Caput 2
Caput 2
De coadjutoribus spiritualibus societatis.
1. Coadjutores spirituales gradum constituunt in Societate per iria vota simplicia. — Partitio presentis c. in puncta tria. — Superiori capite ostensum est, aliquos in nostra Societate recipi, ut professos in spiritualibus ministeriis adjuvent, quamvis in aequali gradu cum eis in Societate non constituantur; hi ergo spirituales coadjutores appellantur, qui proinde specialem in Societate gradum constituunt, ut constat ex Examine, c. 1, 89, et toto cap. 6, et secunda parte Constitutionum, c. 1,lit. A, et quinta parte Constitutionum, c. 1, lit, A, et c. 4, et in Bullis Apostolicis Pauli IIT, et Julii III, et Gregorii XIII. Ex quibus locis etiam constat, hos coadjutores incorporari ultimate Societati per tria tantum vota simplicia; ita enim expresse declaratur in ipso instiuuto locis citatis, et aliis, et expresse approbatur ab istis Pontificibus, praesertim a Gregorio XIIT. Ratio autem ob quam hi religiosi tria tantum vota emittunt, et non quartum, ex capite praecedenti, numero secundo et tertio, petenda est, nam eadem in illis est quae in professis trium votorum, ut ibidem diximus. Hie ergo solum superest ut dicamus cur haec vota simplicia tantum sint; in quo duo peti possunt : primum est, quid desit his votis, quominus solemnia sint. Secundum est, quae ratio moverit B. Ignatium, ob quam voluerit in hoc gradu nunquam admitti ad vota solemnia, quibus possumus addere tertium, scilicet, quid necesse fuerit hunc gradum distinguere a gradu scholarium , aut in quo distingui possit, cum omnium vota simplicia tantum sint.
2. Dubitandi ratio in hoc puncto. — Evasio occluditur. — De primo dubio multa essent a nobis tractanda, nisi ex dictis supra, in tomo 3, de solemnitate voti, essent perspicua. Tota ergo ratio dubitandi est, quia haec vota reddunt personas inhabiles ad matrimonium, ct incapaces dominii omnium bonorum, tam retinendi quam acquirendi, et plene subjiciunt voluntatem propriam alienae, cum totali sui traditione; quid ergo illis deest quominus solemnia sint? Dicere enim quod ex intentione fiunt, ut simplicia, et non ut solemnia, non satisfacit, quia vel est repugnanuia in illa intentione; quomodo enim potest quis velle emittere votum quod habet omnes effectus voti solemnis, et nolle emittere votum solemne? vel certe aliquid assignare oportet, praeter intentionem , quod hic desit ad voti solemnitatem.
3. Resolutio puncti. — Dicte conditiones quadrant votis Societatis.—H edem repugnant votis solemnibus.—Quid ad rationem dubitandi in wmero pracedenti.— Dicendum vero nihilominus est, haec vota tantum esse simplicia, quod satis probant testimonia Pontificum; quia, ut tomo praecedenti ostensum est, solemnitas voti pendet ex approbatione et institutione Ecclesiee; Ecclesia autem non apprebavit haec vota ut solemnia, sed tantum ut simplicia; ergo haec ratio ostendit saltem ita esse, quamvis non declaret cur ita sit, vel quomodo potuerit Ecclesia approbare vota, quoad illos effectus in ratione dubitandi positos, et non facere illa solemnia. Seeundo idem probat replica facta de intentione, quia effectus agentium non excedit intentionem eorum; sed nec ex intentione voventium, nec ex intentione Societatis admittentis, haec vota sunt solemnia, sed tantum simplicia ; ergo. Propria vero ratio est, quia haec vota non fiunt ut absolute perpetua, sed solum ex parte voventium; ex parte autem Societatis habent subintellectam illam conditionem, ut durent quamdiu Societas hos religiosos retinendos judicaverit. Unde etiam fit ut in traditione, quae per haec vota fit, non sit mutua obligatie ejusdem rationis in utrcque extremo ; nam ex parte religiosi est absoluta vivendi perpetuo in Societate, quantum in ipso est; ex porte autem religionis non est ita absoluta , sed retinendo libertatem ad dimittendam liberam personam in aliquo raro casu, et ex gravissimis causis. Quod enim haec vota hoc modo et sub his conditionibus fiant, satis expresse declaratur in instituto Societatis. Primum in Examine, c. 1, S 9, ubi haec vota vocantur simplicia; cap. autem 6 diserte declaratur, ez parte ipsorum coadjutorum ligari ad semper vivendum et noriendum in Societate, et nihilominus Societatem, vel ejus Superiorem, qui commune bonum debet intueri, cum expedire judicaverit, posse eos dimittere, et a sua Congregatione segavare, et tunc illos omnino liberos, nullique voto obstrictos remanere. Et in declaratione additur , id fieri non posse sine causis justissimis. Idem repetitur secunda parte Constituiionum, cap. 1, lit. À, cap. 4, S 3, et parte quinta, cap. 4, lit. B, et in Bullis Pontificiis citatis expresse approbatur et confirmatur. Unde constat contractum esse justum, et sanctum ; in quo eadem est ratio, quae de scholaribus supra, lib. 3, cap. 2, a num. 2, tractata est. Quod vero hic modus traditionis, et votorum repugnet solemnitati votorum, in tomo superiori a nobis ostensum est. Votum enim solemne debet esse immuiabile, vcl omnino, vel ad summum per solam dispensationem raram, et gravissimam ; haec autem vota non habent tantam immutabilitatem. ix alio item effecu manifestari potest, quia vota horum coadjutorum non habent vim dirimendi praecedens matrimonium ratum , qui cffectus inseparabilis est a professione solemnium votorum ; ergo. Major probanda est eodem modo, quo de votis scholarium lib. 4, cap. 2, id ostendimus; est enim eadem ratio in utrisque, ut consideranti facile patebit ; et ex hisrationi dubitandi in contrarium adductae satisfactum est.
4. Prima ratio dubitandi. — Confirmatur. —Circa secundum dubium in fine num. 1 propositum, major videtur esse dubitandi ratio, nam hi coadjutores formati supponuntur imprimis esse homines apti ad ministeria Societatis spiritualia, et si non ad omnia et majora, saltem ad multa, et. satis gravia, et quidem majora quam sit sola chori assistentia, propter quam solam in aliis religionibus multi religiosi recipiuntur, et solemnem professionem emittunt. Deinde supponuntur esse homines probatae virtutis, et suae religioni satis fideles, et digni qui post sufficientem probationem ad vitam in Societate perpetuo agendam admittantur. Denique tantum de eis fidit Societas, ut quando alias non oberit, eos velit esse Rectores collegiorum, quarta parte Constitutionnm, c. 10, et ad Congregationem generalem, si opus fuerit, saltem pro negotiis tractandis eos admittat, octava parte Constitutionum, cap. 3, lit. A, et cap. 6, lit. B, et inquarta Congregatione generali, can. 16. Cur ergo ad professionem solemnem non admittentur ? Accedit, quod haec tanta graduum varietas in uno corpore Societatis potest esse occasio divisionis, aut scandali vel minoris unionis ; non erat ergo multiplicanda sine urgenti necessitate, quae in hoc speciali gradu nulla apparet.
5. Altera dubitandi ratio.— Atque eo maxime superflua apparet haec varietas, quod vota substantialia horum coadjutorum quoad materiam eadem omnino sunt, et eodem modo fiunt quo vota professorum; nam et in voto obedientiae eodem modo explicant specialiter eam promittere circa puerorum educationem, quinta parte Constitutionum, cap. 3, S 3 et 5, et in secunda Congregatione generali, can. 20, et per votum paupertatis eodem modo profitentur se nihil habere nec in particulari, nec in communi, ac denique eodem modo publice, et in manibus Praelati vota sua emittunt ; cur ergo non etiam ex parte Societatis ut solemnia admittentur ? Ubi etiam quaeri potest, cur hi coadjutores alia vota simplicia professorum non emittant, cum professi etiam trium voto- rum illa faciant ; nam (ut capite praecedenti dixi) hi omnes substantialiter sunt in eodem gradu et munere; et alioqui isti etiam sunt membra perpetua Societatis , quae oportet omnino cavere ab omni ambitione, et praetentione dignitatis extra et intra Societatem, ad quem finem dicta vota pracipue ordinantur.
6. Vera resolutio puncti. — Probatur auctoritate. — Probatur etiam ab utilitate multiplici. —Nihilominus dicendum est, non sine magna causa B. Ignatium ita haec ordinasse et instituisse, sufficiensque argumentum esse debet, quod Romani Pontifices expresse hanc instituti partem approbarunt ; Paulus enim III, in Bulla speciali, de hoc gradu expresse declarat, haec vota coadjutorum fieri cum illa conditione ut obligent, quamdiu Societas hujusmodi personas retinendas in suo munerejudicaverit, et non ultra; nec propterea (inquit) ad aliquam solemnem professionem emittendam teneantur , neque ad eam aliter admittantur. Gregorius autem XII, in Constitutione Ascendente Domino, expresse declarat haec tria vota esse simplicia, et per ea constitui hominem in certo Societatis gradu, idque specialiter approbat et confirmat. Ratio autem inter alias, quae fundatorem movit, fuisse videtur, quia religioni utilissimum, et ipsis religiosis minime nocivumjudicavit, ut, quoad fieri commode posset, religio retineret debitam potestatem dimittendi omnes, qui ad religionis finem et modum non sese accommodarent ; sic enim et ipsa religio in sua puritate melius conservatur, et securius ac utilius potest proximis inservire, qui est scopus illius. Deinde zommodius judicavit Ignatius, ut hi, qui dimittendi sunt, liberi potius, quam votis ligati dimittantur, ut cum minori dispendio utriusque partis fieri possit dimissio ; grave enim est religioni extra se abjicere eum, qui adhuc vere religiosus ejusdem religionis maneat. Ipsi etiam qui dimittitur, grave onus est privari religionis commodo, et jugum retinere. Ut ergo haec dimissio suavius fieri possit, hoc medium tanquam commodius electum est ; itemque ut religiosi ipsi in majori timore conservarentur, semperque vigilantius viverent.
7. Dictae utilitates non habent locun in onnibus membris Societatis. — Non potuit autem haec conditio generaliter in omnibus membris Societatis observari; nam (ut philosophi aiunt) omne mobile fundatur in aliquo immobili, quo certe principio ad vestigandum Deum usi sunt, decuitque in hac religione esse aliqua principalia membra, quae essent velnti co- lumnae et fundamenta ejus, in quibus ipsa religio quasi immobilis esset : ideoque et ipsi indissolubili vinculo ligarentur, et ipsa religio se illis perfecte obligaret, nec votis liberosa se posset dimittere. Atque hi sunt soli professi quatuor votorum : extra illos vero, mens B. Ignatii fuit ut omnes alii dependentes semper essent a Societatis ordinata potestate. Hac ergo ratione, voluit coadjutores spirituales in dicto gradu permanere, solumque per modum dispensationis permisit aliquos ecrum ad professionem trium votorum admitti, propter graves causas occurrentes, ut capite praecedenti declaravi, in quibus magis (suppositis dictis causis ac meritis) devotioni eorum, qui admittuntur, quam generali rationt instituti attenditur.
8. Probatur tandem eadem resolutio a carentia omnis detrimenti spiritualis. — Neque ex hoc modo institutionis aliquod detrimentum his religiosis sequitur; nam (ut in libro tertio, cap. secundo, numero secundo, disi) apud Deum nullo merito privantur propter talem conditionem suorum votorum; imo crescunt quodammodo, quia liberalius se obligant, non expectantes ex parte religionis similem obligationem. Item, quantum in ipsis est, aeque se tradunt Deo et religioni in perpetuum, nec est ullum periculum de status perpetuitate et stabilitate, si ipsi velint debito modo se gerere ; ergo nullo spirituali commodo privantur, ex eo quod ad professionem solemnem non admittantur; imo etiam inde juvantur, quod eo ipso monentur ut fideles suae religioni sint, suoque muneri, ut par est, satisfaciant. Aliunde vero, ut conveniens ordo in toto corpore religionis servetur, expedit ut unusquisque gradum suum agnoscat, et sciat ad quod ministerium vocatus est; quia ergo hi non sunt ut principales operarii, sed ut adjutores eorum, ideo oportuit diverso modo uniri religioni, quasi dependenter a superiori gradu, et cum subordinatione ad illum, ut ita debitus ordo, sine quo religionis unitas stare non potest, conservetur.
9. Ad primum argumentum in n. 4. — Unde ad primam rationem dubitandi in contrarium in numero quarto, respondetur, non propterca hos religiosos non admitti ad professionem solemnem, quia non sunt probatae virtutis, vel quia non possint multa et gravia ministeria in Societate obire ; sed quia ad illorum perfectionem et meritum satis est alio simpliciori modo Societati incorporari, et ut in suo gradu et humilitate conserventur, id melius est tum ip- sis, tum etiam religioni, ut exposuimus. Nec in exemplum adducendi sunt mores aliarum religionum, quia Spiritus Sanctus est unus et multiplex. et diversis religionibus diversa tribuit instituta, juxta varios fines earum. In aliis ergo religionibus, in admittendis personis sutficientibus ad professionem et religiosum statum, consideratur tantum aptitudo ad propriam perfectionem, et ad summum ad offcium chori, vel ministeria divini cultus, seu vitae contemplativae ; in Societate autem inter principalia consideratur aptitudo ad ministeria erga proximos, et ideo ctiamsi aliquis sibi bonus esse videatur, non statim ad solemnem professionem admittitur. Et praeterca in nac religione, propter periculum, quod in his ministeriis cum proximis esse potest, difficillus fit obligatio ex parte religionis, ita ut regulariter non fiat nisi ad eos qui sunt veluti fundamenta et praecipua religionis membra. Nec etiam timenda hinc est divisio, aut minor concordia animorum in hac religione, quoniam sicut in eodem corpore varia membra diversa munera habent, et juxta illa diversam habent dispositionem et unionem cum toto, imo et diversam seu heterogeneam animae informationem, ut dicitur libro 1 de Anima, cap. 2, a numero vigesimo sexto, et nihilominus omnia inter se perfecte uniuntur ad unum corpus constituendum ; et sicut in eodem mystico corpore Ecclesiae varii sunt gradus in ordine hierarchico, qui non solum non impediunt corporis unitatem, sed maxime illam conservant, ut in disp. 9, defide, sect. 5, disseruimus ; ita in hac religione, quae hierarchiam ecclesiasticam maxime imitatur, haee varietas non impedit unionem animorum, sed potius illam perficit ; maxime quia fundata est in humilitate et charitate; nam qui majora Dei dona acceperunt, et ideo in superiori gradu constituti sunt, alios non despiciunt , sed potius honorant, et ut commilitones et cooperatores suos amant, et ut Dei ministros ac servos venerantur. Ipsi vero, qui in coadjutorum gradum asciü sunt, suam etiam sortem amplexi, in vitee candore et humilitate Deo serviunt, et alios ut patres aestimant ; neque in hac distributione graduum intercedere debet ambitio ex parte subditorum, nec personarum acceptio ex parte Praelatorum, quia in eis non consideratur honor, sed onus, et majus Dei obsequium, et proximorum auxilium. Ad secundam rationem dubitandi in numero quinto, patebit solutio a fortiori in num. decimo tertio, ubi differentias inter coadjutores ac trium votorum professos adducemus.
Dubium tertium, in quo hic gradus coadjutorum spiritualium ab aliis, presertim scholasticorum, distinguatur.
10. Superest dicendum de tertio dubio, in quo explicanda est differentia inter haec vota, et vola scholarium approbatorum. Supponimus autem differentiam hanc non posse esse substantialem, quia etiam inter vota simplicia et solemnia non intercedit; debet ergo esse moralis, nimirum quoad aliquos effectus, vel conditiones ad statum vita pertinentes. Est autem per se valde consentaneum rationi, ut aliqua hujusmodi ditferentia constituta fuerit inter scholares, et coadjutores formatos; scholares enim, licet veri religiosi sint, ut libro 3, cap. 3, tractatum est, adhuc tamen sunt aliquo modo in via et in probatione, qui status, quoad id quod habet viae et probationis, non debet esse perpetuus, sed habere aliquem terminum ; ergo etiam in coadjutoribus requiritur aliquis status, qui sit veluti terminus, et approbatio ultima religionis in suo ordine. Atque haec est prima differentia inter gradum scholarium et coadjutorum a religione intenta; quomodo autem exerceatur, et in quo posita sit, explicandum superest. Secundo ergo ex parte votorum, et effectuum eorum, est differentia in voto paupertatis, quod in Societate reddit coadjutores incapaces dominii, et inhabiles ad haereditatem, quem effectum in scholaribus non habet; utrumque autem constat ex Bullis Pontificiis n. 6 allatis, a quibus hic effectus maxime pendet. In voto autem castitatis nullam invenio differentiam quoad effectus, quia utrorumque votum obligat ad perfectam castitatem, et inhabilitat ad matrimonium contrahendum, licet neutrum dirimat praecedens matrimonium ratum. Idem fere est de voto obedientiae, nisi quod coadjutores dum illud votum emittunt, exprimunt specialiter curam circa puerorum eruditionem in doctrina Christiana, sicut professi ; sed jam supra, libro 6, c. 3, numero 9, diximus per hoc non addi specialem aliquam obligationem voti.
11. Causae sufficientes ad dimittendum scholarem, non tamen coadjutorem formatum.— Certio ac praecipue differunt in strictiore obligatione ex parte religionis. Si quis enim consideret quae hactenus diximus, haec vota ideo tantum non sunt solemnia, quia non habent reciprocam obligationem, et perpetuitatem ex parte religionis, et in hoc conveniunt vota scholarium et coadjutorum. Diximus autem supra, in numero tertio, non ita hoc esse iutelligendum, ut ipsa religio nullo modo obligetur; sed ut non obligetur absolute, nec sine facultate retenta ad remittenda talia vota ; obligetur tamen aliquo modo ad non dimittendum quacumque ex causa ob quam scholaris juste dimitteretur, sed plane graviore; itaque ut rem magis explicemus, in hac non dimittendi obligatione ex parte religionis potest esse magis vel minus, et circa coadjutores formatos est longe major, ideoque eorum vota magis accedunt ad perfectionem votorum solemnium. Et ex hac majori obligatione provenit, ut longe difficiltus sit expellere coadjutorem a Societate, quam scholarem, nam ex pluribus causis potest hicexpelli, interdum invitus,interdum ex consensu illius et religionis ; coadjutor vero (ut sentio) non tam piuribus, sed ex earum gravioribus quibusdam dimitti potest. Unde in secunda parte Constitutionum, cap. 1, lit. A, major dicitur esse in horum dimissione difficultas, et lit. C, reservatur Generali. Unde in in secunda, tertia et quarta Congregationibus generalibus, ubi de officio vicarii agitur, in hoc professis aequiparantur. In particulari autem non invenio in Bullis vel Constitutonibus declaratam hanc differentiam secundum magis et minus, sed arbitrio Generalis esse relictam, et ideo eam in particulari non definio, sed prudenti zelo et arbitrio Praelati committendam censeo. Experientia iamen mihi compertum est, longe difhicilius coadjutores dimitti, rarius enim hoc factum vidimus, illud vero saepius. Oportet ergo ut causa non temporalis, sed spiritualis sit ; positiveque religioni contraria, et non tantum negative. In scholaribus enim saepe corporalis infirmitas sufficit, maximce si ipsi id petant ; in coadjutoribus autem formatis non esset talis causa admittenda, etiam ipsis petentibus. In scholari praecerea satis erit, qucd inutilis ad ministeria religionis videatur, prout haec latius, 1. 3, c. 9, sunt exposita ; in coadjutore autem minime, nisi etiam perniciosus sit. In scholari etiam non oportet semper expectare ut incorrigibilis sit, sed satis est quod difficilis naturae se ostendat ; in coadjutore omnis curatio praemittenda est, ita ut prius se incorrigibilem ostendat. Denique quia scholaris adhuc in probatione est, non emendari, aut non meliorer fieri, erit sufficiens causa dimittendi illum; in coadjuture autem minime, quia jam cum talibus imperfectionibus, verbi gratia, admissus est, non ut probe- tur, sed ut probatus, et ideo licet in eis maneat, expelli non potest. His ergo et similibus modis differentia haec intelligi potest.
12. Unde fit quarto, nt etiam quoad exteriorem solemnitatem vota haec coadjutorum formatorum solemnius fiant. Unde quinta parte Constitutionum, cap. 4, S 1, praecipiuntur fieri publice in ecclesia, vel sacello , coram domesticis et externis, et in manibus alicujus qui illa admittat, quod non ita asseritur in voiis scholarium ; idque ad explicandam majorem unitatem cum Societate, majoremque obligationem, quae ex parte Societatis respectu coadjutorum intervenit. Alia praeterea differentia assignari potest, quoad conditionem praerequisitam ex parte personarum ad hujusmodi vota ; nam in coadjutoribus formatis, regulariter postulatur diuturnior experientia et probatio, juxta quintam partem Constitu tionum, c. 2, S 4, licet vero certum tempu ibi non limitetur, sicut de professis trium votorum factum fuerat in S 3. In ordinationibus tamen Generalium toti Societati communibus, editis tum anno 1606, pag. 225, in fine, n. 5, tum etiam anno 10646, pag. 144, in fine, septennium specificatur, ad non differendam super illis informationem. Item requiritur quod docti, vel sutficienti doctrina instructi, Exam., c. 1, S IO,etc. 6, S 1, ubi etiam postulatur ut sint sacerdotes. Denique hac ratione coadjutores spirituales ex scholaribus fiunt, et omnes hae differentiae sequuntur ex prima ; nam scholares adhuc sunt quodammodo in via, hi vero jam in termino sunt.
13. Primum discrimen eorundem coadjutorum a professis votorum trium. — Unde etiam constat, in his etiam omnibus convenire coadjutores formatos cum professis trium votorum, quamvis nonnullae etiam differentiae inter eos ex Constitutionibus notari possint, praeter eam quae est in solemnitate votorum. Primo enim in his professis determinatur tempus septenni, ante quod admitti non possunt secundum Constitutiones ; de coadjutoribus vero non fit certa limitatio, sed arbitrio Generalis relinquitur, quoad in ordinationibus expressum est, ut paulo ante notavimus. Ille enim modus professionis (ut c. 1, num. 6, dixi) est per modum cujusdam dispensationis, et ideo major probatio ad illum requiritur, siquidem in eis anticipari septennium non potest, in coadjutoribus autem non potest differri, saltem quoad informationem. Secundo, de coadjutoribus expresse dicitur in citato S 1, ut sint sacerdotes, de his vero professis non ita expresse; tamen ut supra in dicto cap. 1, num. 2, advertimus, in examine comprehenduntur hi prcfessi sub coadjutoribus spiritualibus, quia cap. 1, $8, expresse fit mentio professorum tantum quatuor votorum, et in sequenti soli coadjutores adduntur ; unde videntur sub his comprehendi professi trium votorum ; ideoque omnia, quae in eodem examine pro coadjutoribus spiritualibus requicuntur, esse intelliguntur necessaria his professis, quorum unum est sacerdotium. Unde quinta parte Constitutionum, c. 2, litt. C, in his professis postulatur ordinarie, ut habeant sufficientiam in litteris, quae ad confessarii munus bene obeundum satis sit, nisi aliis Dei donis compensetur. Unde videtur supponi debere esse sacerdotes, qui in munere audiendi confessiones possint exerceri. Atque ita videtur quidem dicendum jure ordinario. Aliquando (ut supra notavi, lib. 6, cap. primo, numero quarto, admittuntur ad professionem trium votorum aliqui ante sacerdotium ; sed illud est extra Constitutiones, ob peculiares casus occurrentes, qui in coadjutoribus spiritualibus locum non habent, et ideo nunquam in eis fit haec dispensatio.
14. Tertia differentia assignari potest, quia coadjntores formati non emittunt alia quinque vota simplicia, quae professi quatuor votorum faciunt; illa vero promittunt professi irium votorum, ut declaratum est in quarta Congregatione generali, decret. trigesimo nono, vel can. 10. Coadjutoribus enim non imnponitur hoc onus, quia Constitutiones solum a professis illa vota exigunt, sexta parte, cap. 2, S 1, parte decima, S 6. Et quia in eis locis absolute dicitur: Quicumqnue in Societate professionem emiserint , vel omnes professi, et non adhibet limitationem de professione quatuor votorum, ideo de omnibus generaliter intellectum hoc est. Quamvis enim interdum illa vox absolute prolata soleat sumi in Constitutionibnus, quasi principaliori significato, ut patet quinta parte, cap. 2, S 2, notavimusque in libro praecedenti, cap. 3, num. 3, tamen, quia illa Constitutio erat favorabilis religioni, ample interpretanda fuit. Item quia hi sunt vere et simpliciter professi, et ideo comprehenduntur sub regula generaliter ac indefinite obligante professos. Ratio autem hujus differentiae esse potuit , quia professi sunt magis immohiliter conjuncti Societati, et possunt facilius admitti in Congregationibus generalibus, et ideo oportuit ut haberent omnes obligationes quas professi habent , ad institutum Societatis in sua puritate conservandum.