Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER OCTAVUS DE MEDIIS QUIBUS AD PROPRIAM PERFECTIONEM ACQUIRENDAM SOCIETAS UTITUR.

Explicatis votis omnibus Societatis, et variis personarum ordinibus qui ex eis oriuntur, dicendum sequitur de actibus seu ministeriis in quibus personae Societatis exerceri et occupari debent. Ordinatur autem haec rcligio, ut vidimus , primo quidem ac per se, ad suorum membrorum spiritualem perfectionem , deinde vero proximorum ; et ideo, priusquam de ministeriis erga proximos dicamus, de mediis quibus ipsa religio in se, et in suis membris spiritualiter perficitur, dicendum est ; haec autem media quaedam sunt mere interna, per quae anima immediate conjungitur Deo, dum oeterna meditatur, conscientiam recogroscit, et in interioribus actibus virtutum omnium versatur ; alia sunt externa, quae subdistingui possunt in ca quae per sese, et ex opcere operato animam sanctificant, ut sunt sacrificium et sacramenta, et in ea quae ex opere operantis, ut sunt exteriores exercitationes virtutum, De his ergo omnibus ex professo dicendum est. et distinctius explicabimus aliqua, quae in primo libro, cap. quinto et sexto, tacta sunt; quae vero a cap. septimo, et dcinceps sufficienter tractata sunt, hic omittuntur.

PrevBack to TopNext