Caput 3
Caput 3
Utrum ad frequenter celebrandum vel communicandum, religiosi societatis specialiter obligentur.
CAPUT III. UTRUM AD FREQUENTER CELEBRANDUM VEL COMMUNICANDUM, RELIGIOSI SOCIETATIS SPECIALITER OBLIGENTUR.
Inter exteriora media quae ex se vim habent sanctificandi, et uniendi animam Deo, primum ac praecipuum est sacrosanctum Eucharistiae sacramentum, quod duplicem usum habet, sacrificii, scilicet, et sacramenti, et de utroque breviter dicendum est, tam pro sacerdotibus, ad quos spectat hoc sacrificium celebrare, quam pro aliis omnibus non sacerdotibus, qui missam audire et communicare possunt et debent.
1. Primum puuctum pro priori parte tituli de frequenti celebratione. —Primo ergo circa celebrationem Missae duo illa vulgaria puncta distingui possunt, scilicet , exercitium actus, et specificatio seu modus ejus, nam de utroque aliquid in Constitutionibus Societatis ordinatum est, et aliquid in privilegiis est concessum, quod breviter explicandum est. Et imprimis de exercitio seu frequentia veelebrationis statuitur, ut Missae sacrifieium crebrius quam octavo quoque die a sacerdotibus offeratur ; ita in Examine, c. 4, § 25; in sexta vero parte Constitutionum, c. 3, § 2, solum dici- tur, ne ultra octo dies differatur, sine causis Judicio Superioris legitimis. Verum haec negatio per priorem affirmationem explicanda est ; nam intentio statuentis revera fuit commendare hanc frequentiam, unde in eodem loco generaliter dixit, sacramentorum frequentia valde commendetur , et in tertia regula sacerdotum dicitur, ut i£a vivere studeant, ut merito quotidie celebrare possint. Non fuit autem haec frequentia omnino determinata ac praescripta, quia minorem quam quotidianam non expediebai definire ; nam viris religiosis non est minor consulenda, cum haec per se melior, ac perfectior sit, et ad majorem Dei gloriam, totiusque Ecclesiae utilitatem pertineat. Totam autem illam sub regula ponere non oportebat propter varias causas, et occasiones eam intermittendi, quae moraliter occurrere possunt ; et ideo consultius visum est soium generatim consilium hujus frequentiae indicare. Quo factum est ut tam recepta consuetudine in Societate hoc observetur, ut non nisi raro, et ob extraordinariam causam , quotidianum sacrificium omittatur; et haec de primo puncto.
2. Secundum punctum pro cadem parte tituli, de modo, seu quasi specie sacrificii. — Circa punctum aliud, ad specificationem actus pertinere censemus modum tam internum quam externum, decenter ac religiose offerendi hoc sacrificium. In quo, praeter ea quae communia sunt omnibus sacerdotibus, et sub praeceptum cadunt, de quibus t. tertio, de Sacramentis , disputat. octogesima prima et sequentibus, dictum est, peculiare est Societati, ut pro ministerio nullum stipendium temporale, etiam per modum eleemosynae accipiat. Per quod (ut alias rationes supra, libro quarto, cap. septimo, a numero octavo, tactas, omiitamus) ablata est omnis occasio offerendi hoc sacrificium intuitu etiam secundario alicujus commodi temporalis, sed solum propter Dei gloriam, propriam sanctificationem, Ecclesiae et proximorum spirituale auxilium, quae est una ex perfectissimis circumstantiis quae ad perfectum modum exercendi hoc ministerium pertinere possunt. Deinde adjungenda est interna praeparatio per cordis munditiam , et alias congruentes dispositiones, quae res tota hoc unico verbo proponitur in illa regula 3 Sacerdotum, nam post verba citata : Zta vivere studeant, ut quotidie merito celebrare possint, addit: Ad idque conducet (quamvis ex Constitutione octavo ut minimum quoque die confiteri teneantur) swpus in hebdomada confiteri. Tandem pro externo ritu ita statuitur, quarta parte Constitutionum, cap. 8, 8 2: 7In ratione Missee dicende, ut praeter intelligentium, et devotionem internam, decentem etiam habeant eateriorem modum, omnes instituantur. Quod in rebula 4 Sacerdotum magis explicatur quoad pronuntiationem, et temporis moram, quae et propriae devotioni satis sit, et aliis non sit onerosa, sed potius aedificationi; et in utroque loco de caeremoniis Missae ordinatur, ut Societas accurate observet ritum, quem Apostolica sedes peculiariter approbaverit : unde etiam fiet, quod in dicta Constitutione et aliis valde commendatur, ut nostri Sacerdotes inter se uniformitatem in Missa dicenda teneant, quod etiam inter media ad unionem charitatis ponitur 8 p. Constit., c. 1, 88. Nam cum religio per se primo Sacerdotum sit, ut l. 1, c. 5. diximus, merito in eo munere, quod inter Sacerdotalia maximum est, praecipuam curam et diligentiam adhibere debet.
3. Quousque ad Missarum suffragia nostri sacerdotes obligentur. — Occurrebat siatim dicendum de his, pro quibus Missae in Societate dicendae sunt ex obligatione regulae. Sed in hoc, praeter obligationem offerendi sacrificium pro defunctis, vel sociis, vel fundatoribus nostris, de quibus in Constitutionibus mentio fit, nulla est alia ordinaria obligatio, nisi Superiores illam imponant. De qua tota obligatione constat non transcendere ordinariam regula vel obedientiae obligationem, juxta dicta in c. praecedente, quae hic applicari possunt. Solum oportet observare, si alicubi haec obligatio suffragiorum suscepta sit, ut annexa alicui Ecclesiae, vel monasterio, quod a Pontifice collegio alicui Societatis unitur, tunc obligationem implendi illud onus esse rigorosam, et de justitia, quia res transit cum onere suo : illud autem onus erat tali rei conjunctum : ergo cum illo transivit ad Societatem ; seu sicut Societatis collegium suscepit tales fructus et commoda, ita etiam et tale onus, et eamdem obligationem ; justum est enim, ut qui sensit commodum, sentiat et onus. Nec aliud posset juste fieri: nam licet Papa per modum commutationis posset illud onus auferre, contentus aliis oneribus Societatis, tamen nisi expresse id declaret, non prassumitur, rec fortasse fieri potest sine gravissima causa : quia vero talis obligatio est aliena ab instituto, et modo Societatis, ideo etiam raro suscipitur, et non sine Pontificis facultate.
4. Privilegium celebrandi ante recitatum matutinum officium. — Atque hinc intelligi- tur merito Apostolicam sedem aliqua concessisse privilegia Societati, ad hoc ministerium pertinentia, ut facilius et frequentius fieri posset. Duc vero praecipue suut notanda. Unum est, quo conceditur religiosis Societatis, ut possint divinum officium Missa postponere, seu quod idem est Missam dicere, Matutino aut Prima (de aliis enim horis nulla erat dificultas) nondum recitatis. Ita concedit Julius IIT, dicta Bulla 2, his tamen verbis, quae non parum scrupuli ingerere videntur: Ut tu (inquit ad Praepositum generalem) ef pro tempore existentes religiosi Socielatis hujusmodi ex legitimis ac justis causis. in quo tuam, et successorum tuorum prapositorum generalium pro tempore existentium et aliorum, quos ad hoc substituerit, conscientiam oneramus, officium ipsum celebraiioni Misse libere, et absque conscientie scrupulo postponere possitis. Ex quo tenore verborum colligitur primo, Pontificem per haec verba non concedere omnibus de Societate immediate hanc facultatem, sed solum de licentia Praepositi generalis, vel alterius, quem ad illam concedendam ipse substituerit, alioqui non horum tantum, sed omnuium conscientiam gravaret. Et ita in Compendio privilegiorum, verbo Horg canonice, S 1, additum est a P. N. generali: Hoavc facultate dum opus fuerit uti poterunt itinerantes, reliqui vero ex concessione Superioris. Quamvis enim ex declaratione Greg. XIII, religiosi Societatis uti non possint facultatibus et privilegiis a Pontificibus Societati concessis, nisi de licentia Superiorum, nihilominus in hac facultate ex speciali forma et modo illius hoc est necessarium.
5. Quid in eo concedatur. — Deinde difficile est intelligere, quid peculiare concedat hoc rrivilegium, nam ex legitima causa sine privilegio hoc fieri potesi juxta probabiliorem sententiam, quam amplexi sumus tom. 3, in3 p.,tractando de sacrificio Missae, disp. 82, sect. 1.et supra, tract. 4, lib. 4, c. 27; hic autem solum fit concessio ex legitimis, ac justis causis, et cum tanta exaggeratione, ut dicat Pontifex Superiores teneri in conscientia ad eas examinandas, et expendendas, atque adeo ad non facile concedendam hanc facultatem. Unde quis existimare potest, Pontificem in hac concessione multum favere opinioni Navarri, asserentis esse peccatum mortale Missam dicere ante recitatum Matutinum. Sed hoc necessarium non est, nec satisfacit ; nam idem Navarrus, tract. de Horis canonicis, cap. 21, num. 30, suam opinionem limitat, ne proce- dat quando aliqua justa de causa hoc fieret; ergo si Pontifex hic requirit justam causam, nihil concedit: dicendum ergo est imprimis non esse necessarium ut privilegium aliquid concedat praeter commune jus certum, sed satis esse ut, quando jus est dubium, detur ad tollendos scrupulos, ut in simili adnotavit Navarrus, de Oratione, c. decimo nono, conclus. 9, num. 87, et hic insinuatur, cum dicitur, absque conscientie scrupulo. Deinde dicitur, quamvis Pontifex hic postulet justam causam, non oportere intelligi de tota causa, quae, juxta opinionem Navarri, necessaria est ad interpretationem faciendam ; minor enim sufficiet, etiam juxta illam opinionem, adjuncto privilegio.
6. De privilegio celebrandi aute auroram. —Aliud privilegium specialiter concessit Gregorius XIIT, presbyteris Societatis, quod refertur in compendio privilegiorum, verbo Missa, S 3, scilicet, ut per horam ante auroram, vel infra horam post meridiem, possint ex legitima causa, et de licentia Praepositi generalis, vel alterius ab eo deputati, Missam celebrare, per quam magis explicatur similis concessio facta a Paulo HT, in Bulla Cum inter cunctas, anni 1545. Quod privilegium parum etiam concedere videtur, quia ex causa justa, absque speciali privilegio id fieri potest, ut est communior senteptia Doctorum, ut latius dixi, in 3 tomo, tertia parte, disp. 80, sect. 4, ubi etiam privilegium hoc generaliter explicavi, et ex ibi dictis constat, quoad anticipationem multum posse operari hoc privilegium, quia intelligendum est de una hora ante totum illud tempus aurorae, in quo jure ordinario potest Missae sacrificium inchoari; et licet fortasse in aliquo raro casu, per epikeiam, possit absque privilegio id fieri, raro tamen et non sine extraordinaria causa et necessitate ; virtute autem hujus privilegii frequentius id fieri potest, et ex communibus causis, ut gratia itineris, vel propter commoditatem communicandi infirmum, vel aliam similem, etiamsi necessitas magna non sit.
7. Objectio. — Solutio. — Dices : esto hoc non liceat jure communi, tamen Episcopus potest in hoc dispensare, ut est communis sententia, quam hoc loco citato retuli; ergo etiam Superior Societatis , qui habet jurisdictionem quasi Episcopalem, suo jure posset hanc dispensationem concedere sine hoc privilegio ; nihil ergo denuo concedit. Quod ita fatetur Emmanuel Rodericus, p. 43, art. 2 et 3. Dico tamen privilegium hoc semper operari, ut Su- perior facilius, et ex minori causa, et certius, magisque sine scrupulo possit hanc licentiam dare, quam sine privilegio posset. Haec enim est optima ratio interpretandi hujusmodi privilegia, juxta c. 7n his, de Privilegiis, cum similibus. Denique adverto Constitutionem secundam Pii V, qua incipit, Sanctissimus in Christo Pater, qua revocavit facultates hujusmodi, nihil obstare huic privilegio, quia concessio Gregorii posterior est.
8. Alia privilegia. — Alia etiam sunt privilegia Societati concessa, pertinentia ad hoc sacrificium, quantum ad altare, vel locum in quo celebrandum est, ut quod possint celebrare in privatis oratoriis approbatis a Provincialilibus, ex concessione Gregorii XIIT, in Bulla Ad perpetuam rei memoriam, anni 1575. Item quod in missionibus possint ubique celebrare in altari portatili, dummodo locus decens sit, ex concessione ejusdem Gregorii, in Bulla Uswn altaris, anni 1579. Sed haec privilegia sufficienter a nobis exposita sunt in tertio tomo, tertia parte, disp. 80, sect. 3. Quae omnia (ut dixi) eo praecipue tendere videntur, ut nostri religiosi, quoad fieri possit, non impediantur a quotidiano usu, et frequentia hujus altissimi sacrificii. Sunt vero alia, quae respiciunt commodum proximorum, ut facultas bis in die celebrandi in remotissimis regionibus, ubi pauci sunt sacerdotes, et ideo unus plurium populorum curam suscipere cogitur, in Bulla ultima Pauli HI, et alia, quae per se facilia sunt, et ideo de hoc sacerdotum officio haec sunt satis.
9. De participatione sacrificii audiendo Missam. — Superest ut de non sacerdotibus dicamus, quatenus hoc sacrificium, et fructum ejus participare possunt, in quo omnes religiosi Societatis aequiparantur, sive coadjutores temporales sint, sive scholares, et sive aliquem ordinem sacrum habeant, sive nullum. Potest autem laicus participare hoc divinum mysterium, tam ut sacrificium, audiendo Missam, vel ministrando in ea, quam ut sacramentum, communicando, et utroque modo obligantur religiosi Societatis non sacerdotes ad aliquid speciale ex vi suae regulae. Nam imprimis tenentur omnes diebus singulis Missae sacrificio interesse, sive ministrando, sive audiendo, quarta parte Constitutionum, cap. 4, $3 et 4, et in regulis communibus, reg. 2: Omnes quotidie sacro decenter intersint. De qua regula nihil dicere oportet , cum non sit specialis Societatis, sed valde communis, ita ut non solum areligiosis, scd etiam a mediocribus christianis observetur, cum commode potest. Praescribitur autem Superioribus localibus in suis cujusque regulis, Praepositi 49, et Rectoris 45, ut dictam regulam faciant observari.
10. De participatione ejusdem per sanctam communionem. — Frequentia menstrua. — Frequentia bis in mense. — De altera vero parte, scilicet, communione hujus divinissimi sacramenti, commmane etiam est !, ut religiosi ex vi sui status frequentius communicare debeant. Nam in Clem. 4, S Sane, de Statu mon., singulis mensibus injungitur monachis communio, quod ad omnes religiosos extendunt Glossa ibi, et Cardin., quaest. 3 et 4, et alii. Citatur etiam Oldradus, cons. 122, et de monialibus expresse Tridentinum, sess. 25, de Regularib., cap. 10. An vero haec obligatio sit ex proprio praecepto, vel solum per modum simplicis ordinationis, nunc non disputo; videantur, quae dixi in 3 tom., disput. septuagesima, sect. secunda. Ultra hoc commune jus, aliquae religiones frequentiorem usum hujus divini Sacramenti observant; nam D. Hieronymus, in Regula monialium (si illius est), cap. Üecimo nono, statuit ut bis in mense, vel saepius communicent ; et similiter in Constitutionibus Minorum, factis a Guiliel. Freder., c. 4, et a Joan. Capistr., c. , statuitur, ut decimo quinto quoque die fratres in conventuali Missa communicent.
11. Frequentia singulis hebdomadis in Societate. — Societatis autem Constitutio octavo quoque die communicare praecipit, reg. 6, in Summar. Constitut. : Confiteantur oportet, et sanctissimum sacrmentum Eucharistie accipiant octavo quogue die ; et habetur in Exam., cap. 4, S 25, ubi additur limitatio, nisi confessario aliquod esse ad communionem impedimentum videretur. Quod non solum de impedimento necessario intelligendum est, id enim addere non oportebat, sed etiam de quocumque genere impedimenti, ratione cujus consultius videatur communionem differre. Itaque qui consilio seu judicio confessoris communionem differt, contra regulam non facit ; idemque est de judicio Superioris, ut expresse declaratur tertia parte Constitutionum , cap. primo, S 11, ubi dicitur : Nisi atiqua de causa aliud Superiori videretur. Est autem ibi notanda particula saltem, cum dicitur: Et octavo quoque die saltem ad confessionis et communionis sacramentum accedant ; nam per dictam particulam indicatur, hanc debere-esse minimam frequentiam, et consequenter insinuatur majorem non denegari, sed permitti. Tamen, in quarta parte Constitutionum, cap. quarto, § 3, hoc amplius explicatur in declaratione, lit. B: Frequentius (dicitur ibi) quam octavo quoque die communicare non nisi peculiares ob causas, et potius necessitatis, quam devotionis habita ratione, permittitur. Sed in hoc loco sermo peculiariter est de scholaribus, qui propter occupationem vel distractionem studiorum non permittuntur frequentius communicare , nisi cum dictis limitationibus. In priori autem loco generalior sermo est de his, qui in probationibus versantur, et ideo non tanta limitatio adhibetur. Et similiter in sexta parte Constitutionum, c. 3, 82, ubi etiam generalis est sermo de omnibus jam Societati incorporatis, solum negative dicitur : Differri autem non debel communio ultra octo dies, et ita declaratur in regulis Rectoris, reg. trigesima quarta, ubi adduntur duo. Primum, cum scholasticis dispensari posse, ut diebus solemnibus etiam communicent, cujusmodi sunt festa Apostolorum, et majora alia. Secundum, ut coadjutoribus, et his, qui litteris non dant operam, longe facilius concedi possit, ut intra hebdomadam communicent.
12. Octo dierum frequentia antiquitati consona. — Haec ergo frequentia octavi diei inviolabili fere consuetudine recepta est, ita ut rarissime illa exceptio, IVisi confessor, cel Superior aliud judicet, ad actum applicetur, nisi causa aegritudinis ; atque etiam tunc, quoad fieri potest, procuratur ut communio infirmorum ultra octo dies non differatur, ut in regula decima tertia infirmarii praecipitur; estque hic mos antiquorum monachorum moribus consentaneus, nam, licet separatis in cellulis habitarent, saltem dominicis diebus ad Ecclesiam conveniebant, ubi de manu praesidentis Eucharistiam accipiebant, ut ex historia Palladii colligitur, cap. trigesimo octavo, de Pachomio et sociis, et cap. 59 et 61, de aliis; et ex Sozomeno, lib. 3 Historise, cap. decimo quarto. Hinc Cassianus, collat. 23, cap. ult., reprehendit monachos, qui specie timoris et reverentiae multum differunt communionem : AEstimantes (inquit) nonnisi justos et immaculatos debere praesumere, et non potius ut sanctes, mundosque nos sua participatione perficiant ; qui profecto ( ait) majorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi videntur, incurrunt, quia tunc cum ea percipiunt, dignos se ejus perceptione dijudicant ; multo enim jusLius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacrosancta mogsteria nunquan pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis ob remedium nostrarum egritudinum gresumaemus, etc. Et ita etiam receptum est in ordine Cisterciensi, cap. vigesimo quinto suarum definitionum. Ac denique de sancto Onuphrio refertur, quod singulis dominicis diebus de manu Angeli communicaret : Volaterran., lib. 17; Sabell., libro secundo, cap. secundo. Idem consilium communicandi singulis hebdomadibus fuit ab Augustino traditum, epist. 118, ad Januar., et nomine ejus habetur in lib. de Eccles. dogmat., cap. quinquagesimo tertio .
13. Haec frequentia nunc accommodatior.— Rationes ejus in Societate.— Et licet olim major frequentia fuerit in usu fidelium, non solum Apostolorum temporibus , ut ex Actibus constat, viderique potest de eo Lorin., c. 2, versu 41, a S Deinde sequitur, ubi alios adducit, sed etiam postca per plures annos, ut ex Anaclet., cap. Peracta, de Consecr., d. 2; Hieronym., Apolog. contra Jovinianum et epistola ad Luciniam ; Chrysostom., homil. 5 in epist. ad Timoth., et 28 in 1 ad Corinth.; Cy prian., in Expositione Orationis Dominicae; Ambros., lib. 5 de Sacram., cap. quarto, et aliis antiquis Patribus intelligimus; nihilominus his frigidis temporibus haec frequentia satis magna judicatur, ut etiam aitigimus disp. 69, de Sacram., sectione quarta, conclusione tertia, praesertim pro tota aliqua communitate. Nam D. Bonaventura, tom. 2, de Processu relig., cap. 21, col. 4, vix dicit inveniri aliquem religiosum non sacerdotem, adeo sanctum, cui non sufficiat semel in hebdomada communicare, nisi ex speciali causa, vel in aliqua solemnitate, vel extraordinaria devotione. Ergo toti communitati religiosae hanc frequentiam non solum permittere, sed etiam ex regula praecipere satis magna concessio est ; fuit autem huic nostrae religioni valde conveniens, tum propter generalem rationem, quia hoc sacramentum est fons totius sanctitatis et perfectionis, tum ob specialem necessitatem hujus status ; nam ad securius tractandum cum proximis , indiget majori frequentia majorique unione cam Christo ; tum praeterea, quia cum Societatis institutum sit proximos ad fre- quentiam sacramentorum movere, expedit maxime ut ipsa exemplo praeat ; tum denique in odium haereticorum hujus temporis, qui de hoc sacramento ejusque frequentia male sentiunt.