Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SEPTIMUS DE PROFBESSIS TRIUM VOTORUM ET COADJUTORIBUS FORMATIS SOCINIATIS.

Introductio ad sequentem librum septumum. — Constat ex Bullis et Constitutionibus Societatis, quas infra, c. 1, referemus, praeter professos quatuor votorum, esse alios presbyteros religiosos, qui ad ipsos professos in spiritualibus ministeriis juvandos in Societate recipiuntur , eique alio genere professionis vel unionis incorporantur, et in ultimo quodam gradu religioso constituuntur, quos professos trium votorum, aut coadjutores spirituales formatos appellamus. De his ergo nunc commode sermo incidit, quia cum professis in ministeriis et in vitae genere conveniunt, praeterquam in modo votorum qua emittunt , et consequenter in conditionibus quas requirunt ; quam differentiam hic explicare ejusque rationem reddere necesse est, simulque quidquid his gradibus proprium ac speciale fuerit declarabimus.

PrevBack to TopNext