori omnis positivus favor, aut procuratio, non autem sola permissio.
11. Quaestio prima, an cessare possit hujus voti obligatio. — Statim vero oritur dubitatio, an sit contra hoc votum judicare in aliquo eventu esse expediens talem relaxationem facere. Nam si licet interius ita sentire, licebit et verbis id proferre, et actionibus procurare; nam per sc bonum est et melius, id velle et desiderare, quod religioni magis expediens judicatur; nec votum potest hoc impedire, quia impediret majus bonum. Quod autem illud judicium possit esse licitum, probatur, quia potest esse verum, nam, ut in num. 3 objiciebamus, tanta esse posset mutatio in rebus humanis, ut omnino expediat ad majus bonum religionis habere redditus in communi, vel aliquid similc. Respondetur, posito illo casu, cessare hujus voti obligationem ; exemplum est in voto de non petenda dispensatione; posito enim quod validum sit, ut lib. 2 de materia voti, c. undecimo, numero sexto, attigimus, etsi alii, quos sequitur Sancius, lib. 4 de Voto, cap. octavo, a numero vigesimo, non admittant, plane non obstante absoluta ejus forma, si casus occurrat, in quo, pensatis omnibus, prudenter judicetur melius et gratius Deo esse petere dispensationem, cessat obligatio illius voti justa communem sententiam Doctorum ; Richard., in 4, d. 38, art. 9, q. 3; supplem. Gabriel., ibi, q. 1, art. ult. ; Anton., 2 p., tit. undecimo, cap. secundo, 8 9, ad finem; Soto, lib. 8 de Justit., q. 9, versus finem; Sylvest., Votum, 2, q. 14; Angel., Votumn, 3, numero vigesimo; ita ergo in praesenti. Ratio autem generalis est, quia votum tantum esse potest de meliori bono, ut in citato libro de Voto, cap. septimo, dictum est, et ideo non potest esse impeditivum majoris boni; ergo etiam in praesenti non obligabit votum, quando ejus materia ita mutata est, ut servari non possit sine impedimento majoris boni. Neque oportuit hoc in ipso voto explicari, quia haec conditio generalis est omni voto, ut, scilicet, ejus obligatio cesset, eo ipso quod materia ejus vel inutilis facta est, vel majus bonum impediens. Ut autem hoc sine scrupulo fiat, oportet ut sit evidens et certa mutatio illa facta ex parte materiae; nam in dubio melior est conditio ipsius voti, cum de absoluta promissione certo constet.
12. Quid in casu dubio. — Non videtur tamen fore contra tale votum, in casu talis dubii rem ipsam agitare ac discutere, et rationes dubitandi in utramque partem proponere, et quid verisimilius aut probabilius appareat, proferre ; nam, supposita praedicta dubitationc, haec omnia non solum per se honesta sunt, sed etiam necessaria ad commune bonum, ut in simili dubio vitetur periculum alicujus majoris incommodi totius religionis. Unde etiam addo, in simili eventu, quamvis rei veritas et necessitas non possit certo et evidenter cognosci, non fore contra votum totam dubitationem ei rationes ejus Summo Pontifici proponere, ut ipse statuat quod toti religioni melius esse judicaverit ; quod etiam securius fiet, si prius ab ipso facultas petatur, ut, non obstante tali voto, possit unusquisque quod sentit vel opinatur, libere proponere.
13. Quaestio secunda, an acceptari queat dispensatio oblata in hoc volo.—Primus sensus ejus resolvitur. — Quid si attendatur Papa ut est Prelatus religionum. — Occurrit vero statim dubitatio illa, scilicet, an obliget hoc votum non solum ad non petendam dictam relaxationem, sed etiam ad non admittendam ilam motu proprio a Pontifice concessam. Dupliciter autem potest hoc a Summo PontiPce concedi, scilicet, praecipiendo, vel indulgendo. De priori modo nulla est quaestio, quia obediendum omnino est praecipienti Pontifici. Dices : Pontifex ut Pontifex non habet jus praecipiendi in his materiis quae pertinent ad consilium; ut est autem supremus Praelatus religionum, nihil potest praecipere contra regulam, maxime quae voto firmata est; ergo iu eo casu non tenebimur obedire tali pzaecepto. Respondetur materiam illam esse capacem praecepli Pontificis, ut Pontifex est, si supponamus hic et nunc prudenter judicari talem paupertatem esse nocivam, vel impeditivam majoris boni talis religionis, in ordine ad finem sibi praestitutum; nam, licet profiteri aut non profiteri paupertatem, absolute loquendo, non sit materia praecepti, sed consilii, supposita tamen professione religionis, servare in eo statu hunc vel iilum modum paupertatis, potest esse materia praecepti Pontificis, quia potest esse medium moraliter necessarium ad commune bonum talis status a Pontifice in Ecclesia Catholica approbati; sicut posset Pontifex a principio approbare talem religionem cum hoc modo paupertatis, et non cum strictiori, vel laxiori, et a fortiori posset prohibere ne quis talem statum profiteretur, nisi sub tali paupertate, ut per se constat. Ita ergo postquam semel approbavit religionem cum uno genere paupertatis, potest, mutatis temporibus, illam approbationem revocare vel mutare, prout expedire censuerit, et consequenter prohibere ne deinceps quis talem statum profiteatur nisi sub tali paupertate. Tenebitur ergo religio parere hujusmodi praecepto, quod justum praesumitur, quamdiu oppositum evidens non est, manatque a Summo Pontifice, quatenus talis est, quia ad illum sub hac ratione spectat religionum instituta approbare, vel mutare, continetque in virtute illud praeceptum, vel dispensationem voti, vel declarationem, quod cum talibus circumstantiis non obliget. Imo, supposita hac declaratione, vel manifesto fundamento ejus, posset Summus Pontifex, etiam ut supremus Praelatus religionum illam mutationem facere, et sub obedientiae virtute orsecipere, quia non esset contra votum, nec proprie contra regulam, sed esset rationabilis mutatio regulae, ad meliorem totius regulae observationem ordinata.
14. Aliorum resolutio per vium irritationis. — Boejicitur. — Dicunt etiam aliqui, posse Pontificem, ut supremum religionis Praelatum, irritare hoc votum suo arbitrio, et consequenter praecipere relaxationem paupertatis, admittendo dominium, verbi gratia, in domibus Societatis. Sed mihi valde probabile est non posse Pontificem hoc votum irritare, quia est votum quodammodo de substantia talis status, vel certe per se aunexum illi ; vota autem hujusmodi non possunt irritari a Praelatis religionum. Item quia in potestate irritandi , quoad materiam vel objectum, non videtur excedere, per se loquendo, Summus Pontifex Praepositum Generalem cujuscumque religionis respectu suorum subditorum; quia ex eadem traditione, et ex eodem voto obedientise, nascitur illa potestas; certum est autem non posse Praepositum Generalem irritare hoc votum; ergo nec Pontifex. Item quia alias posset pro sua voluntate, sine alia justa causa, hoc votum tollere, quod incredibile est, quia est contra intentionem voventium, et totius religionis , quae nunquam voluit, quoad hanc partem, tribuere alteri potestatem dominativam. Sicut etiam non est verisimile posse Pontificem irritare suo arbitrio, et sine causa votum abstinendi a carnibus et lacticiniis, quod religiosi Minimi emittunt. Addo insuper, etiam ablato hoc voto, non posse absque legitima causa praecipi Societati professae, ut admittat dominium, quia illud est contra votum solemne paupertatis, cujus obligatio auferri non potest sine causa legitima; necesse est ergo ut virtualis dispensatio vel interpretatio intercedat, quae non potest esse sine causa justa, vel cogente; unde, quia talis causa rara est, et difficilis ad estimandum, ideo Pontifex raro vel nunquam talia praecepta religionibus imponit.
15. Secundus sensus ejusdem questiunculg. — Arguitur in partem negantem. — Alio ergo modo potest hoc Pontifex concedere indulgendo, sicut Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 3, de Regularibus, concessit fere omnibus religionibus, ut possent habere bona immobilia, etiam quibus antea non erat permissum. In co autem casu, dubitari potest an si Pontifex nunc similem concessionem faciat Societati professae, possent licite professi illam acceptare sine transgressione hujus voti; videntur enim non posse, quia promittunt se nunquam quacumque ratione acturos, aut consensuros in hujusmodi relaxatione; ergo cum tunc non cogantur acceptare, nec licite consentire possunt. Sicut qui vovit non petere neque accipere dispensationem voti, non potest licite illam acceptare, etiamsi Pontifex illam concedat.
16. Pars affirmans primo a smili.— ProLatur secundo diluendo argumentum mumeri preecedentis. — Probatur tertio retorquendo eaemplum partis negantis. — Nihilominus probabilius censeo, hoc votum non obligare professos Societatis ad non acceptandam illam Pontificis concessionem. Quod in simili casu videntur sensisse Patres secundae Congregationis generalis, quando cesserunt illi concessioni Concilii Tridentini, nam id fecisse videntur, non ex necessitate, et obligatione prioris voti, sed quasi denuo illud confirmantes, ut significant illa verba, canone 21: Congregatio totius Societatis nomiue cessit cucumque juri provenienti em concessione Concilii Tridentini. Habebat ergo jus non cedendi, si vellet. Et infra, ut justa nostras Constitutiones, el vota que post professiwnem emittuntur, in professis, ac ipsorum domibus paupertatem velinere ; quae verba indicant quasi novam voti confirmationem spontaneam, ac mere voluntariam; et ideo in actis ejusdem Congregationis, propositum refertur, an placeret decreto Concilii renuntiare; et ab omnibus responsum esse, Placet; quae verba indicant non ex obligatione hujus voti, sed ex amore perfectionis id fecisse. Praeterea supra ostensum est, verba illa, nunquam acturos, vel consensuros, justa mentem Constitulionum interpretanda esse; in Constitutionibus autem solum ponitur pro materia hujus voti, non procurare ullo modo, neque essce causam hujus mutationis; ergo acceptare illam, sia Pontifice fiat, non est contra hoc votum. Neque est contra verbum illud non consensuros, nam ibi est sermo de consensu cooperativo in actionem , seu negotiationem huic voto contrariam, cujusmodi esset suffragium in Congregatione; acceptatio vero haec neque est consensus cooperativus, sed receptivus, ut sic dicam; neque etiam est in actionem voto contrariam, sed in eam tantum quam Summus Pontifex auctoritate sua efficere potest. Tandem id ostenditur retorquendo exemplum adductum ; nam si quis voveat praecise non petere dispensationem aut non procurare licentiam ad aliquid faciendum, et Snuperior suo nutu offerat dispensationem, vel licentiam, non est contra votum illam acceptare; quia minus est acceptare quam petere, et obligatio voti non est extendenda ultra rigorem verborum, nisi aliud certo constet de intentione voventis. Ita ergo est in praesenti.
17. Instantie contra progime dicta occurritur. —Dices: ergo si Societas professa nunc velit uti concessionc facia a Concilio Tridentino, posset id facere, sine laesione hujus voti. Respondetur negando sequelam, quia res non est integra, neque in eodem statu; postquam enim Societas cessit illi privilegio, virtute confirmavit votum solemne ejusdem paupertatis, non obstante illo; et in eodem sensu professi sunt eamdem paupertatem successores omnes, et consequenter per hoc votum promittunt, paupertatem illam, quam sic professi sunt, illaesam conservare, nihil ex parte sua innovando, quod ad relaxationem pertineat; revocarc autem cessionem factam, praesertim postea a Sede Apostolica cum reliquo instituto toties confirmatam, esset magna relaxatio; et ideo sine dubio esset contra hoc votum. Secus autem erit, si vel Summus Pontifex, vel aliud Concilium generale in futuro tempore denuo similem facultatem faciant, nam tunc habebit Societas eamdem Iibertatem renuntiandi, vel acceptandi illam, quam habuit secunda Congregatio generalis circa decretum Concilii Tridentini.
18. Quaestiuncula tertia, quorum bhonorum paupertas non velacanda. — Dictum votum simplea est. — Posset praeterea circa hoc votum dubitari, an obliget solum circa paupertatem professorum et domorum professarum, vel etiam circa alia, qua pertinent ad paupertatem scholarium, collegiorum, et domorum probationis; et ratio dubitandi sumit'ur cx verbis illis Declarationis, c. 2, sexta parte: Innovare quod ad paupertatena attinet, est relavari ad redditus, vel possessionem ullam in proprium usum, etc. Constat autem haec solum pertinere ad domos professas. Imo hinc oritur dubium, an hoc votum solum obliget ad non procurandam relaxationem quoad haec bona immobilia, non vero circa omnia alia, quae in paupertatis usu Societas observat, ut lib. 4, a c. 7, vidimus. Respondeo breviter obligationem hujus voti extendi ad totam materiam paupertatis, prout cadit sub votum in Societate factum, iu quocumque gradu seu statu illius factum sit. Hoc satis explicatum estin dicta constitutione Gregorii XIIT, ilis generalibus verbis: Nunquam acturos, vt que in Constittonibus Societatis circa paupertatem ordinota sunt, immutentur ; in Constitutionibus autem tam sunt ordinata, quae pertinent ad collegia et domos probationis, quam caetera. Et ratio reddi potest, quia professi non tantum hoc promittunt propter seipsos, vel domos suas, sed pro tota Societate, cujus cura et praecipua gubernatio illis incumbit. Unde quod in praedicta declaratione dicitur, ideo est, quia illa est praecipua, et magis propria materia voti paupertatis in Societate. In decima autem parte Constitutionum, S 5, additur, aon accipere stipendia pro nostris ministeriis, et non applicare redditus collegiorum ad utilitatem domor'um ; quatenus ergo haec vel alia pertinent ad materiam voti paupertatis in Societate, eatenus eorum immutabilitas sub hoc votum cadit. De quo inquiri etiam posset an sit solemne, vel simplex; sed ex materia, et modo quo fit, et ex intentione Constitutionum et Bullarum constat esse simplex.
On this page