Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

An votum non acceptandi episcopatum absque superioris praecepto, convententer fiat in societate.

CAPUT VIII. AN VOTUM NON ACCEPTANDI EPISCOPATUM ABSQUE SUPERIORIS PRAECEPTO, CONVENTENTER FIAT IN SOCIETATE.

1. Explicatur tertium votum simples. — Tertium votum simplex, quod fit a Professis Societatis, ultra ea quae diximus in praecedenti cap., de praelationibus extra Societatem, includit partem aliam, quae sub his verbis profertur: Nec consensurum in met elecLtionem, quantum in me fuerit, nisi coactus obedientia ejus, qui mihi precipere potest sub pona peccati. Per quae verba amplificatur prius votum, et quasi novum votum emittitur, ejusque materia praelationem omnem et dignitatem extra Societatem comprehendit; eam vero in titulo capitis nomine Episcopatus significavimus, quia in illo facilius cernitur difficultas hujus voti, ut videbimus; et inde facile potest doctrina ad reliquas dignitates applicari. Quoad praelationem vero intra Societatem, non fuit conveniens facere hujusmodi ampliationem, quia intentio iustituentis seu fundatoris, non fuit ut praelationes intra Societatem non habeantur; hoc enim repugnaret gubernationi ipsius Societatis, et ideo non oportuit promittere illas non acceptare, sed solum non praetendere. Fuit autem intentio ejusdem instituentis, ut extra Societatem omnino non habeantur, quoad fieri possit, et ideo voluit ut professi obligarentur, quantum possent, ad non acceptandas illas. Non potuerunt autem obligari simpliciter et absolute, quia non possunt licite resistere praecepto Superioris, et votum esse debet de re licita. Extra casum autem praecepti possunt libere non acceptare, et ideo potuerunt etiam obligari ad non acceptandum in omni casu non praecepto.

2. Arguitur jam pro parte negante. — Argumnenti major probatur primo. — Hinc vero oritur difficultas : quia votum non solum esse debet de re licita, seu non mala, sed oportet nt sit de meliori bono; sed hoc votum est de re quae impedit majus bonum; non igitur est validum, nec conveniens votum. Minor probatur primo, quia melius est obedirc simplici verbo Praelati, quam expectare rigorosum praeceptum ejus. Ita enim distinguit obedientiam perfectam a necessaria D. Bernardus, lib. de Praecepto et dispensat., c. 12 et seq.; et D. Thom. 2. 2, q. 104, art. 5, ad 3; et docuit etiam B. Ignatius, sexta parte Constitutionum, cap. 1, 8 1, nosque in lib. 4, agendo de obedientia, perstrinximus. Ergo vovere non obedire Praelato, nisi rigorose praecipienti, est votum impeditivum majoris boni; essetque hoc votum reprehensibile in quolibet religioso, respectu sui Fraelati. Simile autem videtur esse in prasenti; nam per hoc votum tollitur libertas obediendi Pontifici simpliciter mandanti accipere Episcopatum, donec cum rigore praecipiat. Quod pari ratione est contra perfectionem obedientiae debitae Pontifici.

3. Probatur eadem minor secundo. — Secundo potest etiam alii modo hoc votum impedire majus bonum, quia interdum erit majus Dei obsequium acceptare Episcopatum, etiamsi Pontifex non praecipiat; ergo si votum impedit tunc acceptationem, impedit majus bonum; ergo imprudenter fit cum illa generalitate, sed limitatio esse debuisset non acceptandi, nisi ubi certum esset majus Dei obsequium. Antecedens patet, quia, considerato objecto, et circumstantiis quae occurrere possunt, dubitari non potest, quin saepe contingere possit casus, in quo majus sacrificium Deo sit acceptare quam repudiare Episcopatum, ut etiam constat ex dictis in praecedenti cap. Non est autem necesse ut in omnibus his casibus Pontifex adjungat praeceptum, quia hoc pendet ex libera voluntate ejus, et variae rationes occurrere possunt, ob quas nolit absolute praecipere, licet valeat, sed tantum offerre. Imo, aliquando potest accidere ul acceptare Episcopatum sit materia consilii, et non praecepti, quod proinde non possit etiam a Pontifice imponi. Quia status adeo perfectus non potest praecipi sine gravi necessitate ; potest autem consuli propter majus Dei obsequium, majoremque perfectionem proxi- morum; ergo contra consilium et majus bonum est ligari voto ad non acceptandum Episcopatum, nisi ex praecepto Superioris.

4. Confirmatur primo. —Et contirmatur ex cap. 1, d. 85, ubi Gregorius Papa, de quodam Archidiacono ad Episcopatum electo, ut cognosceret an dignus esset, inter alia jubet inquiri, si, tactis sacrosanctis Evangeliis, sicut nobis uuntiatum est, jusjurandum prebuerit, uunguam se ad Episcopatum accedere. Ubi significatur tale juramentum fuisse illicitum; ideo enim de illo inquiri jubetur, ut glossa ibi notavit. Non est autem verisimile juramentum illud adeo fuisse temerarium, ut factum fuerit de non acceptando Episcopatu, etiamsi juste praeciperetur ob necessitatem ; ergo intellexit Gregorius non fuisse prudens et licitum juramentum illud, etiamsi absolute fieret de non acceptando Episcopatu, etiam tunc quando licite potest non acceptari. Unde Glossa ibi sentit hoc juramentum, etiam in eo sensu intellectum, esse pcccatum veniale. Quod in eo principio fundari videtur, quia tale juramentum ( et idem est de voto) repuenare potest charitati, vel saltem perfectioni ejus: nam, ut dixit Gregorius, cap. 7n Seripturis, 8, q. 1: Si is, qui valet, omuipotentis Dei oves renuit pascere, ostendit se pastorem suum minime amare. Ubi Glossa dicit mortaliter peccare , qui Episcopatum sibi oblatum non recipit, si se dignum credit; quod confirmat ex capite proxime praecedenti ; unde Aucustinus, lib. trigesimo secundo contra Faustum, cap. 10, dicit merito contemni ab Ecclesia, et in opprobrium haberi eum, qui electus ab Hoeclesia , aninisterium evaugelizandi venuit, et qui curam lucraudorun vefugit aliorum. Et ideo dixit idem Augustinus, 19 de Civitate, cap. decimo nono, negotium justum suscipiendum esse ex charitate, si imponatur.

5. Confirmatur secundae. — Denique confirmatur, quia intentio illa, in qua diximus fundari hoc votum, videtur esse contraria majori bono Ecclesia, et ideo non esse consentaneum ordini charitatis; ergo et votum, quod ab ea procedit, non potest esse charitati conforme. Antecedens patet, quia majus bonum Ecclesiae est ut viri sanctiores et doctiores ad Episcopatus assumantur, quam quod inferioribus ministeriis occupentur, juxta illud Innocentii IIl, in cap. LZicet, de Regularibus: Sicut majus bonum minori bono preponitur, ita communuis utilitas speciali utilitati preferiur ; sed hoc impeditur intendendo, et procu- rando ut professi Societatis , etiamsi religiosissimi et doctissimi sint, ad Episcopatum nor assumantur; ergo, etc.

6. Qui eamdem partem negantem tradere videantur. — Propter haec et similia argumenta non defuerunt moderni auctores qui votum hoc improbare ausi fuerint. Citatur Gutier., de Juramento confirmatorio, 1, p. 1, cap. septuagesimo secundo, num. 5 et 8, et eodem modo referri possunt auctores dicentes esse illicitum juramentum non accipiendi Episcopatum; quod tenet Navarrus, Summa, cap. 12, numero decimo sexto, cum Angelo, verbo Juramentum, 5, num. 3; et Sylvest. JuramenUun, 2, q. 1, et Juramentum, 4, q. 1; Anton., 2 part., tit. decimo, cap. 6, S 4; Soto, lib. 8, de Just., q. 1, articulo septimo, ad secundum; eam vero sententiam tenet expresse Palacios, in 4, d. 38, disput. 1, ante medium, versic. : Sed quid si aliquis ea lege vovet (scilicet non esse Episcopus), ut emimat praecepti casum? mnumnquid culpabile tunc esset votum ? Respondet : tidem arbitror esse culpabile, quia casus praecepti rarus est in hac materia; satis est, quod poterit esse salubre gregi Christi, quod hic vel ille sit Episcopus ;ideo non licet salubritati gregis Christi impedimentum afferre. Haec ille. Favet etiam idem Sylvest., verb. Episcopus, q. 3, in fine, quatenus dicit esse peccatum mortale non acceptare Episcopatum, non solum quando speciali praecepto Superioris quis cogitur, sed etiam absque praecepto, si probabiliter credat, quod per alium aeque bene previderi non potest, quia est contra fraternam charitatem.

7. Vera assertio bipartita. — Nihilominus vera et certa sententia est, votum hoc esse laudabile ex objecto suo. Nobis etiam indubitatum est Societati esse valde laudabile et opportunum. Prior pars sumitur ex D. Thom. 2. 2, q. 185, art. 2, d. 3, ubi sic inquit : Accipere Eyiscopatum non est de se necessarium ad. salutem , sed fit necessariumn ez Superioris preecepto ; his autem , quee sic sunt uecessaria ad saiutem, potest aliquis inpedimentum licite apponere, antequam fiat preceptum. Loquitur autem de impedimento voti non acceptandi Episcopatum, de quo in argumento objecerat. Unde subjungit in solutione : Qui autem cotum emittit de non suscipiendo Episcopatu, si per hoc intendit se obligare ad hoc, quod nec per obedientiam superioris Praelati accipiat, illicite vovet; si autem intendit ad hoc se obligare, ut quantum est de se, Episcopatum non querat, ncc suscipiat, nisi inminente necessi- taie, licitum est votum, quia vovet se facturum quod hominem facere decet ; et Quodlib. 5, articulo vigesimo secundo, in corpore, et ad 2, generaliter sentit melius esse non acceptare Episcopatum, quam acceptare, quamdiu nccessitas ex parte praecipientis non agnoscitur. Sequitur hanc sententiam Richardus , Quodlib. 3, quaest. 21; Sylvest., verb. Flectio, 1, quaest. 19 et 20. Idem sentiunt Antonin., Cajetan. et Soto, citati superiori capite, numero 1; item Cordub., in Summa Hispana, q. 154.

8. Fundamentum eorum praecipuum. — Fundamentum principale hujus sententia esse debet, quia propositum non acceptandi Episcopatum, quamdiu id fieri possit sine culpa, optimum est, et consequenter est aptum ut voto confirmetur; vel aliter(et in idem redit) quia non acceptare Episcopatum ex suo genere, melius est quam acceptare, quamdiu utrumque licet, et ideo est apta materia voti. Consequentia per se clara est. Assumptum vero praeter citata loca sumi potest ex D. Thoma, in A, d. 29, articulo quarto, ad 4, ubi reprobat opinionem dicentem Papam non posse praecipere alicui, ut accipiat Episcopatum, quia, hoc posito ( inquit), periret ecclesiasticus ordo. Nisi enim aliquis posset cogi ad suscipiendum regimen HEcclesie , Hcclesia consercari non posset, cum quandoque illi , qui sunt idonei, hoc nolint suscipere nisi coacti. In quibus verbis supponit hoc esse laudabile. S. etiam Bonaventura, super regulam, c.2, circa medium, loquens de religiosis qui ad Episcopale officium assumuntur, ait : S coacti ab Feclesia hujusmodi inevitalili necessitate suscipiant regimen animarum, non sunt reputandi ab ordine egressi, si quantum in ipsis est, semper appetant in sinu ordinis confoveri. Quod si non vocati ad Episcopalem gradum, nec coacti, ad eundem aspirant, ut fugiant erumnas pgauperum, et ordinis rigorem , credo eos in illius partem cessuros, qui diait : Sedebo in monte testamenti , in lateribus Aquilonis. Ubi considerare possumus Bonaventuram duos tantum ordines posuisse, scilicet, vel eorum qui coguntur, vel eorum qui male affectant, et procurant Episcopatum; cum tamen possit addi tertius, eorum qui vel non illicite, vel nullo modo Episcopatum quaerunt, tamen oblatum acceptant, etiamsi non cogantur. Cum tamen eos solum defendat , qui coacti inevitabili necessitate regimen suscipiunt , plane sentit alios omnes a religionis affectu aliquo modo deviare; atque adeo simpliciter melius esse non accipere Episcopatum , nisi praedicto modo.

9. Accedunt pro eadem parte dicta Sanctorim. — Suaderi autem id praeterea potest antiquiorum Patrum sententiis. Augustinus enim, 19 de Civit., cap. decimo nono, necessitatem requirit, dicens : Negotium justum suscipit necessitas charitatis , quam sarcinam si nullus imponit, veritati contemplande vacandum est. Quod maxime dicere potuit propter sarcinam Episcopalem, de qua idem Augustinus, epist. 148, ad Valerium, et habetur c. Ante omnia, d. 40, dixit nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, et periculosius Episcopi officio. Gregorius etiam, 1 p. Pastoralis, cap. 6, ejus humilitatem laudat, qui regiminis culmen ex corde fugit, et cum sibi imperatur, invitus obedit. Multaque similia sumi possunt ex cap. 1 sequenti, et ex eodem, lib. 6, epist. 5, et habetur in cap. Zn Scripturis , 8, q. 1. Sunt etiam ad hoc propositum gravissima imperatorum verba in leg. Si quemquam, 39, C. de Episcopis et clericis : Castus et humilis nostris temporibus eligatur Episcopus, ut quocumque locorum pervenerit , omnia, vitee integritate purificel. Tantum ab ambitu debet esse sepositus , ut queratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat, sola illi sufragetur necessitas excusandi. Profecto emim in dignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus; utique quantum in ipso est, nam absolutus consensus necessarius est, saltem supposito praecepto.

10. Item Patrum exemplis admirandis , sed non imitandis. — Tertio afferre possumus ad hoc contirmandum antiquorum Patrum exempla, qui quantum valuerunt, dignitatem Episcopalem recusarunt, qui variis mediis usi sunt. Primum admirandum potius quam imi - tandum hujusmodi est, quod de Marco Evangelista refert Hieronymus, in prologo ad Marcum, qui in Glossa ordinaria circumfertur , amputasse sibi pollicem , ne Episcopus fieret ; sed ille prologus et falso ascribitur Hieronymo, ut in emendatioribus libris Hieronymi, tomo 7, ante commentaria in Marcum annotatur ; et ibi etiam narratio illius facti omittitur ; et in libro de scriptoribus Ecclesiasticis, in Marco, nihil hujusmodi insinuat ; imo ea, quae simpliciter narrat, videntur cum illa historia repugnare. Nicolaus autem de Lyra, dans fidem illi narrationi, dicit non amputasse sibi totum pollicem, sed partem aliquam, quae non fuit sufficiens impedimentum, ut Episcopus fieret. In quo non recte divinat, nam si amputavit sibi pollicem, ne Episcopus fieret, potius credendum est tantum abscidisse , quantum ad impediendum Episcopatum sufficeret ; praesertim quia etiam partem abscindere, de se malum esset; si autem aliqua ratione excusari potest, tam in toto, quam in parte excusari debet. D. igitur Thomas 2. 2, q. 185, articulo secundo, ad 3, respondet Marcum non peccasse nolendo Episcopatum, imo in hoc exemplum ejus esse per se laudabile , medium vero illud per se non fuisse licitum ; credibile autem esse ex instinctu Spiritus Sancti Marcum eo usum fuisse. Quod si hoc verum est, optime et veluti per quamdam exaggerationem docuit nos Spiritus Sanctus, quantum illi placeat intentio et desiderium fugiendi Episcopatum.

11. Simile exemplum est quod de Antonio Anachoreta refert Lyra supra, ex libro qui dicitur Paradisus, nam cum quidam cives vellent eum rapere, et constituere Episcopum, ferro secuit sibi aurem sinistram, dicens in lege divina esse prohibitum, ne quispiam aure praecisa Episcopus fiat; sed mirum est tam insigne factum fuisse ab Athanasio omissum in vita Antonii. Si autem verum est, intentio probanda est; medium autem minime, sed excusandum vel propter ignorantiam, vel per instinctum Spiritus Sancti. Fortasse autem Lyra loqui voluit de Ammonio monacho, de quo factum hoc referunt Palladius, in historia, cap. 12; Socrates, lib. 3 Historiae, cap. 18 ; et Sozomenus, lib. 6 Historie, cap. trigesimo, qui addit, cum Ammonius, non obstante defectu auriculae, cogeretur Episcopatum accipere, jurejurando se obstrinxisse, si vim inferre sibi conarentur, linguam quoque excisurum. Socrates vero addit Evagrium Ammonium perstrinxisse , quod auriculam prsescindendo facinus fecisset, seque coram Deo reum ipse peregisset, quam culpam non ncgavit Ammonius; sed cum idem Evagrius etiam aufugeret, eo quod ad Episcopatum esset electus, illi respondit Ammonius: At tu, Hragri , non putas te penas daturum, quod lingua propter nimiuwn tui amorem emxcisa, gratia, quee donata est tibi, minime usus sis. Hoc igitur modo sancti illi viri pro evitanda dignitate Episcopali, et in alium rojicienda, inter se certabant. Mirabilia etiam sunt illorum Sanctorum exempla, qui cum hominibus resistere non possent, quin Episcopi fierent, a Deo moriem impetrarunt, prius quam Episcopatum accipere cogerentur; ita referunt de S. Nilammone Sozomenus, lib. 8 Historiae, cap. decimo nono; et Nicephorus, lib. 13, cap. 17; et de S. Goare refert Wandelbertus, lib. 1 Vitae ejus, cap. 14 et 15 ( habetur apud Surium, tom. 4, die 6 Julii), et Vincentius, in Speculo historiali, lib. vigesimo secundo, cap. decimo tertio, et sequentibus.

12. Exempla alia imitanda resistentium Episcopatui, sed frustra. — Praeter haec vero sunt alia frequentia etiam Sanctorum exempla, qui modo magis humano quam praecedentes , atque(ut sic dicam ) morali et imitabili, quantum potuerunt, electioni suae ad Episcopatum, vel fugiendo, vel se occultando, vel precibus obsecrando, vel aliis modis restiterunt. Ita refertur de Gregorio Nazianzeno, Dasilio, Martino ac Cypriano, À mbrosio et Augustino, Chrysostomo, Gregorio Magno, Antonino, et Laurentio Justiniano, Malachia, et aliis, de quibus videri potest Surius in historiis de vitis eorum ; et specialiter Ambrosius de seipso id refert in epist. ad Vercellensem Ecclesiam ; refert etiam Rufinus, lib. 2 Historisee, cap. undecimo ; et Socrates , lib. 4 Historiae, cap. 25; Tripart., lib. 7 Historiae, cap. 8, et habetur in cap. Falentiniants, d. 63. Augustinus etiam de se idem significat, epist. 148 ad Valerium, et habetur in cap. Ante omnia, d. 40, ac videri etiam potest in sermone de communi vita clericorum, ubi de se dicit: Adeo timebam Episcopatum, ut, quoniam ceeperat jam esse alicujus momenti inter sercos Dei fuma mea , «n quo loco sciebam non esse Episcopwn , non illo accederem. Cavelam Loc, ei agebam quantum poteram ut in loco lnunili servarer, ne in alto pericliturer. Sed, uti divi, Domino servus contradicere non debet ; indicans tunc solum acceptasse, quando intellexit esse Dei voluntatem. Idem de D. Gregorio intelligi potest ex lib. 1 Epistolarum, epistol. 3, 4, 7, 25, 26, 29 et 30, in quibus valde dolet de Episcopatus onere sibi imposito, et de amicis conqueritur, quod de illo tanquam de bono aliquo ei gratularentur. In epistola autem trigesima prima subdit : Homo nec ad appetendum locum procaa insistere, neque ad repellendum contumaa debet inveniri ; unde indignus ego ad suscipienda Episcopatus onera jussioni omnipotentis Dei vestreque me coluntati subdidi. De Laurentio etiam Justiniano ad rem nostram considerare possumus, quod, quantum potuit, Episcopatum recusavit, donec resistere non potuit Eugenio Papae ter jubenti, ut refert Bernardus Justinianus, in vita ejus, c. 4, in fine. Denique huc ctiam spectat quod de se refert Clemens I, epist. 1, restitisse se Petro volenti se Episcopum creare, donec ab eo audivit: S periculum peccati Limens suscipere refugis Ecclesie gubernacula, certus esto quod amplius peccas , qui populum Dei, celut in fluctibus positum et periclitando, cuin jucare possis, subterfugis, tui tantunmodo habens considerationem, et non quod in commune omnibus expedit, providens.

13. Exempla eorum qui non frustra restiterunt. — Quibus etiam addi possunt eorum cxempla , qui non solum affectu conati sunt, sed etiam effectu obtinuerunt ne Episcopi fierent, quamvis a Summis Pontificibus invitarentur. Quod de S. Bernardo, S. Thom. de Aquino, et aliis, nostra etiam religionis hominibus, celebratum est, legique potest apud Hieronymum Platum, libr. 1 de Bono statu relig., cap. trigesimo octavo. Alii denique semel obtentam diguitatem postea repudiarunt. Coelestinus V Pontificatui renuntiavit, ut colligitur ex cap. 1, de Renuntiat., in 6. Petrus Damianus Cardinalatum et Episcopatum reliquit, quanquam ob eam rem gravis poenitentia ei fuerit a Summo Pontitice imposita, quam ipse acceptavit, tamen in defensionem facti sui apologeticam epistolam ad Gregorium VII scripsit, qua habetur in Bibliotheca Sanctorum, tom. 3.

14. Accedit tandem ratio. — Ultimo probatur ratione assertio posita. Quia licet Episcopatus sit status perfectissimus, supponit tamen, non confert perfectionem, per se loquendo, cum tamen illam requirat ne illum accipiens se multis periculis exponat; ergo loquendo ex objecto, quamdiu homo potest sine peccato Episcopatum recusare, melius faciet illum recusando quam acceptando, saltem moraliter, et ut plurimum loquendo; ergo votum non acceptandi in tali casu ex suo genere optimum est; consequentia est clara, quia votum de meliori bono laudabile est. Antecedens patet, quia non acceptare, in ordine ad propriam salutem est securius, et quoad propriam aestimationem suiipsius est humilius, et a propria praesumptione maxime distans ; ergo ex his capitibus hoc melius est, magisque consentaneum perfectioni. Aliunde vero sufficienter prospicit quis utilitati aliorum, si paratus est illud onus accipere, quando vel charitas, vel obedientia obligaverit; ergo. Ut autem vim hujus rationis exponamus, declarare oportet sufficienter materiam hujus voti, quoad illam exceptionem, nisi em obedienlia ejus , qui precipere possil; in illa enim sola tota difficultas versatur.

15. Hoc Societatis votum comprehendit eliam praeceptum charitatis, etc. — Et imprimis certum est ibi non solum excipi praeceptum positivum humanum; nam, licet Papa non praeciperet sub virtute obedientiae, si alia via certo constaret judicio prudentum, praeceptum charitatis obligare ad suscipiendum illud onus in bonum proximorum, propter aliquam urgentem Ecclesie necessitatem, non est dubium quin casus ille non comprehendatur sub hoc voto, nec re ipsa; quia votum non potest obligare contra charitatem, nec ex intentione voventis. Nam absolute excipitur obedientia ejus qui praecipere potest sub poena peccati; tunc autem intercedit obedientia Dei, qui sub reatu culpae praecipero potest; ergo casus ille sub dicta exceptione comprehenditur. Et a fortiori comprehendeiur quilibet casus, in quo contingeret divinam voluntatem speciali signo et miraculo manifestari, ut cum antiquis Sanctis interdum factum est, nam illud vim quamdam specialis praecepti divini habere videtur. Deinde si necessitas Ecclesiae aut proximorum non sit tanta, ut charitas ipsa per se obliget sub peccato acceptare Episcopatum , satis videtur cuicumque alteri necessitati vel utilitati proximorum subvenire , obediendo Superiori praecipienti acceptare Episcopatum; at hoc modo magis vitantur omnia incommoda et pericula; ergo sufficienter fit illa exceptio. Major patet, quia magis pertinet ad curam Superioris cura boni communis, quam inferioris; item magis nota potest illi esse utilitas communis, et necessitas talis personae in ordine ad illam; facilius denique, et sine suspicione vel periculo inordinati affectus potest idem Superior in tali causa judicium ferre; ergo per potestatem, quam ipsc habet praecipiendi alteri ut acceptet Episcopatum, sufficienter subvenitur communi bono. Minor declaratur, quia dum non intervenit praeceptum divinum vel humanum, homo simpliciter manet liber ad acceptandum vel respuendum onus Episcopatus; et ideo si illud aecepiet, semper videtur propria voluntate, vel honorem accipere, vel periculis se exponere, quae in Episcopatu maxima sunt, ut Augustinus dixit, epist. centesima quadragesima octava, et Gregorius, 1 p. Pastoralis, cap. 8, et Chrysostomus, hom. trigesima quinta Imperfecti : unusquisque etiam in propria causa non est rectus judesx, et ideo quamdiu quis a Superiore non cogitur, vix potest prudenter judicare melius sibi esse majusve Dei obsequium acceptare, quam renuere Episcopatum.

16. An comprehendat etiam simplicem jussionem Superioris. — Dices fieri posse ut Superior judicet et declaret melius esse, majusque Dei obsequium acceptare Episcopatum, nolit tamen rigorose illud praecipere, sed solum simpliciter ordinare; ergo tunc non obligabit votum non acceptandi, quia non acceptare non esset tunc de meliori bono. Respondebit aliquis concedendo totum, neque hoc esse contra formam emittendi illud votum, eo quod casus ille etiam videatur comprehensus sub illa exceptione, Nisi coactus obedientia ejus qui potest praecipere, cum illa ordinatio sit simplex quaedam obedientia ab eo imposita, qui potest praecipere, quamvis actu nulit cum rigore praecipere, et talis obedientia possit etiam dici inducere coactionem quamdam religiosam, sicut juxta ordinarium usum religionum per simplices ordinationes et obedientias suo modo coguntur religiosi parere, etiamsi non interveniat obligatio sub poena peccati. Sed huic responsioni obstat Declaratio 9 p. Constitutionum, cap. quarto lit. B, ubi de Praeposito Generali dicitur, si Pontifex ordinet eum sumere aliquam dignitatem , non tamen ita absolute imperando, ut ostendat se velle eum ad tale officium admittendum obligare , non posse illam admittere sine consensu Societatis, nec Societatem posse consensum praestare, nisi obedientia Sedis Apostolicae per praeceptum, quod ad peccatum obliget, illam compulerit. Et idem repetitur cap. quinto ejusdem partis, in fine, et lit. E. Idem ergo est sensus praedicti voti, et exceptionis quae in illo fit.

17. Respondendum ergo, quamvis regulariter non expediat proprium praeceptum Superioris expectare, sed melius sit simplici ejus ordinationi et voluntati obedire, nihilominus in aliquibus rebus gravioribus, in quibus vel periculum animae, vel affectus proprii honoris aut commodi timeri potest, consultius esse non moveri, nisi ex proprio praecepto Superioris. Notavit hoc Soto, lib. 7 de Justitia, q. 2, artic. 4, ubi cum definiisset cum D. Thoma, et communi sententia, melius esse facere aliquid ex voto, quam sine illo, objicit sibi, quia sic melius esset religiosis expectare rigorosum praeceptum Superioris, quam prompte ad nutum ejus obedire. Respondet autem in communibus et ordinariis rebus non ita esse : Quando autem res (inquit) ardua est, eademque dubia, ut ad Indos navigare, aut regiminis onus suscipere, aut quid simile, consilium est ut monachus non injussus suo proprio judicio tales subeat provincias, sed prafectài mandatum praestoletur. Quae doctrina confirmari potest ex alia, in lib. 4, cap. 14, numero decimo nono, tradita, D. Gregorii, lib. trigesimo quinto Moralium, c. 10, alias 13, ubi dicit, obedientiam, per quam aliquid prosperum, id est, humano affectui consentaneum praecipitur, debere nihil habere de suo, et ponit exemplum, cum locus superior unperatur. Habere autem de suo, significat idem esse quod ex proprio desiderio illum suscipere, et non potius invitum ac nolentem illum acceptare. Et postea Moysis et Pauli allatis exemplis concludit : Praeeunte ergo utrorumque ducum infracta virtute, instituimur ut si obedientie palmum apprehendere ceraciter nitimur , prosperis hujus seculi eg sola jussione, adversis autem, etiam exm devotione, militemus. Quae fere verba transtulit auctor serm. 5 ad Fratres in Eremo, sub nomine D. Augustini, et habetur etiam in cap. Sciendum , 8, q. 1. Optimeque praesenti instituto inservit ; nam si qua obedientia videtur habere aliquid de suo, maxime ascendere ad culmen Episcopatus, praesertim in persona religiosa, quae non solum honorem et potentiam acquirit, sed etiam subjectionis et paupertatis usum effugere videtur.

18. Sed instabit aliquis ex D. Thom. 2.2, q. 104. a.2, ad 3: Nam licet hoc verum sit, secundum id quod exterius apparet, secundum tamen Dei judicium , qui corda rimatur , potest contingere quod etiam in prosperis obedientia, aliquid de suo habens, non propter hoc sit minus laudabilis. Ergo etiam in praesenti , quamvis non interveniat proprium praeceptum , sed per solam significationem simplicem voluntatis Pontificis moveatur quis ad acceptandum Episcopatum, et ideo dicatur talis obedientia habere aliquid de suo, non propterea erit eoram Deo talis obedientia minus laudabilis, si revera non intendatur proprius honor aut commodum, sed sola obedientia divinae voluntatis. Quod maxime habebit locum , si praecedat prudens judicium, quod hic et nunc melius sit, et gratius Deo, acceptare Episcopatum, ut contingere potest, etiam seclusa obedientia ; ergo multo magis poterit id judicare accedente simplici ordinatione obedientiae, etiamsi non sit proprium praeceptum ; ergo tunc non poterit obligare votum, cum non possit impedire majus bonum. Et confirmatur , nam si illa doctrina universaiiter vera esset, etiam esset consultius intra religionem non acceptare praelationem, vel aliquod officium honoris, nisi ex rigoroso pracepto Superioris, 'et si timor periculi spectetur, non esset acceptanda missio ad Indos, nisi rigorose praeciperetur ; quod est contra consuetudinem Societatis, in qua haec censeretur magna imperfectio, et votum non aliter acceptandi hujusmodi officia , censeretur inutile ac nullius momenti ; ergo.

19. Respondeo argumentum convincere , doctrinam illam non esse ita generaliter intelligendam, ut in omni hujusmodi materia obedientia, in qua homo aliquid habet de suo, ratione honoris aut commodi, vel etiam in qua periculum aut difficultas inest, necessarium semper esse, aut melius, Superioris praeceptum expectare, aut expediens esse id vovere; nam revera non semper id verum est, quia ob alias circumstantias potest esse melius , magisque expedire majorem promptitudinem in his obedientiis ostendere; in rebus enim moralibus non possunt ex consideratione unius tantum circumstantiae vel proprietatis generale judicium ferri, sed omnia expendere necesse est. Doctrina ergo illa Gregorii ad praesens applicata, ita intelligenda est, ut obedientia, quae aliquid habet proprii commodi, ex genere suo non sit expetenda nec desideranda , imo neque admittenda sine praecepto, nisi in particulari ob speciales rationes aliud expediat. Quam doctrinam cum Soto nos etiam extendimus ad eam materiam obedientiae, in qua multum est periculi proprii nocumenti spiritualis.

20. Sed in hoc est praeterea considerandum, aliquando esse in materia obedientiae hoc genus difficultatis et periculi, sine admistione honoris , vel alterius temporalis commodi, ut est in missione ad Indos (quo exemplo utitur Soto), et talis obedientia facilius acceptari potest sine praecepto rigoroso ; quia nihil habet de suo, et ideo verisimilius est, solum in ea expectari voluntatem Superioris, quae licet simpliciter tantum proposita sit, est optima ratio obediendi, et, per se loquendo, sufficit ad excludendum timorem difficultatis aut periculi, spe divini auxilii, ob cujus amorem talis obedientia suscipitur. Quod maxire verum habet in ea religione, quae ex proprio instituto et vocatione his ministeriis incumbit ; nam sperandum est gratiam vocationis non defuturam ad ea pericula superanda, quando pura intentione, et ex voluntate Superioris locum Dei tenentis, et de ipso subdito, et conditione ejus sufficientem notitiam habentis , suscipiuntur. Quin potius in tali religione non solum optimum consilium est promptitudinem ostendere, acceptando hujusmodi obedientiam , verum etiam quodammodo praeveniendo illam, ostendendo animum propensum, vel saltem indifferentem, si Superior expedire judicaverit. Quod tamen non est ita in his ministeriis, quae de suo aliquid habent, ut est praelatio, seu locus regiminis ; nam in his nunquam consultum est ostendere animum paratum aut indifterentem , nedum propensum, quia semper imminet periculum , ne homo seipsum potius quam divinam voluntatem quaerat. Et signum a posteriori esse potest , quod promptitudo in prioribus obedientiis alios eedificat, in posterioribus autem minime, sed potius ex se scandalum infert.

21. Satisfit confirmationi ad fiuem num. 18. —Est autem ulterius consideranda differentia inter praelationem intra vel extra religionem, quod extra multo plus habet de suo quam intra , e contrario vero intra minus habet periculi, quam extra religionem. Et praeterea, generatim loquendo, necessarium est religioni, ut aliqui intra illam praelationem habeant; quod autem extra illam ad dignitates assumantur, nec necessarium: est ad ejus gubernationem , ut per se constat, nec regulariter est illi commodum , quia per hoc privari potest melioribus vel doctioribus religiosis, ad sua ministeria, vel ad propriam gubernationem aptioribus, quod egregie ponderat Grecorius, et habetur in cap. Hinc est, 16, q. 1: Preecepit etiam (scilicet Francorum rex) ut cjusdem monasterii Abbas nunquam ad Episcopatum eligeretur, ne forte occasione Episcopatus Abbatia aliquid detrimenti pateretur ; nimirum privando se bono pastore, ut glossa ibidem magis exponit. Ex his ergo ditferentiis nascitur ut regulariter non sit expediens, neque opportunum religicni, quod ejus religiosi non acceptent, intra illam, praelationem, nisi rigoroso praecepto compellantur, quia hoc nimium difficile redderet ordinarium regimen rcligionis. Satis ergo est quod se non faciles, sed potius difficiles ad illa ministeria ostendant, cum ea moderatione, quam prudens ratio et intentio majoris obsequii divini dictaverit. At vero extra religionem regulariter, et ex genere loquendo, consultius ac melius est non acceptare praelationem, nisi ex obligatione praecepti, quia ibi interveniunt omnia, quae hanc obediendi rationem postu- lare possunt, quia illa materia multum habet de suo, simulque habet conjunctum magnum periculum , et aliunde non pertinet ad proprium spiritum, vel ministerium religionis, nec ad ordinarium regimen ejus , nec per se continet verum ac spirituale religionis commodum, et ideo in ea acceptanda merito ostenditur tota difficultas, quae licite ostendi potest ; quod fit expectando proprium Superioris praeceptum.

22. Concluditur institutum hujus capitis.— Quod si hoc verum est de quacumque relicione , speciali profecto ratione in Societate certissimum est. Primo quidem, quia ratione sui instituti ac ministerii maxime indiget doctis et religiosis operariis, quibus privaretur, si invitati ad Episcopatus vel dignitates, facile , et sine cogente praecepto illas acceptarent. Qua ratione utitur B. Ignatius, parte decima, 8 6. Secundo, quia in hac religione, quo plus esse potest periculi ambitionis, eo necessarium fuit omnes occasiones eius omnino praecludere ; et ideo convenienter decretum est, ut non solum dignitates non procurentur, sed etiam ut propria sponte, quoad fieri possit, non acceptentur, ut in eodem loco Constitutionum dicitur. Tertio, quia, moralhter ac regulariter loquendo, professi Societatis docti et religiosi utiliores erunt Ecclesiae in suo humili statu permanendo, et ministerio Societatis fideliter exercendo, quam Episcopatus acceptando. Quae ratio confirmari potest sententiis ac testimoniis S. Dominici, et S. Francisci, de quibus refertur, cum simul essent ab Ugolino Cardinali invitati, eisque iiie disisset conveniens fore, si Episcopatus suis fratribus selectioribus conferrentur, ambo responderunt se nunquam in eam rem consensuros ; addiditque S. Dominicus : Fratres mei sublimem satis predicetorum habent statum, si illum valeant estimare. D. autemFranciscus subjunxit : Fratres mei ideo Minores vocantur, ut nunguam super terram fieri appetant wajores, sed proprie vocationis submissione contenti melius Ecclesie utilitati iuservire caleant. Et B. Tgnatius, his et aliis similibus verbis et rationibus, Paulum II induxit, ut Societatis institutam in hac parte illaesum conservaret, ut in ejus vita legitur apud Ribad., lib. 3, cap. decimo quarto, in editione Latina ; et idem tandem confirmavit Gregorius XIII, in Constitutione Ascendente Domino, viderique possunt quae pro hac re luculenter scribit Nicolaus Orlandinus, lib. 6 Annalium Societatis.

23. Ad principale ar qunentwn in num. 9. — Ad primam probationem minoris, ibid.—Ad secundam probationem. — Ex his ergo facilis est responsio ad rationes dubitandi in principio positas. Ad primam enim et principalem rationem respondetur, hoc votum nunquam impedire majus bonum, sed simpliciter loquendo esse de meliori bono. Ad primam autem probationem jam in numero decimo septimo responsum est, licet regulariter non sit expectandum rigorosum praeceptum Superioris ad obediendum, nihilominus in tali materia propter speciales ejus conditiones, et propter peculiares etiam rationes pertinentes ad majus commune bonum, melius esse non acceptare sine praecepto. Ad secundam autem probationem imprimis dicitur, difficillimum essefingere casum in quo, secluso praecepto Pontificis, charitasex se non obliget ad acceptandum Episcopatum, et nihilominus sit melius etopus consilii illum acceptare. Cum enim ex solo objecto hoc non sit consultius, maxime comparatione facta ad statum religiosum, ut in superioribus probatum est, et sumitur ex cap. Per tuam, de Voto, oportet ut ob aliquam gravem Ecclesia necessitatem illud judicetur melius. Hanc vero necessitaiem, seu gradum ejus ita definire, seu distinguere, ut sufficiat ad efficiendum opus consilii, quod tale non erat, et non ad obligandum ex charitate, valde difficile apparet in praesenti materia', in qua, non acceptando Episcopatum, consulitur non proprio commodo temporali aut corporali, sed spirituali ; acceptando vero, timeri potest et proprium periculum spirituale, et deceptio in judicio propter naturalem affectum honoris et excellentiae. Unde cum alias tota haec dubitatio auferri possit, si Superior praecipiendo interponat auctoritatem suam, nunquam videtur superesse casus, in quo sit melius et consultius acceptare quam non acceptare, secluso praecepto.

24. Progreditur data responsio. — Accedit specialiter, quodaliunde etiam intercedit communis ratio totius religionis, ad cujusspirituale commodum maxime necessarium fuit, ut circa hoc esset aliqua lex definita, juxta quam liceret Episcopatum acceptare, et non alias, quia alias unusquisque suo arbitrio fingeret necessitatem acceptandi ; et facile unusquisque induceretur ad judicandum id esse melius, et majus Dei obsequium. Ad hoc ergo vitandum incommodum, nulla melior potuit praefigi regula, quam ut expectetur Superioris praeceptum ; nam per hoc, et commodo religionis consulitur, et cuicumque necessitati, quae in Ecclesia esse possit, sufficienter subvenitur; ideoque quamdiu Pontifex non interponit praeceptum suum, nec certa et evidens est obligatio charitatis, secure potest professus Societatis judicare, sibi non esse melius Episcopatum acceptare ; non solum quia semper timere potest propria salutis periculum, ut alias indicavit D. Thomas 2. 2, q. 185, artic. 2. et ibi Soto, lib. vigesimo de Justitia, q. 2, articulo secundo, sed etiam quia ad majus bonum Societatis ita expedit; quod etiam est bonum commune, cui secundum ordinem charitatis magis tenetur prospicere membrumSocietatis, quam commodis externorum fidelium, quorum cura magis pertinet ad Praelatos Ecclesiae. Eo vel maxime quod professi Societatis in suo statu permanentes possunt Episcopos juvare, et hoc modo satis subvenire necessitati fidelium, vel cuicumque utilitati, licet Episcopi non sint ; ideo nunquam coguntur judicare esse majus Dei obsequium, Episcopatum acceptare, si praecepto non obligentur.

25. Societatis professi tenentur etiam judicare melius esse non acceptare Episcopatum.— Ob hanc ergo causam, merito votum illud in praedicta forma emittunt, et post factum illud votum, jam non solumlicite possunt, sed etiam tenentur judicare esse majus Dei obsequium non acceptare Episcopatum, quamdiu non praecipitur. Quod si in particulari occurrat casus, iu quo res videatur dubia, supposito voto tollitur omne dubium ; quia votum est certum, et in dubio jus illius praefertur. Imo, etiamsi talis videatur esse casus in particulari, in quo, secluso voto, videretur clarum et certum, esse melius acceptare Episcopatum, facto jam voto, acceptandus non est sine praecepto , tum quia votum generaliter factum est, tum etiam quia nulla est necessitas aliter faciendi, cum facile sit Pontifici preceptum ponere, si omnino vult ut acceptetur. Exemplum est in Patriarchatu ZEthiopiae, aut Episcopatu Japonensi, in quibus multum est oneris et laboris, parumque honoris, et nihil fere temporalis commodi, propter quod videri poterat bonum et optimum opus esse illud acceptare, juxta verba Pauli, 1 ad Timoth. 3, sic intellecta a Gregorio, prima parte Pastoralis, c. 8; et nihilominus etiam hi Episcopatus acceptandi non sunt a professo Societatis sine praecepto, ut aperte supponitur, 10 p. Constit., lit. A, ibi: Nectamen in Patriarchatu et Episcopatibus Athiopie admittendis resisti potuerit. Ergo etiam in illis, quantum est ex parte Societatis, resistendum est.

26. Ad primam confirmationem in nwm. 4. Ad confirmationem ex cap. 1, d. 85, respondetur, forte Archidiaconum illum absolutum juramentum sine ulla exceptione fecisse, et ideo temere jurasse ; vel certe quamvis ille non peccasset jurando, D. Gregorium voluisse, quod juratum fuerat, observare, quia nulla forte erat necessitas cogendi per praeceptum Archidiaconum illum ad accipiendum Episcopatum; noncogente autem alia necessitate melius et consultius erat juramentum servari. Quocirca sententia Glossae ibi citata, asserentis esse peecatum mortale non acceptare Episcopatum, siis cui offertur, se dignum credit, non est vera, nisi quando sub praecepto imponitur, vel tam evidens est necessitas, ut charitas ipsa obliget. Et ita sunt intelligendi Gregorius et Augustinus ibi citati, praesertim quod Augustinus, in priori loco contra Faustum, solum loquitur de ministerio evangelizandi : in alio vero loco de Civit., requirit ut cura et negotium proximorum ex necessitate imponatur. Gregorius autem, tum ibi, tum aliis locis, sentit neminem debere reputare se dignum, nisi ex judicio et praecepto Superifris, ut videre licet 1 Epist., cap. decimo, et l. 3, cap. 10, et l. 10, epist. 5, et idem sentiunt D. Thomas et alii auctores supra citati.

27. Ad secundam coufirmationem in num. 5. — Ex quo etiam patet responsio ad ultimam confirmationem; jaim enim declaratum est quomodo ex hoc voto non impediatur commune bonum Ecclesiae, quia universalis ejus pastor semper retinet jus suum praecipiendi, quod ad illud commune bonum expedire judicaverit; et alioquin etiam per hoc votum procuratur spirtuale bonum non solum particularis personae voventis, sed etiam totius religionis, quod in majus totius Ecclesiae bonum redundat. Alia, quae circa hoc votum desiderari possunt, tractabnntur commodius circa finem capitis sequentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8