Caput 7
Caput 7
De mediis negativiis quibus fraterna charitas et concordia in societate conservatur.
1. Primum medium negativum, non ledere fratres. — Ad fraternam charitatem et unionem fovendam, varia media iu Societate introducta et commendata sunt, quae in octava parte Constitutionum. cap. primo, et aliis in regulis accuratissime providentur; quae in summam brevem redigemus, et ex iis aliqua, quae magis propria magisque utilia videbuntur, pro materia qualitate locupletabimus. Imprimis ergo supponi debent ea, quae ex ipsa lege charitatis debita sunt; quae in media negativa et affirmativa distingui possunt. De negativis pauca dicere necesse est, quia plura sunt debita ex obligatione justitiae, potius quam charitatis ; qualia sunt, nec cogitatione, nec verbo, nec opere, alteri injuriam facere, vel in re aliqua quempiam ladere. Et ideo de hoc praecepto nihil fere in Constitutionibus aut regulis statuitur, quia magis ad necessitatem legis, quam ad consilia perfectionis pertinet. Quia vero pro hominum imbecillitate aliquid hujusmodi pati contingit, quam citissime curandum praecipitur tertia parte Constitutionum, cap. 1, lit. P, his verbis : Ferenda non est inter ullos domesticovum. perturbatio, vel ira mutua ; et si aliguid hujusmodi acciderit, ut statim cum satisfactione debita in gratiam invicem redeant. Quae verba pro regula proposita sunt Praepositis et Rectoribus in suis regulis, num. 32 et 33; consonant Ecclesiastici canones Concilii Toletani XI, cap. 4; Concilium Wormatiense, cap. quadragesimo primo ; Carthaginense IV, c. 93, cum aliis apud Gratianum, d. 90, cap. Isnael, d. 56.
2. Ad hoc medium spectat primo vegula non seminandi discordias. — Spectat secundo altera regula non sentiendi sinistre de aliis naLtionibus. — Quia vero illi praecipue charitatem offendunt, qui dissensiones inter fratres seminant, ideo in octava parte Constitutionum, c. 1, 8$5 (quae est etiam regula 128 Provincialis), gravissime cautum est, si quis dissensionis, vel divisionis eorun qui una vivunt, inter se, vel cum suo capite auctor esse cerneretur, diligentissime ab ea congregatione velut pestis, que eam potest summopere inficere, si praesens remedium non adhibeatur, separandus est; imo et inter casus reservatos habetur. Additur vero in declaratione, separationem hanc esse posse, vel ab eoloco transferendo personam in alium, vel a tota Societate, si ad commune bonum conveniret, ut esse posset quando vel persona incorrigibilis est, vel scandalum adeo est grave, ut aliter sedari non possit ; ac denique quo pacto hoc vitium curandum sit, habetur in industriis pro morbis animae, c. 17. Tandem huc spectat regula trigesima, ex communibus, wut omnes caveant ab illo affectu, quo alie de aliis nationibus sinistre sentire aut loqui solent ; quia nimirum hujusmodi sermones et quaelibet signa talis affectus multum solent charitatem minuere, non solum ad externos, sed etiam inter religiosos ipsos. Unde multum magis cavendum est murmurationis vitium , quod maxime discordias parere solet ; et ideo Basilius, cap. trigesimo quarto regulae: Ante omnia (in- quit) ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo, qualicumque verbo vel significatione, appareat. Quod si deprehensus fuerit quis, districtiori disciplinae subjaceat.
3. Spectat tertia regula non jubendi neque reprehendendi. —Objicitur contra priorem partem hngus regule. — Ad media idem negativa spectat quod in regula trigesima prima ex communibus, prohibetur : Nemo praeter eos quibus per Superiorem licet, quidpiam aliis jubeat, aliosve reprehendat. Quae duas habet partes ad unionem fraternam ordinatas: sed circa priorem dubitabit aliquis, nam ad religiosum statum maxime spectat, ut omnes sibi invicem serviant, et ad hoc parati sint, idque maxime fraternam dilectionem conciliat ; ergo ad eamdem speciat, quod sibi invicem etiam iubeant, quia haec correlativa sunt. Unde Basilius, in Constitut. monast., c. 19. loquens de felicireligiosorum unione: Zi (inquit) equabils jure inter se alii aliorum, et famuli sunt, et domini, et in invicta libertate accuratissimam sibi inter se serviunt servitutem. Et Bendictus, c. T regulae : Obedientie bonwm (inquit) non soium Abbati eghibendum est, sed etiam sibi invicem obedunt fratres, scientes per hanc obedientie viam se ituros in Deum. |
4. Satisfit objectioni. — Respondeo spiritum obediendi et serviendi omnibus in unoquoque esse laudabilem, et valde conciliare amorem:; spiritum autem praecipiendi, et omnem significationem ejus e contra reprehensibilem, ac de se valde alienare animos. Adeo ut dixerit Bonaventura in Speculo disciplinae, 2 p. principah, cap. tertio, ad religiosam charitatem praecipue pertinere se invicem obsequio, beneficio et honore praevenire; ita ut si fortasse in aliquo negotio praeire cogamur, non precipere, sed demonstrare quae agenda sunt, videamur. Itaque ex parte obsequentium omnis subjectio et servitus ostendenda est; ex parte vero aliorum, praecipue si Superiores non sunt, omnis jubendi modus et affectus vitandus est, quia superbiam redolet, et charitatem non conciliat. Et ideo Chrysostomus, hom. 58 ad populum, de antiquis monachis loquens, eleganter dixit : Non potest illorun quisquam audiri contumeliam infeens, vel patiens, non imperans, nec cui imperetur, sed omnes eg minisirantium sunt nwmnero. Et S. Beuedictus, cap. 31 regulae: Fratres sic sibi invicem serviant, ut nullus eacusetur , nisi causa eegritudinis , aut gravis utilitatis causa.
5. Obijicitur contra posteriorem partem ejus- dem regule. — Respondetur. — Circa aliam etiam partem dubitabit aliquis quomodo jubeamur alios non reprehendere, cum cap. quarto Examinis, § 8, doceamur paratos esse ad aliorum correctionem debita charitate cooperari. Cumque Christus Dominus dixerit : Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe ilum inter te, et ipsum solum, Matth. 18. Respondeo aliud esse charitative monere, aliud reprehendere ; nam illud potest esse officium, non tantum aequalium inter se, sed etiam inferioris ad superiorem, ut D. Thomas 2. 2, quaest. 33, articulo quarto, docet, et eo loco Matthaei intenditur, cum omnes de fraterna charitate intelligant; hoe vero est usurpare officium Superioris vel judicis, quod ad aliam virtutem spectat ; itaque monere ex charitate, solum est blande, leniter et humiliter rem proponere, ostendere, et rogando magis quam exasperando expostulare ; reprehendere autem est auctoritate quadam objurgare, utendo aliqua verborum asperitate, quasi in poenam et vindictam delicti, quae ad Superiores spectat. Hac ergo ratione reprehensio aequalium inter se prohibetur in nostra regula, ut charitati contraria. Atque eodem sensu S. Benedictus, c. 70 sua regulae, praecipit, ut nemo audeatalium castigare; reprehensio enim quaedam castigatio est, et inter homines prudentes non parum gravis. Sic etiam Joannes de Capistrano, cap. 5: Nullus (inquit) audeat alium increpare , nisi auctoritatem habeat, vigore sui cffici.
6. Data responsio a fortiori roboratur. — Adde quod etiam Superiores ipsi monentur, ut in reprehensionibus paternam lenitatem et moderationem servent, ita ut, si fieri posset, non tam reprehendere quam rem ostendere videantur, juxta illud Pauli, Galat. 6: Pos, qui spiriiuales estis, hujusmodài instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ue et tu tenteris. De qua re optime Concilium Toletanum XI, c. 7: Plus (inquit) erga corrigendos agere debet benevolentia quam severitas ; plus cokortatio quam commotio ; plus charitas quam potestas. Si ergo in Superioribus ipsis tanta moderatio in reprehensione requiritur, caeteris inter se quoad hoc aequalibus merito omnis reprehensio interdicitur, quamvis fraterna monitio commendetur, quae tiamen a senioribus, licet Praelati non sint, majori quadam auctoritate et charitate fieri potest, sine acerbitate tamen quae reprehensionem simpliciter efficiat, ut regula et charitas melius serventur.
7. Spectat quarta regula non contendendi cun alio, opinando, disputando, practice judicando. — Ad eumdem charitatis finem referendum est quod in reg. 28, ex communibus, ordinatur : JVullus cum alio contendat, sed si qua in re nobis est diversa sententia, cague videtur manifestanda, rationes modeste et cum charitate afferantur, eo animo ut suus veritati sit locus, uon ut in ea re superiores videamur. Cum hac regula consonat, quod tertia parte Constitutionum, c. 1, § 18, et in Summario Constitutionum, § 42 : Idem sapiamus omnes , idem omnes dicamus, ut Apostolus admonet. Doctrine igitur differentes non admittantur, nec verbo in concionibus, vel lectionibus publicis, nec scriptis libris. Imo et judiciorum de rebus agendis diversitas, qua mater esse solet discordie, et inmica unionis voluntatum, quantum. fleri potest, evitari debet. In quibus regulis non solum exterior contradictio vel contentio, sed etiam interior dissensio cavenda dicitur, nec tantum in practicis judiciis, sed etiam in doctrina, et speculativa scientia. Tria ergo prohibentur: contrarietas opinionuni, exterior contentio et contradictio verborum in eis, dissensio in judiciis de rebus agendis.
8. Opinionum dissensio, quomodo officiat charitati. — De primo est quidem recepta sententia, opinionum diversitatem per se non esse charitati contrariam; ita D. Thomas docet 2. 2, quaest. 98, articulo tertio, ad secundum, ubi ex Aristotele, 9 Ethic., c. 1et3, adducit, concordiam in opirionibus non pertinere ad amicitiam. Unde infert, nihil prohibere aliquos, inter se charitatem habentes, in opinionibus dissentire, nec hoc repugnare paci, quia opiniones sunt in intellectu, qui praecedit appetitum, qui per pacem unitur. Sed, licet hoc verum sit, usus ipse et praxis ostendit, opinionum diversitatem et frequentem contradictionem non parum obesse unioni charitatis, et saepe discordiam parere, c. ult., 20 d., et ad minimum remittere fervorem, et perfectionem ejus minuere: vel, quia licet opiniones pertineant ad intellectum, ut D. Thomas ait, tamen multum pendent ex affectu, et pia affectione voluntatis, et quoad hoc opinio est posterior voluntate ; unde timeri potest, ne opinionum varietas ex defectu unionis voluntatum proficiscatur. Vel quia opinionis contradictio apprehenditur ut diminutio quaedam propriae aestimationis et famae, quae occasio est, ut affectus ad alium minuatur. Vel denique quia haec contrarietas saepe provenit ex quadam aemulatione circa doctrinae propriae existimationem et honorem atque alia humana commoda, quae inde proveniunt. Hinc Abbas Joseph apud Cassianum, collat. 16, c. 8 : Quemadinodum (ait) carnales adhuc et imbecilles fratres ob vilem terrenamque substantiam inimicus ille disjungit , ita elian inter spirituales gignit pro intellectuum diversitate discordiam. Ad eumdem modum $. Ambrosius, in epist. ad Rom., c. 14, exponit, propter pugnas opinionum tollendas scriptum fuisse caput illud ab Apostolo : Disceptationes (ait) erant inter eos, quas Apostolus concordie et saluti studens divina disputatione confutat. Multo ergo magis ab his dissensionibus cavere debent, qui perfectam charitatem fraternam concupiscunt, prout etiam cautum est in quinta Congregatione, decreto trigesimo primo.
9. Quo modo etiam officiat si exterius prodeat contentiose disputando. — Quia vero humana conditio non fert, ut in his rebus, quae sub fidem aut scientiam non cadunt, omnino diversa ingenia consentiant, ideo per hanc regulam non praecipimur nullam inter nos habere opinionum diversitatem, sed ut doctrinae differentes non admittantur. Quod imprimis intelligitur quoad doctrinam solidam, magisque in Ecclesia approbatam ; in ea enim non debet admitti diversitas inter nostros, cum novae opiniones tali doctrinae repugnantes admittendae non sint, ut in declaratione, lit. O, dicitur, citato loco Constitutionum. Deinde in opinionibus (ut ibidem dicitur) in quibus catholici Doctores variant inter se, vel contrarii sunt, curandum est ut conformitas etiam in Societate sit, utique quoad fieri possit. Tertio, intelligo praecipue intentum ac necessarium esse, ut haec diversitas (si qua sit) non sit in toto corpore doctrinae (ut sic dicam), ita ut videantur esse inter nostros quasi scholae contrariae; hoc enim masime solet animorum divisionem eflicere.
10. Diversitas doctrine, ev affectu nata, maaime vetatur a regula. — lllud etiam maxime ex vi illius regulae videtur intentum, ut diversitas doctrinae, quae ex affectu et directa voluntate procedit, nulla ratione permittatur: namque ex instituto doctrinam alterius oppugnare, indicium vehemens est dissentientis potius voluntatis quam intellectus, et ideo non potest non nimium nocere charitati. Tandem ad observationem hujus regulae maxime pertinet , ut non cum offensione alterius ejus doctrina oppugnetur in publicis lectionibus, concionibus , aut scriptis libris; hoc enim est quod non solum alterius animum offendit, sed etiam scandalum maxime inferre solet , praesertim si acerbe et contentiose fiat ; unde prae oculis habenda est illa Nazianzeni sententia, orat. 26, de moderatione in disputationibus habenda : Turpe est profecto in veste, ac vestitus ratione, non sublimiorem , sed viliorem eligere, ac gemwm callo, lacrymarum fontibus, jejuniis , vigilis, chameunsis , labore, atque omnis corporis maceratione humilitatem pre se ferre, ac propriam imbecillitatem agnoscere ; in divinis autem disputationibus principatum et tyraunidem sibi vendicare, nec cuiquam omnino cedere, verum supra omnes legis Doctores supercilium efferre, ubi Inmnilitas non solum gloriam habet, sed etiam securitatem.
11. Quo modo tandem officiat diversitas judiciorum in practicis. — Non satis vero est in doctrina unitatem procurare, nisi etiam in rebus agendis judiciorum diversitatem evitemus ; quia solet esse mater discordie, et inianica wnionis voluntatum. Haec enim dissensionis occasio, frequentius et generalius in judiciorum diversitate circa res agendas, quam in doctrina occurrit, estque magis perturbationibus exposita; quia non solum inter doctos, sed etiam inter indoctos , et inter magnos et parvos invenitur, et in singulis fere rebus et actionibus intervenire potest; et ideo solet esse majus dissensionum seminarium, eoque efficacius, quo majori affectu in his humanis rebus et exterioribus actionibus versamur. Quod eleganter exaggerat Bonifacius Papa, relatus in Clement. Dudum, de Sepulturis, ubi inter alia inquit : Dissensiones et scandala pracis actibus aditum praeparant, rancores et odia suscitant, et illicitis moribus ansam prabent. Haec enim discordia, et animarum amaritudo , maxime auggeri solet per verborum contentionem. Diversitas enim judiciorum (ut supra, n. 9, dicebam) adeo humana est, ut si lenitate et moderatione verborum, animique modestia proponatur, neminem prudentem offendat ; at contentio, temeraria contradictio, et pertinax propriae sententiae defensio, plurimum laedit ; et ideo hoc totum nobis maxime vitandum proponitur. Quod fuisse Pauli consilium, ad Rom. 14, dicentis : Quae pacis sunt sectamini, exponit ibi Ambrosius, dicens : Quoniam disceptatio discordiam parit, ideo ut pacifici esse possimus, a contentione edendi, et non edendi, dissimulare nos docet. Nazianzenus autem etiam in rebus levioribus ab hujusmodi vitio abstinere nos jubet, in supra citata oratione dicens : Maxime ita comparatum est, ut omnis sermo contentiosus et cum ambitione conJunctus sit, quo ad contendendum de rebus gravioris momenti provehamur ; proinde curee nolis esse debet, ut quemadmodum pueros imprimis moribus et prima institutione fingimus , ut insequentis etatis improbitatem fugiant, ita nos quoque ne in levibus quoque , parvique momenti disputationibus audacie atque ineptie significationem prabeamus , ne ea tandem diuturna consuetudine in majoribus abutamur ; sic etiam Augustinus, in lib. 1 contra Academ., c. 3, adolescentes inquit assuefaciendos esse ne quod semel dixerint, pertinaciter defendant; inde enim contentiones maxime oriri solent. De quo videri etiam potest Hieronymus, dialog. 1 contra Pelag.
12. Haec diversitas magis a religiosis vitanda. — Praecipue vero de religiosis Basilius, in reg. 49, ex fusioribus, sic ait: Quotiescumque aliqui inter se de re aliqua collidunt dissidentes et corrixantes , eos nequaquaan anter se pugnaciter nimis contendere debere, sed controversic decisionem Superioribus reservare. Augustinus vero, in regul., c. 29 et 34: Lites, ait, nullas habeatis, aut quam celerrime finiaLis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca. Maxime vero vitium hoc contentionis exaggerare videtur Joannes Climacus, gradu 4 de obedientia, post medium, dum ait : Zs, qui dum loquitur , verbum suum , quamnvis illud sit oerum, firmare voluerit, sciat se diaboli morbo egrotare. Non enim loquitur de confirmatione per juramentum, quae longe solet esse a religiosis, sed de contentiosa affirmatione, quae ex superbia oriri solet, quam vocat daemonis aegritudinem. Unde subjungit : Quod si cum suis equalibus colloguendo id facit, fortasse aliquando majorun incregatione curabitur ; sin vero in majorum et sapientiorum sermone contra sententiun pertinaa in sua opinione perseverat, humana arte nunquam sanari poterit.
13. Adhortatio. — Cavere ergo debent, qui in suis sententiis et judiciis nimis tenaces sunt, facileque aliis contradicunt, ne ab eo charitatis vinculo, quod Societas postulat, declinent et paulisper deficiant. Si enim haberent cor unum et animam unam cum omnibus, non facile ab eis dissentirent; ut enim eleganter dixit Chrysostomus, hom. quinquagesima octava, ad Populum, agens de hac monachorum concordia : Cum omnibus sit una anima , qualiter haec ipsa contra seipsam insurgeret? Porro pro hoc vitio contentionis, tam in speculativis, quam in practicis curando, videndum c. 16 industriarum ad Superiores Societatis.
14. Secundum medium principale etiam negativum ac per contrarium extremum, ne sint nimiae familiaritates. — Sumitur hoc medium ex quest. 4 Examinis. — His adjungere possumus medium aliud, quo vitium per contrarium extremum verae fratrum dilectioni repugnans cavetur; nimirum privatae affectiones et nimiae familiaritates ac singulares amicitiae fratrum, seu religiosorum inter se. De quo pauca invenio in toto Societatis instituto expresse et in particulari tradita esse, licet multa sint generaliter constituta, in quibus consilium a fortiori includitur. Quale est illud, quod in Examin., cap. quarto, § 7, et in Summario Constitutionum, § 8, habeiur : Curandum est ut omnem carnis affectum erga sanguine junctos exuant, ac illum in spiritualem convertant, eosque diligant, eo solum amore quem ordinata charitas ezigit, etc. Si enim de parentibus et fratribus , omnibusque consanguineis hoc praescribitur, multo magis de qualibet humana seu carnali amicitia conjunctis, intelligendum est. Est ergo generalis regula Societatis, ut neminem diligamus, nisi eo amore quem ordinata charitas exigit; privatae autem amicitiae, etiam inter fratres spirituales, multum derogant huic ordini charitatis, ut ostendemus; ergo, etc.
15. Sumitur etiam ex parte tertia ConstituLionum, c. 1.—Item ex parte decima Constitulionum. — Praeterea in eodem Summario, S 27, ex parte tertia Constitutionum, cap. primo, S 26, ita praescribitur : 7n omnibus quaerant Deum exuentes se, quantum fieri possit, amore omnium creaturarum, ut amoren universum in ipsarum creatorem conferant , eum in omnibus amando, et omnes in eo, juata sanctissimam ac divinam ipsius voluntatem. Per hanc ergo regulam aperte prohibetur omnis privata amicitia, quae ex divina charitate non descendat ; nam si in illa fundata fuerit, jam privata non erit, ut declarabimus. Ad haec in eodem Summario, $S 43, ex parte decima Constitutionum, S 11, inter media maxime necessaria ad charitatem fraternam, hoc ponitur : 7n Societate non sentiatur animorunm propensio ad alterutram fuctionem , qua esset fortassis inter principes, vel dominos Christianos , sed sit potius quidam universatis amor, qui partes omnes (licet sibi invicem contrarie sint) in Domino nostro complectatur. Nam revera non solum ad pacem cum ipsis externis conservandam et vitanda scandala, sed etiam ad vitanda inter ipsos fratres dissidia, est hoc consilium necessarium, quia dum unus uni factioni, et alter alteri afficitur, inter se disjungi necesse est; ergo, a fortiori, omnis privata affectio , quae divisionem respectu aliorum, et consequenter scandalum charitati contrarium afferre potest, cavenda est. Et ideo inter ea, quae in reddenda Superiori ratione conscientiae aperienda proponuntur, in particulari instructione de ea re, unum est, an alicui sit plus fumiliaris quam aliis ; et in cap. primo Industriarum, numero nono, quomodo vitium hoc curandum sit, apprime traditur.
16. Est de hac re egregia Constitutio 30 S. Basilii inter monasticas Constitutiones, quam hic fere totam referre libet, quia singula verba gravissima sunt, et ad nostrum propositum confirmandum aptissima : Charitatem (inquit) mutuam inter se fratres habere debent, non ita tamen ut duo tresve seorsina cateris sodalibus inter se coeant, quaudoquidem hoc non charitas, sed divisio et seditio, el eorum qui inter se coeunt, improbitatis indicium ; si enim communis decus discipline charum haberent qui tales sunt, sine dubio communem eequalemque adversus omnes charitatem tenerent. Si vero ipsi areliquis sua sponte abscissi disjunctique in cetu cetum efficiant, vitiosa hujusmodi amicitie conciliatio est, et diversam quamdam a communibus institutis rem esse oportet, qua bos inter ipsos conciliet ; atque hoc profecto nihil est aliud quam contra veterem disciplince stabilitatem constantiamgue innovatio. Et postea subdit: Qui hoc vitio laborat, si post debitam correctionem non emendetur, ut ovis pestilentia contacia ab reliquo ovili segregandus , ne in reliquos quogue morbi contagionem transfundat. Eamdem doctrinam multis in locis idem Basilius commendat atque exaggerat. Nam regula 34, ex fusioribus, amorem hunc privatum oitiosum appellat, et vitium maaime infame, quo mutua et concors conspiratio, que ea charitate nasci consuevit, distrahitur, et in ejus locum susgüciones pravee, aemuvlationesque, atque obtrectationes clam arrepunt. Idem sermone de Abdicatione rerum, circa medium, ubi ob custodiam etiam et cautelam pudicitiae et honestatis hoc maxime commendat, et concludit : Crede mihi, quoniam fraterne tibi atque em intimo anim recessu loquor. Sermone autem primo de Instit. monast., versus finem, pro charitatis necessitate hanc legem constituit : Non patitur charitaLis lex aliquas coiri seorsim amicitias, aut sodalitates. Et subdit rationem : Quia fieri non potest, quin affectiones iste, quae in hanc potius quam in illam partem propendent, plurimum incommodent communi omnium concordie. Et qui in hoc delinquit, subjungit inferius, castigandum esse ut injurium publicae charitati, siquidem in eo quod quis aliquem unum plus diligit, facile indicat reliquos se in amore inferiores habere.
17. Suam doctrinam temperat Basilius. — Hanc vero doctrinam ita moderatur idem Basilius, serm. 2 de Instit. monach., u£ licet equalis et similis charitas adversus omnes tenenda sit, unicuique tamen, pro cujusque decoro, honos habeatur. Et sicut in naturali corpore omnia membra quadam aequalitate diligimus, et dolore carere procuramus , magis autem illa, quae nobiliora et utiliora sunt: S'ic quoque (ait) in cuncto conventu, cum aequaliter misericordia es malis cujusque moveamur , et similiter charitate adversus omnes simus propensi , nihilominus tamen dis, qui utiliores sunt, majorem, ut equum est, honorem habeamus. Quocirca haec charitatis amplitudo et sequalitas ordinem debitum justamque distributionem non excludit, ut iterum cap. sequenti, numero quarto, in simili attingemus; imo ejus perfectio et conservatio, non minus ex hac difformitate (ut sic dicam) quam ex ila uniformitate consurgit. Nam, sicut ex privatis affectionibus inordinatis oriuntur suspiciones, invidiae, obtrectationes, et similia vitia quae chaiitatem laedunt, ita ex indebita parilitate ordo confunditur, et virtus debito honore ac praemio privatur, unde fieri solet ut ejus studium remittatur. Atque ob eam rem judicio omnium sapientum non minus necessaria est, ad fovendam charitatem, justa distributio quam communis benevolentia. Unde idem Basilius, in regulis brevioribus, in 170, cum interrogatum esset numquid eodem loco habendi sint, quorum in recte factis major, et quorum minor vigeat industria , respondet afferendo Christi et Pauli verba ; ille enim Luc. 7 dixit : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilemit multumn, e cui minus dimittitur, minus diligit. Et Paul., 1 Timoth. 5: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni sunt, maaime qui laborant in verbo et doctrina ; et concludit : Hoc rectum arlitror, ut in omnibus, qui istiusmodi sunt, servetur. Quod late etiam docet Cassian., collat. 14, c. 16, exemplo Christi Domini Joan- nem specialiter diligentis id confirmans. Non igitur omnis amor, qui ad quosdam major sit, quam ad alios, in religione reprehenditur; sed ille, qui modum esxcedit, ideoque singularis ac privatus quasi per antonomasiam dicitur.
18. Nimie familiaritatis unum indicium.— Alterum. — Tertium. — Indicia autem talis amoris sunt, primo, si ratio majoris amoris non sit, aut major Dei gloria et honor, vel major religionis aut animarum utilitas, aut major virtus et sanctitas, quae in tali persona cernitur ; quidquid enim ad haec motiva non reducitur, alienum est ab ordine charitatis religiosae ; adeo ut Basilius, d. serm. 2, de Instit. nonast., dicat etiam sanguinis conjunctionem quantumvis propinquam, in religiosa charitate non spectandam, sed pro nihilo habendam esse. Secundo, si talis affectio ad unum aliquem avertit aliquo modo animum ab aliorum dilecticne, ita ut vel eorum consortia et conversationem , quam communis charitas postulat, declinat aut moleste ferat, aut eorum necessitatibus non ita libenter subveniat , signum apertum est excessum illum, non ex ordine charitatis, sed ex privata affectione oriri. Tertio, ex aliis affectibus plane cognoscitur; nam charitatis amor est ordinatissimus, et non nisi debito tempore et loco, sine cujusque offensione ostenditur. Si ergo affectio illa inclinat ad tempus otiose terendum,. vel ad aliquid aliud, quod perfectioni ac regulae consentaneum non sit, privata affectio est, non charitatis debitus amor. Unde maxime laeditur charitas, ut Basilius supra egregie prosequitur, quando sine manifesta causa plus uni quam alii tribuit, vel si munerum aut bonorum distributio sine debita proportione fiat. Nam, licet unusquisque religiosus, quantum in se est, debeat omnia contemnere, et viliorem gradum appetere, tamen respectu aliorum, singulorum merita spcectanda sunt, et debito honore et amore prosequenda; quod maxime ad Superiores spectat, a quibus gravius charitas offenditur, quando privatis affectionibus, et non juxta uniuscujusque facultatem ac merita, habita communis utilitatis ratione, labores et honores singulis distribuunt, ut optime attigit idem Basilius, regula 303, ex brevioribus.