Caput 5
Caput 5
An reservatio peccatorum, qua in societate datur, conveniens sit?
1. Rationes dubitandi. — Similiter, sicut et in praecedenti capite, dubitatum est de alia consuetudine nostrae Societatis circa hoc sacramentum , reservandi nimirum peccata Superioribus, et cogendi subditos ut eis confiteantur; nam hoc adeo est difficile subditis, ut periculo exponantur interdum committendi sacrilegium, mutilando confessionem, et itu recipiendo absolutionem et Eucharistiam, prius quam se Superiori aperiant. Deinde cum in toto ordine vitae suae, et in omnibus actionibus et muneribus maxime a Superioribus pendeant, valde timent illis manifestari, quia, etsi propriam revelationem non vereantur, vix sibi persuadebunt quin illa notitia utantur ad gubernandos illos, et consequenter verebuntur ne aliquid molestum eis accidat, dum ea occasione, aut privantur munere, vel actione, vel socio, vel loco commodo, aut aliquid hujusmodi ; et ita fit onerosa confessio, quod maxime cavendum est. Illud denique videtur in hoc usu nimis arduum, quia hac occasione coguntur seepe subditi, etiam sub gravamine mortalis peccati, idem peccatum iterum confiteri Superiori, postquam rite fuerat alteri - confessori revelatum, et ab eo punitum, et sacramentaliter remissum , scilicet, quando in absentia Superioris cui peccatum reservatum est, datur licentia subdito confitendi alteri reservatum ; datur enim haec facultas cum obligatione adeundi postea Superiorem, nacta occasione. Nam quod haec obligatio sit sub mortali, in Societate declaratum est ex mente B. Ignatii a P. N. Claudio Aquaviva, Praeposito Generali. Haec ergo tanta obligatio videtur nimis acerba et periculosa.
2. Ostenditur jus reservandi dari in Societate. — Ratio communis pro dicto jure. — Circa reservationem agere possumus vel de jure speciali, quod in hoc Societas observat, vel de usu ejus seu de facto. Quod ad primum spectat, dicimus reservationem peccatorum propriam et specialem esse consentaneam regulae et Constitutionibus Societatis. Nam tertia parte Constitutionum, c. 1, 8 11, hoc supponit B. P. Ignatius, cum dicit : Coufessarius non ignoret quos casus sibi Superior reservat ; et subdit modum et mensuram reservationis , non in particulari designando, sed generatim dicitur: Illi autem reservabuntur, quos ab eo cognosci necessarium videbitur, aut valde conveniens, quo melius remedium adhibere possit, et swe cure commissos praservare ab omnibus qua nocitura sunt. Hunc autem rorem reservandi casus, absolute de illo loquendo, nullus catholicus improbabit, nam universa Ecclesia hoc observat; tum pro universa, respectu Summi Pontificis, tum pro singulis dioecesibus, respectu suorum Episcoporum. Atque eadem ratione religiones idem observant, quia Praelati religionum habent in religione sua vices Episcoporum, et quo intimius gubernant et specialiori ratione officium spiritualium parentum exercent, suosque subditos ad majorem perfectionem ducere tenentur, eo tali statui magis accommodata , et quodammodo debita est haec reservatio. Unde S. D. N. Clemens VIII, in peculiari decreto, quo huic reservationi religiosorum modum posuit, supponit eam et licitam, et convenientem esse, de qua etiam videri possunt quae universe de hac re, in quarto tomo, tertia parte, disp. 29, tractavimus, unde constat hunc usum ob suam communem rationem in Societate reprehendi non posse.
3. Rationes speciales pro eodem. — Non erit autem difficile proprias et peculiares rationes invenire, ob quas haec reservatio in Societate expediat. Primo ac praecipue, quia propter communicationem cum proximis in periculis versatur, et ideo necesse est ut magis timeant quemcumque lapsum, ad quod multum deservit reservatio ; nam est veluti frenum quoddam continens hominem. Secundo, quia in hac religione plures educantur juvenes, quos ob aetatem, in officio, et disciplina religiosa magis continere maxime necessarium est. Tertio, quia cum in hac religione non tam multae corporales afflictiones, seu asperitates ex generali regula praescribantur, ob rationes in l. 1, c. 9, allatas, oportet ut spiritualis disciplina ac vigilantia rigidior sit, imo in hunc etiam finem spiritualis rigor corporeus ille fuit temperatus a B. Ignatio. Quarto, quia in hac religione maxime necessarium est ut subditi multum suis Superioribus fidant, ut ab eis regi possint, ne forte interdum scandalis, et occasionibus peccandi illos exponant, et ut aliis modis paterne possint ab eis adjuvari; et quamdiu haec religio nova est, et in suo primitivo spiritu durat, curandum est ut haec consuetudo non auferatur nec minuatur, ad quem finem haec reservatio etiam utilissima est ; igitur de substantia, ut ita dicam, reservationis controversia esse non potest.
4. Prima calumnia de nimia reservatione exploditur. — Quid de reservatione decretum sit in prima Congregatione, can. 4.— CongregaLio provincialis non gaudet )wrisdictione. — Secundo igitur de particulari ejus usu seu modo videamus. Potest autem in hoc modo esse excessus, vel ratione nimiae reservationis, vel propter nimiam difficultatem committendi aliis absolutionem, vel propter aliquem alium abusum reservationis: de singulis ergo videamus. De primo in Constitutionibus, praeter citata verba tertia partis Constitutionum , cap. primo, S undecimo, nihil specialius invenitur; in illis autem cerium est rationem, et finem ibi assignatum esse genuinam et propriissimam causam, ob quam Ecclesia consuetudinem reservandi casus introduxit; semper enim supponitur, ut in sequentibus magis exponemus, illud remedium, et medicinam praservativam adhibendam esse, integro et illaso prorsus manente confessionis sigillo. Non explicatur autem in illis verbis cui Superiori committatur haec potestas reservandi casus, et judicium de iis quos reservari necessarium aut valde conveniens est. Hoc autem additum seu explicatum est in secunda Congregatione generali, canon. 4, ubi prius approbatur reservatio facta a P. Jacobo Laynez secundo Generali nostro. Deinde additur: Declaratio cero, et ampliatio , vel restrictio casuwum spectat ad R. P. Generalem. Nullus ergo inferior Praelatus, neque etiam Provinciales possunt in hoc aliquid addere, vel immutare, nec respectu sui, nec respectu Rectorum. Non tamen excluditur quin generalis Congregatio hanc habeat potestatem, quin potiusa fortiori hoc sequitur, cum ipsa sit superior Generali ; imo Clemens VIII, in illo suo decreto, c. 1, hanc potestatem solis Capitulis generalibus pro tota religione, et provincialibus pro tota provincia commisit ; et hoc jure utitur nunc Societas quoad casuum reservationem, quantum ad hoc, ut fiat auctoritate Congregationis generalis; nam provinciales Congregationes in nostra Societate non habent propriam potestatem jurisdictionis, ut etiam sumi potest ex can. 18 Congregationis quintae, et ideo nec casus reservare possunt; unde, licet Clemens VIII facultatem concesserit Capitulis provincialibus reservandi casus pro sua provincia, intelligendum videtur de Capitulo jurisdictionem alias habente : soli ergo Congregationi generali est hoc nunc in Societate reservatum, non ex sola vi sui instituti, sed adjuncto dicto decreto Clementis ; et ita in Congregatione quinta generali, quae post illud decretum facta est, nova etiam forma reservationis est edita, ut videre est in instructione b et 6, de casuum resersatione, anni 1606, alias in instructione toti Societati communi, c. 5 et 6, anni 1616.
5. Probatur jam reservationem in Societate niniam non esse. — Ex his ergo per principia quasi extrinseca colligere possumus , reservationem, quam nunc habet Societas, ex parte materiae non esse nimiam. Primo, juxta formam a S. D. N. Clemente VIII praescriptam facta est. Secundo, quia si speciatim expendatur, nihil continet alienum ab usu Ecclesiae, et ab utilitate aut necessitate religionis. Nam imprimis non reservantur nisi peccata extcriora, et quae manifeste sint mortalia; deinde non omnia, sed quaedam graviora, quae summatim sunt: Peccatum mortale contra aliquod ex tribus votis , vel contra alia vota, quae professi emittunt, perjurium, falsum testimonium, Furtum, seditio in Superiorem, vel divisio c capite cum gravi damno religionis , detractio, et discordiarum seminatio inter fratres, accipere, vel müittere furtim litteras materiam peccati nortelis continentes , tacuisse impedimentum aliquod excludens a Societate, vel mentitum esse in egamiue ad ejus ingressum in grave incommodum Socictatis, ac denique quodlibet peccatum habens annexum excommunicationem in bullis aut decretis Societatis. Qui omnes casus in persona religiosa graves sunt, possuntque grave scandalum vel infamiam religioni afferre ; et si recte inspiciantur, sunt vaide similes his quos ipsemet Pontifex reservatos esse voluit, et non sunt nimis multi pro ratione talis status et obligationum ejus.
6. Tertia ratio ab exemplis. — Tertio intelligi potest moderatio hujus reservat:onis ex usu aliarum religionum. Nam Carthusiani habent statutum , quo reservatur Superiori quodlibet peccatum mortale certum, ut refert Gerson, in proprio tractatu de illo statuto, p.2, alphab. 33, lit. E, et quantum ex Gersone colligitur idem servat in Gallia Coelestinorum religio. Et licet ipse Gerson non approbet tam latam et absolutam reservationem , subdit nihilominus : Potest tamen fieri reservatio de certis mortalibus manifestis , que transeunt in opus exterius. Rursusque ad alium Carthusiensem scribiv: Recegi, quod im Constitutionibus vestris non dicitur quod omnis mortalis culpa sit Majori reservata in foro confessionis, sed quod gravis culpa. Ft certe tolerabilis et salubris est ista Constitutio, si bene fuerit declaratum, qualis culpa debeat merito gravis reputari. Sed in praedicta reservatione Societatis non nisi gravia peccata reservantur, et satis distincte explicatur, quae talia rationabiliter censeantur in hac religione. In regula etiám S. Francisci, cap. 7, sie dicitur : Si qui fratrum, instigante iuimico, mortaliter peccaverint, pro illis peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter fratres. ut recurratur ad solos ministros provinciales , teneanlur praedicti fratres ad eos recurrere, quanto citius potuerint sine mora. Loquitur autem de recursu in sacramento poenitentiae . nam statim subdit , Provinciales , si sint sacerdotes, per seipsos debere poenitentiam imponere ; sin minus, debere presbyteris committere, ut illam imponant. Nisi enim ageretur de sacramento confessionis , non referret Provincialem esse presbyterum. Atque ita in statutis ejusdem ordinis multa peccata reservantur Provinciali, et fere sunt eadem, scilicet , peccata gravia contra tria vota substantialia, furtum, etc. In definitionibus etiam ordinis S. Benedicti, in Hispania, cap. decimo tertio, numerantur duodecim casus, in quibus ordinarii confessores absolvere non possunt, sed debent poenitentes ad Abbatem remittere, ex quibus aliqui coincidunt cum nonnullis casibus reservatis a Clemente, ut illi qui ad apostasiam pertinent; alii recurrunt etiam cum nostris, ut furtum, proprietas ; alii cum minori restrictione vel explicatione ponuntur, u£ málttere , vel recipere litteras sine licentia. Alii sunt proprii illius ordinis . majoremque rigorem contiuent, ut comedere carnes sine licentia, ingredi cellam alterius religiosi, dare aliqguid de monasterio persong seculari sine licentia, revelare secreta religionis, vel monasterii, aut Pralati sui, alicui emtranewe personee, incitare alium ut sub juramento aut voto sibi aliquid promittat, eic. Nihil ergo singulare aut nimis rigorosum in praedicta Societatis reservatione reperitur ; imo in hoc lenior est quam illa D. Francisci, quod nulla fit reservatio Provinciali, sed Superiori domus vel collegii, ad quem et facilior et familiarior potest esse recursus, et praeterea liberum manet religioso, ut si velit potius ad Provincialem recurrere, possit id facere, quia respectu majoris Praelati nulla est reservatio, ut per se notum est.
7. Secunda calumnia de difficultate licentie ad reservata expenditur. — Dicetur fortasse (ut ad secundam calumniam veniamus), esto reservatio in se non sit nimia, tamen in usu ejus esse nimium rigorem, quia Superior omnino vult peccata dicta sibi confiteri, difficilisque est in danda facultate ut per alium absolvantur ; hoc autem, licet in peccatis publicis esset tolerabile, in occultis nimis onerosum est, ut docet S. Bonaventura, in expositione regulae, c. 1, ubi regulam citatam exponit de peccatis publicis, quia quae secreta sunt (inquit) non sunt publicanda, et quia notorium peccatum gravius est propter scandalum, et ideo gravius est puniendum. Gerson etiam supra ait: Confessio sacramentalis non debet coarctari per reservationes casuum, praesertim occultorum, sed dandus est locus timori Altissimi. Et infra : Confessio sacramentalis de peccatis occullis raro et cautissime debet remitti ad Superiores habentes jurisdictionem coercivam in publicis, quales sunt Abbates et Priores religivnum, quia, facile oritur suspicio apud correctos publice, quia occulta confessio per eos facta ledatur.
8. Reservans potest in rigore nihil remittere. — Sed in hac re, si attente inspiciatur, quid jure fieri possit et debeat, et cum usu Societatis conferatur, evidenter constabit, in hoc etiam faeto debitam moderationem servari. Nam jure certum est, posse Superiorem obli- gare subditum, per se loquendo, ut peccata re servata, quantumvis per accidens occulta, sibi confiteatur ; nam hic est finis reservationis, per se loquendo, et quidquid Superior de hoc rigore remittit, ex benignitate facit, vel ex debita providentia ex accidenti aliquo necessaria, non quia jus non habeat persistendi in rigore reservationis. Unde Clemens VIII, qui speciali decreto maxime curavit providere libertati religiosorum in confessionibus faciendis, cum in 83 ejusdem decreti praecepisset Praelatis regularibus, ne subditos ad confessionem secum faciendam cogerent seu obligarent, addit limitationem : Nisi quando peccatum aliquod reservatum adniserint ; ergo pro reservatis licet his Praelatis confessiones subditorum audire, etiamsi ipsi non sua sponte, aut motu proprio, sed necessitate reservationis, et severitate Superioris compulsi, id faciant.
9. Exponitur diploma Clementis quoad proaime dicta.—Sed licet haec per se verasint, nihilominus ad charitatem et prudentiam Superioris pertinebit in particularibus casibus considerare dispositionem et fragilitatem poenitentis, eisque condescendere, ne in pejus ruat; de quo non potest alia generalis regula praescribi, praeter Superioris prudentiam et charitatem, ut in d. 4tom., disp. 30, sect. 4et 5, latius declaravi, et supra, tract. 8, tetigi, tractando de potestate absolvendi Praelatorum regularium ; ubi etiam expendi novum decretum S. D. N., ubi in S 4 praecipit, ut Superiores duos vel tres viros doctos et pios deputent, qui ordinarias confessiones religiosorum audiant. Et subdit: Quibus etiam reservatorum absolutio committatur, quando casus occurrerit in quo eam debere committi, ipse ànprimis confessarius judicaverit. Ex quibus verbis notavi juxta mentem Pontificis non debere Superiorem hanc facultatem facile, et ad nutum confessoris concedere, sed magno judicio et consideratione, et quando necessitas poenitentis, vel major utilitas illam postulaverit. Et hanc ob causam vult multum deferri, in hoc, judicio confessoris, quia ipse potest magis perspectam habere conscientiam et dispositionem poenitentis. Et nihilominus non cogit Superiorem ut statim pareat judicio confessoris, ut plane indicat illa particula imprimis, quae significatconsulendum esse confessoris judicium, et magnam vel maximam illius rationem habendam esse, non tamen esse futuram infallibilem ac necessariam regulam. Quod ad tollendos scrupulos pro Societate nostra ita fuit ab codem Pontifice declaratum, vel concessum, scilicet, ne judicium a reservatis absolvendi confessariis absolute relinquatur, ut in eodem 8 3 dicitur ; sed liceat interdum Superiori pro ratione sui officii hujusmodi facultatem denegare, in iis casibus, in quibus constat, juata ea, quae Doctores dicunt, et discreta charitas docet, hujusmodi licentiam esse denegandam. Vlud denique in dicto decreto observare licet, etiam cum illa licentia danda est, non cogi Superiorem dare illam, vel generalem pro electione poenitentis, vel particularem pro tali persona ab ipso poenitente designata ; nam Pontifex vult personas, quibus danda est, esse designandas a Superiore ipso, et significat regulariter remittendam esse illi personae, quae gerit officium ordinarii confessoris ejus personae quae casum habet reservatum. Imo, supponit licentiam hanc per hujusmodi confessorem esse a Superiore petendam, et pro illo esse dandam a Superiore, quando expedire dari judicatum fuerit ; qui modus est valde ordinatus, et si peenitentes illum servarent, facile Superiores illis acquiescerent. Quando vero subditi hanc facultatem, per alios sacerdotes, vel pro aliis suo arbitrio petunt, non tenetur Superior statim condescendere, sed facile potest talem facultatem negare, vel prout conveniens judicaverit, eam moderari.
10. Praxis Societatis circa petendam licentium a confessario poenitentis. — Hoc igitur est jus regulariter observandum circa hanc reservationem. Quam vero illi consentanea sit praxis Societatis , facile quis intelliget ex instructione , quae est sexta ex impressis anno 1606, quamque Superiores circa hoc observant. Nam in 1 illius 8 admonentur, ut quando confessarius, tacito nomine panitentis , a Superiore petit facultatem absolvendi a casu resergato , nullo modo Superior difficilis esse deLDeat , sed facilis potius et promptus in ea concedenda, etc. Et in S 2 additur, solum quando intervenit necessitas vitandi scandalum , cel aliud grace damnum collegii, seu domus, illam negari posse, donec poenitens per se, vel per confessarium, sufficientem notitiam Superiori adhibeat; tunc enim poenitens omnino tenetur hanc notitiam Superiori dare, unde nec est tutus, nec satis dispositus ad absolutionem, donec justae voluntati et necessitati Superioris in ea parte satisfaciat; merito ergo tunc potest Superior talem facultatem negare. Imo, licet obligatio poenitentis ad dandam illam notitiam Superiori, seclusa reservatione , non sit omnino clara et certa , si tamen sit opus majoris virtutis et charitatis, id satis erit ut Superior juste neget licentiam, donec poenitens rem totam illi manifestet, quantum ad remedium adhibendum necessarium est; quia ipse habet jus audiendi talem confessionem, et per se loquendo non tenetur illam potestatem delegare ; considerando autem causas extrinsecas, potius tenetur consulere bono communi, quam irrationabili vel imperfectae voluntati poenitentis condescendere. Ad hoc autem moderandum additur in S 4, si confessarius urgeat, eo quod judicet Superioris severitatem detrimentum potius spirituale, quam commodum allaturam, et tentatis aliis mediis, nullum sufficit, sed poenitens durior fiat, tandem Superiorem non debere facultatem negave, sed fragilitati subditi condescendere, habita semper ratione charitatis, cujus finis est prodesse per correctionem, vel severitatem, et illam temperare, quando illa spes deest; in eo autem casu, licet Superior facultatem det, debet confessarius attendere ut poenitens suae obligationi satisfaciat, in adhibendo remedio communi malo, vel scandalo, si morale periculum illius sit, quia nisi hoc faciat, r.on poterit absolvi, non ex defectu jurisdictionis, sed quia dispositus non est. Ad hoc autem oportet ut et obligatio poenitentis certa sit, et quod alia remedia adhiberi non possint.
11. Quid si petatur a non ordinario confessario poenitentis. — At vero quando licentia non per confessarium, sed per alium sacerdotem petitur , tunc praxis Societatis (ut ex 85 colligitur) est, ut licentia non tam facile detur, quod etiam est consentaneum rationi et juri, ut numero nono ostendimus. Nec tamen senper deneganda dicitur, sed attentius circumstantias negotii, et personae esse considerandas, et ita dari posse, vel negotium committi alteri persona prudenti, doctae et religiosae, quae ad remedium adhibendum aptissima sit, et cujus conspectum non possit ponitens rationabiliter subterfugere. Quae omnia per sese sunt valde consentanea rationi, nam sine dubio oportet aliquam difficultatem et severitatem ostendere, alias fere nullius momenti esset reservatio; semper tamen prudens illa conditio subintelligitur , ut si tandem Superior intelligat se nihil posse prodesse, condescendat, tali sacerdoti ( dummodo simpliciter idoneus sit) negotium committendo, ut majus periculum evitetur.
12. Tertia calumnia de usu notitiae confessoris resolvitur. — Qui usus dicte notitie per se liceat. — Tandem dicendum superest de ultimo abusu, qui in hae reservatione fingi potest, utendo scilicet hoc medio ad gubernandum vel ipsum poenitentem, vel alios, per notitiam in confessione comparatam; hoc enim aliqui Societati objiciunt, sed est mera impostura. Duplex ergo intelligi potest gubernatio: una, quae praecise necessaria est ad vitandum peccatum de quo agitur, vel scandalum aut poenitentis, aut aliorum, ex peccato illo praecise ortum ; alia est in rebus aliis, actionibus, vel muneribus. De hoc posteriori usu nulla est mentio, nec vestigium in Societate, ut a fortiori ex sequentibus in numero 14 patebit. De priori autem communis doctrina est, posse Praelatum, qui rem in confessione novit, uti illa notitia ad illum finem, si observet ut ille usus talis sit, unde nulla revelatio directa vel indirecta nasci possit, vel, si haec timeri possit , nullus sit talis usus sine expressa licentia poenitentis; nam si haec observentur, nulla inordinatio contra justitiam poenitentis, vel contra religionem sacramenti in tali usu excogitari possit, ut in tom. 4, in 3 p., disput. 33, sect. 7, late dixi.
13. Neque a Clemente VIII videtur prohibitus. — Et quamvis S. D. N. Clemens VII, in speciali decreto de casibus reservatis regularium , specialem prohibitionem illis imposuerit non utendi notitia confessionis ad exteriorem gubernationem , probabilissime uihilominus existimo hunc usum non comprehendi sub illis verbis et praecepto; quia hic usus non potest dici ad exteriorem gubernationem, sed solum ad internam et spiritualem medicinam conscientiae poenitentis. Nam ipse poenitens vitare tenetur moralem occasionem mortalis peccati, vel non praebere scandalum alteri, ut secum tale peccatum committat ; ergo usus, qui tantum ordinatur ad tollendam similem occasionem peccati, vel scandali, non potest dici exterior gubernatio ; nam, licet sit quaedam actio vel privatio exterior, ordinatur solum ad internum bonum animae ipsius poenitentis ; adeo ut licet ordinetur etiam ad bonum complicis, verbi gratia, hoc solum fit in quantum bonum poenitentis cum illo conjunctum est, et non potest unum ab altero separari ; hoc enim supponimus. Nam si jam omnino non ageretur de remedio poenitentis, nec de implenda aliqua obligatione, ad quam ipse in conscientia teneatur, sed tantum de remedio alterius, jam ille usus magis dici posset pertinere ad exteriorem gubernationem, et non esse usurpandus sine libera et spontanea voluntate et facultate poenitentis.
14. Prohibetur tamen in Societate.—tuam- vis autem haec in rigore vera videantur, nihilominus Societas propter majorem securitatem, libertatem poenitentium, et reverentiam sacramenti, etiam ab hoc usu licito notitiae per confessionem habitae se abstinet. Quod apertius constabit ex gravi ordinatione R. P. N. Claudii, quam hic ad verbum referam, quia dignum est ut ab omnibus agnoscatur !: Tamelsi non desunt Doctores, qui sentiant, salvo sacramentalis confessionis sigillo, justis de causis licere nonnunquam confessario (cum id fieri potest sine ulla revelatae confessionis suspicione) uti extra confessionem notitia per confessionem habita ; tamen quoniam huec doctrina, et eam exigit in tanta ve circumspectionem, quam servare per difficile sit, et interim posset aliquando retardare subditorum libertatem, quam hujus fori sanctitas et nostrae Societatis institutum requirunt , in seipsis, rebusque suis confessario aperiendis ; idcirco visum nobis est, in Domino statuere , sicut et severe statuimus pro reverentia , qua semper Societas nostra coluit hujus sacramenti inviolabile sigillum et libertatem, ut omnes Superiores diligenter caveant ne vel ipsi, vel nostrorum aliquis , supradictam doctrinam usquam introducant, nec illam publice aut privatim doceant, nec ea utantur ullo modo (nisi forte de penitentis licentia); sed ita prorsus in omnibus casibus nostri se geraut confessarii, ac si in confessione nihil penitus audivissent, sibique persuadeant, ut humanarum rerum vegimen ab hoc sacramento longissime distat, ita debere nullatenus ab eo pendere. Hoc ergo est quod in Societate de jure servatur; de facus enim particularibus hic non disputamus, quamvis de nullo nobis constet huic juri contrario.
15. Concluditur adversus tertium calumniam. — Unde constat non solum non committi excessum in hoc usu, verum potius videre posse committi aliquem defectum, omittendo medium licitum et sanctum, quod interdum posset esse utilissimum poenitentibus; verumtamen cum hoc ipsum omittatur propter altiores fines, reprehensibile non est, sed potius laudabile. Intelligendum autem necessario hoc est, quando non interveniret obligatio praecisa ipsius Superioris, qui ex officio tenetur auferre a subdito moralem occasionem peccati, etiamsi illam in confessione noverit , quando sine ulla revelationis suspicione aufer- ri potest; tunc autem debet prius monere poenitentem suae obligationis, et illum inducere ut consentiat et acceptet sibi talem occasionem auferri, cum in remedium animae sua id facere teneatur. Prohibitio ergo illa intelligenda est pro his eventibus, in quibus non necessario, sed ob utilitatem, talis notitia ad illum usum applicari posset ; et quia hoc regulare est (illa enim necessitas praecepti rara est), ideo regula simpliciter negativa circa hoc constituitur.
16. Pramittitur duples sensus hujus obligationis. — Ex his satisfactum est (ut opinor) primo puncto hujus capitis ex propositis in fine n. 1, et sublata est omnis occasio fingendi pericula, et monstra difficultatum, ubi revera nulla sunt; oportet tamen aliquid in particulari dicere de altero puncto iu numero primo tacio ; videtur enim in illo dubio supponi, esse in Societate Constitutionem quae obliget subditos, ut suo Superiori confiteantur. Quod dupliciter intelligi potest, primo, ratione casuum reservatorum, et hoc per se sequitur ex ipsa reservatione, et ita admittitur seu excipitur a Clemente VIII. Quomodo autem servandum sit, explicatum jam est in puncto praecedenti. Secundo, potest id intelligi extra casuum reservationem, de communibus confessionibus vel ordinariis et particularibus, vei extraordinariis et generalibus, et in hoc duo dicenda occurrunt.
17. Confiteri Praelato per se malum non esse probatur auctoritate. — Primum est illud non esse per se malum, aut reprehensione dignum, seclusa humana prohibitione. Quamvis enim ad se omnino advocare confessoris munusrespectu subditorum juxta praesentem stawum religionum violentum sit, ac periculosum, ac proinde inordinatum, ut tract. 8, disputando de Praelatorum potestate in communi, diximus ; tamen pro aliquibus temporibus aut vicibus id exigere per se inordinatum non est; nam multae religiones videntur habuisse hujusmodi regulam, et consuetudinem a Pontificibus approbatam. De Carthusiensibus referunt habere statutum confitendi generaliter Priori, cum primum eligitur, forte ab ultima confessione praecedenti facta; item confitendi cidem, quando post aliquam peregrinationem ad monasterium redeunt. Quod statutum habet etiam religio S. Hieronymi, c. 20 suarum Constitutionum, de quo quantum ad iteratio- nem confessionis, cap. praecedenti, a numero secundo diximus; hic vero consideratur quantum ad circumstantiam confitendi Superiori. In ordine Cisterciensi dicitur esse statutum, ut monachi singulis annis confiteantur integre Abbati, quod statutum a Pontificibus Pio H et Sixto IV confirmatum fuisse, intelligi potest ex eorum privilegiis 91, 97 et 103. Et simile statutum fuisse ab Alberto Magno in religione Praedicatorum introductum, refert Ferdinandus del Castil., libro tertio Chronic., c. 46, quod ipse approbat. Olim etiam in religionibus monachorum solum esse solebat unus presbyter , qui omnium proinde confessiones audiebat, qui tamen simul Superiorem fuisse, et majorem quam Praepositus habere potestatem, clare sumitur ex regula S. Augustini, in fine. Denique Hugo de S. Victore, serm. 53, Institut. monast., universaliter dicit : In facienda confessione lalis discretio esse debet, ut quotidiana et levia peccate alterutrum coegualibus confiteamur, ut orationibus pro invicem factis salvemur, pro gravioris lepre immunditia sacerdoti, id est, nosiro summo Preelato pandere debemus, ut ad ejus arbitrium justiftcari curemus. Cum ergo consilium hoc tanta auctoritate , et usu antiquorum Patrum fundatum sit, non potest reprehendi ut per se malum. Ratio autem est, quia Praelatus est de se ordinarius pastor, et proprius sacerdos religiosorum ; ergo per se, et seclusa speciali prohibifione, eis non facit injuriam, si interdum velit agnoscere vultum pecoris sui.
18. Non tamen regula datur in Societate de confitendo Praelato praeter reservata. — Secundo vero addimus objectionem illam in numero primo falsum supponere, quia in Societate nulla est regula quae absolute obliget subditos ad confitendum aliquando Superiori, non solum obligatione praecepti, verum nec per modum simplicis regulae. Quia ubicumque Constitutiones de confessionibus faciendis, vel ordinariis, vel extraordinariis, loquuntur, semper praescribunt ut fiant contessori a Superiore designato, vel ad summum sub disjunctione, Superiori, vel cui ile injunserit, et semper intelligitur ordinarias confessiones fieri ordinario confessori designato; in extraordinariis autem sex mensium, et similibus, optionem relinqui poenitenti, ut vel Supariori, vel alteri ex designatis ab illo confiteatur. Unde in regula Provincialis, num. 131, sic dicitur : S visitatio circa renovationem votorum inciderit, ipse ad ewcipiendas confessiones generales nostrorum aliguos pa- tres probatos et maturiores designabit, cosque, qui sibi confiteri volent, benigne audict. Et idem cum proportione dicitur in regulis Praepositi, 8 23, et Rectoris, S 22. Estque hoc consonum modo loquendi Constitutionum, parte sexta, cap. primo, S 2, ubi dicitur, paratos esse omnes debere ad confessionem generalem, quaee ab ultima generali inchoetur, ei quen Superior sibi substituerit, faciendam. In quibus verbis, non solum non dicitur confessionem esse faciendam Superiori, sed insinuatur potius semper debere Superiorem substituere aliquem cui fieri possit, quamvis nunquam excludatur, quin possit subditus eligere Superiorem, si velit. Denique tam longe abest Societas a praedicta calumnia, ut nec ipsos consultores Superiorum velit designari ad audiendas nostrorum confessiones, ut habetur in ordinationibus impressis anno 1617, cap. primo, numero septimo.
19. Neque in aliqua religione dari valet post decretum Clementis. — Atque hunc morem non solum probavit, sed etiam sub praecepto imposuit S. D. N. Clemens VHT, in suo decreto de casibus reservatis religiosorum, ubi sic inquit : Non liceat regularibus Superioribus confessiones subditorum audire, nisi quando peccatum aliquod reservatum admiserunt, aut ipsemet subditi sponte aut proprio mot id ab eis petierint. Quod praeceptum intelligendum est, non solum de confessionibus ordinariis, sed etiam de extraordinariis, sive fiant occasione reditus ex itinere, sive ex regula confitendi generaliter semel aut bis in anno, tum quia absoluta est prohibitio. et nobis non licet illam restringere ; tum maxime quia exceptio illa, nisi quando peccatum reservatum, eic., firmat regulam in contrarium. Per hoc ergo decretum iantiquae illae consuetudines, in numero decimo septimo allatae, sublatae sunt; infirmitas enim et fragilitas horum temporum hanc moderationem requirit.
20. Hoc onus levius est in Societate quam in quibusdam religionibus. — Tandem ex his non erit difficile satisfacere tertio puncto, seu ultimatee parti difficultatis positae in fine numeri primi, de onere comparendi ; de qua multa nobis essent dicenda, nisi in 4tomo, 3 p., disp. trigesima, sect. ult., late tradita essent ; in eum ergo locum lectorem remittimus, ne inutili repetitione illum oneremus; ibi enim res tota, quae in Societate observatur, tractata est, ostensumque est esse doctrinam communem, rationi et praxi Ecclesiae consentaneam; solum hic addo, nonnullos auctores censere, vel referre, in aliis religionibus, religiosos peregrinantes non posse absolvi a reservatis, donec redeant ad locum ubi est Praelatus; et, ut n. 6 attigimus, quando peccatum est reservatum Provinciali absenti, sine ejus facultate non posse absolvi; at hoc gravius onus est; ergo facultas confitendi statim cum illo onere, potius est gratia spectans ad suaviorem modum procedendi.