Caput 4
Caput 4
Quot sint gradus personarum in societate, et quomodo inter se distinguantur, ex dictis colligitur.
CAPUT IV. QUOT SINT GRADUS PERSONARUM IN SOCIETATE, ET QUOMODO INTER SE DISTINGUANTUR, EX DICTIS COLLIGITUR.
1. Tres tantum esse gradus personarum in Societate. — Prima collectio horum trium graduum ex votis, quae nuncupant. — Ex dictis in hoc et superioribus libris circa varios gradus personarum Societatis, facile colligi potest quot illi sint, et quae inter illos distinctio intercedat. Potest autem haec distinctio membrorum Societatis dupliciter fieri, scilicet, vel juxta diversa vincula cum ipsa Societate per vota aliquo modo diversa, vel per ministeria ad qua proxime talis personarum status ordiuatur; et utroque modo tres tantum sunt ordines rersonarum. Priori modo distinguuntur in Societate scholares approbati, formati coadjutores, et professi; nam hi omnes habent inter se differentiam in modo votorum ac vinculi cum Societate, ut satis explicatum est lib. tertio, sexto et in hoc septimo, nec oportet augcere hanc partitionem propter coadjutores iemporales, vel spirituales, quia illi omnes quoad vota eamdem rationem habent, vel inter se, cum formati sunt, vel cum scholaribus, quando simpliciter post biennium admittuntur. Et ita quoad hoc aquiparantur in quarta Congregatione, can. 1, et suo etiam modo, in septima Congregatione, can. 23. Unde clarins comprehendendo omnes, scolarium nomine sublato, dicere possumus in Societate alios esse religiosos approbatos , alios formatos, alios professos, vel quosdam esse religiosos quidem substantialiter, nondum tamen in ultimo termino constitutos; alios vero, qui jam sunt in termino absque solemni professione, alios vero professos. Et eadem ratione non oportet ibi distinguere plura membra propter professos trium vel quatuor votorum, tum quia professi trium votorum et pauci sunt, et magis ex dispensatione quam ex lege ordinaria ; tum etiam quia in modo vinculi aut votorum, non differunt a caeteris professis, sed solum in numero votorum, et ideo aliquando comprehenduntur sub gradu professorum, ut quinta parte Constitutionum, c. 1, lit. A.
2. Altera collectio ex ministeriis que obeunt. — At vero distinguendo hos gradus ex ministeriis, tres etiam inveniuntur , diverso tamen modo : sic enim numerandi sunt scholares, operarii, et coadjutores temporales. Ministeria enim Societatis aut spiritualia sunt, aut corporalia : ad haec posteriora recipiuntur coadjutores temporales. Priora vero aut considerantur in seipsis, aut in via et praeparatione ad ilia; in hoc secundo ordine versantur scholares , in alio vero reliqui omnes qui jam ex officio et statu suo ad illa exercenda ministeria destinati sunt, quos operarios appellamus, et sub illis tam coadjutores spiritales formats. quam professos trium cel quatuor vcotorum comprehendimus. Et ita intelliguntur facile omnia quae de his gradibus, tam in bullis Pontificiis, quam in Constitntionibus nostris inveniuntur.
3. Varietas ingredientium in Societatem. — Et quidem in Examine, c. 1, $7 et sequentibus, quatuor classes personarum Societatem ingredientium distinguuntur : tamen revera non additur aliquis gradus, sed ibi magis distinguitur intentio vel dispositio ingredientium. Nam interdum recipiuntur definite ad aliquem ex dictis tribus gradibus, et ita distinguuntur tres classes ingredientium ; aliquando vero recipiuntur indefinite ad eum gradum, qui Superiori visus fuerit. Et ita additur quarta classis , quae vocatur indifferentium, quae non pertinet ad gradus personarum Societatis , sed ad classem aovitiorum , ut sic dicam ; nam in eis solis potest esse classis indifferentium , quia, expleto biennio, determinandi sunt omnes saltem ad statum scholarium, vel coadjutorum temporalium, ut in quarta Congregatione generali, decreto 37, seu can. 2, declaratum est; ubi considerandum est, etiam hoc modo, regulariter loquendo, non posse distingui nisi duas vel tres classes, quia novitii vel ad temporalia ministeria, vel ad spiritualia recipiuntur; pauci autem recipiuntur ex parte Societatis indeterminati inter haec duo membra, licet ex parte sua omnnes debeant indifferentes ingredi; aliquando vero possunt aliqui recipi cum ea indifferentia ; et ita constituuntur tres ordinces novitiorum. Inter quos, qui recipiuntur ad spiritualia ministeria, consequenter admittuntur definite ad gradum scholarium, indefinite vero ad gradum professorum, vel coadjutorum ; raro enim potest a principio fieri haec distinctio, donec in studiis persona probentur. Aliquando vero cum personae sunt provectae aetatis, aut litteratae, possunt a principio, cum recipiuntur, ad gradum professorum vel coadjutorum destinari, et ita intelligenda est illa partitio; et ad eamdem doctrinam facile accommodantur, quae de quatuor acceptionibus Societatis dicuntur quinta parte Constitutionum, c. 1, lit. A. Nam in prima comprehenduntur novitii, et ita solum tres gradus membrorum proprie dictorum Societatis relinquuntur.