Caput 8
Caput 8
1. Haec media quaedam sunt interna , ut wnio cujusque nostrum in Christo. — Item oratio. — Item consideratio donorum in aliis. — Veniamus ad alia media, qua non in prohibitione , sed in actione consistunt, et ad eumdem finem conciliandi charitatem fraternam ordinantur. Quae partim interna esse possunt, partim externa. Illa generaliora sunt. et ex interno spirituali profectu maxime pendent ; hujusmodi est, quod octava parte Constitutionum, c. 1, § 8, dicitur: Praecipuum utriusque partis vinculum, ad membrorum inter se et cum capite suo unionem, est amor Dei ac Dominài nostri Jesus Christi, cum cujus divina et summa bonitate, sià Superior ac infeviores valde uniti fuerint, perfacile inter seipsos unientur. Unde quia hoc vinculum oratione ac meditatione maxime crescit, juxta illud Psal. 38: 7n meditatione mea exardescet ignis , ideo sine dubio haec est certior et solidior via ad hanc unitatem obtinendam. Sic etiam reduci ad praxim optime poterit, quod p. tertia Constitution., c. primo, S 4, dicitur: Atque ita fiat, ut se mutuo considerantes omnes vn devotione crescant, Deumque ac Dominum nostrum laudent, quem quisque in alio, ut in illius imagine, agnoscere studeat. Quae regula sumpta videtur ex reg. 5 Augustini, quam statim numero tertio referam, estque ad rem praesentem optima ; quia nihil ita conciliat erga aliquem verae charitatis amorem, quam singularia virtutum ornamenta et Spiritus Sancti dona in eo conspicere, eumque ut Dei imaginem, optimis gratiae coloribus depictum, contemplari. Si ergo omnes, et in seipsis studeant in his virtutibus et donis crescere, et in aliis ea frequenter considerare, eosque (ut ibidem dicitur) tanquam sibi superiores in animo ducere, et de illorum spiritualibus bonis gaudere Deoque gratias agere, mirum profecto in modum mutua inter eos charitas crescet.
2. Quaedam vero sunt externa, partim generalia, ut obedientia, paupertas, etc. — Exteriora media quaedam etiam generalia sunt, et ad alias virtutes pertinent. Hujusmodi est, quod de obedientia ad hunc finem commendatur in octava parte Constitutionum, cap. primo, § 3, et seq. : Hujusmodi unio (dicitur ibi) magna ex parte per obedientie vinculum conficitur. Simile est paupertatis et humilitatis medium, de quo ibidem, S 8, dicitur: Ad unionem mavime juvabit rerum temporalium contemptus, etc.; inter temporalia namque honores et dignitates, aeque ac divitiae, corporalesque commoditates computantur ; nec minus illorum quam horum bonorum contemptus ex Dei charitate sequitur, ut citatus S 8 loquitur; peculiariter vero paupertatis medium , utpote religiosi ratione voti propriissimum, quod luculenter tradidit Basilius, in Constit. monast., cap. decimo nono: Ubi (inquit) omnia communia sunt, animi, mentes, corpora, et ea omnia, quibus necessario ad victum cultumgue utimur, communis Deus, communis pietatis mercatura , communes labores, et-. Idem prosequitur cap. trigesimo quinto; et Cassian., collat. 16, c. 6, afferens id Actor. À : Hrat illis cor unum et anima una. Et statim subditur : Ft erant illis omnia communia. Chrysostomus, libro tertio, contra Vitup. vitae monast. , et orat. de S. Philogonio, et alia congerit Gratianus, 12, q. 2, c. Dilectissimis, cum aliis.
3. Partim specialia, ut uniformitas in vivendi modo. — Alia vero sunt magis specialia, quale imprimis est, quod in eodem S$ 8 subjungitur , de uniformitate et conformitate in omnibus rebus etiam externis, ut in vestitu, victu, omnique vivendi modo; similitudo enim est causa amoris; et haec vitae uniformitas, ac communis consensio, maxime ad animorum unitatem juvat. Unde Augustinus, in Reg., c.5: Omnes unanimiter et concorditer vitant, ac si diceret, ut vivant concorditer, necesse est, ut vivant unanimiter. Et subdit: Ft honorate in vobis Deum invicem, cujus templa facti estis. Ouia Deus solus est, qui Lhabitare facit omnes unius moris in domo; unde haec uniformitas maxime facit, ut Deus in omnibus recognoscatur, et consequenter ut omnes in Deo maxime uniantur. Huc spectat mensa communis, quae adeo in Societate communis est, ut nullus quantumvis gravis et antiquus, sive Superior, sive doctior, sive cujuscumque alterius conditionis , ab illa excipiatur, nisi aegritudinis causa, solo dempto Generali, cui ob grave pondus occupationum, aliasque causas, hoc singulariter concessum est in Congregatione tertia generali, c. 5; imo et in septima Congregatione, decreto 7, commendatur maxime P. Generalis propensio, quam ipsi Congregationi significaverat , ad tollendam privatam mensam, quod etsi non obtinuit, facto tamen ipso se illa privavit. Quam communitatem antiquorum monachorum maxime commendat Chrysostomus, libro tertio Contra Impug. vitae monast. : Cuncta ( inquit ) illis communia sunt, mensa, domus, indumentum, et quod sane mirabilius est, unus eliam idemque animus omnibus est; indicans illam externam unitatem multum ad hanc animorum unitatem conducere.
4. Quomodo victus seu mensa communis. — Nec mensa solum dicitur communis in loco et tempore, sed maxime in usu ciborum, nam iidem omnibus absque singularitate apponi debent, de quo Chrysostomus, hom. 58, ad Populum, de religiosis loquens: Una mensa et ministerium suscipientibus , et evhibentibus, eadem fercula, eadem indumenta, habitacula eadem, eadem vita. Et quid miraris ( subdit) quod una sit omnibus dieta, vestis et mensa, quippe cum omnibus sit una anima. Et ob hanc causam omnis etiam singularitas in communi mensa cavetur, quia solet valde pusillorum animos offendere, et consequenter charitatem perturbare, ut optime docet Bernardus, serm. trigesimo in Cantica. Quamquam hoc impedire non debeat, ut praecedenti cap., numero decimo septimo, in simili dixi, quominus necessitatibus omnium cum proportione subveniatur, juxta illud, dividebatur singulis, prout unicuique opus erat; nam hoc ipsum charitas ipsa desiderat. Unde Benedictus, cap. trigesimo quarto Regula: JVon dicimus (inquit) ut personarum ( quod absit) acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; ubi qui minus indiget, agat Deo gratias, non contristetur ; qui vero plus indiget, hwmnilietur pro infirmitate , uon extollatur pro misericordia, et ita omnia membra erunt in pace. Et S. Augustinus, c. 11 Reg. : Qui infirni sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri, quos fecit alia consuetudo fortiores ; nec illos feliciores gutent, quod sumunt quod non sumunt ipsi, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi.
5. Secundum principale medium mutue chariiatis, aegrotantium cura. — Huc accedit singularis aegrotorum et infirmorum cura, quam nostra Societas profitetur, quae illi quidem singularis non est, nam religiones omnes in ea splendent, et ab omnium fundatoribus maxime commendatur. Basilius, cap. decimo nono Const. monast.: Ubi( dicit de vita coenobitica) qui infirma corporis valetudine est, complurium auimos imbecillitatis sue participes habet ; qui vero animo aeger est, et affhigitur , etiam complures presto sunt, a quibus curetur, a quibusque quotidie erigatur ; significans sub hac aegrotantium cura, omnia misericordiae opera comprehendi, quibus fraires sibi invicem subvenirent, nunc infirmum curando, nunc afflictum conaolando, nunc laborantem adjuvando, nunc etiam labantem confortando, aut jam lapsum corripiendo et erigendo. Unde in Regulis moralibus, in A1, c. 2, lenitatem et facilitatem circa infirmos valde commendat. Et in regulis brevioribus, in 155, ait ministrandum esse infirmis, u£ fratribus Domini. Praeterea D. Augustinus, in sua regula, saepius hanc infirmorum curam commendat, cap. decimo tertio, 28, 30 et 40. Et optime S. Benedictus, cap. trigesimo sexto : Infirmorumn cura ante omnia et super omnia adhibenda est, wt sicut revera Christo, ita eis serviatur. Et infra: Cura maeama sit Abbati, ne aliquam negligentiam patiantur, etc. Quod conftirmavit Innocentius IlI, in c. Cumn ad monasterium, de Statu monachorum. Eidem rei providit S. Pachomius, in sua regula, cap. vigesimo, 22 et 23, ubi sunt illa verba notanda : Dabunt ei ad omnem abundantiam , ut in nullo frater languidus contristetur. Cui consonat, quod in prooemio ad illam regulam de /Egyptiis monachis refert Hieronymus : Zgrotantes miris sustentantur obsequiis, et ad omnem copiam praeparatis cibis. Et idem sumitur ex S. Dorotheo, doctr. 18, de Vita recte instituenda.
6. Simulata quorumdam infirmitas non debet retardare ab hoc medio. — In regula S. Francisci nihil invenio de hac re expressum, tamen certum est eumdem fuisse illius eximii Sancti spiritum, quem copiose declaravit S. Bonaventura, lib. de Sex alis Seraph., c. 4, tomo secundo Opusc., in fine. Ubi inter alia optime advertit, non esse aliquibus denegandum infirmitatis subsidium, eo quod aliqui, vel ex illusione, vel ex malitia, interdum decipiant, sed potius subveniendum esse omnibus, ne boni et vere indigentes fortasse patiantur. Et ideo etiam prudenter praecipit D. Augustinus, Reg. 28: Si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quod sibi doleat, sine dubitatione credatur, sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat , evpediat , medicus consulatur. Praeterea in Concilio Aquisgran., sub Ludovico imperatore, cap. quadragesimo secundo, clericis seu Canonicis regularibus haec regula maxime commendatur. Item Lupus, in Regula monachorum, ex S. Hieronymo, c. pen.: Si quis (ait) ceperit egrotare , transferatur ad exedram latiorem, et tanto senum ministerio confoveatur, ut nec delicias urbium , nec matris quarat affectum. Et in Regula monacharum, c. pen., sub nomine ejusdem Hieronymi dicitur : Summopere servetur in volis, ut erga infirmantes sorores cum omni sollicitudine, omnis exhibeatur cura, etc., quae optime prosequitur.
7. Dictum medium studiose observat Societas. — In hoc igitur maxime studet Societas antiquos Patres religionum imitari, et hoc medio beneficentiae et misericordiae erga infirmos charitatem fraternam conciliare. Ideo in tertia parte Constitutionum, c. 2, S 6, cum declaratione, dicitur, ut aegrotorum magna cura habeatur; idque Praeposito in suis reculis, S 65, et Rectori, 8 56, maxime commendatur, estque peculiare officium Praefecti sanitatis, qui in suis regulis, et infirmarius etiam in suis, accurate de hoc instruuntur et monentur; et Provincialis, in cap. 15 suarum regularum, monetur ut, dum visitat, interroget an cum infirmis et hospitalibus debita charitas exerceatur, quod etiam invenitur in Constitutionibus Minorum, Guillelmi Farinarii, cap. quarto. Praeterea, in Summ. Constitutionum, S 46, omnibus injungitur, ut de rebus ad salutem sibi necessariis Superiores certiores faciant, ne fortasse ob ignorationem eorum aliquid patiantur. Et in sequentibus regulis, variis modis cura subditorum in hac parte Superioribus commendatur. ltem in regulis communibus 16 et 17, et in vigesima nona, omnes instruuntur quomodo aegrotos invisere , exhilarare et consolari debent. Quod etiam commendat Bonaventura, in Regula novitiorum, c. 7, et ab antiquis religiosis fuisse valde observatum colligitur ex Dorotheo supra, doctr. 15; et Sozomeno , lib. 6 Histor., cap. trigesimo primo. Ac denique, quod caput est, usu et consuetudine ita est hoccharitatis officium in Societate susceptum, ut tam Superioribus erga subditos, quam subditis inter se, nullum majori affectu exerceri videatur; quod a parente suo Ignatio, non solum verbo, sed etiam exemplo didicerunt, ut in vita ejus refertur, 1. 5, c. 8.
8. Tertium medium, hospitalitas erga fraires. — Aliud medium superiori simile est, fratrum sociorumque ad nostra domicilia undique divertentium hospitalitatem cum omnibus signis et operibus benevolentiae et charitatis. Quod quidem verbis satis commendatum est in Societatis regulis, multo vero ma- gis usu receptum et amplificatum. In Constitutionibus enim nihil de hac re expresse habemus, sed supponitur ut clara, et praesertim in quarta parte, c. 2.lit. F, etsexta parte, c. 2, lit. D, significatur, non solum nostros peregrinos humanissime tractandos esse, dum in loco aliquo versantur, sed etiam vestes et viaticum, si indiguerint, eis esse prastandum; neque hoc posse esse paupertati contrarium, si charitati videatur necessarium ; tamen in regula 82 Praepositi, et octogesima Rectoris, distinctius ita praescribitur : Charitatem magnam exhibeat erga alios de Societate per collegium transeuntes, cosque amanter hospitio ezcipiat ; ac meminerit se aliquo viatico aut elecmosna eos, si indigerent, juvare posse. Curet item diligenter dirigere, ac juvare eapeditiones hospitum, qui negotiorum causa domi versantur. Et in regulis Provincialis, cap. trigesimo quinto, in visitatione specialiter proponitur, ut inquirat an erga nostros hospites debita Societatis charitas et cura exerceatur. Unde colligitur officium hoc in unoquoque Societatis domicilio, ad totam in universum Societatem extendi, sine ulla nationum vel provinciarum distinctione , absque personarum acceptione vel limitatione, sive professi sint, sive novitii; sive sani, sive infirmi ; sive noti, sive ignoti; ad omnes magna charitas exhibenda est.
9. Dicta hospitalitas signis benevolentiee ostendenda. —Quae imprimis in ipsa receptione ostendenda est ,quae esse debet cum externis signis maximae amicitiae, qualia exhiberi solent de more regionis, a gravibus inter se amicis, aut etiam consanguineis. Et ideo cum in regula trigesima quarta ex communibus, cautum sit ut nemo alium etiam joco tangat, ut ea, que religiosos decet, gravitas et modestiu retineantur, subditur : Preeterquam in signum charitatis amplemando eun, qui aut abit, aut redit peregre. Deinde non solis signis, sed etiam multo magis omnibus misericordiae et humilitatis operibus utendum est, nec sumptibus parcendo, quantum et religiosa paupertas permittit, et fratris necessitas postulat. In quo plane imitatur Societas quod de antiquis monachis refert Chrysostomus, homil. 58 ad Populum : Omnes ea; ministrantium sunt numero, et hospitum quisque pedes abluit, et multa de hoc contentio, et hoc fucit non ecaminans quis ille sit, et utrum liber sit, an servus, sed unicuique ministerium hoc ezhibet. Nullus ibi magnus, nullus parvus. Eamdem charitatis ostensionem valde commendat Benedictus, c. quinquagesimo tertio suae regula, ubi gene- ralius quidem loquitur de omnibus hospitibus, multo vero specialius de propriis fratribus idntelligit.
10. In ipsa hospitalitate frugalitas tenenda. — Eodem modo loquitur Basilius, in Regulis fusioribus, c. 20, ubi tamen multum commendat, ne iuconvivando cum hospitibus religiosa modestia et paupertas excedatur: Quic (inquit) nobis cum apparatibus sumptuosis? Accessit ad nos hospes aliquis ? S'i frater est, et idem nobiscum vite institutum habet, is domesticam suam mensam agnoscat, quippe cum, qua domià reliquerit, ea inventurus sit apud nos. At defatigatus ea itinere? eatenus cum ipso prolizius liberaliusve agatur, quatenus ad recreandam ejus lassitudiuem satis sit. Et post multa, qua de hoc argumento eleganter prosequitur, et valde notanda sunt ad vitandos excessus, quos non charitas, sed vanitas, vel ambitio, in suscipiendis hospitibus, saecularibus praesertim, aliquando introducit, concludit, uuumquemque debere juxta suam qualitatem et necessitatem tractari, ita tamen, ut cibaria, que promiscue omnibus appomnuntur, ejusmodi sint que cum vili pretio, tum parvo etiam negotio comparentur. Adhibenda tamen in mensa necessaria ubique aundiLia, atque elegantia, ita tamen ut nunguam eatra fines nostros egrediamur.
11. Quartum medium, colloguium inter fratres stata hora. — Heec fortasse caeteris religionibus communia videbuntur ; addamus igitur medium aliud, quod aliquibus ita videtur in Societate singulare, ut vel ob eam rem illud reprehendere non vereantur. Est enim in Societate consuctudo, de qua in regula Rectoris 55, et Praepositi 56, ut singulis diebus una hora post prandium, et alia post coenam, vel dimidia, cum a coena abstinetur, fratres omnes inter se familiariter et amice iu ceodem loco, si fieri possit, conveniant ac colloquantur. Quae consuetudo, licet occasione tuendae salutis etiam introducta sit, tertia parte Constitutionum, c. 2, 8 4, lit. D, precipuetamen ob charitatem fovendam retinetur. Quoniam amicitia, Aristotele teste, communicatione crescit, taciturnitate dissolvitur, 8 Ethic., c. 5; unde etiam Clemens I, epist. 1. monet fideles, ut frequenti inter se communicatione, etiam in mensa, charitatem fraternam foveant. Quod fuisse in primitiva Ecclesia usitatum statim dicemus, satisque pervulgatum est. Quippiam simile de antiquis JEgypti monachis indicat Hieronymus, epistol. 22, ad Eustoch., de Custodia virgin., solitos fuisse per decu- rias ad mensam convenire, et postea hymno dicto, seu post gratiarum actionem, usque ad vesperam (ait) cum swis unusquisque loguitur, et dicit, vidistis illum, et illum? quanta in illo sit gratia ? quam moderatus incessus ? si infirmum viderint, consolantur ; si in Dei amore farventem, cohortantur ad studium.
12. Objectio contra hoc medium ab incomiodis. — Dices : esto confabulatio aliqua ad hunc finem utilis sit, tamen quotidianam et duarum horarum, videri nimiam, tum quia silentium ab omnium religionum parentibus summe commendatur ; tum etiam quia in multiloquio non potest deesse peccatum; unde vix fieri potest ut frequens locutio, et per horas integras, non sit occasio multa peccata, saltem venialia, committendi; praesertim eo tempore quo animus est ad loquendum proclivior, et per calorem cibi quodammodo inflammatus facilius relazatur, ut ait Hugo de S. Victore, in Instit. novit., cap. decimo octavo, unde fieri potest, et fortasse interdum contingit, ut, quod videtur esse medium ad charitatem fovendam, eam plurimum laedat, vel quia in tam prolixo sermone detractiones aut murmurationes miscentur, vel quia contentiones excitantur, quae in iras et rixas saltem leves erumpant.
13. Redarguitur objectio.— Hic vero ab iis, quia ita recreationem hancreprehendunt, percontari libet, dandane sit aliqua religiosis viris, qua ordinaria exercitia intermittant, de se quidem indifferens, sed quae in bonum ordinari queat? Certe non negabunt, tum ne suae ipsorum consuetudini detrahant, tum ne sanctorum etiam Patrum, ne dicam sapientum Philosophorum, communi sensui contraveniant. Sic enim Clemens Alexaudrinus, lib. tertio Paedagogi, cap. decimo: Supra modum laborare, et pessimum est, et morborum causa. Neque ergo oportet esse omnino otiosum, negue esse omnino nimis laboriosum. Et Augustinus, lib. 2, de Musica, in fine: Volo tibi parcas, labor est in chartis, et apertum ire per auras animunm permittas : nam sapientem interdun remittere aciem rebus agendis decet intentam. Ambrosius, lib. 3 de Virgin. capite quarto: Quod celis prolive facere, aliquando ne feceris, quod ibidem paroemiam esse testatur ; atque hanc doctrinam de bonesta et moderata recreatione, quam nomine ZIudi significat, probat tandem D. Thomas, 2. 2, q. 168, art. 3. At mutua collocutio facilior est religiosis, quam caeterae recreationes, quae quoniam varia requirunt instrumenta, operosae sunt. nec quotidianam, de qua loquimur, religiosorum recreationem decent. Accedit, quoniam collocutio nullo negotio potest de indifferenti reddi honestissima, si de rebus iis transigatur, quae in Societate pro materia colloqueudi proponuntur, ut infra, num. decimo septimo, attingemus ; praestat igitur caeteris genus hoc recreationis ordinariae.
14. Formalis responsio objectionis, hoc inedium, si debite usurpetur, charitati prodesse.— Jam vero ad objectionem directe respondetur, nihil esse tam sanctum ac religiosum, quod non possit per abusum perverti ; sicut olim sancta intentione fecerunt inter se fideles usitata convivia, quae agapes vocabantur , quorum meminit Clemens, lib. 2 Constitutionum Apostol. , capite vigesimo octavo, ut ibi notat Turrian., et commemorat etiam Tertullianus, in Apologet., capite trigesimo nono, et libro ad Martyres, cap. 2, et tamen tempore D. Hieronymi in tantum abusum abierant, ut dicat ipse, epist. 22 ad Eustochium : Unde in Ecclesiam agapetarum pestis introiit. Sic igitur non negamus ex hoc sancto exercitio posse sequi incommoda, et interdum remissionem nimiam; non tamen propterea prohibendum esse, et in aliud extremum declinandum, sed per religiosam disciplinam ita dirigendum , ut inconvenientia praeveniantur, et Societas suo fructu non privetur ; unde hactenus consuetudo haec Societatis ad charitatem fratrum conciliandam, et nutriendam, utilissima visa est, et esperimento comprobata.
15. Prodesse quoque valetudini. — Nec solum ad charitatem fovendam, sed etiam, ut ex Constitutionibus et ex Alexandrino supra attulimus, ad corporum salutem conservandam visa est necessaria, nec multis ante annis a gravibus religiosis experimento comprobata. Nam humana conditio non fert perpetuam animi contentionem in studiis, aliisque spiritualibus exercitiis, et ideo quietem aliquam et relaxationem postulat, ut egregie D. Thomas explicat, citata quaest. 168, articulo secundo et quarto, afferens vulgatum exemplum S. Joannis Evangelistae de arcu nimium intenso, aut continue sagittas emittente, quod durare non possit. Quod etiam refert Abbas Abraham, apud Cassian., collat. 24, c. 21. Et ob hanc rem tempus illud electum est, quod simul utrique fini animos laxandi, et conciliandi deserviret ; quia nullum est ad mentis exercitia obeunda minus opportunum ; tunc enim animus in eis parum proficit. Ut enim dixit Abbas Moyses, apud eumdem Cassianum, collat. 2, c. vigesimo sexto: Hecens escae perceptio, tam in vespertinis, quam in nocturnis orationibus tetem, levemque sensum inveniri non sinit. Et alioqui talia exercitia eo tempore multum corpori nocent. Unde etiam Jurisconsultus, in leg. Medicus, ff. de Operis libertorum, ita dicit exigendam esse operam a libertis, ut liberalis sit exactio, id est (ait) ut acquiescere meridiano tempore, et valetudinis et honestatis suce rationem habere sinantur. Quia ergo religiosi Societatis et litterariis et spiritualibus exercitiis perpetuo intenti esse debent, neque ullam fere aliam intermissionem aut animorum relaxationem habent, praeter hanc familiarem inter se et honestissimam conversationem, imo et quorumdam alias indifferentium recreationum instrumenta eis vetantur, in tertia parte Constitutionum, c. 1, S 14, et in regula 36 Rectoris, ideo huic otio illa tempora aptissime designata sunt, et in sexta tandem Congregatione, decreto 3, post multam discussionem, dicta recreatio retenta fuit, cui etiam moderationes variae sunt adhibitae, tum in eadem sexta Congregatione, decreto 47, 48, 105, tum in septimae decreto vigesimo primo, numero quarto, et can. 8 ac 9, quae ibi videri possunt, atque etiam in ordinationibus toti Societati communibus, cap. quarto, numero vigesimo primo.
16. Imo prodesse progressui imn studüs et virtutibus. — Unde etiam existimo, si cum debita moderatione et prudentia hoc medium suscipiatur, non solum non impedire, sed juvare plurimum posse ad profectum tam in litteris, quam in spiritu. Ut enim dixit Basilius, in Const. monast., c. 8: Suepenumero contingit, cum eaxortum in animo tedium suscepta peregrinatio discutit, et spatio ad colligendas denuo vires ac sese colligendum refocillandumve dato, alacriorem ad capessenda de integro pietatis certamina facit. Loquitur de egressu ex monasterio praetextu visendi et conveniendi fratres, quem non consulit frequenter, et sine causa fieri; tamen ob praedictum finem, et ad tollendum taedium, ut majoribus animis ad consueta exercitia redeatur, non solum consulit, sed etiam, ait, inanis et inflati animi esse, austeritatis colore hoc charitatis officium evitare. Simili ergo modo nos dicimus facilius esse intra eamdem domum taedium hoc congruis temporibus levare, ut inde cum majori fervore et contentione ad opera consueta revertamur. Aliud exemplum simile apud Cassianum invenio, qui loquitur de charitativa susceptione fratrum ad nos venientium, quae interdum videri potest nostram animi contentionem interrumpere et impedire. Et tamen, in collat. 24. cap. vigesimo, sic ait Abraham Abbas: Illa remissionis atque humanitatis intercapedo gratissima, quag nonnunguam pro adventu fraIrun intervenire consuevit, licet molesta vobis ac fugienda videatur, tamen quam sit utilis ac salubris tam corpori, quam spiritui vestro paucis accipite. Seepe accidit, non dicam noviLiis, et infirmis, sed etiam experientissimis, atque perfectis, ut nisi mentis eorum directio, atque censura, quibusdam fuerit munita vicissitudinum laxamentis, aut in teporem spiritus, aut certe in perniciosam corporis valetudinem collabatur. Et ideo a prudentibus, atque per fectis, cum intercesserit crebra etium visitaLio, non solum toleranda patienter, sed etiam cratanter est amplectenda. Quae omnia in nostram quotidianam intercapedinem per mutuam fratrum collocutionem egregie conveniunt, nam prorsus eosdem fines et eosdem fructus habet, quos statim commemorat, dicens : Primum , quod provocat nos avidius semper solitudinis desiderare secretum ; nam quodammodo cursum nostrum, dum interpolare creditur, infatigabilem jugemque conservat, qui si nullo interdum obice tardaretur, usque ad finem contendere indefessa pernicitate non posset. Deinde, quod necessitatem vecreandi corpusculi cum fructu lumanitatis indulget, majora nobis conferens lucra , cum jucundissimo corporis laaamento, quam illa sint, que per abstinentie fatigationem fuerant acquirenda ; quae omnia nostro proposito egregie accommodantur, nam revera eaedem omnino rationes in praesenti exercitio locum habent.
17. Hoc etiam medio instruimur ad agendum cum proximis. — Alia praeterea consideratio adhiberi potest, quia hoc medium est etiam utile Societati ad tinem suum praecipuum conversionis animarum, quem magnopere consequitur conversando cum hominibus, et de divinis rebus suaviter ac discrete loquendo ; ad hoc autem valde proficiunt religiosi Societatis, in his quae inter se habent religiosa colloquia ; quae frequentius esse debent de divinis rebus, cujusmodi praescribuntur in instructione decima quarta, de Renovatione spiritus, ad finem; et ita usu addiscunt suis temporibus tacere, et suis prudenler et fructuose loqui, quod est optimum silentii genus, ut indicavit Ambrosius, in Psalm. 118, Octonar. 2, in principio, et optime toto cap. decimo, libro primo de Offic.: Pythagoras (inquit) suis silentium imposwt, ut non loquendo logui doceret ; David, ut loguendo magis disceremus loqui ; quomodo enim sine exercitio doctrina? aut sine usu profectus? eic., quod late per varia artium humanarum exempla prosequitur, et concludit: 7fa ergo, qui colunt discere cautionem loquendi, quod nature est non negent, quod custodie est ezerceant. :
18. Vitantur majora incommoda , quam ex opposito sequerentur. — Accedit quod per hanc qualemcumque animorum remissionem majora profecto vitantur incommoda in tota communitate. Cum enim singulis fere personis intermissio aliqua necessaria sit, tam quoad labores corporis, quam quoad sanctum otium et silentium ac sollicitudinem, multo major est haec necessitas in tota communitate, quia non potest tota esse aeque fortis viribus corporis aut spiritus, sed plures in ea frequentius sunt debiles et infirmi. Unde fit ut, nisi habeat communitas regularem aliquam, et ordinatam , ac certam intermissionem suis definitis temporibus, ac modo etiam a religione praescripto , periculum morale sit, ut multi arbitrio suo relaxationem accipiant, et quidam inter se suo arbitrio secretam familiaritatem ineant ; alii non absque valetudinis periculo statim somno indulgeant, alii modos alios recreationis inveniant; in quibus sine dubio majora incommoda regulariter misceri possunt. Nec posset tota communitas, ut numero decimo tertio insinuavi, omnibus his remediis privari, et in perpetuo rigore contineri, sine magna violentia et coactione , quae nec durabilis est, nec tantum fructum spiritualem afferre solet. Et ita licet ex hac nostra recreatione, quae sola commodior videtur, ut illo numero decimo tertio ostendimus, aliquid incommodi sequi possit, quasi nibil aestimandum est, comparatione eorum, quae in opposito timeri possunt.
19. Ad incommodum allatum in uum. 12.— Eo vel maxime quod incommoda, quae objiciuntur, vel nulla saunt, vel praeveniri moraliter possunt. Nam, quod ad silentium attinet, fatemur esse maximum decus et custodiam religionis, sed in illo etiam est modus et medium servandum. Nam aliae etiam religiones, ordinarie loquendo, non simpliciter silentium praecipiunt, neque omni tempore, sed certis temporibus ac locis, extra quae facultas conccdi solet modeste loquendi, et animos rela- xandi, ut bene explicatur in regula monialium, nomine S. Hieronymi, cap. vigesimo secundo. Societas vero definitis temporibus ac locis hanc facultatem concedit; extra tempora vero recreationi assignata, silentium ita servare praecipit, uf nemo loguatur nisi obiter et perpaucis, aut de rebus necessariis, ut in reg. 26, ex communibus, dicitur; et per sequentes regulas optime explicatur. Deinde tempus duarum horarum, considerata distributione earum, et occasione ac necessitate, non potest videri nimium ;tum quia ante quamlibet ex his horis recreationis antecedere solent sex vel septem horae, in quibus continue exercitiis spiritualibus, aut studiis, aut ministeriis erga proximos insistitur; tum etiam quia post prandium, quantumvis temperatum , ad minimum unius hora tempus necessarium est, ut possit animus sine magno corporis detrimento ad graviores occupationes redire. Ideo enim, ut dixi, numero decimo tertio, tempus illud electum est. Nec refert quod in aliquibus religionibus in eo tempore silentium commendari solet, ut patet ex regula S. Benedicti, c. 48, et in regula Monach., nomine S. Hieronymi, c. 38; et Pachomius, in sua regula 14, inquit : S egressus fueris a cibo, ne loquaris in redeundo, donec ad locum tuwm revertaris. Sunt enim diversa instituta, et in ordine ad diversos fines, aut pro temporum ac circumstantiarum diversitate potest unum vel alterum expedire; consideratis autem fine et occupationibus Societatis, hoc medium existimamus esse illi magis accommodatum.
20. Ad secundum incommodum in eodem num. 12. — Quam ob rem non potest illud censeri multiloquium , in quo non solet deesse peccatum; nam illud dicitur de multiloquio superfluo et incauto; illud autem nec superfluum est, sed de se moderatum, et sperandum est a viris religiosis, non temere, nec incaute fieri. Praesertim quia ex parte religionis maxima adhibetur cura, ut et materia illi conversationi praescripta sit, ut diximus in fine num. 17, ita ut et levare possit animos, et neminem offendere, et loquentes ac audientes aedificare; et modus sit etiam religiosus ac moderatus, et ut contentiones ac verborum pugnae vitentur '. Ac denique , attenditur (quod D. Thomas, dict. quaest. 168, art. 9, consulit ) ne gravitas animee totaliter resolvatur. Ubi ex Ambrosio, 1 Officior., cap. vigesimo, simile documentum adducit : Caveamus ne, dum relazare animum volumus, solvamus omnem harmoniam, quasi concentum quemdam bonorum operum. Cui consonat elegans sententia Basilii in Constit. monast., cap. decimo tertio: Vitaude omnes omnino in sermone facetim, et scurrilis dicacitas, sicut, etc. Et infra : Si usus inciderit aliquando , ut vemittende aliquantulum tristitie causa sermone ad hilaritatem excitemur, danda omnino opera, ut spirituali lepore refecta sit oratio nostra, et Evangelico sale condita , ut rectee quee interius sit sapientie gratum foras odorem aspiret, dupliciterque auditorem, et animi relazatione, et intelligentie festivitate delectet. Idem quoque monet Clemens Alexandrinus, lib. 2 Padag., c. 5: Studii ( inquit) nostri acrimoniam . et nimiun intensam vehementiam moderate remittentes , non autem inconcinne dissolventes. Et in opere ad fratres de monteDei, apud Bernardum, satis ante medium, ita habetur: NVon tam quod animum delectando ad horam detineas, quam quod pro spiritualibus studiis delectationem conserves, et uutrias, iu quo remittatur ad horam animus, non resolvatur.
21. Quintum medium, mutua communicatio inter absentes per litteras.— Attestatur et prisca fideliwm consuetudo. — Nec solum contenta est Societas ea communicatione, quae animos eodem loco habitantium in unum cor et animum conjungat, sed etiam absentibus fratribus illam consulit litterarum communicationem, quae ad eumdem finem inserviat. Unde S. P. N. Ignatius, octava parte Constitutionum, c. 1, 89, de mediis ad hanc unionem totius Societatis scribens ; Magnopere (inquit) etiam juvabit litterarum ultro citrogue missarum inter inferiores et Superiores frequens commercium, et crebro alios de aliis certiores fieri,ac audire quee ex variis locis ad eedificationein, et eorum quae geruntur cognitionem, aferuntur. Exiat etiam hac de re instructio data anno 1594, praescribens modum in his litteris tenendum, consonatque huic institutioni, quod Basilius scribit in Regulis moralibus, reg. 70, c. 1: Qui Dei beneficio recte aliguid fecerit, is cateris quoque notum facere illud debet, ut Det gloria crebrior efficiatur. Atfertque de hoc Apostolorum exempla, Act. 14, Eph. 6. Unde idem Basilius, ep. 55 ad Ambrosium, inter magna Dei dona numerat, quod quam longissime propler locorum distantiam sejunctis, per litterarum alloguium mutuo coalescere dedit. FA infra illum excitat ad hoc necessarium chari- tatis officium : Quod dilectionis (inquit) erga nos fundamentum jecisti,in ipsam structuram assiduitate mului nostri alloguii exmcitare, ac provehere stude. Nam hoc pacto spiritu poterimus conjuncti esse, licet terrestri habitatione quam longissime alter ab altero dissiti simus. Hinc etiam antiqua fuit in Ecclesia consuetudo, ut essent inter fideles communicatoriae (sic enim eas appellabant) litterae, quibus invicem inter se catholici communicare, et fidei suae testimonium praebere solebant, de quibus mentionem facit Optatus, 1. 2 de Schismat. Donatist., et Augustinus, epist. 163, ad Eleusium.
22. Ultimum medium augendee frateruoe charitatis, cura cujusque pro alterius profectu. — Item zelus quo conspirant socii ad salutem externorum. — Ultimo finis ipse, et ministeria Societatis, et hanc unionem maxime requirunt, et ad illam valde juvant. Est enim Societatis finis animarum salutem procurare, et consequenter ministeria postulat huic fini accommodata. Hinc ergo imprimis fit, ut quilibet de Societate prius et impensius procurare et desiderare debeat suorum fratrum salutem, quam externorum, quia charitas ordinatissima est; unde sicut inclinat ad quaerendam prius propriam spiritualem salutem quam alienam, ita etiam inter alios prius intendit et quaerit salutem spiritualem spiritualium fratrum, totiusque corporisSocietatis, quam externorum. Et hinc oriri debet summa illa cura ac diligentia, quam Praelati Societatis de spirituali profectu suorum filiorum habere debent. Hinc etiam ortum habuit illa regula Societatis, ut omnes parati sint ab aliis corrigi, el ad aliorum correctionem delata charitate juvare ; et illa, ut omnes in suis colloquiis el sermonibus se invicem ad charitatem fralernam, et alias virtutes emcilare procurent. Ex his ergo actibus et affectibus multum hanc unionem augeri necesse est ; nam, cum omnes nihil tam desiderent quam propriam salutem et perfectionem, cum hoc desiderium mutuum in omnibus conspiciant, et ab omnibus tam verbo, quam exemplo, juvari se sentiant, in mutuo etiam amore multum proficient. Accedit, quod omnes in zelo de salute animarum maxime conspirare debent, et se invicem ad hunc finem juvare; ad hoc autem imprimis necesse est, ut multum inter se sint concordes et uniti. Ut enim disit eleganter Chrysostomus, hom. 77, in id Joan. 16, ut sint unum, sicut ego et tu unum sumus: Nihil est concordiae et mutuae voluntati equipa- randum ; unus enim multiplea est. Si enim concordes sint duo vel decem, non amplius erit unus, sed eorum unusquisque fit decuplum, et invenies in decem unum, et in uno decem ; et infra : Fece dilectionis excellentia, quo pacto wnwmn inseparabilem et multiplicem reddit, et unus in multis simul locis, in Perside et Rome esse possit, et quod natura non potest, dilectio potest. Quod hactenus per divinam gratiam in Societate mirum in modum experimur, faxitque Deus ut in perpetuum conservetur et augeatur.