Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

De voto non ambiendi dignitates, quod professi societatis emittunt.

CAPUT VII. DE VOTO NON AMBIENDI DIGNITATES, QUOD PROFESSI SOCIETATIS EMITTUNT.

1. Vera suppositio. — Forma, sub qua hoc votum a professis Societatis emittitur, ita habet: Praterea promitto nunquam me actarum, vel pretensurum, ne indirecte quidem, vt in aliquam prelationem, vel dignitatem in Societate eligar vel promovear. Promitto praeterea nunguam me curaturum, pretensurumve ecira Societatem, praelationem aliquam, vel dignitatem ; praescripta est haec forma in prima et tertia Congregatione generali, et sumpta est ex 10c. Constitutionum, S 6, et eisdem fere verbis probatur in Constitutione Ascendente Domino, saeepe citata : Neque praetensuros (dicitur ibi) ne indirecte quidem, ut in aliquam praelationem, vel dignitatem intra vel extra Societatem eligantur. De hoc igitur voto nulla est controversia, quin licitum et sanctum sit, ut expresse docuit D. Thomas 2. 2, quaest. 185, articulo secundo, ad 3, et ib. Cajetanus; et Soto, lib. 10 deJustitia, quaest. 2, art.2ad 3; Antonin., tertia parte, tit. vigesimo, c. 2, S 6. Et ratio est, quia tale votum evidenter est de meliori bono.

2. Episcopatum appetere illicitum esse, probatur auctoritate. — Quam Episcopatus appetitionem damnent hi Patres. — Ut autem hoc explicetur, advertendum est quaestionem esse inter Theologos, an appetere Episcopatum, vel procurare illum (et idem est cum proporiione de qualibet alia praelatione) illicitum sit, quam citati Doctores ibidem tractant, et plures refert Henriq., ip sua Summa, lib. decimo, cap. irigesimo secundo, num. tertio, in comment. ; sentiuntque id esse illicitum, ac pertinere ad ambitionem, vel praesumptionem; quod etiam docent Card. in Clem. 7n plerisque, de Elect., q. 7; Abb., inc. Non est, de Voto, numero nono, idemque insinuavit Augustinus, 19 de Civitate, cap. decimo nono, dicens : Zocus superior, sine quo pogulus regi non potest, etsi administretur, ut decet, tamen indecenter appetitur ; et Chrysostomus, lib. 3 de Sacerdotio, parum a principio, cum multa commemorasset Episcopo necessaria, subdit : Interque illud precigumn, sacerdotis auiinum honoris illius desiderio undiguevacare; et infra sibi objiciens illud Pauli: Si quis Episcopatum desiderat, ctc., respondet: A£ ego non operis ipsius, sed dominationis ac potentice desiderium pestilens esse divi. Quod eleganter prosequitur, ambitionis pericula exaggerans. Idem vcro, hom.3 in Acta, cum ita ipsiusmet Episcopatus periculum extulisset, ut paucos ex cis salvari, et alia similia dixisset, subdit : Hec loguor, non ut vobis gudorem incutiam, sed ut vestram cohibecam cupiditatem ; quem enim conscium adibis, si procuraris vel per lecipsum, vel per alium? quibus oculis intueberis illum qui tibi fuit auailio? quid habebis quod excuses ? et hom. sexagesima sexta in Matt.. tractans illa Christi verba: Principes Gentium dominantur corum, Matth. 20, ait, illis ostendisse Christum, gentium mores esse prima quaeque appetere: Tyrannica (inquit) hec passio est, et nonnunquam eximios eliam viros perturbat ; quapropter cum vehementiore castigatione indigeat , acrius etiam ipse vnsurgit, comparatione gentium tumentem ipsorum animwn retinens ; nam qui primatum querunt, sibi ipsis dedecori sunt, ignorantes hoc se pacto in infima detrudere. Similia habentur in imperfecto, hom. trigesima quinta, inter alia : Quicumque desiderat primatum in terra, iuceniet confusionem in coelo, ut jam inter servos Christi non sit deprimatu certamen. Et infra: Folens Dominus duorum fratrum ambitionem eatinguere, et decem discignlorum invidiam, introducit dferentium inter principes auundialos et ecclesiasticos, ostendens, quia primatus in Christo neque ab aliquo appetendus est Lhabente , neque alteri invidendus est 1,01 habenti. Haec autem et similia dicuntur a sanctis Patribus de appetitu praelationis, qua- tenus in ea honor, excellentia et superior potestas spectatur, et concupiscitur ; nam hoc modo talis appetitus, et omnis praetensio, quae ex illo procedit, malitiam habet ambitionis et vanae praesumptionis.

3. Prima assertio bipartita. — Si ergo votum sumatur quatenus coercet hoc vitium et inordinatum appetitum, manifestum est essc optimum, et religioni valde exspediens. Primum patcet , quia abstinere ab hujusmodi vitio, optimum est; ergo promissio de cavendo hoc vitio etiam est optima. Nec refert quod per se, et ex divino ac naturali jurc, teneamur vitium hoc fugerc, tum quia ea etiam, quae per se bona et necessaria sunt, laudabiliter Deo voventur, ut tract. 6 est ostensum, in lib. 2 de Voto, c. 3; tum etiam ut augeatur obligatio; quia fortasse in hujusmodi negotio inordinatio tantum esset venialis culpa, quae interveniente voto erit mortalis; tum denique quia ad aliquod amplius obligat hoc votum, quam ad vitandum id quod per se malum est, ut statim dicam.

4. Secundum autem probatur, quia nullum vitium potest esse magis perniciosum communitati , praesertim religiosae, et specialiter Societati. Ex hoc enim vitio invidiae, dissensiones , contentiones, calumnia, quae sunt pestes cujuscumque communitatis, oriuntur, ut sumitur ex Basilio, in Constitutionibus monast., c. 10, et ex Augustino, 5 de Civit., cap. duodecimo et sequentibus; et ex Philosophis, Plutarcho, in Moralibus, lib. de Auditoris officio, ante medium. Et ideo Plato, in Gorgia, quem laudat Eusebius, lib. 12 de Praepar. Evangel., c. 4, dixit : Nemo sponte ad gubernandam Rempublicam accurrat. Quod si hoc verum est de seculari Republica, multo magis de ecclesiastica , cujus gubernatio ad spirituale bonum subditorum ordinatur; et ideo Leo Papa, epist. 85, alias 83, c. 1, refertur c. Miramur, 61 d., non solum eos graviter reprehendit, qui Episcopatum ambiunt, sed etiam qui ambientes eligunt : Non est hoc ( inquit ) consulerc populis , sed nocere ; nec praestare vegimen, sed augere discrimen ; integritas enim praesidentium salus est subditorum, et ubi est iuncolunitas obedientie, ibi est fwma doctrine. Principatus autem , quem aut seditio ertorsit, aut ambitus occupavit, etiamsi mor ibus aut actibus non offendit , ipse tamen initii sui est perniciosus ewemplo; et difficile est ut bono peragantur eaitu, que malo sunt inchoata principio. Quae gravissima sententia majori quadam rationc locum habet in Con- gregatione religiosa, tum quia non solum salus, sed etiam perfectio singulorum, ex vita, et exemplo praesidentis magna ex parte pendet; tum etiam quia totum religionis bonum ex obedientia pendet, quae ex ambitione maxime perturbatur. Nam, ut dixit Symmachus Papa, in Synodo Romana, c. 1:: Quos amor dominationis invadit , ctiam jugum Hcclesiastice discipline facit respuere; et ideo dixit idem Pontifex , epist. 1, c. 5: Cum hic eacessus in laica conversatione culpetur, quis dubitat quin religiosis ac Deum timentibus incutiat opprobrium ? habetur in c. Nullus itague, 1, q. 1. Et rationem explicuit optime Bonifacius, 3p., in c. Quorumdam, de Electionibus, in 6. Quia religiosus ambiens dignitatem, suae professionis oblitus, incipit retro respicere. Denique nihil perfectionis, imo et virtutis viam ita impedit, sicut ambitio; est enim, ut seripsit Bernardus , sermone sexto in Psal. Qui halitat : Subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum erugo, tinea sanctitatis , excoecatrix cordium, ex remediis morbos creans , generans ea medicina languorem. Qui etiam legi potest epist. 42 et 126.

5. Applicatio dictorum ad sSocictatem. — Ob hanc ergo causam tanta sollicitudine praevenit B. Ignatius, ut huic vitio in Societate viam omnino praecluderet , mediante hoc voto speciali professorum, quod illis maxime conveniens fuit, quia et intra Societatem praecipua gubernatio ad eos pertinet, et extra Societatem illi esse possunt ad hujusmodi dignitates aptiores. Et propter hanc etiam causam potuit csse in hac religione votum hoc magis necessarium, quam in aliis, quia facilius poterat hoc vitium eam impetere, eo quod professi ejus futuri erant, quoad fieri posset, litteris eruditi, et ad Ecclesiastica quaecumque ministeria idonei, et in eis plurimum exercitati ; unde etiam facile consequi poterat, ut inter principes et Praelatos Ecclesiae familiariter versarentur, illisque grati ac benevoli existerent ; quae omnia, et multa alia, quae ab unoquoque considerari possunt, facile poterant ambitionis motus excitare, vel etiam promovere, nisi, quantum est ex parte instituti, hoc remedium esset adhibitum; quod non solum utile est post professionem, quando ipsum votum emittitur; sed etiama principio his qui in novitiatu instituuntur; quia statim hoc spiritu imbuuntur, ut concipiant nihil esse magis contrarium fini, ad quem in hac religione tendunt, quam inor- dinatum ambitionis affectum ; ac proinde ctiam factum est ut nulla in re Superiorum providentia magis invigilet, quam in hoc vitio a Societate exterminando, tum praelaturas intra religionem soli Generali committendo, ut lib. 10, c. 3, dicetur; tum etiam cum dcebita reverentia procurando, ne electio alicujus extra religionem a Pontifice intentata ad effectum veniat, ut non semel cum divina gratia perfectum est, et in historiis Societatis legitur (Vide Ribaden. et Orlandin. citatos, c. seq., n. 22.); quoad ipsum vero generalatum una inter alias perpetuitatis ejus causas redditur in nona parte, c. 7, in declarat. lit. A, quod longius recedet omnis cogitatio, et occasio ambitionis, quee hujusmodi officiorum pestis est, si certis temporibus esset eligendus.

6. Secunda assertio. — Addendum vero ultertus est, per hoc votum non solum prohiberi id, quod per se et natura sua malum est, sed etiam aliquid de se indifferens, quodque justo aliquo titulo honestari potest. Quanquam enim appetere praelationem propter excellentiam et potestatem , malum sit, appetere illam propter fructum aliorum et propter vigilias et labores ejus, non est ex se malum, imo potius habet spceciem boni, dicente Paulo, ad Timotheum 3: Qui Hpiscopatum desiderat, bonum opus doesiderat. Ex quo fit ut procurare Episcopatum, si fiat ex moderato atfectu propter dictum honestum finem, et cum aliis circumstantis debitis, non sit malum ex natura rei, et aliquando fortasse posset esse meritorium , si Episcopatus vel praelatio multum haberet laboris, et parum honoris aut temporalis utilitatis, et ideo pauci vel nulli essent digni qui illum acceptare vellent. Per hoc igitur votum non solum obligantur professi Societatis non procurare praelationem extra vel intra Societatem, ambitiosa vel turpi intentione, aut praetensione, sed etiamsi ea praetensio aliquo titulo vel colore honestari videatur. Hoc constat ex ipsa forma vovendi, uunquam me acturun, curaturum aut pratensurum ; quae verba indifferentia sunt ad praetensionem alias licitam vel illicitam ; sicut qui absolute vovet castitatem, non solum promittit abstinere ab illicitis actibus venereis, sed etiam a licitis matrimonii. Neque obstat quod in 86, decima parte Constitutionum, dicitur : Eri summi momenti, ut perpetuo felim status Societatis conservelur, diligentissime ambitionem malorum omnuium in quavis republica cel congregatione matrem submovere, etc. Pici- mus enim, licet hic sit principalis finis hujus voti, non tamen esse adaequatam materiam ejus, quia ad illum finem consequendum medium convenientissimum fuit, omnino praecludere aditum ad hujusmodi dignitates querendas, ut statim in eadem Constitutione additur ; non praecluderetur autem aditus, moraliter loquendo, nisi absolute omnis praetensio, abstrahendo a licita vel illicita, prohiberetur ; nam tunc omnibus aperta maneret janua, ut rationabiles causas suae praetensionis confingerent.

7. Atque ita patet ratio hujus tam universalis materiae ; et addi potest alia, quia quamvis interdum possit quis bona intentione, ct ex rationabili causa, praelationem aliquam praetendere, tamen id, moraliter loquendo, rarissimum ecst, et;multis periculis expositum, ideoque, simpliciter loquendo, melius est ab omni tali praetensione, sive licita, sive illicita, in universum abstinere. Est ergo illa accommodata materia voti, et Societati valde necessaria. Conscquentia satis patet ex dictis. Antecedens vero et per se notum moraliter videtur, et consentaneum est testimoriis Patrum, qua n. 2 adduximus, et quae statim afferemus. Solum fingi posset casus, in quo non solum esset licitum, sed etiam necessarium ex praecepto naturali vel divino praelationem procurare, propter spiritualem salutem proximorum; ut si ponamus illam maxime periclitari, et non esse aliam personam quae possit aut velit ei subvenire. Hic tamen casus adeo extraordinarius est, ut cogitari potius valeat quam timeri ; quia ad pastores Ecclesiae speciat his necessitatibus providere, per quam providentiam sufHicienter potest subveniri necessitati populorum, absque praetensione et negotiatione alicujus persona; quae praetensio regulariter potius impedit quam juvat, quia reddit personam suspectam, et in foro Ecclesiae minus dignam. Ut enim dixit Gregorius, lib. 7, epist. 4110, et habetur 1, q. 7, c. ult. : Sicuti, qui invitatus venwit, queesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importune scingerit,est procul dubio vepellendus : nam qui sic nititur ad altiora conscendere , quid agit, nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo descendat ? Similiaque sumi possunt ex Clemente I, epist. 1, et ex Concilio Aurelianensi II, tempore Vigilii, c. 1. Quia ergo hoc regulariter est malum, vix admitti potest casus, in quo tale mcedium sit necessarium ex charitate ad subveniendum proximis.

8. Esto tamen contingere possit, propter illud non oportuit exceptionem in voto faccre, sed hoc relinquere generali regulae, et naturae voti, cujus obligatio cessat, quando tanta fit mutatio in materia. Unde, admisso tali casu, solum id faceret, quod ad subveniendum proximis ex parte sua sufficeret : quale esset dare notitiam Pontifici, vel ei cui cura incumbit, de necessitate proximorum, sese ad labores offerendo, quantum ipse voluerit, vel expedire judicaverit; tunc enim locum habet quod Gregorius ait, 1 p. Pastoralis, c. 1, praedicationis officium nonnunquam laudabiliter appeti, id confirmans exemplo Isaiae, c. 6, qui cupiens prodesse proximis, Domino quaerenti quem mitteret, ultro se obtulit, dicens : Ecce ego, mitte me; et c. 8 subdit, tunc esse posse laudabile Episcopatum quaerere, quando per eum ad supplicia graviora pervenire posse non dubitatur: et ideo ait dixisse Paulum : Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, quia illo tempore hoc dixit, quo is, qui plebibus praerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur.

9. Quaestio prima, um hoc cotum solo affectu violetur. — Approbatur pars negans. — Quaeret vero aliquis, an desiderare vel appetere praelationem sit contra hoc votum; ubi etiam exponendum erit quid significetur illis verbis, directe vel indirecte, atque adeo quae actiones censeantur prohibitae ex vi hujus voti. Primum ergo dicimus, solo affectu et appctitu interno desiderare praelationem, esto sit alicqui malum et prohibitum, non esse huic voto contrarium. Probatur, quia desiderare, quamdiu in hoc sistitur, non est praetendere, procurare, aut agere aliquid ad obtinendam dignitatem ; nam per haec omnia verba caxplicatur aliquis influxus, vel causalitas circa effectum obtinendi dignitatem; per solum autem desiderium nihil causatur, neque applicatur aliquod medium, quando intra limites desiderii homo continetur; tota autem materia hujus voti explicatur per illa verba, agendi, procurandi, aut pretendendi; crgo in illo non comprehenditur praecisus actus desiderandi ; ergo per illum solum non violatur votum, per se loquendo. Quod ideo addo, ut excludam scandalum, quod sibi ipsi (ut ita loquar) quispiam inferre potest, exponendo se morali periculo frangendi votum: quia difficile est, post conceptum desiderium, non cfficere aliquid ad implementum cjus, praesertim oblata occasione; nam hac ratione posset jam tunc inchoari laesio voti; sed hoc ra- rum erit, nisi desiderium sit vehemens, et de morali periculo per aliquod experimentum jam constet.

10. Nec omnis externus actus ex affectu praelationis id votum violat. — bDeinde assero: facere aliquid ex hoc desiderio, quod solum ordinatur ad majorem capacitatem, vel dignitatem ipsius desiderantis, nondum videtur esse etiam indirecta praetensio, et ideo consequenter non videtur violatio hujus voti, dummodo negotiationem aliquam circa alios non involvat. Ut, verbi gratia, studet quis diligenter, ut sit magis capax praelationis intra vel extra Societatem, et ex ejus desiderio in Po munere laborat; non existimo certe peccare illum contra hoc votum, etiamsi coram Deo ambitiosus sit, et ea ratione studium ad culpam ei imputetur apud Deum ; quemadmodum qui ex interna haeresi induceretur ad studendum pro impugnanda fide, nondum censeretur expressisse satis haeresim contra leges Ecclesiae. Ratio vero est, quia, licet interius et apud Deum id sit praetendere praelaturam, non tamen exterius et apud homines; quando autem per hoc votum promittimus non praetendere, etc., intelligitur de praetensione humana, cum aliqua negotiatione, et inductione ejus qui possit praelationem dare. Et explicatur in hunc modum, quia aliud est objective tantum posse alium movere ad sui electionem; aliud vero per aliquam actionem moralem effective illum movere ad exercitium actus dandi pralationem (ut sic dicam). Hoc posterius est in universum prohibitum ex vi hujus voti, ut ex verbis adductis constat; non autem prius, quia illo modo excitare seu movere alium ad meam clectionem, sceu conferendam mihi praelationem, est quidam effectus necessario consequens ex ipsa scientia, aut virtute ac similibus dotibus, et ideo illud per se non prohibetur voto. Quamvis autem intendere hunc etliectum propter se, scientiam autem et virtutem propter ipsum, malum sit, nihilominus per hoc votum illa prava intentio per se non prohibetur, quia hoc votum directe cst de actionibus externis, ut ex verbis ejus declaratum est. Confirmatur tandem, quia aliter explicatum hoc votum moraliter esset valde periculosum, generaretque plures scrupulos, quia intentio hominis facile mutatur, et difficile cognosci potest; ideoque non fuisset expediens voverc, non habere hanc vel illam intentionem, in actionibus de se bonis et necessariis religioni.

11. Quaestio secunda , an ostentare virtutem cum intentione pralationis sit contra hoc votum. — Et arguitur pro parte negante. — Magis dubitari potest an sit contra hoc votum ostentare aut fingere virtutem apud Generalem, aut alios qui ad hanc promotionem juvare possint, solum ex affectu captandi praelationem. Videtur enim ex dictis in prima confirmatione numeri praecedentis, hoc non esse contra hoc votum, quia hoc non est moraliter agere, sed solum est objectum ipsum ornare, et aptum reddere ad excitandos alios, saltem per imaginem virtutis. In contrarium vero est, quia votum obligat ad non procurandum directe nec indirecte; quid autem est indirecte procurare, si hoc non est? Item quia si hoc non esset contra votum, etiam procurare, ex dicta intentione, ut alius me laudet apud Superiorem, seu bonam informationem tribuat, etiam falsam, non esset contra hoc votum; quod plane est absurdum, quia illa est magna ambitio indirecta. Sequela autem patet, quia talis laudatio vel informatio solum est objecti propositio; non est autem inductio, nisi in quantum ab ipso objecto fieri potest.

12. Tnterest inter procurare virtutem vel scientiam, etl cearum ostentationem. — Temperatur data resolutio. — Respondeo ad dubitationem videri quidem ostentationem illam praetensionem indirectam (quanquam res non careat dubitatione, quia ratio in dicta confirmatione facta non caret difficultate), et praeter hunc possunt esse alii modi praetensionis indirectae, ut est, verbi gratia, obsequiis aut beneficiis benevolentiam apud aliquem procurare, ex intentionc parandi viam ad obtinendam praelationcm, quamvis haec intentio omnino non declaretur, quia talis declaratio jam redderet praetensionem directam, quae non requiritur ad violationem voti. Deinde procurare apud Generalem vel alios bonam famam, seu aestimationem, per aliorum informationem, etiam est ambitio indirecta, quando ex dicta iutentione fit; quia nullus est eflicacior modus negotiationis in hujusmodi rebus. Et ideo sub nomine praetensionis propriissime comprehenditur. Unde si talis intentio explicetur , est praetensio maximce directa ; quando autem latet, est indirecta (formalis enim praetensio interior semper est in se directa, solumque dicitur indirecta, quando aut ipsa externa praetensio, aut ipse praetendens nobis illam non esprimit formaliter, ut ex 1. 2 suppono), quod cen- seo verum, non solum quando informatio falsa est, sed etiam quando est vera, quia eodem modo procedit ratio facta. Nec refert quod procurare bonum nomen aut famam apud alios, per se non sit malum, neque ambitio ; nam satis est quod sit de se indifferens , et quod relatum ad talem finem sit tacite seu indirecte praetendere praelationem. Et in hoc est differentia inter haec duo , procurare virtutem aut scientiam, vel procurare immediate existimationem virtutis aut scientiae apud alios ; nam primum est per se bonum, et ideo per hoc votum non prohibetur, etiamsi possit male fieri ex prava intentione operantis ; secundum autem ex se ad summum est inditferens, et solitarie spectatum, seu absque positiva ordinatione ad bonum finem, statim contrahit speciem quamdam ambitionis; et ideo continetur sub actionibus indirectis, quae per hoc votum prohibentur fieri ex tali intentione ; et ob eamdem rationem id apparet probabilius de hypocrisi, seu fictione virtutis; quia talis etiam actio prae se fert speciem ambitionis, et non pertinet ad virtutis operationem, sed ad ostentationem ejus ; ideoque facta ex praedicta intentione indirecta praetensio est, et consequenter huic voto repugnat. Considerandum autem est, haec non semper esse peccata mortalia in individuo, vel propter levitatem materiae, vel quia intentio illa subrepit, et non est satis deliberata ; vel certe quia non proprie imperat actum, sed solum illi adjungitur, et circa illum versatur, ut circa objectum tantum , et ita vel ejus malitia est mere interna, vel certe, prout exterius prodit, levis est.

13. Queestio tertia, quid per prelationem et dignitatem importetur. — Quid pralatio in Societate. — Superest vero adhuc explicandum quid nomine pralationis et dignitatis in hoc voto intelligatur, et an haec duo idem importent. Cum enim tam in Constitutionibus, quam in Bulla Gregorii hae dua voces semper distinguantur, videntur profecto aliquid diversum significare; et quidem extra Societatem non est difficile haec duo distinguere; nam praelationis nomine intelligi potest Episcopatus ; dignitalis vero nomine Cardigalatus; nam cum per se non habeat ordinariam potestatem jurisdictionis , videtur magis proprie ac frequentius dignitatis nomine, quam praelationis significari. Non existimo tamen limitari votum ad haec duo, sed comprehendere in universum omnem praelationem, et dignitatem ecclesiasticam , quaecumque illa sit, sive haec nomina significent res distinctas, sive tantum ad majorem explicationem posita sint ; omnis enim praelatio videtur esse dignitas, licet fortasse non convertantur, quia dignitas jurisdictione carens non censetur praelatio. Non est autem ita facile in hoc sensu declarare, quid intra Societatem nomiue dignitatis significetur, quod diversum a praelatione sit. Nam per praelationem omnes intelligunt significari munus Superioris habe ns ratione sui jurisdictionem propriam et spiritualem in subditos, sive ordinariam, ut sunt munus Generalis, Provincialis, Praepositi, et Rectoris collegii, aut domus probationis ; sive delegatam, ut vicarii generalis, comnmissarii, aut Visitatoris ; nam reliqua ministeria inferioris gubernationis sub Rectoribus, seu Praepositis localibus, ut est officium Magistri novitiorum , Ministri, etc., non possunt proprie et in rigore praelationes appellari, nec secundum jus commune, argumento c. Quamvis, de Verborum significatione, nec etiam jure speciali Societatis, quia in Constitutionibus solum appellatur officialis Hectoris, quarta parte, c. 10, S 7, unde ordinariam jurisdictionem non habet, sed quantum ei committitur a Rectore, ut expresse dicitur in Exaniine, c. 4, S 31, adjuncta declaratione. Idem patet a simili ex his, quae de aliis religionibus mendicantibus tradunt Sylvest., verb. Pralatus, q. 2, et Angelus, eod. verb. in principio.

14. Que munia uon reputautur dignitas in Societate. — Ad explicandum autem nomen dignitatis intra Societatem, imprimis uti possumus declaratione Sixti V, in Motu proprio, quo similia verba in alio Motu proprio de illegitimis declaravit, dicens, nomine dignitatis, inreligionibus non comprehendi minisleria concionandi, aut docendi, vel legendi, neque etiam gradus magisterii aut doctoratus. Ita ergo in praesenti dicendum videtur, haec omnia, et similia, quae magis sunt oneris quam honoris (ut ibidem dicit Pontifex), sub hoc voto non comprehendi , nam, licet verum sit declarationem illam Sisti, ex intentione ejus, datam esse solum pro materia subjecta illegitimorum, de quibus loquebatur, nihilominus ex illa sumitur validum argumentum a simili, et a paritate rationis. Quocirca probabile mihi est, intra Socictatem illa duo verba eamdem rem significare, neque inveniri propriam dignitatem nisi praelationem ipsam, quia reliqua omnia sunt magis officia onerosa ; atque ita post haec scripta receptum est a septima Congregatione, decreto quadragesimo quarto, ex mente P. Claudii, nimirum in Societate uec dignitatem a praelatura distingui, neque assistentium munus esse dignitatem ; quod si officia alia a praelatura habent honorem adjunctum, et non est tantus qui suflficiat ad rationem dignitatis, et magis est ob dotes seu qualitates quae supponuntur vel ostenduntur in personis, quam ex ipsis muneribus. A fortiori vero idem de Consultoribus Provincialis erit dicendum.

15. Qua possint reputari. — Posset tamen esse contra hoc votum praetendere in Societate dignitatem aliquam extraordinariam, ut, verbi gratia, habere quasi jure proprio et personali suffragium in Congregatione generali, extra omnem modum et titulum in Constitutionibus praescriptum ; aut procurare nomen aliquod, et modum dignitatis, ratione cujus habeat consortium aliquod in regimine cum aliquibus specialibus praerogativis, prout esse solent in aliquibus religionibus, juxia suam consuetudinem, vel observantiam, macistri ordinis, definitores, aut alii post aliqua officia graviora emeriti ac privilegiati. Hinc etiam satis verisimile fit, acturum contra hoc votum, qui, vacante generalatu, praetenderet in Congregatione provinciali, fieri se electorem Praepositi Generalis in generali Congregatione; nam, HEcet illud non sit munus perpetuum aut stabile, nihilominus juxta consuetudinem Societatis est res valde gravis, et participatio quaedam jurisdictionis supremae pro illo tempore in hac religione, et circa potissimum actum, qui in ea esse potest. De electione autem in Procuratorem non est eadem ratio, quamvis non careat scrupulo, propter suffragium decisivum , quod habet cum Praeposito Generali in Congregatione procuratorum, ratione cujus, et quia in eo munere totam suam provinciam repraesentat, sufticiens dignitas censeri potest ex his quae intra Societatem esse possunt.

16. Quastio quarta , de pona violantis hoc volum.—Haponitur Constitutio. — Ultimo inquiri potest quam poenam incurrat is, qui votum hoc in Societate violat. Ad quod ex eisdem Constitutionibus respondendum est; in quarum 10 p., S 6, pro his qui extra Societatem dignitatem ambiunt, nulla poena designatur, fortasse quia illud peccatum magis privatum est, et non ita nocet corpori religionis. Pro his autem qui intra eamdem Societatem directe vel indirecte praelationem procurant, ponitur poena incapacitatis et inhabilitatis ad quamvis praelationem; quod intelligo respective, id est, de praelatione intra eamdem Societatem ; usurpantur enim verba juxta subjectam materiam. Et poena haec non incurritur ipso facto, sed post sufticientem probationem, atque adeo post sententiam saltem declaratoriam criminis. Ita enim intelligo illa verba: Incapaces et inhabiles ad pralationem quamvis habeantur ii, de quibus probari posset, quod eam ombiissent. Non enim de sola pofestate seu possibilitate intelligendum hoc est, ita ut satis sit delictum esse probabile; sed de potestate redacta ad actum, ita ut quis sit convictus de crimine, de quo oportet ut per sententiam constet. Atque ita expressius declaratum est parte octava Constitutionum , cap. sexto, S 2, cum declaratione A, ubi specialiter sermo est de ambitione generalatus : et augetur haec pena, quia non solum imponitur inhabilitas passiva , ut eligi possit, sed etiam activa, ut possit eligere; non solum pro ea vice, sed etiam perpetuo, ut declarant illa verba : Nec in cam congregationem , nec in aliam unquam adnitti possit. Requiritur iamen ibi ad hujusmodi poenam, ut prius aliquis de tali ambitione convictus sit; et in declaratione À, exponitur ad totam hanc poenam incurrendam, necessarium esse ut probationes tales sint, ut rem ipsam seu veritatem suflicienter ostendant; nam si solum efficiant probabilem suspicionem, illa non salis erit ad poenam inhabilitatis, neque ut aliquis suffragii jure privetur, licet aliud remedium adhibendum sit, ne illa persona tunc eligatur, tanquam minus idonea minusve digna.

11. Dicta poena consonat rationi et juri. — Quod genus poena ac providentia satis est consentaneum, et rationi, tum ut in eo quis puniatur ia quo deliquit; tum etiam quia per ipsam arnbitionem fit quis indignus praelationis, ut recte dixit Panormitanus, in c. Per inguisitionem, de Elect., n. b; et praeterea est poena haec satis consentanea sacris canonibus, ut videre licet, 1, q. 6, c. ult., ubi Gregorius aii : Sicut is,qui invitatus renuit, quesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui uliro ambit, vel importune se ingerit, est proculdubio repellendus. Similem poenam imponit Leo Papa, epist. 82, c. 8, Episcepo ambienli altiorem Episcopatum, nam propria sede illum privari jubet; habetur 7, q. 1,c. Si quis Episcopus ; et idem refertur ibi, cap. Si quis de ordine, ex Concilio Meldensi, cap. trigesimo; et alii plene similes videri possunt in Synodo Romana II, sub Symmacho, c. 3, c. Si quis Papa, d. 39; et in Concilio Romano sub Innocentio H, et c. Apostolica, 8, q.1; et concordant etiam jura civilia, ut patet ex leg. Sancimus, C. ad Legem Juliam repetundarum, quam refert etiam Gratianus, 1, q. 7, cap. S'ancimus ; et plura de hac materia videri possunt in Simanquas, lib. 2 de Repablica, cap. nono, decimo et seq.; Joannes Matienzo, in Dialogo Relatoris, 4, cap. 4; Alesander ab Alexandr., lib. 3, cap. decimo septimo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7