Caput 1
Caput 1
Cur in societate aliqui admittantur ad professionem trium tantum votorum, et ad quem finem destinentur.
CAPUT I. CUR IN SOCIETATE ALIQUI ADMITTANTUR AD PROFESSIONEM TRIUM TANTUM VOTORUM, ET AD QUEM FINEM DESTINENTUR.
1. Ratio dubitandi bipartita. — Haec graduum differentia difficilis multis visa est, quia potest esse occasio dissensionum et aemulationum in religione , et alioqui nulla ejus sufliciens ratio apparet , quantum ad praesens attinet. Primum per se videtur clarum, quia illa differentia constituit inaequalitatem in gradibus, ac proinde rari esse possunt qui inferiori gradu sint contenti, et inde oriuntur perturbationes animorum, judicia varia ac sinisua de Superioribus, quod potius affectionc aut falsa informatione accipiant personas, quam juste eligant ac distribuant, et similia incommoda sequuntur. Secundum declaratur, quia hi omnes, qui ad professionem trium votorum admittuntur , reputantur jam sufficienter probati, et post diuturnas experientias digni inventi, qui in Societate perpetuo retineantur, et in ejus ministeriis spiritualibus occupentur ; cur ergo ad aequalem professionem cum aliis non admittentur? Confirmatur, nam hi professi emittunt omnia alia vota solemnia et simplicia, quae alii professi emittunt, ut in fine proximi libri attigimus, et cum omnibus conditionibus ac solemnitatibus quae in illis cogitari possunt; cur ergo ad quartum votum obedientiae ad Pontificem circa missiones non admittuntur ? Certe materia illius voti commodissime in illis locum habere potest, et ipsi satis capaces esse debent talis obligationis ; nam si digni sunt ut perpetuo ac immutabiliter Societati incorporentur ad spiritualia ministeria obeunda , ubique terrarum poterunt illa exercere ; ergo poterunt mitti a Pontifice ad illa exercenda ; ergo sunt capaces obligationis voti specialis ad has missiones ; cur crgo ad illud emittendum non admittuntur ? Nec enim fingi potest corporalis dehilitas ; nam haec accidentaria est, et in omnibus professis inveniri potest, et illa non obstat quominus persona, quantunr in se est, obligetur simpliciter , usus vero postea sit juxta uniuscujusque vires. Nec etiam spirituale impedimentum allegari potest, quia si nullum est in talibus personis quod professionem solemnem impediat, certe neque ad hanc obligationem impediendam videtur posse reperiri.
2. Notatio pro resolutione hujus capitis. — Prima assertio, incorporatio in Societatem per Lria vota expediens fuit. — Quot gradus homimn n Societate. — Duobus modis in praesenti potest accipi nomen professionis trium cotorumn : primo generatim , pro unione per tria vota, sive simplicia, sive solemnia ; alio modo specialiter pro solemni professione, atque hoc posteriori modo hic sumitur, et de illo procedunt rationes dubitandi , nam de alio modo incorporationis per vota simplicia dicemus capite sequenti, et ita erit satisfactum generali quaestioni. Quamvis autem hoc ita sit, nihilominus ad respondendum utrique quaestioni in particulari, necesse est generatim praemittere , juxta Societatis institutum opportunum fuisse , et valde expediens, aliquos sacerdotes per tria tantum vota Societati incorporari, ut in co gradu perpetuo maneant. Hoc imprimis suadetur auctoritate Pontifi- cum, qui hoc genus institutionis approbarunt. Paulus III, in Bulla 4 anni 1546, Eaponi nobDis, quam ad hoc directe concessit , ut approbaret receptionem spiritualium coadjutorum in Societate, sub quibus nos nunc comprehendimus omnes sacerdotes, qui ad spiritualia ministeria destinantur, et solum per tria vota incorporantur ; quae acceptio non est aliena ab ipsis Constitutionibus Societatis. Nam in Examine, c. 1, S8, quaestione decima et undecima, numerantur varii gradus Societatis: Professorum quatuor volorum, coadjutorum formatorum, Scholarium, et Novitiorum seu indifferentium, ubi de professis trium votorum non fit mentio, sed sub coadjutoribus spiritualibus comprehenduntur. Idem institutum quoad hanc partem probarunt Julius III, et Gregorius XLII, latius, ut infra, capite sequenti videbimus. Secundo, in eadem Bulla Paul III allegatur experientia sex annorum ; nam, cum anno salutis 1540 Societas approbata esset ab eodem Paulo, nulla mentione facta horum cooperatorum, per sex annos sequentes intellexerunt nostri patres, experientia eos docente, indigere Societatem ope et adjutorio illorum, et ideo novam approbationem hujus impetrarunt.
3. Tertio, declaratur ratione, quia, juxta B. P. Ignatii mentem et institutum, in professis quatuor votorum Societatis multa dona postulantur, non solum gratiae, virtutis, ac spiritus, sed etiam doctrinae sacrae ac philosophiae, omnisque eruditionis necessariae ad docendum , concionandum , explicandum res fidei, easque ab ejus hostibus defendendum, et ad res morales, casusque in eis occurrentes expediendum ; hujusmodi autem dotes non possunt in omnibus, non in multis reperiri, ideoque ad sustinenda omnia onera Societatis, etiam in spiritualibus ministeriis, non sufliciunt illi soli qui his omnibus dotibus perfecti sunt, aut plusquam mediocriter instructi; ergo necessarii sunt Societati alii sacerdotes religiosi, et probi, qui, licet in caeteris donis minus sint perspicui, ad juvandam Societatem in spiritualibus ministeriis, vel in aliquibus, etiam temporalibus, quae per sacerdotes decentius fiant, sufliciant; scilicet, in domibus professis in audiendis confessionibus, vel externorum, vel etiam nostrorum ; in visitandis infirmis et incarceratis, et aliis operibus misericordiae exercendis, vel etiam in officio ministri, Procuratoris domus, collegii, aut provinciae; praeterea in collegiis juvare possunt, vel in eorum gubernatione, munere etiam Rectoris fungendo , vel in litteris humanioribus, aut liberalibus artibus edocendis ac elaborandis, vel in audiendis confessionibus nostrorum scholarium, et cura gerenda spiritualis profectus illorum. Denique in domibus probationis fungi possunt offieio Rectoris, aut magistri novitiorum, vel in aliis supra dictis ministeriis juvare; ergo recte institutum est ut hujusmodi personae in Societate reciperentur, et per tria vota incorporarentur. Confirmatur et declaratur haec ratio : nam multi sunt apti ad aliqua Societatis ministeria, qui non sunt ita idonei, ut se ad missiones Pontificias absolute devoveant; nec ut ab ipsa Societate ad illas exponantur; ergo hi merito incorporantur sine illo quarto voto, atque adeo per tria vota; vel aliter multi sunt qui, licet mitti possint, non cerie tanquam capita missionum (ut sic dicam), sed ut socii praecipuorum ministrorum; ergo satis est ut illi, qui per se sunt idonei ut principaliter mittantur, speciali voto se consecrent ad illud munus; aliis vero satis est ut generali voto obedientiae, cum aliis substantialibus religionis adstringantur.
4. Hinc quarto possumus hoc institutionis genus antiquis exemplis confirmare ; nam Christus Dominus, missurus praedicatores in mundum, pancos elegit qui essent praecipua capita illius ministerii ; deinde adjunxit plures alios, qui essent illorum cooperatores. tta prius vocavit duodecim Apostolos; postea illis septuaginta discipulos adjunxit, ut notavit Anacletus Papa, epistol. ad omnes Episcopos, cap. decimo octavo; seu, ut scribit Zepherinus, epist. 1, praecepit Apostolis, ut septuaginta duo discipulos in adjumentum eligerent; ex Actibus etiam Apostolorum, Epistolis Pauli, et ecclesiasticis historiis constat, cum Apostolis semper incessisse aliquos, qui erant socii, et quasi coadjutores eorum. Sic de Timotheo ait Paulus , ad Philipp. 2: Spero in Domino Jesu Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quee circa vos sint. Et infra : Experimentum autem ejus cognoscilis ; quia sicut patri filius, sic mihi servivit in HEvangelio. Et infra, Epaphroditum vocat frairem, et cooperatorem, et commilitonem meum ; et cap. 4: Adjuca illas, que mecum laboraverunt in Ecangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus weis. Sic etiam 2 Corinth. S, de Luca ait : Ordinatus est ab Hcclesiis comes peregrinationis nostra ; et idem ibi, et cap. 7, de Tito significat. Marcus etiam ab Hieronymo comes et adjutor Petri interdum appellatur. Et eodem modo coadjutore Pctri Clementem vocant Joannes III, Pontifex, in epist. ad Episcopos Germaniae; et Leo II, in quadam epistola, et similia multa in historiis reperiuntur. Eratque haec distinctio necessaria, quia nec Apostoli per sese poterant omnia perficere, nec invicem sociati poterant semper incedere, nec solos peregrinari decebat aut expediebat ; indigebant ergo suis adjutoribus et sociis, quos oportebat aliquo modo esse in illo ministerio inaequales, ac eis subordinatos, ut commodius possent omnia ordinate fieri. Ita ergo Societas, quoniam Apostolorum munus, quoad discurrendum per orbem, ad praedicandum Evangelium, participat, quosdam habet, quibus ex vi suae professionis hoc ministerium principaliter conveniat, quos proinde speciali voto ad hoc obligare conveniens fuit ; aliis vero indiget, qui solum sint veluii socii, et coadjutores aliorum, sive in missionibus ipsis, sive in domibus, vel collegiis, eis cooperando; quos nec necesse fuit illo speciali voto obligari, nec etiam expediens, propter priores rationes num. 3 factas, et ut haec aliqualis differentia unumquemque sui muneris admoneret, et gradum suum tenere, obligationemque adimplere suaderet.
5. Secunda assertio, trium votorum solemnitas merito instituta. — Hoc ergo generatim supposito, facile suaderi potest, merito instiiui potuisse ut aliqui ex his sacerdotibus, qui quartum votum non emittunt, nihilominus ad solemnem professionem trium votorum admittantur. Primo quidem, quia, ut capite sequenti videbimus, potius difficile est rationem reddere, cur non omnes hti sacerdotes per solemnem professionem incorporentur, si illa digni inveniantur. Secundo , quia nonnulli esse possunt quos vel necesse non est, vel non expedit quartum emittere votum , quia non habent omnes dotes ad illud ministerium necessarias , et tamen dignissimi sunt qui ad solemnem professionem recipiantur, vel propter singularem vitae sanctitatem, vel quia propter insignia facta aut opera specialiter sunt de Societate bene meriti. Interdum etiam potest expedire aliquos recipi ad hoc genus professionis, ut sit in Societate modus dissolvendi matrimonium ratum , non emittendo professionem quatuor votorum, et ut vinculum hoc cum Societate sit ut utrinque absolute perpetuum, quod saepe propter extrinsecas rationes necessarium est, ut intelligi potest ex capite primo praecedentis libri.
6. Primum corollarium , dicta cota non constituunt gradwn peculiare in Societate. — Unde intelligitur modum hunc professionis trium votorum non esse veluti per se ac principaliter in Socieiate intentum , nec gradum hunc esse (ut sic dicam ) diversum a gracu spiritualium coadjutorum ; sed in eo esse quasi specialem exceptionem, ad subveniendum specialibus occasionibus, et causis quae occurrere possunt, ut proxime citavi ex libro pracedenti. Per se enim institutum Societatis postulat, ut omnes professi ejus votum obedientiae speciale Pontifici offerant ; tamen , quia materia hujus voti non habet locum in omnibus operariis, quibus Societas indiget, ut numero tertio ostensum est, aliquos coadjutorum ad professionem recipit, per se quidem non ad professionem, sed ad alium gradum, de quo statim dicetur in capite sequenti, tamen ob speciales causas occurrentes, ut tactum est, expedire potest ut aliqui ex his solemnem professionem emittant, et ideo quasi per dispensalionem, vel exceptionem hoc admissum est, et probatum in Bullis Pauli IH, et Julii HI, et Gregorii XIII.
7. Secundum corollarium , de requisitis ad haec vota. — Unde etiam fit, ut ad hanc professionem multa in Societate requirantur. Postulatur enim ut saltem per septennium aliquis in Societate vixerit, sicut in praecedenti libro, cap. 1, numero octavo, indicabamus, et post diuturnam probationem sui talenti et vitaae religiosae non mediocrem satisfactionem Societati praebuerit, ac denique ut peculiares causae non parvi momenti concurrant, ut betur prima parte Constitutionum, cap. 2, § 3, ubi declaratio, lit. C, postquam partes ad hanc professionein requisitas exposuit, ita concludit : Et hi ut plurimum homines eruat, qui propterea, quod bene meriti sint, et calde devoti, quamvis minori doctrina et concionandi aptitudine prediti , quam nosirum institutum in professis requirat, admittendi esse in Domino videbuntur. Per hanc enim professionem imprimis admittitur quis ad perpetuam Societatis conjunctionem, et ad ministeria spiritualia ejus. Deinde se obligat illi Societas speciali modo, et absolute, nullaque subintellecta conditione illum acceptat. Atque ex priori capite requiruntur in tali persona ad minimum illa omnia dona, qua in coadjutoribus for matis necessaria suht: ex posteriori vero requiritur aliquis excessus vel in speciali ostensione sanctitatis, vel in obsequiis spiritualibus , Deo, Ecclesiae, vei Societati exhibitis, vel in aliqua alia causa, quae ex parte Socie- tatis illud genus gratitudinis postulare videatur.
8. Non praeficiuntur ordinarie toti provincie , aut domui professae. — Praefici tamen possunt collegiis et novitiatui. — Instantiae occurritur. — Nihilominus tamen hi professi trium votorum ordinario jure non possunt esse in Societate Provinciales , nec Prapositi domorum professarum , juxta Constitutiones ejus, parte octava, cap. 3, et lit. A, ut declaratur in tertia Congregatione generali, can. 13, estque hoc consentaneum juri et rationi. Nam Praelatus religionis debet esse cxpresse professus in eadem religione, et consequenter cum debita proportione ad eos quibus praeficitur ; ergo esse debet intra eamdem religionem, vel in superiori gradu cum illis, vel saltem in iequali professionis gradu; sed Praepositus domus professae per se praeficitur professis quatuor votorum, et Provincialis, tum illis, tum caeteris omnibus ; ergo merito in eis postulatur perfectissimus gradus professionis, qui in hac religione esse potest. Et ob eamdem rationem in collegiis, et domibus probationis, possunt hi professi esse Superiores, quia sunt in altiori gradn quam subditi, quibus, per se loquendo, praesunt. Cum ergo in collegiis, et coadjutores formati, et scholares etiam approbati Sacerdotes, possint esse Rectores, quia habent professionem accommodatam statui talium conventuum, multo magis poterunt hi professi , qui sunt in superiori gradu. Nec oberit quod in his collegiis possunt esse multi professi quatuor votorum, nam illud est accidentarium, et hoc modo non est inconveniens, ut professi subsint etiam non professis, sicut in dict. can. decimo tertio Congregationis tertiae declaratum est, sicut etiam subsunt Ministro domus professee, etiamsi professus non sit; quia non est proprius Praelatus, sed locum ejus quodammodo gerit.
9. Non habent vocem in electione Generalis passivam vel activcam. — Non creantur in assistentes Generalis. — Nec cocantur ad Congregationem gprovincialem, aut eliguntur ibi Procuratores.— Praeterea non possunt hi professi trium votorum habere suffragium aciivum vel passivum in electione Praepositi generalis ; ita habetur octava parte Constitutionum, c. 3et 6, lit. B; et de passivo quidem a fortiori constat ex dictis, nam si Provinciaies aut Praepositi esse non debent, multo minus Generales. De activo autem, inter aiias, ratio esse potest, quia electio Generalis in Societate est res maximi momenti, et ideo solis illis, qui in ea sunt praecipui, quia majora Dei dona habere supponuntur, commissa est. Item quia electio haec pertinet ad jus ordinarium Societatis professae, et ideo ad eos tantum pertinet, qui propriam Societatis professionem, et jure ordinario emittunt ; hujusmodi autem sunt soli professi quatuor votorum, nam alii et fiunt quasi ex dispensatione, et quodammodo non emittunt propriam Societatis professionem ; imo hinc etiam est, ut Assistentes Generalis ordinarie esse non debeant ; ita enim intelligitur, quod dicitur nona parte Constitutionum, capit. 5, lit A, ut assistentes professi sint, si commode fieri poterit. Ita enim tacite exponitur in formula Congregationis generalis, c. 8, ubi absolute ordinatur, ut assistentes eligantur ex professis quatuor votorum. Denique neque ex vi suae professionis ad Congregationem Provincialem vocandi necessario sunt, nec in ea eligi debent, ut Procuratores pro tota Provincia Romam ad triennalem Congregationem proficiscantur , ut ex formula Congregationis provincialis , cap. 3, colligitur, ubi solum professi quatuor votorum dicuntur necessario vocandi ad talem Congregationem, ex vi professionis ; nam ex vi muneris, etiam vocantur Rectores, Procurator Provinciae, etc. Similiter in cap. 5 statuitur, ut eligendus in Procuratorem sit ex professis quatuor votorum ; idemque habetur in formula Congregationis Procuratorum, S 1, et in secunda Congregatione generali, can. vigesimo nono. Haec enim omnia ad principale regimen totius Societatis pertinere judicantur, et ideo solis professis quatuor votorum committuntur.