Caput 11
Caput 11
Cur haec vota simplicia sint, et non solemnia.
1. Esse haec vota simplicia certo supponitur.— Supponitur iu hoc titulo vota haec simplicia esse, et non solemnia, quod juxta institutum Societatis certum est. Nam in Constitutionibus solum dicitur, ut professi haec omnia Dco promittant, sexta parte, cap. secundo, § 1, et decima parte, § 6. In Congregationibus autem generalibus 1 et 3, ut supra, in c. 9, numero decimo, citavi, vota haec simplicia appellantur, ubi forma illa emittendi praescribitur. Ac denique sub eadem voce illa ap- probavit Gregorius XIII, in Constitutione Ascendente Domino. Itaque cum hoc certum sit, rationem inquirimus cur haec vota non sint solemnia, sicut est quartum votum professorum. Et ratio dubitandi esse potest, quia sunt ita annexa tali professioni, sicut quartum votum ; omnia enim requiruntur ex peculiari instituto Societatis, et nullum eorum ex sola rei natura erat necessarium. Item omnia sunt eeque perpetua, et immutabilia ; omnia etiam conferunt ad perfectiorem renunciationem, vel suae voluntatis, vel honorum omnium, ac bonorum temporalium. Denique fiunt etiam haec vota publice et in manibus Praelati, et cum exteriori solemnitate.
2. Sed de hoc breviter expediri potest. Nam imprimis haec vota, tam ex intentione voventium quam Societatis, tanquam simplicia fiunt; et ideo non mutant naturam volorum simplicium, etiamsi coram Praelato, et in praesentia multorum fiant, ut in simili de coadjutoribus formatis dicitur, quinta parte Constitutionum, c. 4, declarat. 1. Quamvis enim sola intentio voventis non sufficiat ad voti solemnitatem, necessaria tamen est formalis, vel virtualis; et ideo, si ex intentione voventis votum tantum fit ut simplex, optimum argumentum est re ipsa solum esse simplex, maxime cum illa intentio ex nullo errore procedat. Deinde haec vota omnino sunt de futuro, et non participant, ut sic dicam, traditionem de praesenti, nec proxime ac per se ordinantur ad confirmandam illam, sicut ordinantur in Societate non solum tria ordinaria vota, sed etiam quartum votum professorum, ut supra, in c. 4, ad finem, declaravimus. Assumptum patet ex ipsa forma vovendi, et ex rebus ipsis quae promittuntur, quae magis pertinent ad tollenda incommoda, vel impedimenta perfectionis in futurum, quam ad statum ipsum perfectionis in praesenti stabiliendum. Tertio longe aliter haec vota connexa sunt professioni Societatis, quam quartum de obedientia praestanda Pontifici circa missiones ; nam hoc est per se primo requisitum, ex vi finis primarii, ad quem ordinatur Societas. Unde sicut in statu religionis, ut sic, tria vota censentur esse de mediis essentialiter necessariis ad finem perfectionis, ita in Societate hoc quartum votum est de medio essentialiter necessario ad propriam perfectionem, et finem hujus instituti. At vero haec vota non fiunt tanquam essen- tialiter necessaria, sed tanquam secundario conducentia ad conservationem instituü: unde materia illorum non continet media per se ordinata, ac simpliciter necessaria ad finem Societatis, sed ad removenda aliqua impedimenta. Quarto, hoc declarat modus emittendi haec vota; nam quartum votum in ipsamet professione emittitur, tanquam ad illam essentialiter pertinens; haec autem vota post aliquod tempus, et interdum post ahquot dies emittuntur, et qui ea promittit, incipit dicere: Ego N., professus Societatis, promitto, etc., significans haec non pertinere ad professionem, sed supponere illam; in aliis vero substantialibus votis dicit: Ego professionem fucio, et promitto ; et ideo in accidentali etiam solemnitate est magna diversitas, nam haec vota licet fiant coram Praelato et aliis propter rei gravitatem, et ut de illo Societati publice constet, non tamen fieri solent publice in ecclesia, nec cum aliis solemnitatibus, cum quibus professionem fieri supra, in c. 5, vidimus. Denique haec vota nullum moralem habent effectum, jure positivo communi aut speciali Societatis additum, sed solam obligationem, quam vi sua inducunt; votum autem solemne semper habet aliquem hujusmodi effectum moralein, ut de tribus substantialibus in praecedenti tomo, et de quarto voto Societatis, in c. 4, numero trigesimo octavo, ostendimus. Unde etiam fit ut professi, qui in Societate quartum illud votum emittunt, ratione illius censeantur habere in Societate primum locum, ut habetur in Examine, cap. primo, S S, et parte quinia Coustitutionum, cap. 1 et 2; et ideo illi soli sunt qui ordinario jure Societatis vocem habent activam et passivam in electione Generalis; professi autem qui quartum votum solemne non emittunt, quamvis alia quinque vota faciant, ut constat ex Extravag. Ascendente Domino, atque ex quarta Congregatione, decreto 39, in illo gradu non constituuntur, nec praedictum suffragium habent, et ideo dicimus talia vota nullum effectum moralem quasi positivum habere; sunt ergo omnino simplicia; et diversitas inter illa et quartum votum professorum ex diclis satis declarata est. Si quis vero quaserat an haec vota sint dispensabilia per Superiores, siquidem simplicia sunt, consulat ea de re tractatum primum hujus tomi, libro secundo, cap. duodecimo, numero decimo.
On this page