Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

De coadjutoribus temporalibus societatis.

CAPUT III DE COADJUTORIBUS TEMPORALIBUS SOCIETATIS.

1. Esse in Societate gradum coadjutorum temporalium, et quae sit hujus nominis vatio. — Hic est ultimus gradus personarum Societatis, de quo pauca nobis supersunt dicenda ; quia in votis cum proportione sumptis non differunt ab aliis coadjutoribus spiritualibus ; in ministeriis autem et obligationibus eorum nulla fere specialis difficultas occurrit. Primum ergo supponendum est, praeter eos, qui ad spiritualia ministeria peragenda in Societate recipiuntur, aliquos admitti ut eorum actionibus occupentur, quae ad corporis sustentationem, et alias externas et corporales et exercitationes necessariae sunt ; et hos coadjutores Lemporales vocamus , appellatione quidem satis religiosa et accommodata. Coadjutores enim vocantur, tum, ut vel ipsa voce quadam aequalitas et modestia religiosa significetur; non enim ut famuli aut servitores aestimandi sunt, sed ut fratres, socii, et adjutores nostri, sicut Martha Christo de sorore dicebat: Dic ergo illi vá me adjuvet, Luc. 10. Et Luc. 5: Simon, et alii anunuerunt sociis, qui erant in alia uavi, ut cenirent, et adjuvarent eos. Verbum ergo adjuvandi societatis cujusdam et aequalitatis est, et ideo ab eo coadjutores appellantur. Tum etiam ut significetur eos coadjuvare in ipsomet opere, quod alii pertractant ; hoc enim nomine appellantur in Scriptura, qui cooperahantur Apostolis in. praedicatione Evangelii, ut supra, cap. 1, num. 4, vidimus in Paulo, ad Philipp. 2 et 4, et epist. ad Philem. : sic ergo dicuntur in Societate coadJutores, non solum qui immediate in ipsis spiritualibus ministceriis adjuvant, sed etiam qui mediate, parando ea, quae ad talia ministeria necessaria sunt ; sicut corpus dici potest animae adjutor, etiam ad intelligendum, quia, licet non simul cum anima intelligat , ministrat tamen ea quae ad intelligendum sunt necessaria, et animae intelligenti suo modo cooperatur. Hac ergo ratione additur particula illa femporales, ut distinguantur ab spiritualibus; utrique enim ad spiritualia adjuvant, sed non eodem modo; nam sacerdotes adjuvant, partem aliquam spiritualium ministeriorum praestando; caeteri vero, temporalia per agendo, liberos illos relinquunt ad spirituales occupationes, et hoc modo etiam in eis illos adjuvant.

2. Primum corollarium, de necessitate hujus gradus et ejus causa. — Atque hinc constat primo quae fuerit necessitas hujus gradus in Societate ; tota enim ad hoc refertur, ut sacerdotes, vel qui ad sacerdotium praeparantur, liberius et impensius possint in spiritualibus actionibus erga Deum et seipsos, et in studiis, ac ministeriis erga proximos occupari. Tria enim praecipue sunt, in quibus operarii Societatis a coadjutoribus temporalibus juvantur. Primo, in his quae ad corporis sustentationem necessaria sunt, in quibus omnia, quae ad victum, vestitum, habitationem, et rerum temporalium negotiationem ac proeurationem pertinent , comprehenduntur. Quamvis enim in his possint etiam sacerdotes et coadjutores spirituales interdum occupari, id solum est dirigendo et ordinando, ac praesidendo his quae graviora sunt, majoremque auctoritatem in ministro requirunt ; executio autem sine coadjutorum temporalium auxilio fieri commode non potest. Secundo juvatur maxime Societas ab his fratribus, in his quae ad cultum divinum pertinent, in sacellis et Ecclesiis, sacrarum vestium et rerum omnium, quae ad templorum ornatum et sacrosanctae Eucharistiae decentissimam custodiam sacrificiique oblationem pertinent, diligentissimam curam gerendo. Tertio , adjuvant in ministeriis erga proximos, vel domi eos cum charitate recipientes, eorumque necessitatibus, quantum in ipsis est, subministrantes, et extra domos socii operariorum existentes; nec enim decet ut soli incedant, nec possunt sacerdotes sibi invicem comites et socii esse, quia multum in ministeriis impedirentur.

3. Hujus gradus exemplumn ea Act. 6.—Ob has ergo causas necessarius fuit in Societate hic personarum gradus. Cujus nonnullum exemplum possumus sumere ex Actor. 6, ubi Aposvoli dixerunt : Non est equum nos derelinguere verlnun Dei, et ministrare mensis ; et ideo ordinarunt septem diaconos, quibus ministerium illud committerent. In quo exemplo non aequalitas in omnibus, sed proportio tantum attendenda est ; illi enim ministri fuerunt diaconi ordinati ad ministerium altaris, sive tunc statim, cum electi fuerunt ad ministerium mensarum. sive aliquanto post, quod alibi disputatur!; nostri autem coadjutores ad nullum clericatus gradum per se assumuntur; quia diaconi non ordinantur per se primo ad temporale ministerium, sed ad spirituale, tam in sacrificio solemniter et immediate sacerdoti ministrando, quam in verbo Dei, et administratione aliquorum Sacramentorum, si necesse fuerit ; secundario autem illis commissum est ministerium distribuendi communes eleemosynas inter pauperes et viduas ; nostri autem coadjutores immediate non assumuntur ad spirituale ministerium, et ideo nullam ordinationem requirunt. Proportio ergo solum consistit in hoc, quod sicut Apostoli, ut verbo Dei vacarent, a corporali ministerio, etiamsi esset charitatis et misericordiae, abstinuerunt, assumendo aliquos, qui eos in illo opere juvarent ; ita Societas exonerat operarios et scholares ab his ministeriis temporalibus propter alticra opera, et coadjutores sumit, quibus juventur, et sicut illi coadjutores Apostolorum ex clero assumpti sunt, ita hos nostros coadjutores religiosos esse, et ex eadem religione assumi decentissimum fuit.

4. Objectio contra dictum gradum.— Regule Denedicti. — Et hinc facile solvitur, si quis objiciat olim in reformatis religionibus non fuisse in usu hanc divisionem officiorum inter religiosos, sed omnes fuisse solitos in his humilioribus et corporalibus ministeriis successive seu vicissim per hebdomadas inservire, ut constat ex Basilio, de Instit. Monach., serm. 1. circa finem: Porro (inquit) qua necessario vi cominuni conventu tractanda ministeria sunt, ea mutatis in orbem vicibus circumaguntur, binique singulis heldomadibus necessarium omne in hoc genere munus emplent, ut et humilitatis merces communis sit , neque cuiquam facultas ceteros superandi in rebus, etiam laudalilibus , amplior detur, et ut equaliter a laboribus requiescere omnes possint, etc. Et hanc consuetudinem per cunctam Mesopotamiam, Palaestinam et Cappadociam, et totum Orientem servatam esse testatur Cassianus, lib. 4de Institutis renunc., cap. decimo nono : Singulis (inquit) hebdomadibus vicissim fratres ad haec officia sibi reddenda succedunt, ita ut, secundum coenobii multitudinem, ministrorum quoque numerus deputetur. Eamdem servari praecipit S. Benedictus, cap. trigesimo quinto Regulae.

5. Ejus dilutio. — Respondemus enim imprimis diversum fuisse institutum antiquarum religionum et nostrae; illae enim erant religiones monachorum, qui tunc non ordinabantur sacerdotes, nisi rarissime, ut saepe dictum est, nec in spiritualibus alicujns Ordinis ministe- riis, aut studiis, sed in corporalibus laboribus, seu actionibus, versabantur ; et ideo non indigebant aliis coadjutoribus, cum ipsi nullam haberent convenientem excusationem, quominus per se possent cum fraterna aequalitate et distributione haec munera obire; in Societate autem fieri minime poterat, propter studium et ministeriorum spiritualium occupationem, ut dictum est. Quam exceptionem addit in sua Regula S. Benedictus, dicens excusari ab eis muneribus debere, qui in rebus majoris utilitatis occupati fuerint. Et Cassianus, supra, cap. 22, refert apud JEgyptios, quibus (inquit) mavima cura est operis, non fuisse hebdomadarum vicissitudinem, ne sub occasione hujus officii omnes ab operum canone impedirentur. Quam consuetudinem jam observant monachales ordines, quia jam litteris incumbunt, et ordinantur sacerdotes ; adeo ut nomine monachorum regulariter illi tantum intelligantur, qui ad chorum sunt deputati; qui vero ad temporalia ministeria recipiuntur, conversi vocantur, c. lVon dubium, cap. E tenore, cum similibus, de Sentent. excomm., vel atiis etiam nominibus. Denique ne in Societate, quoad fieri possit, desit egregium charitatis et humilitatis illorum rmonachorum exemplum , usu receptum est ut tam scholares, quam sacerdotes, etiam Superiores, per hebdomadas tempore corporalis refectionis aliquid muneris in culina ac triclinio exerceant; et per annum, praesertim feriarum tempore, his humilitatis officiis exerceantur , quod specialiter ab antiquioribus sacerdotibus, et qui aliis praesunt, observari ordinavit B. Ignatius, tertia parte Constitutionum, c. 1, 8 19. (De hoc more P. Claud. in instructione ad scholares, num. 4.)

6. Secundum corollarium de uwmnero personarum hujus gradus. — Secundo colligitur ex dictis, qua mensura recipi debeant in Societate coadjutores, et quae dotes in eis requirantur. Mensura enim esse debet necessitas ministerioruin ad eos spectantium ; tot enim recipi debent, quot necessarii fuerint ad juvandum Societatem in his quae diximus, et non plures. Ratio enim et mensura mediorum ex fine sumenda est, et ars non pluribus instrumentis utitur, quam ad suum finem indigeat. Item quia alias multa sequuntur incommoda ; nam vel Societas gravabitur pluribus pcrsonis quam alere possit, vel privabitur aliis operariis ad ministeria spiritualia necessariis; et praeterea ipsimet coadjutores otiosi magna ex parte erunt, si in superabundanti numero recipiantur; debent ergo recipi in mensura sublevan- dis oneribus domorum et collegiorum Societaiis accommodata ; et ita statuitur parte prima Constitutionum, c. 9, § 1, lit. A, tertia parte, c. 2, § 7, parte quarta, c. 3, § 2, et Regula 39, Provinc. (Exempla numeri coadjutorum habes in formula acceptandi collegia.)

7. De qualitatibus ejusdem gradus.— Atque his locis etiam designantur conditiones et partes quae in hujusmodi personis desiderantur, quae omnes eo tendunt, ut ad finem intentum, pront ratio prudentiae requirit, sint accommodati. Itaque ex parte corporis requiruntur vires, sanitas, etc., sustinendis laboribus sufiicientes ; ex parte vero animae, aptos ad devotionem et virtutem, et ad eam propensos, et bonae ac facilis naturae, quoad fieri possit, et praesertim quod sorte Marthae contenti sint. Unde, licet in eis judicii capacitas, et ars aliqua, vel sufficiens ad illam ingenium desiderari possit, litterae autem ullae non postulantur, nec eis conceditur ut in Societate plus litterarum addiscant, quam ante ingressum in illam sciebant ; ita in Examine, c. 6, S 6. Imo, si legere et scribere antea nesciebant, sine facultate Generalis id addiscere non possunt, ut in reguia 14, ex communibus, dicitur. Habeturque similis inter Regulas S. Francisci, c. decimo, ubi de suis fratribus ait: Non curent litteras discere qui litteras nesciunt. Ubi generaliter quidem de suis fratribus loqui videtur; mens autem ejus fuisse videtur, ut qui omnino sine litteris ingrediuntur, quia non ad litterarum munera recipiuntur, de litteris non curent, sed in qua vocatione vocati sunt, permaneant, juxta Apostoli consilium 1 Corinth. T. Atque ita Corduba, ibidem, quaestione septima ; Bonaventura, in expositione Regule, cap. decimo, et alii.

8. Tertium corollarium , de perfectione vequisita ad hunc gradum em parte volorum.— Tertio infertur ex dictis, quam sit pertctus hic gradus Societatis in ratione religiosi status, quod considerari potest, vel ex parte votorum, vel ex parte finis, et actionum ad quas ordinatur. Et imprimis in votorum vinculo non differunt, formaliter loquendo, ut sic dicam, ab scholaribus approbatis, vel a coadjutoribus spiritualibus formatis, secundum tempora diversa. Dis enim vota Societatis emittunt, et in eam incorporantur. Primo, post biennium per vota simplicia ejusdem omnino rationis cum votis scholarium approbatorum admittuntur. Unde dici tunc possunt coadjutores approbati. In eisque novitiatus per biennium , et cum eisdem spiritualibus exercitiis et experimentis, sicut in caeteris omnibus postulatur. Post diuturniora vero experimenta (quae saltem per decennium juxta consuetudinem Societatis durant, quamvis in rigore legis nullum certum tempus habeant praeter arbitrium prudens Superioris , juxta quod, in formula data a P. Claudio Aquaviva, decennium circiter in Societate, et annus aetatis trigesimus determinatur), incorporantur intimius Societati per vota coadjutorum formatorum, ut habetur in Examin., cap. sexto, § 7, secunda parte Constitutionum, cap. primo, quae omnino ejusdem rationis sunt cum votis coadjutorum spiritnalium; et ideo nihil aliud de illis dicendum superest, quoad eorum materiam vel obligationem. Ad professionem autem solemnem ron admittuntur hi religiosi eisdem rationibus, quibus ne coadjutores spirituales, ut c. praecedenti in puncto secundo vidimus, quae in his a fortiori locum habent. Praesertim, quia illi non efficiuntur clerici ; haec autem religio propria clericorum est, ut diximus lib. 1, c. 5. Sufficit ergo illis in sancta humilitate Deo consecrari, nam quantum est ex parte illorum nihil diminuitur de merito apud Deum, eo quod solemnia vota non emittant ; et, sireligiose vivant, tam indissolubilem habent cum religione unionem, ac si solemnem professionem emisissent, suntque vere, substantialiter ac perfecti religiosi, ut Greg. XIil declaravit. Nihil ergo in hac parte relinquitur quod desiderent.

9. Item ex parte finis perfectio multis modis ostenditur. — Ex parte autem finis, et actionum ad quas eorum status ordinatur , habent sine dubio gradum ad magnam perfectionem acquirendam aptissimum, et (in quo alios quodammodo superant) securissimum. Nam imprimis participant totam illam partem viiae contemplativae , quam Societas in omnibus suis membris profitetur. Debent enim esse dediti exercitiis spiritualibus et mentalibus, et eis temporibus orationi, examini conscientiae, lectioni spirituali, et meditationi deputatis, vacare. Et quamvis sacrum non faciant, nec officium canonicum recitent, audire tamen Missam quotidie debent; imo et rosarium Virginis, vel etiam ejus officium, licet non ex regula, ex pia tamen consuetudine recitare, prout libro sequenti, cap. secundo, numero secundo, exponemus. Praeter haec vero (quod Basilius, regul. 37, ex fusioribus, valde commendat), cum actiones eorum externae sint et corporales , non multum animum distrahunt, quominus possint frequenter circa Deum versari; vel eum praesentem in suis laboribus habendo, ut idem Basilius in quinta earumdem regularum , et c. 7 Constit. monast., hortatur; vel in eum omnia, quae agunt, referendo, et auxilium postulando. Itaque magnam possunt perfectionem vitae contemplativa in hoc statu comparare. Unde etiam fit, ut perfectionem antiquorum monachorum multum imitentur ; illi enim et clerici non erant, et post laudes suis temporibus Deo decantatas , manibus laborabant, ut se vel alios pauperes sustentarent ; hi vero, et sua etiam tempora, quibus Deo mente psallant, et ore deprecentur, habent; et postea manibus laborant, non ut aliquid temporale comparent, quo se vel alios sustentent, sed ut ministros Evangelii adjuvent, eisque ministrent. Ex quo ulterius sequitur, ut partem Marthae, non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter participent. Nam, licet proxime circa corporalia occupentur , tamen quia illa sunt media ad proximos spiritualiter juvandos, et sub ea intentione assumuntur , ideo fructum et meritum spiritualium actionum circa proximos participant. Praeterquam quod ipsi debent ad salutem proximorum suo modo cooperari tum familiaribus colloquiis, ut cap. sexto Examinis, S 4, habetur, tum maxime exemplo, et praesertim patientia et charitate omnes alacri animo suscipiendo , eorumque necessitatibus summa diligentia succurrendo, et, si necessarium fuerit, omnium onera portando et sustinendo. Tandem hinc etiam merito consequuntur, ut omnium bonorum operum ac meritorum Societatis participes sint, et illius gratis non minus quam ceeteri professi perfruantur, ut habetur in Bullis Pauli III, Julii III et Gregorii XIII.

PrevBack to TopNext