Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quomodo perfectionem charitatis religio societatis intendat.

CAPUT VI. QUOMODO PERFECTIONEM CHARITATIS RELIGIO SOCIETATIS INTENDAT.

1. Prima pars tituli de charitate in Deum expeditur. — Haec charitas frequenti relatione bonorum operum in Dei glorium promovetur, — Divina gloria frequens in ore S. Ignatii. — Cum finis religionis sit perfectio charitatis, et consequenter ad illum etiam tendant omnia religionis exercitia, fit ut illa majoris momenti sint, magisque propria religionis, quae propinquius ad hunc finem accedunt, illumque immediatius operantur. Sunt autem duo charitatis officia, dilectio, scilicet, Dei, et proximi. Ad prius officium praecipue spectant quae hactenus in hoc lib. 9 tractavimus: nam divina charitas, quoad proprios et elicitos actus erga Deum maxime operatur et crescit in operibus internae meditationis et contemplationis, prodit autem exterius in actus religionis et divini cultus, de quibus hactenus dictum est. Solum hic addere possumus, ad hunc finem charitatis Dei maxime conferre, ut caeterarum virtutum opera expresse, ac frequentius repetita intentione ad majorem Dei gloriam fiant, et ob hanc causam hujus rei studium et memoriam frequenter in Constitutionibus Societatis commendari, tam in actu signato, ut ita dicam, quam in exercito. Nam in Summario Constitutionum, reg. 10, sic dicitur: Omnes rectam intentionem: habere stadeant, non solum circa vitae sue statum, verum etiam circa res omnes particulares, id semper in eis sincere spectantes, ut serviant, et placeant divine boniteti propter seipsam , et propter charitatem, et emimia beneficia, qui lus nos praevenit , polius quam ob tinorem ponarum , cel spem pramiorum, quamwvis hinc etium jucari dcbeant, et in omnibus queerant Deum, etc. In Constitutionibus autem passim hoc inculcatur, et usu ipso docetur, ut in Examine, c. 1, $6, statim dicitur : Ratio vivendi justas ob causas, majus Dei obsequium semper intuendo, etc., et § ultim.: Quod ideo fit, ut utrinque majori cum claritate et cognitione in Domino nostro procedatur , ut quanto fuerit magis probata singulorum constantia, tanto stabiliores ac firmiores sint in divino servitio, et vocatione prima, ad gloriam et honorem divinae majestatis. Quod verbum adeo erat familiare B. Ignatio, ut singulis fere Constitutionibus illud repetat, nimirum ad vices usque 177.

2. Atque hanc etiam intentionem maxime commendat Basilius in regulis moralibus, reg. 14, afferens verba Pauli: Sive manducaLis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite, 1 Corinth. 10; et illud 9 ad Thessalon. 2: Sticut probati sumus a Deo , ut credatur nobis Evangelium, ita loquimwr non quasi hominibus placentes,sed Deo, qui probat corda nostra ; quae verba quotidie versari deberent in corde et mente religiosorum Societatis, et quae subdit : Nec quaerentes ab hominibus gloriam, nec a vobis, nec ab aliis. Imo addit etiam B. P. Ignatius, ut non solum haec humana motiva contemnamus, verum etiam inter divina, amore potius quam timorc moveamur. Ut enim dixit Basilius, reg. 4, ex fusioribus: Eis, qui ad perfectionem aspirant, praceptis sublimioribus opus est, eisque in quorum expletione universa charitatis Christianee veritas legitime absolvitur. Unde idem Basilius, reg. 137, ex brevioribus : Bonam (inquit) anini offectionem ego esse evistimo cupiditatem vehementem placendi Deo, eamque insatiabilem , et stabilem , et constantem. Hanc vero addit statim , contemplatione magnitudinis Dei, et recordatione beneficiorum ejus comparari. Addere item possumus, necessarium esse, frequenter, et in singulis operibus, quoad fieri possit, eam intentionem repetere. Ad hoc autem (ut idem Basilius dixit, reg. 5, ex fusioribus ) necesse est illud Pauli imitari: Nostra conversatio in calis est, quia alias nullo anodo scopum amim3 attingemus, Deo, videlicet, ut placeamus. Omni ergo custodia ( subdit inferius) custodiendum est cor nostrum , neque patiendum ut assidua de Deo cogitatio ex animis nostris elabatur, siquidem heec est ratio ger quam erga Deum acquiri charitas consuevit, etc., quae elegantissime prosequitur, et imitatus est B. P. N. Ignatius, tertia parte Constitutionum, c. 4, S26, dicens: Crebro admoneantur , ut in omnibus querant Deum, epuentes se , quantum fieri potest, amore omniwn creaturarum , ut affeclum universwmn in ipsarum creatorem conferant, eum in omnibus creaturis amando, et omnes in eo, juata sanctissimum ac divinam ejus voluntatem. Et haec sufficiunt de charitate erga Deum, nam catera (ut dixi) tractata asunt.

3. Charitas ad invicem in sSocietate commendatur. — FEa hac charitate vita religiosa sumpsit emordium. — Proximorum amor in externis actibus praecipue versatur, potestque subdividi in operibus charitatis erga externos, de quibus in libro sequenti dicendum est, et de charitate fraterna inter nos ipsos, de qua hic praecipue tractamus. Quantum autem haec fraterna dilectio in Societate commendetur, intelligi potest ex principio Constitutionum Societatis, et Summarii illarum, ubi dicitur, legem charitatis esse, quae consercatura est , gubernatura , atque promotura in sancto servitio hanc minimam Societatem J esu; specialiterjvero, in tertia parte Constitutionum, c.1, 8$18, et in Summario, S 42: Unio et conformitas mutua quam diligentissime curanda est, nec qua ei adversantur, permittenda, quo juncti invicem fraternee charitatis vinculo melius et efficacius possint se divino obsequio. et auxilio proxinorum impendere ; et S1, ubi dicitur: De iis crebro tractent, que ad sui abnegationem, et in virtutibus profectum et omnimodam perfectionem attinent, ad ea se iuvicem exhortando, et praecipue ad unionem et charitatem fraternam. Et § 22: Magnopere confert ca munera obire, in quibus magis humilitas et charitas exercetur ; nec immerito B. P. N. Ignatius in hac unione et vinculo fraternae charitatis praecipuum hujus religionis fundamentum posuit, nam hoc etiam fuit primum vinculum status religiosi, qui in illis fidelibus iuchoatus censetur, quorum erat cor uuun et anma una, qui habebant omnia communia , et dividebant singulis, prout unicuique opus erat ; et ideo et swmnebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, collaudantes Dewn, et habentes gratiam ad omnem plebem ; gratia magna erat in omnibus illis, ut Actor. 3 et 4 dicitur.

4. Idem attestantur Patres. — Consonatque illud Psalmi 132: Quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unwn, ubi Augustinus ait, peculiari ratione hoc convenire statui religioso : 7sta enim verba ( inquit ) psalterii, iste dulcis sonus , ista suavis melodia, tam in cantico quam àin intellectu , multa monasteria peperit. Et infra ait, primos, qui hanc vocem audierunt, fuisse Apostolos, et primos fideles, quorum erat cor unum, et anima una: Sed non soli ( inquit ) audierunt. Non enim usque ad illos solos hec dilectio et unitas fra- trum venit, venit enim et ad posteros ista charitatis exultatio. Unde idem Augustinus in sua regula hoc praecipuum documentum ac primum inter caetera proponit : Primum, propter quod in unum estis congregati , et unanimes habitatis in domo Domini, et sit vobis anima una, et cor unum in Deo. Basilius etiam, in Constitutionibus monast., a c. 19, caenobiticam vitam commendans, fundamentum ejus esse dicit, summam animorum conjunctionem, et unitatem, sine qua (inquit Hieronyinus, seu auctor regulae monialium, cap. 1), nulla vita est deterior, quam simul degere corpore, et non mente, et vere infelices sunt quibus non inest una, sed diversa voluntas. Et sic habere poteritis religionis propositum, si unanimes in domo Dei habitetis ; et ob eamdem causam dixit idem Hieronymus, in Regula Monachurum, c. de Charitate : Quidquid dividit inter fratres , infernus dicendus est. Unde elegantissime Bernardus, serm. vigesimo nono in Cantica: Fos (inquit) expertà estis , ei quotidie emperimimi, quam bonum sit, et quam jucundum habitare fratres in unum, si tamen in unum, et non in scandalum ; alioguim nec jucundum plane, nec bonum, sed pessimum ac aolestissimum. Ob hanc ergo causam omnes religionum fundatores hanc mutuam fratrum dilectionem maxime commendant, ut videre etiam licet in S. Benedicto, cap. 4 regulae; S. Bonavent., in Quaestionibus super regulam, quaestione decima octava ; Basilio, in Constit. monast., cap. secundo et tertio, ac reliquis; quia communis vita sine hac unione nec utilis esse potest, nec jucunda.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6

Caput 6