Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum religiosi societatis ad aliquas orationes vocales ex vi sui instituti teneantur?

CAPUT II. UTRUM RELIGIOSI SOCIETATIS AD ALIQUAS ORATIONES VOCALES EX VI SUI INSTITUTI TENEANTUR?

1. Prima assertio bimembris. — Quoniam vocalis oratio cum mentali proxime conjuncta est, ut facile intelligi potest ex iis quae, initio libri 3, de oratione vocali scripsimus, de illa consequenter dicendum est, breviterque poterit expediri, supposita distinctione data initio capitis praecedentis, de obligatione, vel praecepti rigorosi , vel solius regulae. Dicendum est enim, nec ex rigorosa praecepti obligatione, neque ex regula specialiter ad orationem vocalem obligari singulos religiosos Societatis. Suppono sermonem esse de his religiosis ex eo capite , quod religiosi sint ; nam si sint in sacris constituti, clarum est tencri illo titulo ad officium canonicum recitandum ; sed illa obligatio accidentaria est religioni ; sic ergo facilis est ratio utriusque partis. Prioris quidem, quia nullum est principium , nec fundamentum talis obligationis ; nam si ad aliquam orationem vocalem obligarentur nostri religiosi, vel esset cx communi ratione status religiosi, vel ex propria et speciali. Hoc secundum dici non potest, quia Constitutiones Societatis non inducunt talem obligationem, ut sepe monuimus. De primo autem patet , quia ex illo titulo solet oriri in aliis religiosis obligatio tantum recitandi officium canonicum , idque ex obligatione in sola consuetudine fundata, ut tract. 4, lib. 4, de Horis canon., cap. decimo septimo, numero sexto , tradidimus ; haec autem in nostris religiosis locum non habet. Quod quidem de coadjutoribus temporalibus est per se notum, quia non est obligatio sue muneri consentanea ; unde nec in aliis religionibus professi laici seu conversi ad hoc obligantur, ut ibidem, in numero secundo, notavimus, et a fortiori neque novitii.De scholaribus vero expresse dicitur in quarta parte Constitutionum, c. 4, in declaratione , lit. B: Ad dicendum officium divinwn non tenentur. Professi vero et coadjutores spirituales semper sunt Sacerdotes, et ideo titulo sacerdotis tenebuntur. An vero, si qui sunt professi non ordinati in sacris, obligentur, statim dicam.

2. Vocalis oratio intra horam quotidiane orationis non fit absque speciali licentia. — Circa alteram partem, ad obligationem regulae pertinentem, advertendum est solum obligari nostrum religiosum ex vi Constitutionum, ad expendendum quotidie unius horae tempus in oratione, praeter missam, et praeter officium canonicum, si illud alias ex obligatione recitaverit ; et praeter examina conscientiae; licet enim hoc postremum in Constitutionibus non contineatur, sicut etiam in prima Congregatione, can. 94, notatum fuit, additum est ab ipsa Societate et perpetua consuetudine servatum a tempore secundae Congregationis, et specialiter in quarta, decreto tertio, fuit contirmatum. Illius autem hora tempus ex vi Constitutionum non ita mentali orationi destinatur, ut non possit in eo vel Rosarium, vel offcium B. Virginis recitari, pro devotione vel majori fructu orantium, ut declaratur quarta parte Constitutionum, c. 4, 8 3 et 4, et lit. B, etc., et in dict. can. tertio Congregationis 4 generalis, licet cicatur, ut omnino retineatur consuetudo orandi per horam integram, etc., non tamen declaratur ut illa oratio tota mentalis sit. Nihilominus tamen praxis et consuetudo Societatis declaravit, ut illa hora matutina tota orationi mentali seu meditationi, et contemplationi tribuatur, atque ita hoc censeri debet jus ordinarium Societatis, a quo sine Superioris facultate seu commutatione discedere non licet. Unde pia ac fere generali consuetudine introductum est, ut omnes, praesertim non sacerdotes, ultra integram horam mentalis orationis, Virginis officium aut Rosarium recitent, suum proprium tempus huic devotioni tribuendo, a qua consuetudine, qui discrepat, satis imperfecte agit, etsi in decreto centesimo secundo sextae Congregationis propriae regula obligatio non sit posita.

3. Secunda assertio etiam negativa quoad totam communitatem. — Dubium de Litaniis, qua recitantur a conmunitate. — Usus, etiam pius, non praescribit contra institutum Societatis. — Haec autem omnia de privatis orationibus et personalibus obligationibus procedunt, ut in assertione tetigimus; jam de oratione publica et communi dicendum secundo nullam esse in Societate certi temporis obligationem, ubi occurrebat quaestio de choro, cur Societas illum non profiteatur, scd haec satis tractata est libro primo, cap. octavo, et ideo plura hic dicere necesse non est. De Litaniis etiam dubitari potest, quia videtur esse antiqua consuetudo Societatis, ut a tota communitate quotidie in domibus et collegiis dicantur; ergo erit etiam sub obligatione. Dicendum est autem imprimis hanc orationem, etiamsi pia et sancta sit, nulla Constitutione vel regula esse praescriptam. Deinde dicitur non ita esse consuetudine receptam, ut praecepti obligationem inducat, tum quia existimo nullam consuetudinem Societatis propriam et specialem habere hanc vim, nec sub hoc genere obligationis posse introduci, quia est contra expressam Constitutionem, sexta parte, c. D, ibi: Visum est nobis in Domino nullam Constitutionem , declarationem , vel ordinemn ullum vivendi posse obligationem ad peccatum mortale aut veniale inducere ; nam sub illa particula, ordinem vivendi, consuetudines omnes comprehendi censeo; non ergo potest consuetudo obligationem illi Constitutioni repugnantem inducere ; nam eo ipso non esset nostris hominibus pia nec religiosa consuetudo, utpote Constitutioni repugnans; tum etiam quia illa non est propria consuetudo inducens obligatonem, seu ex obligatione introducta, quia constat ex speciali aliqua ordinatione praepositi generalis inchoatam fuisse, et ex eadem continuari semper, nec in ea majorem obligationem agnosci, quam in ipsa ordinatione, in qua fundatur: illa autem non inducit obligationem praecepti, sed obedientiae simplicis, ut alias diximus. Quamdiu ergo illa voluntas Superiorum duraverit, tenebitur Societas Litanias recitare, eo modo quo tenetur alias simplices obedientias implere, non tamen arctiori obligatione, nec diuturniori tempore; sed cessante illa voluntate, cessabit etiam illa qualiscumque obligatio.

4. Qui non adest Litaniis communitatis, non tenetur simpliciter recitare privatim. — Instantia removetur. — Instantia altera dihutur. — Altera instantia diluitur.— De qua obligatione sciendum est, eo ipso quod obligat communitatem, obligare etiam singulos eodem genere obligationis, et non majori, ut illi publice et communi orationi adsistant, quia non posset aliter obligari communitas, cum non possit oratio illa a communitate fieri, nisi ad eam singuli conveniant, ut in simili diximus, tract. 4, l. 4, de Horis canon., cap. decimo, numero nono; nihilominus si quis absit ab illa oratione communi, non obligaiur etiam illo simplici modo ad Litaniam privatim et per se recitandam. Quod quidem esi certum, si debito modo et justo impedimento, vel ex Superioris facultate absit, quia tunc nulla relinquitur ratio obligationis, quia non tenebatur Litaniam per se dicere, sed cum communitate, et ab hac obligatione simpliciter excusatus fuit. Verumtamen idem censeo, etiamsi contra obedientiae obligationem non adfnerit, quia, licet imperfecte egerit, tamen jam est transacta occasio et materia illius obligationis seu obedientise, nec tenetur aliam loco illius substituere, quae nullo modo praecepta fuit; sicut qui omisit jejunium praescriptum uno die, non tenetur aliud servare alio die loco illius. Dices: ergo qui hora matutina cum aliis non oravit, non tenetur ex vi regulae in alia hora diei id supplere. Respondetur negando consequentiam, non enim est in re simili. Nam regula simpliciter statuit orationem per integram horam in die; unde ex vi regula, qualibet hora diei impleri posset; quod autem communi consuetudine matutina hora designata sit, non est (ut sic dicam) ad extinguendam obligationem, si tunc non impleatur, sed ad designandum certum tempus, et commodius, in quo impleatur, ita ut non differatur ; et ideo si tunc non impletur, postea continue urget regula, ut quam primum fieri possit impleatur. In praesenti autem ordinatio solum est respectu communitatis, et obligatio non descendit ad singulos, nisi cooperando ipsi communitati, et ideo privata oratio non est materia illius obligationis, quamvis cptime facturus sit, qui illam voluntarie expleverit: esset autem exemplum simile de illo, qui uno die integram horam orationis omisit, non enim teneinr etiam ex vi regulee alio die addere alteram horam, quamvis consultissime facturus sit, si id egerit. Sed adhuc instabis, quia religiosus professus deputatus ad chorum, si absque rationabili causa, aut etiam cum illa, absit a choro, tenetur privatim recitare Horas, ut in libro illo 4, de Horis, c. decimo septimo, numero secundo, tanquam commune et receptum tradidimus; ergo, licet religiosus Societatis absit legitime a communibus Litaniis (nedum sine causa), tenetur sub eadem obligatione, qua tenetur communitas, privatim recitare. Sed negatur eonsequentia, quoniam in citato loco ostendimus sallem de consuetudine obligari professos monachos ad privatam quoque recitationem, etiamsi sacris nondum sint initiati, et in Societate talis aliqua consuetudo non invaluit ; quid autem dicendum sit, si tota communitas Litanias omitteret, ex dictis in libro quarto de Horis canon., c. 10, paulo superius citato, numero octavo, atque etiam ex c. 12, n. 11, cum proportione sumi potest; quod vero hic resolvimus de Litaniis, intelligendum est a fortiori de choro per hebdomadam sanctam, et in die 2 Novembris, et si quod est aliud officium certi temporis (ut in assertione attigimus), quod a tota communitate in Societate usurpatur.

5. Primum dubium bipartitum.— Nonnulla vero dubia expedienda supersunt. Primum est de orationibus vocalibus, quae dicendae injunguntur pro defunctis, vel pro fundatoribus, vel aliis causis seu necessitatibus fortuito occurrentibus, quanta sit earum obligatio, et quomodo explendae sint. Circa prius punctum, de quantitate obligationis generaliter asserendum est non transcendere obligationem simplicis regulae vel obedientiae. Patet ex generali declaratione Constitutionum, parte sexta, c. 5, nam cum nihil distinguat aut limitet, hanc etiam materiam comprehendit. Ubi ergo aliqua oratio sub aliquo ex illis signis injuncta non fuerit, scilicet, in virtute obedientie, velin nomine Domini, non obligat ex vi praecepti; at in Constitutionibus aut regulis nullum est tale praeceptum, nec ordinarie a Superioribus in hac materia solet imponi. Posset autem quis dubitare de orationibus (et idem est de Missis) quae pro fundatoribus collegiorum fieri praecipiuntur quarta parte Constitutionum, cap. 1, aut domorum, in can. 18 Congregationis tertiae; nam illae videntur deberi veluti ex vi pacti, ideoque ex justitia, atque adeo sub rigorosam obligationem conscientiae cadere. Nihilominus probabilius censeo, etiam illam obligationem non excedere vim regula, quia nullum est verbum quod majorem obligationem ostendat ; nec fit aliud pactum, vel specialis obligatio fundatori, sed solum acceptatur fundatio juxta Constitutiones, atque adeo cum oneribus quae imponunt Constitutiones, et sub tanta obligatione, quanta ab eis imponitur, et non majori. Unde a fortiori sequitur in reliquis suffragiis, quae pro benefactoribus, vel pro Societate, aut aliis rebus fieri praecipiuntur, idem esse dicendum; sicut etiam juxta communem sensum Societatis intelligitur, quoties Superior simpliciter praecipit hoc vel illud pium opus facere pro tali causa, vel intentione; nunquam enim imponere censetur praecepti obligationem, nisi observet formam praecipiendi praescriptam in in dicto cap. 5 sextae partis Constitutionum. 6. Ad posterius autem punctum de modo implendi hanc obligationem, respondetur esse implendam simpliciter, ac modo quo imponitur, seu, quod perinde est, servatis debitis circumstantiis quas oratio ipsa requirit, eo ipso quod facienda est, ut tract. 4, lib. 2, de Orat., a cap. secundo, docuimus. Potest autem injungi propter hos fines, et vocalis et mentalis oratio, quia utraque cadere potest sub obedientiam religiosam, ut attigi libro quarto, de Legib., cap. duodecimo, ad finem, et specialius tomo tertio de Sacramentis, disputat. 79, sect. 9, quaest. 1; qualis autem praecipiatur, ex verbis constabit, et ex usu religionis. Quando enim injungitur indefinite tantum orationis tempus, de mentali optime intelligitur, et per illam optimae expletur ; si tamen vocalis fiat vel mista, etiam sufficiet. Si autem definite injungatur Rosarium , vel Litaniae, etc., de vocali plane intelligo, et ita explenda est, debetque recitari attente et devote, quantum oratio vocalis ex se postulat, ut lib. 3, de Oratione, a cap. 3, docuimus. Aliae vero circumstantiae particulares, de quibus ibidem, in c. 1, ut, verbi gratia, quod dicatur in oratorio, vel flexis genibus, vel quid simile, non sunt necessarie, nisi expresse praescribantur. Si autem quis minus attente haec recitaverit quam par est, non gravius peccabit quam venialiter, secluso contemptu, quia, ut dixi, talis oratio non fit ex rigoroso praecepto, ct ideo nec modus ejus cadit sub arctiorem obligationem quam cadere soleat in orationibus mere voluntariis. Et ideo, quando bona fide proceditur, non oportet esse de hac re sollici- tos, praesertim de repetendis orationibus quae minus attente forsan dictae sunt, quia non est haec intentio talium praeceptorum, seu ordinationum, aut Constitutionum.

7. Quin potius, dubitari potest an qui praescripto tempore, verbi gratia, hebdomada, vel mense , talem orationem vel suftragium voluntarie omisit, teneatur postea illud implere. Nam ex dictis in num. 4, argumento simili videtur concludi non teneri , quia jam transacta est occasio praecepti, et non est aliquid contra justitiam commissum, ut maneat veluti obligatio restituendi. Nihilominus censeo durare semper idem genus obligationis regulae, vel obedientiae, donec impleatur , nisi in aliquo casu particulari finis praecepti omnino cessaverit. Ratio est, quia illud suffragium vel oratio per se praecipitur propter fructum ejus, et non ut onus alicujus temporis ; nam, licet fortasse designata fuit certa dies, vel hebdomada, non fuit ad extinguendam obligationem, sed ne amplius differretui ejus solutio ; et ideo si tunc non impleatur, non extinguitur obligatio, sed deinceps continue ac vehementius urget. Dixi voluntarie, quia si eo mense vel hebdomada, etc., aegritudine, navigatione, aut alio legitimo impedimento suffragia persolvi nequiverunt, non videtur urgere praeterea obligatio, cum alia, vertente mense, hebdomada, etc., recurrat, nec prior suo tempore expleri potuerit ; sic enim transire cum onere videtur.

8. Alia dubitatio hic specialis est de horis canonicis, an professus Societatis ex vi suae professionis teneatur recitave officium canonicum. Dico ex vi professionis, nam ex vi sacerdotii, vel sacrae ordinationis , quae ordinario jure supponitur in professis Societatis, ut libro sexto, c. 1, n. 4, notavimus, manifestum est teneri ; quia vero absolute loquendo, professio potest ab ordinatione sacra separari, ideo de obligatione, quam ipsa professio ad hoc inducit, inquirimus. Et ratio dubii esse potest, quia caeteri religiosi professi tenentur divinum officium recitare, ut estcerta communis sententia; sed professi Societatis nullo speciali jure hac obligatione liberantur ; ergo. Nihilominus dicendum est religiosos Societatis, etiam professos, ex vi professionis non teneri ad divinum officium recitandum, ita ut, si quis fuerit professus, et non ordinatus in sacris, hoc onere non teneatur ; ita colligitur ex Bullis Pontificiis : nam in Bulla prima Pauli RI cum limitatione dicitur: Socii omnes quicumque in sacris fuerint, teneantur privatun ad dicendum offi cium secun- dum Ecclesiae ritum. Ubi sermo est de omnibus sociis, sive professis, sive non professis; qui ergo in sacris non fuerint, non tenentur. Et ideo in Bulla Julii III dicitur: Socii omnes, cum presbyteri esse debeant, ad dicendum officium teneantur. Ubi sociorum nomine, quasi per antonomasiam, soli professi significari videntur ; nam illi regulariter, et seclusa dispensatione, presbyteri esse debent, et tantum hoc titulo tali praecepto obligari dicuntur; ergo ratione solius professionis ad hoc non tenentur.

9. Ratione idem probatur, quia alii religiosi, ut late ostendi, tract. 4, lib. 4, de Horis canonic., c. 17, non tenentur recitare officium canonicum ex vi professionis tantum, sed adjuncta consuetudine, quae praecipue orta videtur ex obligatione quam habent recitandi communiter officium in choro; sed in Societate non est talis consuetudo, neque etiam fundamentum ejus ; ergo. Major et communiter recepta est, ut videre licet in Cajetano, verbo Hore canonice, quem sequitur Soto, libro decimo de Justitia, q. 3, art. 3; Medina, Cod. de Poenit., tractat. 6, de Oratione, q. 7, circa finem ; Palacios, in 4, d. 15, disp. 9; Castro, lib. 1 de Lege poenali, 8. Et ratione patefit, quia religiosus ex vi professionis solum tenetur ad ea quae vovit, et praesertim ad obedientiam secundum regulam; non vovet autem religiosus dicere divinum officium; ergo si in regula distincte non praecipiatur sub obligatione peccati, nulla est jure communi obligatio, nisi ratione consuetudinis. Unde fit, ut fateantur omnes non teneri hac obligatione, nisi religiosos ad chorum deputatos, non vero eos qui laici dicuntur, etiamsi vere professi et religiosi sint; non ergo nascitur illa obligatio ex professione ut sic, neque etiam nascitur ex eo quod religiosi vivunt ex eleemosynis, ut Castro cum aliis sentit ; id enim recte impugnat Soto, quia nullo jure haec obligatio annexa est eleemosynis, neque etiam eo titulo petuntur, aut tali intentione dantur a fidelibus, quod maxime verum habet in religiosis Societatis, qui ad alia ministeria longe diversa aluntur a fidelibus. Jam ergo probatur minor propositio; nam quod attinet ad consuetudinem de religiosis nondum professis, nota res est ; de professis autem vix potest in Societate considerari, quia nulli sunt professi quatuor votorum non Sacerdotes; rari autem sunt, qui ante ordinem sacrum professionem trium votorum emittant, et in illis consuetudine receptum est ut non obligentur. Fundamentum etiam contrariae consuetudinis in Societate deest, quia professi in illa choro non deputantur ; ergo quoad hoc reputandi sunt sicut religiosi laici aliarum religionum. Cur autem haec obligatio nostris non imponatur ante sacros ordines, ratio sumenda est ex his, qua diximus supra, libro primo, c. 8, cur Societas choro non utatur, videlicet, ut religiosi liberiores sint ad studia, lectiones, et alia Societatis munera, ut tetigit etiam Gregorius XIII, in Bulla anni 73 quae incipit : E Sedis Apostolica.

10. Eaponitur privilegium anteponendi et postponendi Horas canonicas. — Ultimo pro his, qui ratione Ordinis tenentur officium canonicum recitare, praeter illa quae supra, tract. 4, l. 4, de Horis canon., c. 27, n. 3, tradidimus, notanda hic sunt nonnulla privilegia a Summis Pontificibus concessa. Unum continetur in secunda Bulla Julii IIT, ubi refert, ante fuisse concessam Societati, facultatem et licentiam anteponendi et postponendi divinum officium. Quae fortasse vivae vocis oraculo concessa fuit, nam in prioribus Bullis non invenitur, ibi autem ab ipso Julio confirmatur. Hoc autem Indultum intelligendum est de antepositione et postpositione intra tempus legitimum ejusdem diei naturalis, vel ecclesiastici, servata proportione ad ipsas Horas canonicas, juxta Ecclesiae consuetudinem ; nam postponere Horas in alium diem nunquam permissum est in Ecclesia, et idco generalis concessio non debet, nec potest ad hoc extendi; et idem est de antepositione, praesertim quoad Horas minores, nam Matutinum anteponitur, etiam ante initium diei naturalis, recitari enim potest ad finem Vesperae praecedentis diei, et ideo de illo est specialis concessio paulo infra explicanda. Deinde, ut hoc privilegium aliquid operetur, intelligendum est virtute illius posse hoc sine culpa fieri, etiamsi in particulari specialis causa ad excusandum sufficiens non intercedat. Ut enim ex propria materia in citato loco de Horis canonicis suppono, haec temporis circumstantia non est adeo gravis in privato officio recitando, de quo hic sermo est, ut ejus mutatio, etiam sine causa facta, sufficiat ad culpam mortalem. Unde facile potest ex rationabili causa, licet non admodum gravi, excusari omnis culpa. Si ergo haec causa semper expectanda esset, parum aut nihil operaretur hoc privilegium ; conceditur ergo per illud generalis facultas, etiam non expectata alia causa.

11. Dices illicitam esse talem dispensationem sine causa. Respondetur, licet in particu- lari cesset causa immutandi tempus, non cessare causam dispensationis, seu privilegii, nam haec sumitur ex generali causa religionis, propter varias et frequentes ejus occupationes, et ut tollantur scrupuli in particulari. Per hoc tamen non tollitur naturalis quaedam obligatio servandi debitum ordinem et modum in nostris actionibus, et ideo, quamvis non requiratur semper causa per se sufficiens ad excusationem, saltem requiritur rationabilis causa sic operandi, qualis maxime erit quam explicuit Julius Pontifex, supra, dicens: Ut quietius el devotius in humilitale spiritus Altissio possitis gratum prabere fumulatum.

12. Privilegium aliud specialiter de Matutino. — De Matutino vero exstat specialis concessio Pii V, facta Minoribus, qua nostri possunt per communicationem gaudere, ut, scilicet, possint sine scrupulo pridie ante solis occasum illud recitare. Ita refertur in compendio nostrorum privilegiorum, verbo Hore canonicte, S 3, et eamdem referunt moderni scriptores Vera Cruz et Emmanuel Rodriques. qui addunt, ante solis occasum, dicto Completorio. Sed quoad hanc partem, si sequamur opinionem D. Thomae supra a nobis explicatam, nullum fere est privilegium hoc, nam ex communi consuetudine hoc licet, sed privilegium dari potuit, ut magis sine scrupulo fiat; quod in verbis ejus indicare videtur. Additur praeterea in eadem concessione, et habetur in illo nostro privilegio, S 2, ut omnes Hora, etiam Completorium, possint anteponi seu recitari hora matutina ejusdem diei, ratione itineris vcel alterius occupationis. Quod privilegium, quod ad nos spectat, in prima coneessione Julii existimo esse contentum, nam indefinite loquitur de hac anticipatione, tam ex parte temporis, quam ex parte Horarum canonicarum, nec est cur a nobis limitetur.

13. Exponitur privilegium aliud de anticipatione. — Unde in hoc differt ab alia concessione Leonis X, facta Minoribus circa hanc anticipationem, ut habetur in supplemento, concessione 128, quae ex parte magis ampla, et ex parte magis stricta videtur. Nam de Matutino ait, ut illud possint dicere ante mediam noctem, quacumque hora voluerint, quae videtur nimia licentia, sed restringenda est, vel ad quamcumque horam ejusdem noctis, vel saltem ad quamcumque horam diei ecclesiastici, qui quoad hunc effectum, finito Completorio, incipit computari. De aliis autem Horis dicit, et Horas de mane usque ad Vesperas exclusive. In quibus verbis ambignum est quid Vespera- rum nomine significetur; potest enim significari, vel quaedam pars, seu Hora officii canonici, juxta communem modum loquendi Ecclesiae ; vel ipsum tempus pomeridianum , juxta usum Scripturae vulgariter etiam retentum. Si ergo sumatur priori modo, ibi non conceditur facultas anticipandi Vesperas, ita ut ante prandium dici possint, estque valde restricta concessio; si autem sumatur posteriori modo, sensus erit, ut omnes Horae minores possint anteponi, et mane recitari, vel postponi, et recitari vesperi, et sic fere eadem est concessio. Sic autem vix intelligo ad quid addita sit illa particula exclusive, et ideo prior sensus videtur magis intentus, et fortasse ob eam causam Pius V explicavit eam extensionem, usque ad Completorium ; potest etiam in illo Indulto, Leonis notari alia restrictio, quia solum conceditur haec facultas, quando religiosi habent alias occupationes ; inferius vero ita hoc exponitur, ut recidat in sensum supra a nobis explicatum, et illum confirmare videatur; ait enim : Etiamsi occupatio non sit multum necessaria, sed satis est quod cogitent nunc devotius et quietius dicere.

PrevBack to TopNext