Caput 4
Caput 4
Utrum confessionis usus et frequentia convenienter sint in societate instituta, ac primum de generalibus confessionibus.
CAPUT IV. UTRUM CONFESSIONIS USUS ET FREQUENTIA CONVENIENTER SINT IN SOCIETATE INSTITUTA, AC PRIMUM DE GENERALIBUS CONFESSIONIBUS.
1. Frequens confessio commendata. — Quod frequentia hujus sacramenti in quolibet statu utilissima sit, per se notum est, maxime vero in statu religioso, ubi major puritas animi postulatur, et facilius etiam potest frequentissime confessio fieri. Unde quoad hanc partem nullus est qui non maxime laudet Societatis institutum, ex vi cujus debent omnes non saccrdotes , octavo quoque die confiteri, cap. quarto Examinis, 8 25, tertia parte Constitutionum, cap. primo, § 11, quarta parte, cap. quarto, 8 3; sacerdotes etiam debent, ut minimum octavo quoque die confiteri, ut in eodem loco Examinis dicitur. Additur vero in regula 3 sacerdotum, quod licet ex Constitutione ad hoc tantum teneantur, attamen conducet spius in hebdomada confiteri. Quae verba sufficiunt ut pro regula id positum esse intelligatur ei, qui semel facere decrevit, quod melius est. In his ergo frequentiae consiliis, nulla est difficultas, nam talis frequentia sine dubio laudabilis est ; imo interdum Patres majorem consulunt: Bonaventura enim, in regula novitiorum, c. 3, circa finem, etiam quotidianam consulit ; sed aliud est de consilio particulari, aliud de regula pro tota communitate posita, in qua praedicta frequentia est sine dubio sufficiens, et in tali statu secundum prudentiam necessaria. Nihilominus tamen in quibusdam circumstantiis, quae circa hunc usum praescribuntur, nonnulli impegerunt.
2. Confessionum generalium annua vel semestris in Societate repetitio. — Prima objectio contra hanc repetitionem. —Altera objectio. — Primo, in eo quod confessiones generales vel totius vitae, vel annuse, vel semestres exiguntur, cap. 4 Examinis, S 10 et 4, ubi in primo loco postulatur confessio generalis totius vitae ; et postea, sexto quoque mense, ab ultima generali inchoando. Et idem repetitur sexta parte Constitutionum, c. primo, $2, et inSummario, § 5. Et ratio est, quia nemo obligari potest ut peccata semel rite confessa iterum confitea- tur, ut ex tractatis in tomo de Paenitentia, disp. 18, sect. 4, num. 8, suppono. Propter quod aliqui moderni auctores reprehendunt simile statutum Cisterciensis ordinis, ut Dionysius Cisterciensis, in 4, d. 23; Ledesma, 2, p. 4, q. 8, dub. 10; Palac., d. 11, disp. 7, col. 4. Simile dubium nascitur ex alio statuto nostrarum Constitutionum, tertia parte, cap. primo, § 20, lit. G, etin Summario, § 6, quo decernitur, ut, si aliquis interdum alteri quam ordinario confessori suo confiteatur, debeat cum primum ad ordinarium redierit, integre omnia confiteri ab ultima confessione quam illi fecit ; quod intelligitur etiamsi confessiones intermediae ex legitima facultate factae sint; in qua, virtute praecipitur iterata confessio earumdem culparum
3. Ad primam objectionem in num. praecedenti. —His vero objectionibus satisfacere difficile non est, si generalia principia sacramentalis confessionis probe teneantur. Primum enim Constitutiones hae, non ut rigorosa praecepta, sed ut regularia consilia de meliori bono proponuntur. Nam de his Constitutionibus seepe dictum est non obligare per modum praecepti. Unde ratio harum confessionum generalium in eis redditur, propter multiplicem spiritus utilitatem, quae in eare deprehenditur. Et iterum: Propter magnam ejus rei utilitaIem parati esse debebunt. Non ergo praecipitur ut res necessaria, sed consulitur ut utilis ; de qua utilitate nemo scriptorum dubitat, ut videre licet in D. Thoma, 4, d. 17, quaest. tertia, art. 4, quaest. 5; Cajet., tomo primo Opuscul., tract. 5, q. 4; Sylvest., Confessio, 1, q. 3; Medina, C. de Confessione, 9, de Utilitate iterandi confessiones. Unde S. Bonaventura in regula novitiorum, c. 3, infine, monetreligiosum ut annuatim generaliter confiteatur. Et Benedictus XI, in Extravag. Inter cunctas , § Caeterum, de Privilegiis, dixit, licet non sit necessarium, csse tamen salubre, saltem propter erubescentiam, quae magna est poenitentiae pars. Quod eadem ratione testatur Augustinus, c. Quem panitet, de Poenitentia, d. 1, praeter quam rationem, sunt etiam aliae, quas in tomo de Poenitentia prosecuti suns.
4. Instantiae occurritur. — Quia vero dicere quis potest, religiosam regulam, non utcumque esse consilium voluntarium, sed aliquam necessitatem inducere, vel decentiae cujusdam, vel etiam alicujus poenae, addimus ulterius, quamvis absolute et omnino ab extrinseco nemo cogi possit ad iteratam confessionem, posse tamen, supposito priori consensu per votum, promissionem , aut pactum, ut est communis sententia, quam loco allegato tradidimus; viderique possunt Major, 4, d. 17, quaest. 6; Henric., Quodlib. 7, quaest. ad 1 in contrarium ; Medin., C. de Confess., q. de Confess. fratris ex privil. facta, dub. penult.; Navar., c. Placuit, de Poenit., d. 6, numero decimo octavo, cap. Fratres, de Poenit., d. 5, numero trigesimo; Gerson, Alphab. 25, lit. F. In praesenti autem intervenit proprius consensus, per quem voluntarie acceptatur illa qualiscumque obligatio regulae ; nam ille, qui Societatem ingreditur, libere ingredi vult, et sub ea conditione recipitur, ut per confessionem generalem debeat ad illum statum praeparari. Et eodem modo voluntarie se subdit aliis Constitutionibus praecipientibus confessionem generalem singulisannis, vel sexto quoque mense, non solumquatenusconfuse volunt profiteri hunc statum secundum suam regulam, quod satis est; sed etiam quia statim in principio ingressus, illis legendum datur institutum et compendium Constitutionum, et regulae communes, ubi hoc expresse continetur, ut supra visum est tractando de ingressu Societatis. Atque hac ratione simile statutum Cisterciensium approbatum est a summis Pontificibus, ut Navarrus refert, dict. cap. Placuit, de Poenitent., d. 6, numero decimo octavo, a quibus nostrae etiam Constitutiones confirmatae sunt. Cistercienses etiam dicuntur habere simile statutum annuatim generaliter confitendi. Et paulo inferius alias similes consuetudines aliarum religionum referemus.
5. Satisfit objectioni secunde in mun. 2. — Unde patet etiam responsio ad alteram objectionem, quia etiam illa Constitutio proponitur per modum regula reiigiosae, et voluntarie acceptatur. Nec enim existimo per illam imponi obligationem rigorosam in conscientia , seu ex vi praecepti , quia tantum est simplex quaedam Constitutio. Dices: qui per occasionem itineris , vel alterius necessitatis confitetur peccatum aliquod reservatum, confessori ordinario vel cuilibet inferiori sacerdoti , tenetur postea sub mortali comparere coram Superiore , cui erat peccatum reservatum, et culpam aperire ac satisfactionem offerre. Ergo similiter in praesenti. Respondetur dato antecedenti, negando consequentiam ; quia ibi conceditur jurisdictio suB eo pacto , et condiuone , hic vero minime, sed supponitur prior confessio legitime facta simpliciter, ac per se, et aliud solum datur ut consilium perfectionis; quod patet ex tenore verborum dictae declara- tionis : Qui alii quam suo confessario designato confiteretur, debet postmodum (quantum recordari poteril) eidem suo confessario totam suum conscientiam aperire, ut nilil ignorando quod ad eam pertineat, melius iu Domino possit eum juvarc. Ex quibus verbis constat, hanc solum proponi ut simplicem regulam, non ut onus necessarium ex priori confessione seu absolutione relictum.
6. Explicaturque amplius : nam si confessio praecedens fuit tantum de materia non necessaria, seu de peccatis venialibus, constat non esse de necessitate praecepti illa postmodum confiteri, quia neque antea fuisset, etiamsi illa confessio prior proprio confessori fieri potuisset. Quamvis enim teneatur religiosus Societatis ex vi regulae, octavo quoque die confiteri , tamen non cogitur ex vi religiosi praecepti de omnibus venialibus integre confiteri ; ergo multo minus obligabitur ex praecepto repetere in confessione ea peccata venialia de quibus semel rite confessus est. Si autem prior confessio fuit de mortalibus peccatis, licet illa fuerint de necessitate prioris confessionis, tamen, eo ipso quod de illis absolutio sacramentalis absolute et simpliciter data fuit, jam non sunt materia necessaria, et ita venialibus peccatis comparantur. Nec dici potest remissa fuisse sub onere, tum quia illa non erant reservata , ut supponimus, cum possent ab ordinario confessore absolvi ; tum etiam quia nullum tale onus, vel conditio poenitenti declaratur.
7. Sed dices gravissimum esse onus hujus regulae, etiamsi tantum per modum regulae obliget , et ideo non fuisse etiam per modum consilii seu directionis religiosae proponendum. Antecedens declaratur; nam si priora peccata fuerunt mortalia, et plane absoluta, intolerabile videtur , imo imprudens illa iterum confiteri ordinario sacerdoti, nam est iterum infamare se absque necessitate ; si autem fuerunt tantum venialia, t illa sunt ex regula necessario repetenda , sequitur teneri omnes de Societate ex vi regulae integre confiteri de omnibus venialibus peccatis , et contra regulam agere, si aliquid omittant, quod videtur durissimum. Sequela patet ratione supra facta; nam si tenetur quis in eo casu repetere venialia prius confessa , multo magis obligatus fuisset illa primo confiteri, si potuisset ; ergo eadem ratione tenetur semper de omnibus venialibus confiteri.
8. Haec instantia non militat solum in Socictlate. — Verumtamen simile statutum ex ordine Carthusiae et sancti Hieronymi infra referemus ; idemque consilium invenitur in S. Bonaventura , in Speculo disciplina, p.2, c. 3, imo etiam sumitur ex Benedicto XI, in dict. Extravag., ubi praecepit religiosis confessoribus privilegiatis, moneant suos poenitentes, ut semel in anno confiteantur suis Parochis integre de toto anno, quia licet hoc non sit necessarium, est bonum. Multo autem majori ratione expedit religiosis, non solum propter majorem poenitentiam et satisfactionem culpae commissae, sed propter meliorem directionem in futurum, ut in nostra regula significatur. Directio enim et gubernatio in futurum multum pendet ex cognitione praeteritorum, praesertim in spirituali et interiori gubernatione, ut in lib. decimo, cap. sexto, numero secundo, ex doctrina Patrum confirmabimus. Confessor autem ordinarius ex vi sui muneris habet curam spiritualis regiminis suorum poenitentium, quorum cultus non agnoscit *, nisi ex confessione eorum, ideoque optimum consilium est, ut poenitentes illi se omnino aperiant, ut ab eis adjuvari possint.
9. Enodatur jam quoad repetitionem mortaliumn. — Unde non est cur hoc grave onus reputetur, sive praecedentia peccata mortalia fuerint, sive venialia. Nam in utroque genere multum juvari possunt, et infamia nullius considerationis est, cum secretum sit summum, et per veram coniritionem, et signa poenitentiae omnino recompensentur apud pium et prudentem confessorem, qualem supponimus futurum esse eum de quo loquimur. Et quamvis negari non possit rem esse difficilem in materia mortali, tamen considerare oportet propterea rem non poni sub necessitate praecepti, sed consilii, quod de rebus arduis et difficilioribus dari solet, potestque haec difficultas et propositum vincendi illam deservire, ne fortasse libertas illa confitendi alieno vel extraneo confessori pariat etiam aliquam libertatem, vel facilitatem peccandi. Et ita responsum est ad priorem partem objectionis.
10. Item quoad repetitionem venialium. — Ad alteram vero, fateor obligationem illam ex regula, et ex majori perfectione, ut ratio illa bene probat. Nec enim B. Ignatius cogitabat de conscientia tantum peccatorum mortalium, quando dicebat, totam conscientiam debere esse manifestam confessario, ut melius possit poenitentem juvare; loquitur enim de conscientia religiosa, quae et a peccatis mortalibus esse debet longe aliena, moraliter et regulariter loquendo; et juvanda est non solum ad vitanda peccata mortalia, sed etiam venialia, et ad virtutum augmentum. Est autem haec integritas prudenti et sano modo intelligenda, quod ad venialia peccata pertinet; non enim necesse est etiam secundum perfectionis regulam scrupulose singula confiteri, et de numero peccatorum, vel modo circumstantiarum sollicitum esse, id enim molestum esset potius quam utile; sed hoc solum dicimus ad illam regulam pertinere, ut nihil ex industria ob verecundiam, vel pudorem, aut timorem infamiae taceatur, etiamsi leve videatur, et ut bona fide, mediocrique diligentia facta, tota conscientia ita manifestetur, prout ad majorem confusionem propriam, vel ad moralem ac sufficientem notitiam confessoris, in ordine ad majorem profectum satis esse videbitur. Atque eodem modo sumendum est quod dicitur de repetenda confessione alteri facta ; si enim in ea nihil speciale fuerit, satis erit de hoc ipso certiorem reddere confessorem proprium, nam id satis est ut intelligat totam conscientiam sibi esse manifestam, et ita possit securius in illius regimine procedere.