Caput 10
Caput 10
De voto manifestandi procurantes dignitatem, quod inter alia a professis societatis emittitur.
CAPUT X DE VOTO MANIFESTANDI PROCURANTES DIGNITATEM, QUOD INTER ALIA A PROFESSIS SOCIETATIS EMITTITUR.
1. Videri votum hoc procedere solum de dignitatibus intra Societatem.— Ut ambitio dignitatum et Praelationum, tam intra Societatem , quam extra illam, nullum in eadem, quoad fieri posset, locum haberet, non fuit contentus B. ignatius professos speciali voto obligare ad eas non procurandas; sed etiam addidit votum, quo promitterent manifestare hoc Societati, quemcumque in hoc peccare inteligerent. Verba Constitutionum, parte decima, S 6, haec sunt : Omnes professi se nihil unquam ad eam (id est, dignitatem obtinendam ) acturos, et quos agere animadoerterint dclaturos , Deo ac Domino nostro voveant. Circa quem locum advertendum occurrit, ex vi illius solum videri praecipi, ut hoc votum fiat de dignitatibus et praelationibus Societatis. Nam verba proxime praecedentia sic habent: Erit summi momenti , ut perpetuo felio Societatis status conservetur, diligentissime ambitionem submovere, ac aditum ad dignitatem , vel pralationem ullam directe vel indirecte quevendam in Societate praecludere ; et proxime subduntur verba illa citata , omnes professi, etc. Ex quo contextu plane constat , illud relativum , ad ean obtinendam, referre solum dignitatem et praelalionem in Societate. Item, quia de aliis extra Societatem statim subditur : Promittant etiam ad nullam extra Societatem pralationem , vel dignitatem se quidquam acturos. De deferendis autem praetensoribus harum dignitatum nihil subjungitur. Nec dici potest haec posteriora verba intelligenda esse juxta priora, quia hoc nullum habet in contextu fundamentum, et materiae sunt omnino diversae; sicut e converso in posteriori clausula additur promissio non acceptandi dignitatem extra Societatem, nisi praecepto cogantur, quod, quia in priori additum non fuit, ad dignitates intra Societatem non extenditur, ut supra, cap. octavo, numero secundo, vidimus ; ergo similiter, etc.
2. Oppositum resolvitur. — Puncta tria hujus capitis. — Nihilominus praxis Societatis habet, ut de utrisque dignitatibus hoc votum fiat. Nam post duo vota non procurandi praelationem aut dignitatem intra vel extra Societatem, additur : Tum si quem sciam aliquid praedictorum duorum curare, vel pratendere, promitto illum remque totam me manifestaturup Societati, vel Praeposito cjus. Unde non est dubium quin hoc votum obhget in utroque genere dignitatum, sive illud fiat ex vi praedictae Constitutionis, sive (quod mihi propter argumentum numero praecedenti factum probabile est ) illa fuerit extensio quaedam a tertia generali Congregatione facta, cujus auctoritate, decreto quadragesimo sexto, forma vovendi a prima Congregatione jam praescripta, decreto 102, ita extensa est, nam ad hoc potestatem habet Congregatio generalis; et fortasse cum illi tertiae Congregationi interfuerint multi ex patribus, qui et intentionem b. P. Ignatii, et usum Societatis a principio cognoverunt, hanc ejus fuisse mentem declararunt, licet illis verbis Constitutionis satis explicata non fuerit. Hoc igitur voto supposito, tria sicut in praecedenti capite circa illud declaranda occurrunt, utilitas, materia, et obligatio.
3. Non videri utile. — Puncti resolutio bi- partita. — Probatur utrague pars auctoritate. —Circa utilitatem ratio dubitandi esse potest, quia vel hoc intelligitur de detegendo crimine alterius, quando ad commune bonum Societatis est necessarium, et potest cum fructu fieri, vel absolute et sine limitatione, ut verba sonant. Priori modo votum est parum utile, quia tunc ipsa ratio charitatis obligat et sufficit inter viros religiosos, neque oportet laqueos addere; posteriori autem modo votum esset iniquum, quia sine necessitatc et fructu boni communis non est proximus infamandus. Nihilominus dicendum est, votum hoc et sanctum, et utile esse Societati. Quod auctoritate sufficienter probatur ex approbatione Summorum Pontificum, vel generali, ut a Paulo IllI et Julio IIT, confirnantibus institutum, et approbantibus Constitutiones, vel speciali, ut a Gregorio XIII, in Constitutione Ascendente Domino, ex qua etiam colligitur hoc votum cadere in utrasque dignitates; nam post vota non praetendendi dignitatem intra aut extra Societatem subditur : 7£en Societati , vel ejus Preposito manifestaturos, si quem sciant aliquid hujusmodi moliri.
4. Probatur deinde ratione guoad priorem partem. — Ratio autem quoad honestatem hujus voti clara est, quia deferre ad Superiorem peccatum subditi , maxime quando vergit in commune detrimentum, per se et ex objecto bonum est, dummodo debito fine et circumstantiis vestiatur. Sic Christus dixit, Matth. 18: Dic Ecelesie ; votum autem hoc, quamvis simpliciter et absolute fiat, intelligendum est de revelatione justa et charitati consentanea, ut in simili dixit Sylvester, verb. Denwunciatio, q. 5, quod esplicare non fuit necesse, quia et ex materia ipsa, et ex ratione voti erat satis manifestum, nam certum est hoc genus delicti multum posse nocere Societati. Certum etiam est boc nocumentum majus futurum, si tale delictum a scientibus occultetur ; nam et timor poenarum, et providentia Superiorum multum juvare potest ut illud non serpat, neque effectum habeat. Est ergo per se bonum, ac moraliter necessarium ad commune bonum Societatis, ut Superioribus manifestetur ; ergo hoc etiam vovere honestum est.
5. Probatur quoad posteriorem. — Quod vero etiam utile sit, declaratur, tum quia licet charitas possit per se ad hoc obligare, tamen peculiaris obligatio religionis ex voto et est magis clara et expressa, et multum solet movere conscientiam religiosi : tum etiam quio hoc votum non tantum obligat, supposita alia obligatione charitatis, sed absolute, quoties id potest honeste fieri, etiamsi alias non esset praeceptum. Saepe enim accidere potest ut revelare peccatum fratris Superiori possit honeste fieri, non tamen sit sub praecepto, quia praecepta affirmativa non obligant pro semper, etiam supposita honestate actus, nisi intercedat sufficiens necessitas ; haec enim separabilis est ab honestate, etiam in praesenti materia. Nam ad honestatem sufhcit aliqua utilitas, quae tamen non semper satis est ad praecepti obligationem; si ergo quis obligetur ex voto ad subveniendum hoc remedio Societati, non solum quando necessitas charitatatis cogit, sed etiam quando utilitas majoris boni suadet et honestat actum, in magnam profecto utilitatem religionis cedet tale votum. Ita ergo est in prasenti voto, ut amplius ex illius declaratione constabit.
6. Explicatur materia remota per tres quaestiunculas. — Prima resolutio. — Circa materiam ergo hujus voti distingui potest remota et proxima. Remota, est peccatum ambitionis in procuranda dignitate, intra vel extra Societatem. Proxima, est manifestatio illius peccati. Circa priorem inquiri potest primo qualis et quanta futura sit haec ambitio, ut sit materia hujus voti; sed in hoc regula desumi potest ex dictis supra, in cap. 7, usque ad numerum duodecimum, circa votum non ambiendi dignitates ; ibi enim declaravimus quid sufficiat ad viclandum graviter illud votum; illa ergo ambitio, quae fuerit peccatum mortale contra votum illud, est materia suflficiens in suo ordine ad hujus voti obligationem; nullo enim certiori modo potest haec materia designari. Quod etiam ex verbis Constitutionis satis colligitur, quae sic habent: Promittant se nihil unquam ad eam obtinendam acturos, et quos agere animadverterint , delaturos. Eadem ergo actio, quae cavenda promittitur, deferenda vovetur, si in alio animadvertatur.
7. Secunda quaestio.— Resolvitur.— Quaeri vero subinde potest an oporteat tale peccatum in altero esse contra suum votum, ut sit materia hujus voti; quod est quaerere an hoc votum obliget ad manifestandum judicialiter illud peccatum commissum a quocumque religioso Societatis (nam de fraterna manifestatione res videtur clara, ut lib. 10, c. 9, constabit , vel solum ab eo qui ex voto speciali illud cavere tenetur. Potest enim etiam scholaris approbatus in hoc delinquere, ut ex dictis In cap. praecedenti, numero undecimo nono , intelligi potest, quamvis nullum votum de hac re fecerit; tenebiturne ergo professus Societatis, ex vi hujus voti, illum manifestare ? Respondeo mea sententia non tcneri. Nam, licet in forma vovendi dicatur, s quem sciam ; et in Constitutione, et quos agere animadverterint ; tamen ex subjecta materia et ex contextu constat, illa relativa eos tantum referre, qui ex voto ad delictum illud cavendum obligantur. hatio vero esse potest, quia, licet Societati maxime expediat ut omnes, qui quocumque modo sunt membra ejus. omnem ambitionem evirent, nihilominus non omnes ad votum de hac re emittendum obligantur, sed suflicienter in hac parte provisum creditur Societati, si praecipua membra ejus, quae jam sunt cum illa (ut sic dicam) ultimate conjuncta, hoc vinculo obligentur; cum in illis magis timeri posset hoc vitium, quia futuri sunt digniores, et ad hujusmodi munera aptiores et propinquiores. Sic ergo sufficiens visum est, si votum manifestandi hoc delictum solum in crdine ad easdem personas fiat. Item sicut scholares approbati non tenentur ex speciali voto deferre professum, etiamsi illum in hoc peccare animadvertant, sed solum ex communi regula, et lege charitatis, ita neque e contrario professi tenentur ex suo voto ad manifestandum hoc delictum judicialiter, etiamsi in scholari illud animadvertant, sed solum ex eadem regula, et lege charitatis. Tandem potest etiam circa hanc partem inquiri, an peccatum hoc debeat esse publicum, vel occultum sufticiat; item an certum, vel etiam dubium. Sed haec tractabuntur commodius explicando obligationem hujus voti, in tertio puncto.
8. Materia proxima duplex. —Et de quanum procedat votum. — Circa alteram partem materia, quam proximam appello, dubitari potest de qua manifestatione seu denunciatione in ea sit sermo. Duplex enim esse potest denunciatio, quantum ad praesens spectat : una judicialis, quae ordinatur ad punitionem delicti jam commissi, et consequenter ad vitanda similia, non solum in ipso qui denunciatur, sed etiam in aliis. Alia paterna, seu fraterna appellatur , quae ordinatur praecipue ad emendationem in futurum, vel propter spiritualem salutem ipsiusmet delinquentis, vel praecipue propter bonum alicujus communitatis, cujus grave detrimentum ex tali delicto probabiliter timetur. Dubitari ergo potest de qua istarum denunciationum intelligendum sit hoc votum, nam ipsum indifferenter fit; et tamen ad executionem ejus multum refert, an uno vel alio modo facienda sit denunciatio. Quia si votum solum obligat ad denunciationem paternam, non tenebitur quis judicialiter denunciare, et consequenter non poterit Praelatus Societatis ad punitionem delicti procedere , cujus oppositum Constitutio supponit, poenam inhabilitatis imponens propter hoc delictum, nec sine causa, quia alias non esset illud sufficiens remedium ad cohibendum hoc delictum. Item quia alias servandus esset in hac denunciatione ordo correctionis fraternae, et admonendus esset prius delinquens, si esset spes emendandi, vel si esset emendatus , non esset facienda; quae omnia videntur esse contra finem et intentionem hujus voti, quae fuit efficacius remedium adhibere, ut nemo auderet vitium hoc in Societate introducere. Quod si propter haec dicamus, votum hoc intelligi dedenunciatione judiciali, sequitur neminem obligari ad exequendum hoc votum , nisi quando potuerit probare delictum, quia judicialis denunciatio non potest lcite aliter fieri, nam esset fini improportionata, et per illam infamaretur proximus sine fructu , et daretur occasio faciendi similes injurias proximo. Illud autem consequens videtur etiam nimium enervare vim hujus voti, et efficaciam hujus remedii. Posset enim hoc delictum serpere in Societate, et multum illi nocere, priusquam esset probabile in judicio.
9. Auctoris resolutio. — Quid ad difficultates in mun. praecedenti. — Ad hanc dubitationem breviter dicendum est, materiam hujus voti praecise et indefinite esse accipiendam, prout verba sonant, de manifestatione facienda Praeposito, eo modo quo licite fieri potuerit. Cum enim votum indistiucte fiat, non possumus nos illud limitare citra id quod materia voti intrinsece postulat ; hoc autem solum est, ut actio honeste et utiliter fiat. Quocirca , quando circumstantiae non juvant, ut denunciatio judicialis fieri possit, paterna autem seu fraterna, aut quocumque alio nomine vocetur delatio alia ad Superiorem commode et utiliter fieri possit, illa erit sufficiens materia hujus voti, quia per illam satis expletur, quia solum seu indistincte promissa est manifestatio Superiori ; unde non est dubium quin ad illam faciendam tunc obliget hoc votum. Si autem judicialis denunciatio commo- de fieri possit, etiam poterit fieri licite, constatque sufficientem esse ad hoc votum explendum. Existimo autem immediate non cadere sub obligationem ejus, quia plus involvit quam promissum sit. Semper ergo satisfiet voto huic, simpliciter manifestando rem Superiori, qui judicabit an debeat procedi ad denunciationem judicialem, poteritque obligare subditum, ut illam faciat, si expedire censuerit, si non in virtute hujus voti, saltem in virtute obedientiae, quod satis est. Ad difficultates autem positas respondere nunc non est necesse, quia neutram partem admittimus tanquam definite necessariam , in quo sensu illae procedunt, et ideo non sequuntur incommoda, quae ibi inferuntur. Quid autem dicendum sit de nonnullis casibus qui ibi tanguntur, in sequenti puncto attingemus.
10. Quaestiuncula prima, cum qua notitia delicti obliget hoc votum.— Circa obligationem ergo hujus voti, quia affirmativa est, explicare oportet quando, et cum quibus circumstantis obliget ; est enim haec obligatio quasi praecepti affirmativi, cujus natura est ut non obliget pro semper, sed tempore opportuno, et cum debitis circumstantiis. Primo ergo dubitari potest, quae et quanta notitia de delicto alterius requiratur in habente hoc votum, ut obligetur ad manifestandum illud Superiori. Videtur enim quaelibet probabilis conjectura, vel suspicio sufficere, saltem ut in eodem gradu, et sine majori exaggeratione aperiatur Superiori. Quia talis manifestatio tunc etiam est consentanea fini hujus voti, nam potest esse utilis ad impediendum majus malum, vel tollendam suspicionem, si fundamentum non habuerit. Videtur etiam consentanea verbis Constitutionis ; nam in decima parte, S6, dicitur, quos animadverterint, quod verbum generalem significationem habet, complectentem omnem illum modum cognitionum. Unde in octava parte, c. 6, 8 2, in declarat. A, hic casus distinguitur quoad modum punitionis, quando de illo satis constat, vel solum est suspicio probabilis aut non satis probata. Unde videtur supponi in omnibus his casibus esse manifestandum.
11. Resolvitur obligare solum cum notitia cería. —In hoc dubio, tractari potest, quid sit in obligatione, vel quid liceat aut expediat. Quoad priorem, existimo votum hoc non obligare, nisi supposita certitudine delicti. Pro- batur ex forma vovendi: Si quem scium, etc., quod verbum retinetur etiam in Constitutione Ascendente Domino. Est autem sumendum in ea proprietate, in qua saltem communi modo loquendi usurpatur ; nullus autem prudens dicit se scire, nisi quae morali saltem certitudine novit; licet enim non oporteat interpretari illud verbum in dialectico rigore, saltem moralis et juridica proprietas retinenda cst; juridice autem nullus dicitur scire, nisi qui moralem certitudinem de re habet. Unde glossa, in leg. 2, S antepenult., ff. de Aqua pluviali arcenda, dixit, scirg esse veritatem visu perceptam in mente retinere; ubi per visum intelligit quamcumque experimentalem rei cognitionem. Sic enim Bartolus dixit, per visum intellexisse omnem sensum in l. 1, ff. de Interrogatoriis actionibus, quam refert Navarrus in cap. $3 quis autem, de Poenit., d. 7, num. 9, qui addit per visum etiam intelligi posse puram intellectualem cognitionem, sed non est necesse, quia agimus de scientia humana et practica.
12. Quae certitudo requiratur. — Addo vero ad scientiam, de qua agimus, non oportere rem esse visam, aut proprio experimento cognitam; nam si certa humana fides, per testimonia fide digna, de illa habeatur, satis erit; nam haec sufficit ad moralem certitudinem. Unde Innocentius, in c. Cun in causa, de Juramento calumnise, juramentum de veritate dicenda, quam quis scivit, non solum esse posse de his quae quis vidit, sed etiam de his quae indubitanter credit, non solum fide divina, sed etiam humana. Consentit Felinus, referens plures alios, in cap. 1, de Summa Trinit. et fid. cathol., ubi specialiter notandum est, quod cum Dominico et aliis dicit, posse aliquem dicere pro certo scire, quod ab uno fide digno tanquam certum accepit. Onod etiam significat Navarrus, in cap. Z7nter cerba, concl. 6, corol. 66, n. 389; qui etiam allegant glossam, in leg. Sà quis extraneus, S Sciendumn, alias Si quis, tf. de Acquirenda haereditate, et in leg. Titio fundus, tt. de Condit. et demonstrat. Sed illae parum aut nihil ad rem praesentem dicunt. Denique addit Navarrus hanc moralem certitudinem suffhicere, ut subditus teneatur manifestare delictum Praelato interroganti an illud sciat, sive per generalem, sive per particularem inquisitionem; sic ergo in praesenti sufficit similis certitudo, ut votum obliget ad manifestationem. Ratio autem est, quia tunc subest materia hujus voti in omni proprietate verborum, si morali- ter accipiantur, ut revera sumenda sunt; subest etiam ratio sufficiens boni communis, per medium ordinatum, quia per illam manifestationem potest facile perveniri ad exactam cognitionem delicti, maxime si revelentur persona a quibus talis notitia accepta est.
13. Satisfit argumento in n. 10. — Licet cum minori notitia demntiare fraterne.—Quod autem minor notitia, aut quaelibet alia suspicio non sufhciat, satis ostensum est ex ipsa forma vovendi, per quam declarandum est aliud verbum Constitutionum, si animadcerterit. Quod etiam in rigore significat satis certam cognitionem. Alio vero in loco Constitutionum , quamvis supponatur aliquando posse negotium hoc de aliqua persona tractari, propter solam suspicionem, eamque non inveniri probabilem post exactam rei examinationem , non tamen asseritur, cum sola illa suspicione obligare votum aa hujusmodi manifestationem. Nec denique satis est quod illa possit esse utilis, quia ad voti obligationem oportet inspicere materiam ejus; neque oportet voveri manifestationem pro omni eventu, in quo potest esse utilis; satis enim fuit providere casibus certis, et moraliter necessariis. Quocirca, licet in casu solius suspicionis, vel opinionis non satis certae, obligatio hujus voti non cogat, nihilominus saepe poterit manifestatio esse licita, si pure et simpliciter fiat in eo gradu in quo habetur, eo fine ut Superior, ea cognitione instructus, altentius vigilet, et prudenti modo perspiciat an res illa majus habeat veritatis fundamentum, vel, si nullum invenerit, ut etiam suspicionis occasio tollatur.
14. Quaestiuncula secunda, an dictum cotum obliget denunciare delictum. praeteritum. — Secundo dubitari potest, an hoc votum obliget denuntiare delictum quod praeteritum est, et in futurum omnino non pendet; ut, verbi gratia, si mihi constat aliquem professum aliquando ambiisse praelationem, jam vero omnino cessasse, ut non sit morale periculum reincidendi, an tenear nihilominus illius delictum Generali manifestare, sive ille consecutus fuerit dignitatem quam ambierat, sive non; hoc enim ad praesentem obligationem nihil referre videtur, cum effectum consecuius non augeat nec minuat delictum. Pars er«o affirmans suaderi potest, quia haec manifestatio non ordinatur praecipue ad emendationem privatae personae, sed ad commune bonum Societatis. ut in illa omnino impediatur hoc ambitionis genus, ad quod valde necessarium esse potest, etiam in eo casu rem manifestare.
15. Nihilominus dicendum censeo in eo casu votum non obligare. Probatur, nam verba voti haec sunt: Si quem sciam aliquid pradictorum duorum curare, vel praetendere, scilicet, de praesenti; non vero dicit, curasse aut praetendisse, quod longe diversum cst; nec obligatio rigorosa est ultra verborum exigentiam extendenda. Atque idem probant verba Constitutionum, decima parte, § 6, et quos agere animadverterint delaturos ; et verba Gregorii XIII: Si quem sciant aliquid hujusmodi moliri. Declaratur praeterea, nam ubi Db. Ignatius voluit hanc obligationem ad praeteritum actum extendere, id expressit; cum ergo id non expresserit, signum est noluisse. Antecedens patet ex octava parte Constitutionum, c. 6, 8 2, ubi pro eo tempore, quo Societas congregata est ad eligendum Generalem, omnibus electoribus praeceptum imponitur: Unusquisque sub pena excommnunicationis latee sententie, teneatur Vicario manifesLare, vel alicui ez antiquioribus professis, qui vum. Vicario conferat, si sciat aliquem hoc muns affectasse, vel etiam tunc affectare divecte aut indirecte, id procurando, vel signo aliquo id declarando. Quod praeceptum peculiare csi, et distinctum ab obligatione voti, et non habens locum in aliis dignitatibus vel praelauonibus, sed solum in Generalatu, propter rei gravitatem, et idcirco specialiter extenditur ad praeteritum tempus, quia ibi etiam consideratur dignitas eligendorum, et fidelitas cligentium, et utriusque existimatio valde minuitur ex tali delicto, etiamsi praeteritum sit; ergo ab eo casu, ut ab speciali, optimum sumitur argumentum ad negandam extensionem illam in generali obligatione, in qua non exprimitur.
16. Explicatur preceptum de revelanda praeterita affectatione generalatus. — Eo vel maxime quod etiam in illo praecepto, illud praeteritum, affectasse, non est extendendum ad totum tempus vitae praeteritae, sed ab obitu Generalis usque ad tempus electionis, ut videtur declaratum a quarta Congregatione generali, in formula generalis Congregationis, 8 vigesimo primo, ubi etiam declaratur, praeceptum illud non tantum obligare respectu corum qui ad electionerff congregati sunt, sed respectu omnium de Societate, quicumque, ct ulicumque sint, qui ab obitu P. Generatis ad electionem usque, pro se, aut pro aliis ambie- rint, quia nimirum de omnibus potest fieri electio, et omnes possunt electionem perturbare; praeceptum autem manifestandi licet ibi non videatur imponi omnibus de Societate, sed solum ad electionem congregatis, nam ad illos tantum loquitur dicta Constitutio, tamen in formula Congregationis generalis, S 82, extenditur praeceptum sanctae obedientiae ad omnes qui sciverint similem ambitionem, sive sint ex numero congregatorunm, sive non; ibi vero non agitur quidem de electione Generalis, sed assistentium ; tàmen ob identitatem rationis potest inde sumi argumentum, vel interpretatio prioris praecepti, quamvis in materia odiosa. Praedicto autem modo merito fit illa extensio ad praeteritum, quia quamvis forte ambitio cessaverit, effectus ejus moraliter durare censetur ob temporis brevitatem ; imo vix potest moraliter praesumi emendatio; at vero in materia hujus voti nulla est limitatio, vel designatio praeteriti temporis, et ideo in illa non fit haec exceptio, alias quamtumvis lapsus aliquis finitus jam esset, emendatus ac sopitus, excitandus esset propter obligationem hujus voti; quod nec charitati consentaneum est, nec Societati necessarium aut utile.
17. Ad argumentum pro parte affirmativa in num. 14. — Unde ad rationem in conirarium respondetur imprimis, ut supra disxi, in numero decimo tertio, ad obligationem voti non quamcumque utilitatem esse spectandam , sed materiam, et verba quibus fit votum. Deinde, licet ex tali manifestatione sperari possit illa generalis utilitas, quod delicta non maneant impunita, tamen non est haec, quae praecipue per hoc votum intenditur, sed praecludere aditum ad quaerendam, vel obtinendam dignitatem per ambitionem ; ad hunc autem finem satis est ambitionem, quae aliquo modo durat, impedire. Ut autem ambitio finita censeatur , non satis est mutasse voluntatem, vel egisse poenitentiam prioris delicii, nec cum effectu cessasse novam sollicitudinem, et negotiationem ad dignitatem obtinendam ; sed necesse est praeteritum factum ita retractari, seu impediri, ut effectum non habeat, id est, ut ex vi negotiationis factoe, dignitas non obtineatur, alioqui et finis primarius voti perseverat, et materia etiam durare virtualiter censetur. Et ad confirmandam totam hanc doctrinam facit, quod communiter Doctores tradunt circa praecepta Superiorum inquirentium delicta in generali ad ea emendanda vel impedienda; excusant enim subdi- tos ab onere talium praeceptorum, quando delictum omnino cessavit, et nullum novum periculum omnino timetur, ut videre licet in Navarro, c. 7nter verba, concl. 6, corollario sexagesimo sexto; Soto, lib. 5 de Justit., p. 5, articulo primo, vers. Et hic sumenda est regula ; Corduba, in Summa, q. 64, qui alios refert.
18. Quaestiuncula tertia circa idem tertium punctum., an votum obliget denunciari occultum. -Tertium dubium est, an hoc votum obliget quando delictum alterius occultum est; et ratio dubitandi esse potest, quia hoc votum absolute fit. In contrarium autem est, quia manifestare occultum delictum fratris videtur intrinsece malum, quia Ecclesia non judicat de occultis; denunciatio autem, quae fit Ecclesiee, vel pastoribus ejus, ordinatur ad aliquod Ecclesiae judicium ; ergo si fiat de re occulta, est prorsus inutilis ad hunc finem; ergo si fiat, erit pura detractio, et consequenter intrinsece mala. Unde de inquisitionibus generalibus est communis resolutio, neminem teneri ad denunciandum quod probare non potest: Angelus, verb. Denunciatio, numero decimo tertio ; Sylvest., q. 4, numero quinto, verb. Ezcommunicatio, 9, dub. 8, n. 18, qui tamen hoc limitat ad denunciationem publicam, cum hRosella, eodem verbo, numero decimo sexto ; talis autem esse videtur manifestatio, de qua hic agimus; et idem sentiunt plures alii, quos refert et sequitur Corduba, paulo ante citatus, et libro primo Quaesticnarii, q. 43, et plura de hac materia infra videbimus, libro decimo per varia capita, explicando quamdam regulam Societatis ; et quia ex illa generali materia haec specialis pendet, ideo in praesenti breviter hoc dubium expediemus.
19. Praemittuntur varii gradus. — Primo ergo vulgaris distinctio praemittenda est de delicto publico vel occulto , in utroque enim membro varii sunt gradus, ut tangitur in cap. Vestra, de Cohabit. cleric. et mulier., et a Doctoribus ibi ; tamen ad rem praesentem explicandam distinctius possunt ita proponi: quoddam enim delictum est ita occultum, ut sub secreto confessionis sciatur; et hoc in quaestionem non venit, quia semper intelligitur exceptum, vel potius illud non reputatur scitum. Aliud est ita occultum, ut per solam secretam consultationem ordinatam ad bonum et remedium animae delinquentis sciatur. Tertio est occultum, quod sub communi naturali secreto scitur per solam relationem seu narrationem ipsiusmet delinquentis, vel alterius. Quarto, est occultum quod unus novit per certam scientiam, seu visionem, a nullo autem alio scitur. Quinto, quod unico tantum testimonio praeter ipsum denunciantem probari potest. Sexto, quod est sufficienter probabile per duos vel tres testes, quamvis de illo nulla sit infamia, vel major notitia, et hic gradus participare incipit aliquid de publico , quamvis absolute tale delictum non censeatur publicum a Theologis, nec Juristis, sed proprio nomine dicatur probabile, ut videre licet in Cajetano, et aliis 2. 2, quaestione trigesima tertia, articulo septimo; Navarro, in Summa, c. 27, num. 255; Adriano in 4, materia de correctione fraterna, et aliis citatis et citandis.
20. Gradus varii publici delicti. — Publicum ergo dicitur, quod ab aliqua communitate, vicinia aut familia scitur, vel saltem a majore parte ejus, oportet tamen ut familia sit saltem decem personarum, juxta frequentius arbitrium Doctorum quos citavimus; unde saltem necesse est ut a sex, vel septem personis sciatur ; et hoc credo in praesenti sufficere, etiumsi non sit ille numerus major pars communitatis. Quis enim dicat tantum esse publicum hoc deltictum ambitionis, de quo agimus, quando scitur in majori parte totius Societatis, vel totius domus, in quo sunt centum, vel plures personse, vel totius Congregationis generalis constantis etiam magno numero personarum? Satis ergo est quod a pluribus certo sciatur ; numerus autem definiri non poterit, nisi prudenti arbitrio; sex autem aut septem videtur sane numerus suffhiciens, saltem ad minimum gradum publici facti. Nam aljiud dicitur notorium, quod frequentiorem requirit notitiam ; aliud dici potest famosum, quod, praeter certam notitiam plurium, addit infamiam inde ortam. Praeter haec vero dici etiam potest famosum, vel etiam laborare infamia delictum, quod a multis scitur per relationem tantum, ab uno tamen oculari teste manantem. Denique aliquando est infamia de delicto, cujus origo ignoratur, solumque de publico rumore constat.
21. Primum pronunciatum quoad denunciationem judicialem.— Secundum pronunciatum. — Ad dubium ergo propositum respondeo imprimis, quocumque ex dictis nuper modis delictum sit publicum, vel etiam sufficienter probabile, votum hoc obligare ad ejus manifestationem. Quod est certum, quia tunc manifestatio licita est, sive fiat per denunciatio- nem secretam et paternam, sive judicialem, estque utilis ad finem voti, et comprehensa sub verbis cjus. Solum potest esse difficultas, an ultimus modus infamiae sufliciat ad denunciationem judicialem, de qua dicam statim. Addo ergo etiam, quando delictum est semiprobabile, id est, ab uno fide digno teste sufficienter notum (qui erat quintus modus in numero decimo nono positus), obligare votum, quia etiam tunc potest licite fieri, saltem per secretam et paternam denunciationem, ut ex dicendis a fortiori patebit. Quin potius credo etiam tunc posse fieri judicialem denunciationem, ita ut denuncians non se obliget ad integram probationem, sed solum ad manifestandum quod scit. Nam materia est pertinens ad commune bonum, cui praeferendum non cst privatum incommodum, et ille modus denunciationis potest esse valde utilis ad illum finem, quia deserviet ut Superior possit legitime interrogare testem, et ut post illius testimonium possit juramento, vel alio convenienti modo cogere reum ad veritatem dicendam; imo addit Navarrus dicto c. 7nter eerba, num. 381 (ubi hanc sententiam tenet), quod ipsemet denunciator potest esse testis simui cum alio ad probandum delictum via denunciationis, ad effectum injungendi poenitentiam, et emendandi peccatum.
22. Tertium pronunciatum. — Expeditur vatio utringue dubitandi in n. 18.— Extra hos vero casus, in omnibus aliis modis occulti delicti, non potest quis etiam occasione hujus voti procedere ad denunciationem judicialem; quia talis denunciatio per se non est rationi consentanea, quod intendunt auctores in ratione dubitandi numero decimo octavo allegati, et probat ratio ibidem facta. Atque eodem modo dicebamus supra , numero duodecimo , quoties laborat infamia delinquens, etiamsi non constet an ex aliqua scientia orta sit, posse deferri ad Superiorem, ut in eo delicto judicialiter procedat, eo modo quo licite potest, adummodo saltem ipsa infamia sufficienter probari possit; quia id satis est ut possit Superior postea juste inquirere, et convenientia remedia adhibere.
23. Quartum pronunciatum, attinens ad denunciationem paternam. — Sumitur ea auctoribus. — Ratio ad idem. — At vero de secreta seu paterna denunciatione distinguendum est; nam, licet delictum sit occultum quarto modo posito in numero decimo nono, id est, soli eidem personae per certam esperientiam seu visionem cognitum, nihilominus, per se loquendo, potest delictum secretum manifestari Praeposito Generali. Ita sumitur ex Covarruvia, lib. 14 Variarum, c. 11, num.6et 7; Adriano, Quodlib. 11, litter. R; Soto, Relect., de Tegendo secreto, memb. 2, quaest. 4, concl. 2; Navarro, in Manuali, c. 18, n. 61, et cap. Znter verba, conclus. 6, et aliis Doctoribus, dicentibus hunc modum denunciationis esse licitum, quando ordinatur ad vitandum aliquod damnum grave, vel communitatis, vel alicujus tertiae personae. In praesenti enim non agitur praecipue de vindicando ambitionis delicto, sed de impediendo communi nocumento religionis, quod esset maximum, si dignitates per ambitionem obtinerentur, vel si hoc vitium paulatim in hac religione introduceretur; quod facile timeri posset propter propensionem magnam hominum ad hujusmodi vitium, et plures occasiones ejus, quae in hac religione esse possunt, cui tale vitium maximam perniciem afferret. Unde Soto, dicta quaest. 4, de Secreto, dub. 1, post tertiam conclusionem, inter peccata, quae per se vergunt iu perniciem publicam, ponit ambitionem, et subornationem suffragiorum ia cathedris et in aliis electionibus, quod non sine multorum scandalo fieri experientia satis docet. Hinc ergo concluditur ratio assertionis, quae generalis est, quia bonum commune praefertur privato, et e converso nonnullum nocumentum privata personae, et praesertim nocentis, permittendum est, vel contemnendum, propter vitandum majus damnum, vel communitatis, vel alicujus innocentis. In praesenti autem damnum, proveniens ambitioso ex manifestatione peccati ejus occulti, parvi momenti est comparatione nocumenti, quod ex ejus vitio religioni potest provenire. Imo etiam respectu ejusdem religiosi, potest in majus bonum redundare; nam damnum solum est parva quadam infamia apud Superiorem, commodum autem est ut vitetur spirituale ejus damnum, et periculum; ergo.
24. Objectio bipartita. — Dices: licet hic finis bonus sit, medium tamen non est proportionatum, quia si delictum est occultum, etiamsi reveletur Superiori, nullum potest medium adhibere; quia nec potest interrogare reum, nec si interroget, ille tenebitur confiteri delictum, quia non juridice interrogatur; quod si neget, illi potius est fides adhibenda ; praesumitur enim innocens, qui non probatur nocens. Neque etiam potest de tali delicto inquirere in particulari, quia esset infamare talem personam. Denique datur aliis occasio falsa denunciandi, si possunt occulta dicere, quae probare non possunt. Respondeo ad priorem partem, quamvis illud medium non sit omnino efficax, non tamen esse inutile, et in ea opportunitate esse unicum et maximum remedium, quod adhiberi potest, et ideo pro capacitate materiae esse satis proportionatum, et in tanto periculo communis boni non esse omittendum. Nam imprimis saepe contingit, ut quod unus scit, putans rem esse occultam, et sibi soli notam, alius eodem modo idem sciet, vel eadem via, aut alia simili; et tunc si uterque recurrat ad Superiorem, erunt duo testes, qui licet fortasse contestes non sint, et ad ordinariam poenam non sufficiant, multum tamen conferre poterunt ad remedium adhibendum, praesertim in causa pertinente ad bonum commune, ut constat in haeresi, proditione, etc. Deinde etiamsi unus solus secreto denunciet, deserviet, ut Superior attentius invigilet et observet personam et actiones ejus, et omnia indicia vel circumstantias quae veritatem indicare valeant. Potest etiam generalem aliquam inquisitionem facere, nullam suspicionem de tali persona ostendendo, sed solum de ipso delicto, aut de possibilitate ejus, ex officio procedendo, ut itaintelligat an aliquis rumor de tali persona sparsus sit; et ita juxta comparatam cognitionem prudenti arbitrio poterit remedium adhibere, etiamsi non puniat peccatum. Quod in Societate facilius est Praeposito Generali, quia ad ipsum pertinet disiributio omnium dignitatum seu Praelationum ejus, et ipse etiam debet praebere consensum, ut extra illam acceptetur ; quod si agatur de ambitione Generalatus, ad Vicarium Generalem pertinet hujusmodi cura et providentia. Nam in eocasu tam occulti criminis, satis essc videtur rem illi manifestare ; nam per hoc salis impletur votum manifestandi KSocietati, cel Praposito ejus. Vicarius autem non communicabit cum aliis tribus antiquioribus professis in Constitutionibus designatis, donec prudenter judicet, an res sitin co statu, ut possit in judicium deduci, vel nisi eorum consilio et industria indigeat ad remedium adhibendum.
25. Ad aliud inconveniens de periculo falsi testimonii, respondetur imprimis hoc non esse morale periculum, nec praesumendum in personis religiosis. Deindi exigi potest juramentum, quando fuerit aliqua talis suspicio; observandae etiam sunt aliae circumstantiae, et indicia quae moraliter non desunt, quando tam inordinatus est animus et affectus denunciantis, ut falsum testimonium in re tam gravi alteri imponat. Denique haec manifestatio non ad hoc ordinatur, ut statim adhibeatur fides uni denuncianti, sine alio examine vel consideratione. Sed ut inde sumi possit initium, et via intelligendi certius veritatem, et adhibendi aliquod remedium. Aliquando vero tartta posset esse auctoritas unius loquentis, propter, vitae integritatem, et prudentiae existimationem, ut si rem assereret tanquam sibi certa experientia notam, fides illi esset adhibenda, non quidem ad puniendum delictum, sed ad ejus effectum et progressum impediendum, argumento capit. Super eo, secundo, de Testibus, juxta quem textum unus testis veridicus sat est ad malum impediendum, licet non ad puniendum.(Vide Sanchez, lib. 1 de Matr., disp. 71.)
26. Quintum pronuntiatum, ad eamdem paternam denunciationem attinens. — Ex quibus infertur idem esse dicendum in tertio casuin numero decimo nono posito, quando res non solum occulta est, sed etiam sub secreto naturali recepta ; tunc enim non obligat naturale secretum ad servandum illud, non obstante fide, seu promissione data; quia semper subintelligitur conditio, Nisi tale secretum in detrimentum communis boni cedat, nam tunc obligatio esset iniqua, et contra ipsum naturale jus; in praesenti autem materia tale secretum vergeret in magnum $ S0ocietatis detrimentum, ut in numero undecimo et duodecimo ostensum est, et ideo, non obstante tali secreto, licitum est ambitionem Praeposito manifestare; quod si est licitum, etiam cadit sub obligationem hujus voti, quia continetur sub verbis ejus, ut constat ex interpretatione superius, in num. 12, data; suppono enim cognitionem sub illo secreto acceptam esse sufficienter certam moraliter, modo superius in numcro illo decimo nono explicato; nam illo posito nihildeest ad materiam et obligationem hujus voti.
Utrum professus Societatis ex vi voti teneatur denuntiare ambitionem, quam alter secreto, et gratia tantum salutaris consilii postulandi, illi manifestavit.
27. Solum superest difficultas circa secundum modum occulti, in quo adjungitur secreium consultationis ordinata ad remedium animae. Quibusdam enim videtur, etiam in eo casu obligare hoc votum, quia peccatum occultum, quod vergit in corruptionem com- munitatis, revelandum est Superiori secreto, et ut patri, non obstante quocumque secreto extra confessionem. Sub hac enim generalitate loquitur divus Thomas 2. 2, quaest. 70, art. 1, ad 2; et eodem modo loquitur Soto, libro quinto de Justitia, quaest. 7, articulo primo, ad primum, et de Tegendo secreto, membr. 2, quaest. 7, proxime ante quartam conclusionem; Cajetanus etiam , cum aliis modernis expositoribus ibi. At vero praesens delictum, de quo agimus, vergit in commune detrimentum religionis, ut num. 23 ostensum est; ergo, non obstante illo secreto, licite revelatur, et consequenter obligabit hoc votum. In contrarium vero est, quia multi graves auctores negani delictum esse revelandum, quod per solam consultationem secretam cognitum est : Navarrus, in Summ., cap. 25, num. 46, et late in dict. cap. nter verba, coroll. 6, praesertim anum. 401; Cord., lib. 1, quaest. 43, dub. 2, casu 3. Sed hi indifferenter loquuntur de consultatione quae fit ad remedium animae, vel corporis, vel rei familiaris, qualis fieri solet cum advocato, medico, et similibus; et ideo etiam Corduba, et Navarrus, posteriori loco, adhibent exceptionem : JVisi revelatio sit necessaria ad vitandum majus malum Reipublice, vel innocentis, ut vulgare est de crimine haeresis, sicut tractavi disp. vigesima de Fide, sect. 4, de proditione, et aliis.
28. Invenio unicum Dominicum DBanues, qui 2. 2, dicta quaest. 70, articulo primo, dub. 4, ad 6, in specie dixit Theologum, si consulitur in ordine ad Sacramentum Poenitentiae, in nullo casu posse revelare, et loquitur aperte de consultatione distincta a propria confessione sacramentali, quae nullo n: odo est pars ejus, licet ad illam ut ad finem extrinsecum ordinetur ; et ideo non inducit proprium sigillum ejus, sed infra illud tam magnum secretum, ut propter nullam causam illud revelare liceat, quod tamen ab ipso nulla auctoritate vel ratione probatur. Potuit autem in hoc fundari, quod per illam extrinsecam relationem participat talis consultatio religionem Sacramenti ; ergo etiam participat secretum ejus, ita ut sacrum et religiosum dici valeat; ergo nulla ratione violandum est. Et confirmatur, quia alias magna ex parte praecluderetur via ad confessionem libere faciendam, si non posset homo liberc et sine timore revelationis consultare, quod necessarium sibi essct ad confessionem faciendam. Sed hae rationes non cogunt, nam illa relatio est mere extrinseca, solum ex intentione operantis, et ideo non addit actui externo obligationem aliquam, vel potius efficaciam ad illam inducendam, quemadmodum etiam attigi in tomo de Poenit., disp. trigesima tertia, sect. 1, n. 6. Neque etiam impeditur libera confessio, quia intra illam potest fieri sufficiens consultatio cum confessore ; vel si ille non sit suflicienter doctus, per illum, sub eodem sigillo, poterit consuli doctior; et'tunc verum est Theologum, qui consulitur, in nullo casu posse revelare secretum, quia revera participat sigillum confessionis, nam recipit notitiam illam cum onere suo. Quod si fortasse nolit sub tanto sigillo illam audire, male faciet, quia confessor non potest aliter eam communicare.
29. Resolvitur praedictum odum occulti non posse conferri cum sigillo. — Esse tamen gravissimum secretum. — Ejus gravitatis valio. — Confirmatio proportionalis.— Quocirca loquendo de consultatione in ordine ad confessionem, quam facit homo omnino extra confessionem, ut se ad illam praeparet, vel ut recte possit disponere de rebus suis, sic non censeo esse in illa majorem secreti obligationem, quam esset ex natura rei in simili consultatione facta in ordine ad contritionem, velsatisfactionem propria conscientise, etiamsi non esset sacramentalis confessio instituta, prout contingere potest in statu legis naturse, aut veteris; quia nec cum institutione hujus sacramenti additum est speciale praeceptum positivum talis secreti, pro illa consultatione; ubi enim ostendetur? neque ex natura rei sequitur, ut responsio in numero praecedenti data ostendit. Nihilominus tamen ex ipsa rei natura, etiam secluso sacramento, censeo illud secretum esse gravissimum, ita ut, licet non obliget in omni prorsus casu, et sine ulla exceptione, sicut sigillum confessionis, rarissime tamen, et non nisi propter vitandum maximum commune malum violari possit. Ratio est, quia hoc remedium consultationis secretae ex natura rei est maxime necessarium ad bonum animarum ; quod bonum majoris momenti est, quam alia temporalia, et ideo ad maximum bonum humani generis spectat ut hoc remedium conservetur, et non fiat vel inutile, vel nimium onerosum. Potestque cum aliqua proportione hic applicari ratio, quae de sigillo confessionis fieri solet; necessarium enim fuitut confessio, quae medium etiam est ad salutem necessarium, inutilis aut oncrosa non fieret; sic ergo, ne consultatio, ad reme- dium conscientiae ordinata, quae suo modo est hominibus necessaria ad bonum animee, inutilis aut onerosa fiat, magnam secreti obligationem secum afferre necesse est, quamvis non in eo gradu, ut sit cum sigillo confessionis comparanda, quia nec rcs ita sacra est, nec ita necessaria. Et ideo dixi paulo ante, licet hoc secretum non obliget semper et sine ulla exceptione, sicut sigillum confessionis, non tamen posse violari, nisi gravissima communis causa intercedat. Ut autem causa prudenter judicetur sufficiens, non solum ponderandum est incommodum particulare, quod inde accidere potest illi personae, cujus secretum revelatur; sed etiam hoc generale, quod illud consultationis remedium multum enervatur, et fit odiosum per talem revelationem.
30. Sextum pronuntiatum, ob dictam gravitatem secreti illicitum esse vevelare delictun contra hoc votum. — Obsercatio necessaria pro supradictis. — Ex hac igitur doctrina, quam verissimam existimo, et bonis moribus necessariam, infero in praesenti quaestione non obligare hoc votum, quando res tantum scitur sub hac consultatione secreta, quia non existimo esse tunc licitam talem revelationem. Nam, licet ambitio sit ex peccatis quae vergunt in detrimentum communitatis, majus censeo esse nocumentum, quod ipsi etiam religioni provenire potest ex facilitate revelandi tale secretum ; vix enim ullus auderet suae conscientiae providcere per talem consultationem, quod maximum bonum est; similem enim ob finem, ne, scilicet, religiosi nostri terreantur a manifestanda Supericribus conscientia, ut libro decimo, cap. sexto, tractabitur, districte praecipitur iisdem Superioribus ut sezreti illius naturalis fidem omnino servent !. Et, quod caput est, nuper in sexta Congregatione generali, can. 12, statuitur, quod de manifestandis Superiori aliorum defectibus in regula habetur, intelligi de illis defectibus, quee ab aliquo alio notata et ebservata fuerint, non autem de iis que ipsimet secreto, et consilii petendi gratia, u diriganLtur vel juventur, alteri communicaverint. Unde quod sic scitur, dici potest moraliter nesciri, et hoc etiam titulo non comprehendi sub materia hujus voti. Accedit , quod si attente res consideretur, majus commodum inde provenire potest ad ambitiones etiam impediendas ; quia ipsi quoque ambitiosi majori cum fiducia consulent viros doctos ac religiosos, a quibus poterunt saltem consilio juvari; si autem sciant esse reveiandos, non consulent, et ita nec consilium, nec revelatio locum habebunt. Unum vero addo consideratione dignum, oportere ut consultatio vera sit, et non ficta, id est, quod fiat animo intelligendi veritatem ad cavendum peccatum, vel ob alium tinem bonum; nam si quis specie tantum consultationis utatur, vel ad inducendum alium ad malum, vel ad explorandum animum ejus, vel quid simile, profecto talis consultatio non est digna secreto, et ideo ea non obstante obligabit hoc votum, eo modo quo de aliis casibus occultis diximus.
31. Quaestiuncula quarta circa idem tertium punctum. — Duplex sensus, ac resolutio prioris. — Ultimo inquiri hic potest, an in illis casibus, iu quibus manifestari potest Superiori hoc crimen, etiamsi secretum sit, possit vel debeat secreta admonitio praecedere; quando enim delictum est publicum, certa res est "non esse necessarium, quia potest statim procedi ad denunciationem judicialem juxta doctrinam communem, 2. 2, quaest. 33, art. 7, ubi Cajet. circa ad tertium, et Soto, lib. 5 de Justitia, quaest. 5, art. 1. In occultis autem videtur semper praemittenda admonitio juxta ordinem Evangelicum, Matth. 18, et cap. Qualiter et quando, de Accusation. Sed de hoc infra lib. 10, cap. 9 et 13, explicando generales regulas, latius dicemus. Nunc solum adverto, duplicem hic esse posse quaestionem : una est, an habens hoc votum, possit hanc admonitionem praemittere; alia est, an teneatur. Ad priorem dicendum est, id perse non esse contra votum, quia votum non fuit de manifestatione facienda, nulla admonitione praemissa. Dices : admonitio eo tendit ut manifestatio non fiat, si delinquens emendetur ; et ex hac parte esse contra votum, quia tendit ad impediendum actum ejus. Respondeo primo antecedens non esse necessarium, quia potest illa admonitio fieri, ut sciat delinquens suum delictum esse manifestandum Superiori, et ita disponatur ad emendationem, et correctionem Superioris. Deinde dicitur illam intentionem debito modo conceptam non esse malam, nam vel per admonitionem obtinetur effectus intentus perfectae emendationis et impeditionis totius ambitionis omnisque effectus ejus, vel non; si non, procedendum est ad manifestatio- nem, sicque non impeditur votum, et hoc retineri debuit in proposito, cum admonitio fiebat ; si autem emendatio perfecta obtenta est, cessare poterit admonitio, nec fiet contra votum, quia ejus materia cessavit, eo quod illud delictum jam sit quasi omnino praeteriium, quod non cadit sub hoc votum, ut supra, num. decimo quinto, diximus. Neque est contra votum expectare aliquam mutationem materiae, qua facta cesset obligatio ejus; quia et obligatio illa affirmativa est, nec ita obligat pro statim, quin aliquam commodam occasionem expectare liceat; et ratio expectandi, vel etiam desiderandi talem mutationem potest esse honesta, et ad charitatem pertinens, ut in praesenti facile considerari potest.
32. Posterioris sensus resolutio. — Ad aliam quaestionem respondetur, non esse obligalionem praemittendi in hoc casu admonitionem, quod est manifestum quoad voti obligationem, quia in voto nihil agitur de hoc ordine servando. Solum ergo potest dubitari de lege correctionis fraternae, seu charitatis; hic autem non habet locum obligatio, seu ordo correctionis fraterna per se loquendo, quia haec manifestatio, licet sit secreta, et non ordinetur per se ad punitionem delicti, in quo conveniet cum correctione fraterna, re tamen vera non estcorrectio fraterna; nec pertinet ad praeceptum illius, quia non ordinatur per se ad privatum bonum fratris, qui est proprius finis correctionis fraterna, juxta illud : Si te audierit, lucratus eris fratrem iuum ; sed ordinatur ad commune bonum, et impediendum commune detrimentum religionis ex assumptione sui subditi ad praelaturam, etiamsi ipse alias in ca procuranda non peccasset, et ideo non regulatur per se talis manifestatio per generalem legem, seu regulam correctionis fraterna, unde communis sententia Doctorum est, in peccatis, quae perse vergunt indamnum communitatis, non esse necessarium, per se loquendo, hunc ordinem servare , ut viderc licet in Soto, dict. relect., membr. 2, quaest. 4, concl. 7; et Corduba, dict. quaest. 43, lib. 1, et quaest. sexagesima quarta Summae, et aliis, quos infra, lib. 10, in proprio loco referemus. Vide etiam, si placet, trigesimum sextum Motum proprium Pii V, contra offendentes Cardinales, ubi delictum illud, quantumvis occultum, statim manifestari praecipit sub excommunicatione latae sententiae.
33. Objectio. — Dilutio. — Dices: esto hoc non pertineat ad praeceptum correctionis fraternae, sed ad praeceptum subveniendi communitati periclitanti, nihilominus charitas fratris semper obligat, ut haec subventio fiat cum minimo damno ipsius, quoad fieri possit; ergo si potest subveniri per monitionem secretam, famam proximi servando, non est delictum ejus statim manifestandum;ergo charitas oblicat ad praemittendam hujusmodi monitionem. Respondeo, ideo semper dixisse, per se loquendo, quia in his rebus moralibus vix potest dari regula generalis, quae non patiatur exceptionem. Dicimus ergo, ubi per se primo agitur de communi bono, et de firmo, ac sccuro remedio illius, et ubi tantum periculum imminet , quantum est in hujusmodi peccatis, monitionem privatam non esse remedium proportionatum, quia moraliter non potest reputari sufficiens, sed necessaria est providentia ejus ad quem ex officio pertinet communi bono prospicere; et ideo per se, ac moraliter loquendo, necessarium non est illud medium intentare ; per hoc tamen non tollitur, quin in aliquo casu raro tanta possit esse spes fructus, et sufficientis remedii per admonitionem secretam, ut charitas obliget ad praemittendam illam : sed hoc in casu ambitionis tam rarum esse existimo ac difficile, ut non censeam esse casum moralem, etideo absolute dici potest, non esse talem obligationem. Imo etiam addo non solum lvcere, sed etiam melius esse statim adire Superiorem in hujusmodi eventu, quia comparatione boni communis illud detrimentum fratris quasi nihil existimatur. Porro quosnam et quales socios adhibere debeat Superior ad judicandum de ambitu delati, ex octava parte Constitutionum, c. 6, lit. À, et ex decreto quadragesimo nono Congregationis quartae intelligi potest.
On this page