Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

An et quantum debeant religiosi societatis ex vi sui instituti mentalibus exercitiis vacare.

CAPUT I. AN ET QUANTUM DEBEANT RELIGIOSI SOCIETATIS EX VI SUI INSTITUTI MENTALIBUS EXERCITIIS VACARE.

1. Prima assertio - mentalia exercitia uon sunt sub praecepto rigoroso. — Ejus ratio. — Quoniam duplex est obligatio, alia rigorosa et pracepti, alia regulae religiosae ac perfectionis, in toto hoc libro obligationem posteriori modo sumimus, quia supponimus, quod etiam lib. 4, cap. duodecimo, n. 13, attigimus, regulam Societatis non inducere rigorosam obligationem ; ubi autem ex alio capite oriri potuerit, id specialiter adnotabimus. In praesenti ergo constat primo, mentalia exercitia, quae sunt conscientiae examinatio, meditatio, contemplatio, et in universum mentalis oratio, non cadere sub obligationem rigorosam, non solum propter rationem dictam, sed ctiam quia humanum praeceptum non fertur per se in hujusmodi actus; quia vel non potest, ut libro quarto, de Legib., c. 12, docuimus; vel, licet possit mediante voto obcdientiae, certe non expedit propter periculum majoris mali, et circa hoc videri possunt quae in tract. 4, libro secundo, de Oratione mentali, c. 4, diximus. Dico autem per sc, quia ratione alterius actus exterioris interdum praecipi potest, ut in praesenti recogitatio peccatorum, vel examinatio conscientiae potest praecipi ratione confessionis; tunc vero solum eo praecepto praecipitur, quo ipsa confessio, de quo infra, in c. 4, dicemus. Potest etiam interdum aliqua exterior actio, vel otium, praecipi propter hos interiores actus, ut si praecipiatur lectio propier meditationem, vel vacatio ab studio propter contemplationem. Sed tunc etiam non praecipitur rigorosius actio vel remissio exterior, quam interior meditatio; cum ergo haec rigorose non praecipiatur , nec caetera ctiam quae ad ipsam ordinantur.

2. Secunda assertio- sunt tamen sub regula. — Probatur ex Constitutionibus.— Hoeec assertio valet in professis. —Secundo vero dicendum est, religiosos Societatis ex vi suae regulae teneri ad exercendos hujusmodi actus temporibus praeacriptis ; sie enim non repugnat ac- tus, etiam mentales, cadere sub regulam religiosam, cum illius professio , et assumptio voluntaria sit, sicut in voto obedientise, in citato cap. duodecimo, l. 4, exposuimus. Probatur ergo assertio ex tertia parte Constitutionum, c. 1, 8 20 : Omnes suwm tempus rebus spiritualibus impendant, et devotioni querendee pro meusura divinae gratiae sibi conmunicandae insistant. Quae verba habentur etiam in reg. 21, ex generalibus, et similia, reg. 1, ex communibus, quam infra, a numero quarto, expendemus. Ubi etiam declarabimus quod et quantum hoc tempus sit, quod etiam attigimus supra, in lib. 1, c. 6, n. 4. Solum hic addendum est ab hac obligatione nullos excipi, etiam professos, et quibusvis ministeriis occupatos. Nam regula generalis nec exceptionem ullam facit, quia revera nec necessaria , nec rationabilis erat ; ubi enim necessaria est, non omittitur, ut videre licet in regula 4, ex communibus, cum similibus. Quin potius de professis signatim dicitur sexta parte Constitutionum, c. 3, 83, debere in domibus eam partem regularum observare, quae illis communis est; constat autem hanc partem mentalium exercitiornm maxime convenientem esse eorum statui et conditioni; adstringuntur ergo omnes eadem regla, et ita postea in quarta Congregatione, decreto decimo sexto, vel can. 11, stabilitum fuit.

3. Objectio contra nunc dicta de professis.— Dices : in sexta parte Constitutionum, c. 3, S 1, de professis dicitur, nullam eis regulam praescribi quoad spiritualia haec exercitia, eo quod certum ducatur eos viros spirituales futuros, et qui sic in via Christi Domini profecerint, ut in ea currere possint. Hoc autem ita intelligendum est, ut eis non intelligatur per regulam prohibitum, quin ultra tempora spiritualibus exercitiis omnibus definita, possint aliquid addere; imo in ea Constitutione tacite admonentur ut id faciant, quantum discreta charitas unicuique dictaverit, et adhibito consilio confessoris. Igitur professi ex vi regulae non limitantur ad sola opera religionis ac divini cultus, quae pro tota communitaie Societatis praescripta sunt; et in hoc sensu dicitur eis non praescribi regulam circa haec opera, non quia non obligentur generali regula, sed quia per illam non prohibentur, quominus aliquid addant ; quin potius ab eis boc desideratur et speratur; in hoc enim, quod addendum est non praescribitur regula, quia non potest esse uniformis, cum nec vires omnium eadem sint, nec occupationes, etc. Haec est ergo differentia inter professos et scholares Societatis, quod scholaribus ita sunt definita spiritualia exercitia et tempora corum, quarta parte Constitutionum, cap. quarto, et in Congregatione prima generali, decreto 97, et in secunda, decreto 29, et in quarta, decreto 5, et can. 6, ut sine facultate Superiorum nihil eis addere possint ; quod merito ita praescriptum est, tum propter studiorum labores, tum etiam quia in eo statu nondum supponuntur adeo in rebus spiritualibus exercitati , ut hoc illorum arbitrio committendum sit ; at vero professi non habent ex regula illam prohibitionem, sed potius generalem licentiam, veletiam exhortationem, ut frequentius in his spiritualibus operibus exerceantur , quia eorum ministeria et status hoc requirunt. Vide Bonav., in Spec. disciplin., cap. decimo tertio; citatur etiamn similis doctrina revelata Pachomio Abbati, ab Angelo sibi regulam tradente , apud Pallad.. in Histor., cap. trigesimo octavo, quem locum invenire non potui, nec in Pallad., tomo 7 Biblioth.. nec in viia Pachomii, apud Sur., tomo 3.

4. De exercitio examinandi conscientiam, — Ut autem hoc magis explicetur, operae pretium erit ad particularia opera, quae in hoc genere Societas exercet, descendere ; supt enim tria genera horum operum, scilicet examinatio conscientiae, lectio spiritualis, oratio mentalis, sub qua meditatio et contemplatio comprehendurtur, de quibus praedictae regulae loquuntur: regula prima ex communibus, et in dict.c. 3, sexta parte Constitutionum, S 2, ibi, orandi, meditandi, et legendi ; et S 14: Utantur quotidie sue conscientie examinatione ; et parte quarta, S 3, additur ut bis fiat. itaque, quod ad primum exercitium examinandi conscientiam pertinet, tenentur nostri religiosi ex regula bis in die, meridie scilicet, et noctu, utroque in tempore per quadrantem id praestare ; neque circa hoc aliquid specialiter annotandum hic occurrit ; nam quae de hoc examine dici possunt, commodius libro sequenti, tractando de exercitiis spiritualibus, explicabimus, ubi etiam de alio examine quod in Societate fieri consuevit, et particulare vocatur, aliquid addemus.

5. De exercitio lectionis spiritualis, e praeparationc ad orandun. — Quod vero spectat ad secundum, lectio spiritualis in hoc statu maxime nccessaria est, tum propter meditationem, nam, ut Bernardus, tract. praeced., l. 1, c. 5, n. 15, relatus, dixit, meditatio sine lectione errori exposita est; tum propter spiritualem fructum quem ipsa per sese solet afferre, quia et ad illuminandum intellectum, et ad accendendum affectum valde utilis est ; tum denique propter alios. Nam cum nostri religiosi proximos debeant ad virtutem excitare, eosque instruere, et interdum etiam in spiritualibus dirigere, necesse est ut Doctores sacros evolvant, a quibus lumen accipiant. Sciendum est enim hujusmodi lectionem interdum ad proprium, interdum ad aliorum profectum ordinari, et utramque esse in hoc statu necessariam; priorem tamen fructum esse pracipue intentum in hac parte, ubi spiritualis lectio commendatur tanquam exercitium vitae contemplativa ad propriam spiritualem perfectionem ordinatum. Non repugnat tamen, imo ad perfectionem et industriam legentis pertinet, ad utrumque finem hoc opus ordinare. Hoc vero provectiorum est, et maxime convenit professis Societatis , ratione sui status; nam ita debent incumbere propriae perfectioni, ut aliis etiam consulant, et e converso; unde, si eadem actio possit esseutilis ad utrumque finem, perfectior erit, caeteris paribus, si ad utrumque referatur. Nihilominus tamen, viris etiam perfectis, lectio spiritualis aliquando specialiter sumenda est propter affectum potius excitandum, quam propter studium, et ideo utrumque distincte commendatur omnibus, eiiam professis, et viris quantumcumque perfeciis, scilicet, et studium sacrarum litterarum, et spiritualis lectio; quae et in prima regula, ex communibus, praecipitur, et eidem horae quadrans in singulos dies a septima Congregatione designatur, in can. 5. De illius vero necessitate multa docent, qui id argumentum peculiariter assumpserunt , nominatim perite tractant Alphonsus Hhodrig., prima parte, tract. 5, c. 98; Paz, tom. 1, 1l. 2, p. 4, cap. trigesimo primo, et tom. 9, libro tertio, p. 5, cap. secundo.

6. De exercitio mentalis orationis. —Praeter haec vero necessaria est etiam in hoc statu frequens et assidua mentalis oratio; quia non solum necessarium medium est ad propriam perfectionem acquirendam, et ad fructuose laborandum in vinea Domini, sed etiam aliqua ex parte finis est hujus religiosae vitae, quae non solum activa est, sed etiam contemplativa, ut supra, lib. 1, c. 6, diximus. Unde cum hoc exercitium toti Societati sit maxime necessarium, quo gradus professorum censetur esse perfectior, eo magis illud participare de- bet, et otium contemplationis ; ita tamen ut ministeria erga proximos non impediat, sed potius juvet ac promoveat. Atque haec est regula quam Constitutiones indicant, ut ea utantur professi ad vacandum contemplationi, nimirum quantum commode potuerint, non relinquendo ea ministeria erga promimos, que charitas aut obedientia postulaverint ; quae fu regula praescripta ab Augustino, 19 de Civit., c. 19, dicente: Negotium justuw suscipit necessitas charitatis, quam sarcinam si nullus imponit, percipiende , atque intuendee vacandumn est veritali ; si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem ; e subdit verba nostris religiosis et praesertim professis maxime consideranda: Sed nec sic omnimoda vaeritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimat ista necessitas. Significat enim his verbis Augustinus, etiam his quibus ex necessitale muneris vel status incumbit cura proximorum, necessarium omnino esse suis temporibus contemplationi vacare.

7. Huic exercitio non satisfit, nisi peculiare iempus impendendo.—Nec satisfaciet quispiam suae obligationi, etiamsi dicat, in ipsis operibus et spiritualibus ministeriis non omnino relinqui interiorem mentis considerationem et intentionem , ac recursum ad Deum. Quanquam enim hoc praetcermittendum non sit, et in eo magna ex parte praeceptum vel consilium orationis impleatur, juxta doctrinam Basilii, in reg. 5, ex fusioribus, nemo tamen debet (ut idem Sanctus subjungit) ea occasione praescripta tempora ad vacandum orationi vel meditationi negligere; quia sine hoc adminiculo neque attentio ad Deum in aliis operibus, nec fervor devotionis poterit conservari; et ideo D. Thomas 2. 2, q. 188, a. 8, cum dixisset solitudinem congruere religionibus profitentibus vitam contemplativam, non vero illis qua ordinantur ad opera vitae activae, sive spiritualia, sive corporalia, subdit : Nisi forte ad tempus, exemplo Christi, qui, ut dicitur Lucc , exiit in montem solus orare, et erat pernoctans in oratione Dei, de quo exempio agimus tom. 2, in 3 p., disp. vigesima nona, sect. prima.

8. Id tempus designatur pro singulis diebus et annis. — Id tempus designatur tum singulis diebus per horam, tum singulis annis per octo vel decem dies. Duobus autem modis po:est hoc intelligi, primo, ut singulis diebus tempus aliquod huic solitudini deputetur. Secundo, ut interdum per piures dies activa vi- ta intermittatur, omnisque communicatio cum hominibus omittatur , ut soli Deo vacetur. Et utriusque modi exemplum nobis praebuit Christus ; et utrumque imitari debent religiosi Societatis ex vi suae regulae, et receptae consuetudinis ; nam et singulis diebus statutis temporibus se colligere, et soli Deo vacare debent per horam integram, ut in quarta Congregatione generali, can. 6, retinetur, ac etiam denuo stabilitur ; nec id tempus, nisi gravi de causa, abrumpendum decernitur in septima Congregationc, decreto 21, n. 2;et aliquando etiam per aliquot anni dies ( quos decem vel octo designat sexta Congregatio, can. 9, in singulos annos, et in septima, can. 4, magis adstringitur ) ab exteriori actione omnino cessare, et in sola interiori vita se exercere, ut in illa septima Congregatione, et decreto, in n. 4, iterum inculcatur, et in sequenti libro, c. 7, latius dicemus. Nam, ut actio postea efficacior sit, hoc otium necessarium est, quia hoc negotium spirituale, opere primum, seu exemplo, deinde sermone, seu praedicatione perficitur ; neutrum autem eorum efficaciam habebit, nisi eam promereatur oratio, ut dixit Bernardus, epist. 201, ad Balduinum Abbatem.

PrevBack to TopNext