Caput 9
Caput 9
De voto alio quod professi societatis emittunt, audiendi consilia generalis, si in episcopos eligantur.
CAPUT IX. DE VOTO ALIO QUOD PROFESSI SOCIETATIS EMITTUNT, AUDIENDI CONSILIA GENERALIS, SI IN EPISCOPOS ELIGANTUR.
1. Cur hoc votum et qua forma nuncupetur. —Quia non obstante voto superius explicato, contingere potest ut professus Societatis cogatur Episcopatum suscipere, pro hujusmodi eventu curam habuit B. P. Ignatius adhibendi aliquod remedium, quo et saluti professi sic electi, ei majori unioni ejus cum Societate , majorique proximorum aedificationi, consuleret. Et ob hanc rem statuit, ut qui professionem in Sccietate emittunt, votum aliud sub hac forma addant : Prom:tto, si quando acciderit, ut hac ratione in Presidem alicujus Fcclesie promocear, pro cura quam de anime mece salute, ac recta muneris mihi impositi administratione gerere debeo, ie eo loco ac numero Lhabiturum Praepositum Societatis Generalem, ut nunguam consilium audire detrectem, quod vel ipse per se,vel quivis alius de Societate, qnem ad id ipse substituerit, dare mihi dignabitur. Consiliis vero hujusmodi ita me pariturum semper esse promitto, si ea meliora esse, quam qua mihà in mentem venerint, judicabo.
2. Puncta tria circa idem votum, ac primum de intelligentia ejus. — Ad explicandum igitur hujus voti sensum, tum utilitatem, tum tertio obligationem, imprimis supponendum est, religiosum professum ad Episcopatum assumptum eo ipso manere exemptum a propria obedientia suae religionis. Nam, licet solemne obedientiae votum non tollatur, nec irritetur, aut profjrie dispensetur; ejus enim obligatio manet, solum in ordine ad summum Pontificem ; eximitur nihilominus talis persona a subjectione omnium Praelatorum talis religionis, juxta doctrinam D. Thom. 2.2, q. 185 et 186, utrobique articulo octavo ad 3, communiter receptam, et in tract. octavo, lib. 3, explicatam, et sumitur ex cap. unico, 17, q. 1, ubi dicitur, monachum factum Episcopum ajugo regulae monasticae absolvi, et consequenter ab obedientia Praelatorum suae religionis. Et sane merito, quia constitutus est in altiori gradu, juxta c. Nisi cum pridem, de Renuntiatione. Hinc ergo fit ut professus etiam Societatis factus Episcopus non teneatur parere consiliis Generalis Praepositi Societatis, et ideo votum non in hoc sensu fit, ut ex vi illius teneatur talis Episcopus obedire consiliis Societatis, quod in decima parte Constitutionum, S6, explicatur his verbis : Non quod habeat, qui Praeelatus est, aliquem de Societate Superioris loco. Et in ipsa forma vovendi satis declaratur.
3. An Episcopus vovere queat obedientiam preterquam Papae. — Quid loquendo ex natura rei. — Quid ex jure ecclesiastico. — Fortasse autem aliquis obiter inquiret, an in hoc sensu potuerit tale votum fieri aut ordinari. Respondeo breviter, ex sola rei natura non videri per se, et intrinsece malum; nam ille, qui ratione jurisdictionis superior est, potest quoad proprias actiones voluntarie se subdere directioni et voluntati alterius , et ad illi parendum se obligare Deo, saltem per votum, etiamsi non intercedat promissio humana , quamvis haec etiam non videatur repugnare. Nec videtur deesse in tali voto, seu materia ejus, ratio melioris boni, saltem in ordine ad spirituale bonum voventis, quia ibi exercetur religio, et humilitas, et obedientia, sine alicujus incommodo vel injuria. Nihilominus tamen jure ecclesiastico non videtur hoc licitum sine licentia Papae, cui soli reliqui inferiores Episcopi immediate subjiciuntur; pertinetque hoc ad dignitatem Episcopalem ; et ideo non possunt particulares personae in hoc cedere juri suo, nec voluntarie promittere, aut retinere obedientiae obligationem ad alium inferiorem hominem, a qua ipso jure sceu facto, ex vi talis status, et in honorem suae dignitatis absolvuntur. Atque hoc maxime procedit de obedientia in his actionibus quae pertinent ad regimen animarum ; nam illarum cura ipsi Episcopo , et non alteri extraneo demandata est; et ideo non potest ipse ita se constituere sub alterius voluntate, quoad ea quae ad hoc regiman spectant, ut ab illa omnino pendeant, quia hoc esset quodammodo immutare ordinem et regimen a Pontifice praestitutum. Et ob hanc causam prudenter B. P. Ignatius non solum noluit per hoc votum obligari professum Societatis, factum Episcopum, ad obediendum Praeposito Societatis, tanquam Superiori, verum eiiam neque ad sequendum judicium, seu consilium ejus , quia haec esset virtualis quaedam obedientia, per quam Episcopale regimen ad Praepositum Societatis reduceretur, eique quodammodo subderetur ; sed solum voluit ut tunc teneretur tale consilium sequi, quando judicaret esse melius.
4. Secundum punctum de utilitate ejusdem voti. — Hinc vero nascitur difficultas circa sccundum, quod propositum est, scilicet, quaenam sit utilitas hujus voti; videtur enim esse nulla, quia si quis nolit consiliun Praepositi sequi, vel non sit affectus ad eam rem, quam ille consulit, facile sibi persuadebit, illud consillum non esse optimum , et regulariter loquendo semper inveniet , qui contrarium consulat ; parvae ergo aut nullius utilitatis videtur esse hoc votum, et aliunde potest esse occasio dubiorum et scrupulorum in his qui fuerint timoratae conscientia ; in aliis vero potest esse occasio dissensionum et odiorum. Nihilominus duas magnas utilitates in hoc volo invenit B. Ignatius, quas his verbis explicavit : Quod sponte in Dei conspectu vult ad id faciendum obligari , quod ad divinum obsequium melius esse intellexerit ; quodque placeat esse aliquem, qui sibi cum charitate ac libertate Christiana, ad gloriam Dei, et Dominà nostri id proponat , decima parte Constitutionum, § 6.
5. Una utilitas ea citatis verbis S. Ignatii. — Ut autem a posteriori parte incipiamus, per se satis notum est, quantum indigeant hi, qui praesunt, aliorum consiliis et rectis admonitionibus ; etenim Aristoteles scripsit, 3 Politic., c. 3, prudentiam virtutem esse eorum propriam , qui imperium obtinent , quia illis et maxime necessaria est, et fere ad recte gubernandum suflticit , quia dixit Xenophon, in Cyropaedia, lib. 1: Hominibus imperare difficile non est, si quis prudenter id agat ; prudentibus enim ultro paretur. Unde S. Chrysostomus, serm. decimo quinto in epistolam ad Ephesios : JVihil ad rerum (inquit) administrationem ila necessarium est atque prudentia. Rectum autem ac sanum prudentiae judicium maxime pendet ex sapienti consilio; nullus est enim hominum qui sibi sufliciat, et praesertim in tanta rerum varietate ac diflicultate, quanta in publica administratione occurrit. Quod exemplo Moysis accipientis consilium soceri sui ostendit Deus, Exod. 18, ut notavit Philo, lib. de Creatione principis, ante medium, dicens : Aelatumn est hoc in sacra columina , ut haberent quod imitenzur posterorum grincipes, ne aepernenvur consiliarios, quasi possint ipsi dispicere omnia , cum ne Moses quidem aspernatus sit.
6. Dicta utilitas eupetibilior in regimine animarum. — Vide Simancas, lib. 9 de Repub., c. 2. —Quod si hoc verum est in quocumque regimine, multo magis in animarum gubernatione, quam esse artem artium, dixit Innocentius IIIL, in cap. Cum sit, de JEtate et qualitate. Et ideo Chrysostomus, lib. de Sacerdotio, dixit : Et si quis magnam perpetua vita religionem , pietatemque praestiterit, ne hunc quidem eligere statim audeam (scilicet ad Episcopatum), aisi magnam etiam animài prudenLiam, veligione bujusmodi conjunctam habeat. Magna pars autem hujus prudentise est, aliorum uti consiliis. Nam, ut recte dixit Bernardus, epist. 82, cuncti sapientes solent in rabus dubiis plus alieno quam proprio judicio credere, et qui aliorun facile ambigua queque elucidant, in suis consueverunt scrupulosius hesitare. Unde, epist. vigesima octava ad Ardu- tionem, promotum Episcopum : Paulum ( inquit) imitari curato, in honorificando ministerium tuwm ; honorificabis autem gravitate morum, malturitate consiliorum , actuum honestate : hec sunt quee officium Episcopale maaime nobilitant, e oruant. Omnia fac cum consilio, non tamen omniunm , nec quorumcumque, sed tantum bonorum. Et ideo Clemens Papa, epist. 3, et refertur d. 38, cap. ult., Episcopum monet, ut nec propter senectutem, nec propter generis nobilitatem, omittat accipere utilia et salutaria consilia, etiam a parvulis et minus eruditis. Quod se ita observasse testatur Augustinus, epist. 75 ad Auxilium, dicens : Si tibi quam juste fiat, Dominus revelavit, nequaquam juvenilem ctatem tuam , et honoris Hcclesiastici rudimenta contemno. En adswm senex a juvene coepiscopo, et Episcopus tot aunorum a collega nondum auniculo paraLus sun discere. Gregorius autem, lib. 11, epistol. vigesima nona, et habetur 84 d., inter alia graviter reprehendit Episcopum, quod consilia sapientum, et recta suadentium, nulla pateretur ratione suscipere. Rationem autem tetigit Aristoteles, 3 Politic., cap. 12, quia facilius est multis videre oculis quam duobus tantum. Accedit, quod non solum consilia rerum agendarum, sed etiam quae per modum admonitionum de praeteritis factis dantur, necessaria sunt his qui gubernant; raro autem inveniuntur vel principes qui admoneri patiantur, vel fideles amici qui veritatem, omissa adulatione, sincere consulant. Haec est ergo prima utilitas hujus voti, per quod proponit, qui illud emittit, tam consilium quam admoritionem admittere de rebus sibi maxime necessariis, et a persona, de qua moraliter certum est, cum charitate et prudentia hoc officium esse obituram.
7. Altera utilitas ex iisdem verbis. — Satisfit impugnationibus in num. 4. — Altera vero utilitas est, quia non solum obligatur talis persona ex vi hujus voti ad non detrectandum audire hujusmodi consilium, sed etiam ad exequendum illud, si melius, et gratius Deo esse judicaverit. Quae conditio prudenter, ut dixi, addita est, quia non debuit Episcopus,- qui jam non est Praelatis Societatis subditus, vel judicium suum judicio Praepositi submittere, vel agere contra judicium suum, si aliud melius esse judicaverit, quam quod Praepositus consulit. Neque ob eam rem est parvi momenti votum illud, quia non ordinatur ad ilIuminandum intellectum (ut sic dicam), sed ad firmandam voluntatem circa id quod me- lius est, satisque magna obligatio est, qua homo adstringitur ad faciendum id quod ad divinum obsequium melius esse intellexerit. Nec refert quod judicium facile flectatur in aliam partem, si voluntas in eam propensa sit, tum quia saepe res adeo est clara et mani festa, ut intellectus non possit tergiversari, ut si consilium detur de scandalo vitando, de cura et vigilantia erga suum munus, et rebus similibus ; tum etiam quia ad hoc ipsum hoc votum deserviet, ut quis timeat infideliter procedere, et proprio affectu excaecari. Cumque hoc officium charitatis sit, et inter personas, quae et religione, et doctrina, perspicuae fore credendae sunt, non est cur magna perturbatio vel conscientiae, vel animi, ex eo umenda sit. Nam, licet ex parte admonentis libertas necessaria sit, verbis placidis temperanda erit; et licet consulenda sint quae prosint, ita tamen ut delectent suadenda sunt.
8. Tertium punctum de praedicti voti obligatione bipartita. — Tandem ex his explicatur facile, quod tertio loco est propositum in numero secundo, de obligatione hujus voti. Nam in genere ad duo obligat. Primum est, non detrectare audire consilium, quod vel Praepositus Societatis perse, vel alius ab ipso substitutus dare dignabitur. Dicetur autem detrectare, quando vel omninonolit tale consilium audire, vel certe quando tam acerbe illud tulerit, ut sibi multum displicere significet ; nam haec est non solum virtualis et indirecta, sed, moraliter loquendo, satis etiam expressa detrectatio. Ut autem votum ad hoc obliget, necesse est consilium esse de materia accommodata tali voto. Non enim promittit professus Societatis, si ad eum statum pervenerit, audire consilium Praepositi in rebus, verbi gratia, temporalibus, secundum se spectatis, ut sunt, verbi gratia, quae pertinent vel ad res familiares, vel ad temporalium bonorum administrationem, vel etiam ad studia litterarum; sed in his tantum quae pertinent vel ad propriae animae salutem, vel ad debitam Episcopalis muneris administrationem. Haec enim duo in ipsamet formula vovendi explicantur, et in persona Episcopi ita sunt conjuncta, ut inter se separari non possint ; nam integritas praesidentium salus est subditorwun, ut dixit Leo Papa, epist. 85, cap. 61. Et illa etiam duo ad divinum obsequium, quod per hoc votum intenditur, sufficiunt; reliqua enim omnia indifferentia sunt, nisi ad praedictos duos fines ordinentur, sub qua ra- tione ad materiam hujus voti pertinere poterunt.
9. Similiter (quod ad alteram partem attiuet) non promittit professus absolute facere in omnibus quod melius est, sed in parendo hujusmodi consiliis, ita ut licet per se. nihilque a Societate admonitus, judicet aliquid esse melius ad divinum obsequium, non statim tenetur ex obligatione voti illud facere; esset enim onerosa valde, et periculis exposita obligatio; nec verba ipsius voti adeo generalia sunt, sed ad praedicta consilia limitata; quae etiam sic moderata non est parva obligatio, et ideo in hujusmodi consiliis praestandis et non multiplicandis magna prudentia et consideratio necessaria est; raro enim fieri debet, nisi in his rebus quae ad divinum obsequium, vel magnum animarum fructum videbuntur necessariae.
10. Dubium primum, an etiam e contra teneatur Socictas Episcopum suum monere. — Quaeri vero potest obiter an, sicut professus, factus Episcopus, tenetur audire consilia Societatis, ita etllam teneatur Societas illum admonere, et hanc veluti curam anmae et muneris illius suscipere. Respondeo non teneri speciali aliqua obligatione, praeter eam quae pertinet ad legem charitatis, quae majori quadam ratione, seu potiori ordine obligare potest circa talem personam, utpote magis Societati conjunctam. Quod autem nulla obligatio alterius rationis intercedat, probatur, quia non convenit Praeposito Generali ratione sui officii, quia jam talis persona non est illi subdita, nec ratione alicujus voti, quia nullum emittit, et in forma vovendi supra posita, in num. 1, solum professus promittit audire Praepositum, etc., de obligatione autem Prapositi nihil dicitur. Neque etiam tenetur ratione alicujus Constitutionis Societatis, quia decima parte Constitutionum, S 6 (ubi solum de hac re tractatur), nulla obligatio ei imponitur. Imo in declaratione lit. À expresse dicitur : Non tamen obligatur Societas ad hoc munus suscipiendum, quandocumque alicui ec ea Episcopatus esset admittendus ; imo libera manet, ut id oneris el relinquere et assumerve possit, ubi multum referre ad Dei obsequium Judicaret. Fuit autem haec declaratio facta occasione Patriarchatus ZEthiopia, in quo casu, et similibus, multum referebat scire gradum hujus obligationis ex parte Societatis ; quia hac admonitio fieri debet velper ipsummet Praepositum Generalem, vel per alium de Socictate ab ipso designatum ; nam licet in praedicto loco Constitutionum solum dicatur, consilium esse debere Praepositi Generalis, vel alicujus quem ille sibi ad hoc substituerit, tamen in ipsa forma vovendi, quam retulimus, quae ex prima et tertia Congregatione generali sumpía est, expresse declaratur hunc substitutum debere esse de Societate. Unde in Episcopatu JEthiopiae, vel aliarum provinciarum multum distantium, cum haec admonitio non possitimmediate per Generalem fieri, oporteret aliquem de Societate cum Episcopo mitti, ut hoc munus loco Generalis praestaret ; quod esset Praeposito et Societati grave onus, si ad hoc ex speciali obligatione teneretur, et ideo prudenter animadversum est, nullam esse in Societate de hac re obligationem.
11. Dubium secundum, an idem votum intelligatur etiam de Papatu. — Duo vero alia supersunt dubia circa hoc et praecedens caput. Primum est, an obligatio horum votorum se extendat ad Summum Pontificatum, ita ut professus Societatis contra hoc votum agat, illum ambiendo, nec possit eum acceptare, nisi per praeceptum cogatur, et evectus ad iilud munus adhuc teneatur consilia Praepositi audire et exequi, si meliora judicet. Et ratio dubitandi esse potest, quia forma vovendi absoluta est de quacumque praelatione extra Societatem. Duobus autem modis potest hic casus contingere. Unus est juxta ordinariam consuetudinem Ecclesiae, si aliquis de Societate, prius Cardinalis, postea eligatur ad Ponlificatum. Alius erit extraordinarius, ut si religiosus Societatis nullam extra illam habens dignitatem immediate (sicut olim fiebat) in Pontificem eligatur.
12. Quastiuncula praevia ad dubium juxta priorem casum. — In priori casu supponitur illa quaestio non praetermittenda, an, scilicet, professus Societatis, semel jam factus Episcopus, vel Cardinalis, adhuc obligetur superioribus votis ad non procurandam aliam majorem dignitatem, vel praelationem, vel non acceptandam illam, nisi praecipiatur. Ad quam respondendum videtur affirmative. Primo, quia religiosus factus Episcopus tenetur ad obligationem religiosi status, quae Episcopali non repugnet, ut intomo superiori visum est ; sed est peculiaris obligatio religiosi professi Societatis non procurare dignitates, et non repugnat servari in illo statu Cardinalis; ergo. Secundo, quia hoc votum absolute fit, et est natura sua perpetuum, ut indicant ila verba forme, nunquam me curaturum, praetensurum, aut consensurum, etc., et non extinguitur per superiorem dignitatem, quia neque ex natura rei hoc sequitur, neque jure aliquo est cautum ; ergo durat obligatio ejus.
13. Nihilominus dicendum est hanc obligationem cessasse per subtractionem materise, quia materia hujus voti non est ambitio vel procuratio dignitatis absolute sumpta, sed respective, id est, respectu ejus, qui adhuc permanet in puro statu religiosi Societatis, ita ut sensus hujus voti sit, non procurandi vel acceptandi transitum a religione ad talem dignitatem ; semel autem facto transitu, evacuata est materia voti, quia omnis alius transitus jam non est ejusdem rationis. Vel potest aliter explicari (et in idem redit) ex voto virginitatis supra, tract. 6, lib. 5, de Voto, cap. 6, num. decimo quarto, explicato; diximus enim quod si tantum fiat de non violando claustrum virginitatis, obligationem terminari ad primam vicem, ideoque semel amissa virginitate, tale votum non obligare ; tale enim videtur esse in praesenti hoc votum de non mutando (ut sic dicam) tali modo statum religiosum, et ideo obligatio ejus ad primam vicem terminari videtur. Quod si ita est, facta semel mutatione, cessabit talis voti obligatio. Quod autem ita sit, suadent in primis verba illa Constitutionis : Promittent ad nullam extra Societatem pralationem, vel dignitatem obtinendam, se quidquam acturos, neque ad sui electionem, etc., nam haec verba inrigore indicant primam promotionem ; nam postea, juxta modum loquendi juris, potius dicitur translatio quam electio, maxime inter Episcopatus extra Summum Pontificatum ; sed hoc evidentius declarant verba sequentia: Sed unusquisque videat, qua ratione animarumn saluti, jucta nosire professionis humiltalem et submnissionem inservire possit. Haec enim verba declarant hanc obligationem solum respicere illos, qui in sua humili professione adhuc perseverant. Quod tandem confirmat ratio quae subjungitur : Ne Societas his hominibus, qui ad propositum sili fiuem sunt ei necessarii, privetur ; postquam ergo jam aliquo privata est, nihil quoad hanc partem de illius obligatione curat. Et quamvis ad haec omnia responderi possit, hunc fuisse finem, vel rationem motivam illius voti ; materiam autem universaliorem esse, quia sic indicant verba, quae absolute et perpetuo videntur obligare personam, ideoque priorem partem esse retinendam, tanquam tutiorem, et virtuti ac religioni magis faventem; nihi- lominus in rigore juris, posterior haec sententia vera videtur, et satis persuaderi his qua diximus. Nam revera intentio instituti fuit, continere suos professos intra se, et in suo statu; de his vero, qui jam sunt estra, licet aliquando intra fuerint, non ita curat. Neque est tanta curandi necessitas. Denique, licet prior sententia videatur quodammodo securior, haec est benignior, et ideo in materia onerosa, et ad minimum speculative incerta, satis secura, et aliunde securior, quia pauciora vincula imponit, et evitat pericula, quae faciliora sunt in eo qui jam ad dignitatem conscendit.
14. Resolvitur jam dubium positum in num. 11, juxta priorem casum. — Ex hac ergo resolutione, ad priorem quaestionem in numero undecimo, respondetur in dicto casu Episcopum, vel Cardinalem Societatis, non peccare contra haec vota, procurando aliam majorem dignitatem, vel acceptando illam absque obligatione praecepti ; quia illa non est materia horum votorum, ut numero decimo tertio declaratum est. Et ita constat Summum Pontificatum, prout ordinarie fit electio ad illum, non pertinere ad materiam illius voti, quia semper supponitur persona in eo statu, in quo jam non obligatur per tale votum. Unde obiter a fortiori colligo professum, semel factum Episcopum, non teneri ex vi hujus voti renuntiare unquam Episcopatui, vel ad hoc petere facultatem, etiamsi moraliter certus sit, fore concedendam ; tum quia mutato statu cessavit obligatio hujus voti, ut dixi; tum etiam quia ille non vovit non perseverare in Episcopatu spontanee, absque vi praecepti, sed solum non acceptare illum sine praecepto. Quocirca, non solum si intelligat esse melius, verum etiam si moraliter sibi persuadeat esse necessarium ad suam salutem dimittere talem dignitatem, non peccabit contra hoc votum, id non procurando, sed peccabit contra propriam charitatem. Tandem autem adverto, in his casibus posse aliquod remedium adhiberi mediante voto in hoc capite explicato; nam in eis poterit talis Praelatus admoneri a Praeposito Generali, ut aliam dignitatem non ambiat, vel etiam ut se a periculis eripere procuret, relinquendo quam habet; cui consilio tenebitur ille parere ex vi hujus voti, si ad majus Dei obsequium, majoremque suae animae salutem pertinere judicaverit, juxta ea quae diximus numero octavo.
15. Resolvitur juxta posteriorem casum. — Jam vero superest quaestio de alio modo, quid scilicet dicendum sit, si contingat professum ab humili statu religionis immediate ad Pontificatum eligi, vel electionem procurare. Tunc enim videtur urgere ratio facta in num. 11, quia persona est capax talis obligationis, et votum absolute fit de omni praelatione et dignitate. Fitque haec pars valde probabilis ex quadam communi opinione canonistarum, quod religiosus non potest sine consensu sui Praelati acceptare electionem sui, etiam ad Summum Pontificatum. Haec vero opinio mihi in tomo superiori non placuit ; et ideo consequenter ad ea quae in illo puncto dixi, probabilius hic existimo, materiam hujus voti non extendi ad summum Pontificatum; tum quia Constitutio loquitur de praelatione intra et extra Societatem ; Summus autem Pontificatus neque intra Societatem dici potest, ut per se constat, neque etiam extra, ut ibi ponderavi, quia est praelatio universalissima supra omnem religionem, et ipsam etiam Societatem. Unde intentio Constitutionis solum videtur dirigi ad praelationes particulares, et condistinctas a tota religione. Item quia si loquamur de sola acceptatione, non est verisimile sub generali locutione comprehendi casum adeo specialem, qualis est electio simplicis religiosi ad Pontificatum. Neque etiam est credibile Constitutionem Societatis voluisse limitare modum acceptandi electionem adeo singularem, et ad totius Ecclesiae bonum pertinentem, et quae eo tempore fit, in quo Ecclesia caret universali pastore qui huic bono prospiciat, et ideo vix potest moraliter fieri, ut praeceptum de illa electione acceptanda imponatur, etiamsi maxima instet necessitas. Unde hic habet locum regula juris 81, in 6, sub locutione generali non comprehendi specialem casum, qui non creditur verisimiliter intentus. Denique hanc fuisse mentem B. Ignatii colligo ex verbis ejus ad Summum Pontificem, quae refert fidelissimus testis Petrus Ribadeneira, citatus cap. praeced., numero vigesimo secundo, ubi inter alias rationes, quibus Ignatius Pontificem persuadere nixus est, ad Ecclesiae bonum pertinere, ne operarii Societatis Episcopi fiant, una ests quod uberiores perceptura sit fructus Dei Ecclesia ec nostris non Episcopis, quam Episcopis. Hoc autem ut probet, subjungit : INam qui Episcopus est, etsi anajorem auctoritatem habet, ac potestatem, certis tamen locorum finibus continetur, et suis est tantum ovibus pascendis addictus. Quae verba satis declarant, ipsum locutum esse de privatis Episcopis, non de Epis- copatu universali. Quocirca, licet ambitio ejusdem dignitatis majori ratione possit sub hoc voto comprehendi, tamen, quia in utraque parte talis voti de eadem dignitate extra Societatem sermo est, idem necessario est dicendum; nec sine causa, quia moraliter superfluum erat hoc promittere ; cum enim (ut in tom. de Fide, disp. 10, sect. 4, in fine attigi) jure, vel consuetudine ordinaria, talis electio non fiat, nullus etiam est qui dignitatem illam immediate ambiat aut procuret, sed mediante Cardinalatu, et ideo huic modo satis provisum est, impediendo omnem praetensiosionem vel spontaneam acceptationem Cardinalatus ; de hac enim dignitate certissimum est sub hoc voto contineri, sive sub nomine praelationis, sive dignitatis comprehendatur, sive (quod ego verum puto) sub utroque.
16. Resolvitur tertium dubium. — Cardinalis eliam comprehenditur in voto audiendi consilia Generalis. — Atque hinc facile expeditur alterum dubium, in eodem numero undccimo, si contingat professum Societatis ficri Papam, an teneatur hoc voto audiendi consilia Praepositi Societatis, et illis parendi, si meliora judicaverit. Existimo enim non teneri, quia pontificalis dignitas (ut dixi) non comprehenditur sub his votis; et in hoc casu quodammodo est res clara ; nam alii Praelati, licet non sint subditi Praeposito generali, neque etiam sunt caput ejus, et propter priorem respectum, et subjectionem quam habuerunt, decentius possunt a Praeposito admoneri, atque ad parendum aliquo modo obhgari : Summus autem Pontifex est caput totius Societatis, non solum ut universalis Episcopus, sed etiam ut supremus Praelatus religionis, et ideo non erat ita decens aut conveniens, ut sub hac obligatione comprehenderetur. Ad quod etiam ponderari possunt verba ipsius formae vovendi, si in Presidem alicujus Hcclesiue promovear ; Fontifex enim non alicui Ecclesiae tantum, sed universali Ecclesiae praesidet; de illo ergo sermo non est. Quin potius occasione illius verbi dubitari potest an sub hoc voto comprehendatur Cardinalis ut sic, id est, qui non sit Episcopus; namille ex vi talis dignitatis nulli Ecclesiae praest. Nihilominus verius censeo comprehendi ; nam illud verbum explicandum est juxta Constitutionem ex qua forma illa vovendi sumpta est ; Constitutio autem, parte decima, S 6, sic habet: Promittat etiam Deo, quod si quando dicto modo compulsus praelationem aliquam extra Societaten. admittat, ctc. Non est autem mihi du- bium, quin Cardinalatus in omni proprietate et rigore sit praelatio extra Societatem; crgo etiam ille sub hac promissione comprehenditur. Unde vox alia, Preses, seu Presul alicujus Ecclesie, ut aequipollens sumpta est; praesertim quia Cardinalis, licet Episcopus non sit, titulum habet alicujus Ecclesiae, in qua jurisdictionem habet Episcopalem, tideo illi praesidere dicitur.
17. Eruitur sensus Constitutionis de uon acceptanda dignitate.—JNon intelligitur de Papatu.—Nec nisi de prima acceptatione dignitatis. —ltimo potest ex dictis obiter exponi Constitutio quae habetur tertia parte, c. 3, 8 13, sine facultate Generalis nullum posse dignitatem ullam extra Societatem admittere, nec Generalem posse illam dare, nisi Sedis Apostolicae obedientia illum compellat. Ibi enim imprimis non comprehenditur dignitas Summi Pontificis. Quod patet, tum ex particula illa, extra Societatem, ut illam in numero decimo tertio ponderavimus ; tum quia ibidem supponitur Sedem Apostolicam, id est, Pontificem, posse compellere Generalem ad dandam licentiam, quod repuguaret respectu ejusdem dignitatis, quia tunc Sedes Apostolica vacaret. Tum denique quia non decebat provisionem Sedis Apostolicae quoad hoc quodammodo pendere a voluntate Generalis, ut in simili in numero praecedenti dixi. Deinde solum habet locum illa Constitutio circa acceptationem primae dignitatis. Nam religiosus Societatis semel translatus ad statum Episcopalem, si transferatur postea ad alium Episcopatum meliorem, vel si, prius factus Cardinalis, postea fiat Episcopus, jam non indiget hac facultate Generalis ; non solum quia jam non est sub obedientia ejus, sed etiam propter alia, quae in num. decimo tertio et decimo quarto adduximus circa praedicta vota; est enim eadem ratio.
18. Non acceptare absque licentia convenit omni religioso , iuterest tamen inter nostros et alios. — Adverto praeterea hanc obligationem de jure communi convenire omnibus religiosis respectu suorum Praelatorum ratione voti obedientiae , ut in tomo superiori explicatum est; nonnulla tamen videntur in hoc esse specialia Societatis. Primum, quod facultas haec reservatur Generali, quod in aliis religionibus regulariter non fit. Secundum, quod Generalis ipse non potest illam dare, nisi coactus obedientia Pontificis. Tertium, quod non solum inferiores religiosi, sed etiam ipsemet Generalis, si ei concedatur talis dignitas, non potest illam acceptare sine consensu Societatis, ut habetur nona parte Constitutionum , c. , S55, et cap. quinto, $ 6, et in declaratione utriusque loci. Ubi etiam additur, Societatem non debere prastare consensum, sed expectare praeceptum Pontificis, quod sub peccato obliget. Quod in aliis religionibus non postulatur, sed sufficit quod solus Pontifex consentiat, seu facultatem praebeat, argumento cap. Cum vencrabilis, de Consuetudine, et c. Si Abbatem, de Electione, in 6.
19. Extenditur dicta Constitutio ad non grofessos. — Ev adminiculo juris inducitur eis gravis obligatio. — Rursus considero Constitutionem illam, non de solis professis aut coadjutoribus spiritualibus loqui, sed in universum de religiosis Societatis; nam simpliciier dicit, Nullus possit, etc.; comprehendit ergo omnes qui sub obedientia Generalis militant. Unde si contingeret ( quod difficiie non est) per amorem , vel favorem alicujus principis, scholarem approbatum in Episcopum eligi seu nominari, etiam ille non potest, ex vi hujus Constitutionis, acceptare Episcopatum sine licentia Praepositi Generalis. Haec autem obligatio ex vi hujus Constitutionis non est ad peccatum, quia omnibus Constitutionibus generale hoc est, et nihil speciale de hoe est declaratum ; unde cum scholares de hac re nullum votum emittant, videntur ad hoc non obligari sub peccato, sed tantum sub regula perfectionis. Nihilominus tamen ex adminiculo juris communis existimo hanc esse gravem obligationem. Cum enim hi scholares sint veri religiosi, et quoad obligationem obcdientiae tam non habeant velle aut nolle, quam quilibet alii, comprehenduntur sine dubio sub generali lege capituli S7 religiosus, de Elect., in 6, quo declaratum est, in religioso gravem praesumptionem esse, acceptare electionem de se factam, sine consensu Praelati sui. In Societate autem per hanc Constitutionem declaratum est Generalem esse unicum Praelatum, ad quem hoc pertineat. Ergo in Societate acceptare dignitatem sine licentia Generalis est acceptare sine licentia Praelati. Nam, licet tingamus Provincialem aut Rectorem consentire, nihil facient ; neque in ca re sunt Praelati; ergo est illa gravis trangressio, non quidem ex vi solius Constitutionis, sed, illa supposita, ex vi juris communis.
20. Talis obligationis violatio annullat acceptationem. — Et eadem ratione censeo, acceptationem vel electionem aliter factam esse uritam ex vi pradicii capitis; quod eodem modo induci potest. Et ad idem ponderari potest verbum illud nostra Constitutionis, nullus possit, quod de se sufticit ad irritandum, ut vulgare est apud Doctores; et idem cum proportione est de Generali, quia respectu illius Societas est Praelatus ejus, et ideo de illo etiam dicitur in Constitutione : Non debet, nec potest. Praeter haec vero additur in professis omnibus obligatio voti, ratione cujus non possunt ipsi consentire, nisi praecipiantur ab habente potestatem, etiamsi Generalis facultatem daret. Observo enim Constitutionem hanc, quae prohibet Generali ne hanc facultatem praebeat , nisi coactus obedientia Pontiticis, non obligare Generalem ipsum tanquam proprium praeceptum, sed per modum simplicis regula ; neque hanc obligationem seu Constitutionem esse speciali voto confirmatam ; et idem est de Societatc respectu Generalis. Posset ergo contingere ut Generalis aut Societas, indebite utendo potesiate sua, vel ex aliqua epikeia, talem facultatem daret sine praecepto Pontificis; illa ergo non obstante, obligabitur professus ad non acceptandam dignitatem (quanquam si acceptaret , valeret electio) donec praecipiatur; quae obligatio in scholari approbato noa inveniiur, quia nascitur ex voto speciali, quod scholares non emittunt.
On this page